Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

381쪽

Dentum , ignorantes illius propositum, non incurrerunt aliquam censuram. Constat G Regula I 3.de Reg. Qin o. licente ignor antia faeti, non iuris excusat. Hi vero as ciantes ignorantes propositum illius gubernatoris habuerunt ignorantiam iacti, ut constat: ergo CXCulantur a poena excommunicarionis ibi impositae:& alias comitabantur suum superiorem in re que non erat declarata illicita. Maius dubium est , an hiisdem. postquam viderunt gubernatorem apprehendentem, de ligantem Religiosos , publiceque carcerantem , de proinde incurriste in canonem Si qius suadente, tanquam publicum clerici pei cultorem notorium, an inquam hi post hoc sectum notorium incurrerint CX-

communicationem minorem ob communicationem

coeri notorio clerici percussore λ Credo quod neque hanc incurrerint ob duas causas. Prima est, quia illiast octantes,vel erant domestici domus, vel familiares gubernatoris, vel saltem illius subditi eo quod ille in temporalibus erat velut prorex illius regni, ac proinde ratione obedientiae, & subiectionis poterant cum

illo communicare absque incursu censurae, Ut omneScommuniter Summisse docent in materia excommunicationis, quando explicant causas excusim tes illos qui communicant cum excommunicato notorio dum

explicant illa priora verba.Utile, lex, humile. Secunda cause illos excusans a censura esse potuit timor mali grauis sibi probabiliter euenturi si suum gubernato rem iracundum potentem in communicatione vi

tarent.

1 ob causam secundam proxime di istam , credo etiam quod illi qui de mandato gubernatoris manus iniecerunt in Religiosos, eosque ad navim duxerunt si probabiliter, & vehementer timerent graue damnum

382쪽

mim sibi inde euenturum si non facerent, credo quod non incurrerunt censuram aliquam. Moveor ad hoc credendum, quia censura posita ab Ecclesia est lex p sititia,ut patet: qui autem Violat legem pure positulam ob metum cadentem in virum collantem, non peccati neque incurrit censuram: ergo isti non incurrerunt. Maior & Minor sunt clarae. Consequentia bene deducitur , & supponit quod isti sic ligantes Religiosos ex

mandato Gubernatoris habuerint metum cadentem in virum constantem, quod sic probo: nam sciebant Gubernatorem esse iracundum natura sua , videbant etiam illum carcerare Religiosos non subditos: & a fortiori probabiliter timere potuerunt idem factivum Gubernatorem circa sui ipsius subditos, si mandatis illius non parerent, & quod illos carceri manciparet si non obedirent. Quod autem metus carceris sit metus cadens in virum constantem, si immineat a viro potenti,& iracundo : est communis Doctorum, dum explicant causas susscientes ad incutiendum metum cadentem in virum constantem; quod ex illis colligo,&ex traditis a SancheZ lib. Ae m. itrim .d h. 6 maxime m . 1 ubi citans Baldum. Dec. Bero. Sigismundum Bertachinum, dicit, quod licet vir potens , & iracundus non faciat minas, si tamen aliquid praecipit vultu terribili, sussicit ad causandum metum cadentem in virum constantem : multo magis vero praeponderat timor carceris , & in Gubernatore iracundo, qui hanc comprehensionem Religiosorum probabiliter debuit praecipere vultu terribili, & iracundo. Et rem compendiore loluens dico , quod metus cadens in virum constantem relinquitur iudicandus iudicis, vel prudentis arbitrio, ut tradit Sanche Z eo lib. .dissus. ad init n. citans

multos. Et quod in particulari metus carceris c quem asti

383쪽

isti timere poterant)sit lussciens ad causandum meis tum cadentem in virum constantem , tenet Sanchea citans ad hoc multas leges, δί Doctores, quando carcer est diuturnus, Se atrox: S satis timere poterant talem carcerem, δc iacturam aliorum bonorum, subditi in hoc non parentes Gubernatori iracundo, & carceranti Religiosos non subditos.

3 obiicis contra praedic hamam Clericus,& perlona Ecclesiastica de iure diuino, de naturali est exempta a iurisdichione saeculari,ut tenet Sotus in Aist.

a. art. 2. Concl. S. 8c probat Comitolus lib. I Restions. βυ-ral. cymest. 93. citans multos, 3c multas rationes adducens Ergo illi seculares subditi Gubernatoris, non poterant illi obedire in re, quae est contra ius diurnum naturale, absque peccato mortali, 3c proinde absque incursione censurae;& id quantumcunque incuteretur metus cadens in virum coullantem: nam propter euitandum talem nactum non licet violare legem naturalem etiam cum peccato veniali, quale est mendacium.

Ad hanc obiectionem multae sunt responsiones. Prima est Soti, dicentis cit. loc. non constare expreste an Clerici sint exempti a potestate Leculari,de iure diuino naturali licet sit ad illud valde conforme. Et Bel tarm. lib. I. LClericaeca. 18. propos et .s dum ait esse de iure diuino, quod Clerici sint exempti a potestate saeculari in causis quae sunt mere Ecclesiasticae, ut sunt illae , quae pendent ex Euangelio, quales sunt causae Sa-Cramentorum , 3c similes: innuens quod in aliis non sunt de iure diuino naturali exempti, dc ROdrig.tum. 3. Iu .verb immuni lad. te ιι lesia. p. 2 os . num. i. dicit , quod non est proprie de iure diuino immunitas Ecclesiae ita testamento novo, dc loquitur de Ecclesia

384쪽

materiali pro refugio reorum: si vero Ecclesia materialis non sic ei de iure diuino exempta, neque erit Clericus de iure diuino naturali exemptus cum Clericus propter ipsius Ecclesiae ministerium sit exemptu ς. Hoc dico de iure diuino proprie loquendo,seu primario :& dato quod sit Clericus exemptus a dicta potestate de iure diuino erit de iure diuino remoto, & non claro, in quo isti vincientes Religiosos ob metum cadentem in virum constantem potuerunt habere igno rantiam,vel excusationem.Addo quod poterant excusiri credentes Gubernatorem habere aliquam concessionem Papae, vel iuris , ut tales Religiosos ob aliqua delicta vinctos mitteret ad suos praelatos superiores. Quod posse facere iudicem secularem, constat exemplo Clerici reperti de noete, in aliquo delicho, quem iudex saecularis potest vinctum ducere ad suum Praelatum : & ltante dubio an subditus principi teneatur

obedit e, tenetur obedire, ut omnes communiter dicunt. Secunda solutio est huius obiectionis, quod licet demus personam Clerici de iure diuino naturali eme exemptam a potestate seculari, in tali casu peccarent isti vincientes Religiuicis contra ius illud naturale, sed

non incurrerent censuram excommunicationis ab

Ecclesia positae; quia harc excommunicatio non est de iure naturali, sed de iure positivo Ecclesiae, quae non obligat cum tanto periculo, qualis est metus cadens in virum constantem :α sunt diuerse valde res praeceptum diuinum naturale de clerici exemptione, & pr ἴ- centum Ecclesiae positiuum excommunicanti S percutientem Clericum. Neque est res noua, vel impossibilis, quod aliquis peccet contra aliquod praeceptum naturale , & tamen non incurrat censuram annexam illi peccato per Ecclesiam. Sic docet in terminis SuareL.

385쪽

pom. te censi Wis.dis . . cfl. 8. m. i 9.dicens,quod si unus chus est prohibitus lege diuina naturali,& sinuit est prohibitus per Eccletiam sub excommunicatione ; m, tali casu ille qui scit casum prohiberi per ius naturale, sed ignorat prohibitionem Ecclesiae sub censura , si

violet tale praeceptum, peccabit mortaliter, sed non erit excommunicatus, ob claras rationes quas ibi adducit. Quod exemplum euidenter probat hanc nostram secundam responsionem : quia non minorem vim habet metus cadens in virum constantem ad CX- .culandum a censura Ecclesiar qualem metum suppo. 1 n hos habu ille quam habeat ignorantia ad excusandum ab eadem cens ura Ecclesiae. c Ex his patet responsio ad tertium ; dico enim neque illos, qui in naui custodierunt Religiosos vinctos, ii currisse cen suram canonis, proptCr eundem metum cadentem in virum Constantem : Iino addo hos custodes nauis cum maiori probabilit ite potuisse sibi timere malum inserendum ab iracu lo Gubernatore,quam alij praecedentes , videlicet manus iniicientes in Religio sos : nam a simili, maior poena imponitur cullo/i carceris, qui soluit vinctum Positum in carcere per ministros iustitiae, quam mini ster iustitur, qui non apprehendit deliri laetatem : ille enim punitur poena mortis per leges regni, non vcro iste secundus. Cum ergo custodes in naui essent sicut cultos carcer: s,malo. rem indignationcm Gubernatoris iure itinere potuerant,si Religiosos soluerent,quam priores qui vinctosi os ad nauem deduxeruntis Post res potiones datas ad singula dubia proposita: r inc pro maiori corroboratione dichorum adduco i num , Vel alterum exemplum, δί sit primum CXem -rm Nauarri qui Eb. I. considiorum tit. de sente uia excomm

386쪽

commo cationis considio 3 r . dicit Christianos captiuos apud Turcas, qui ibidem Turcarum iustu Triremes fabricant, vel in illis remigant, scientes quod in illis triremibus Turcae inuadunt, & ipoliant, dc occidunt Christianos , nihilominus Ciuistianos illa duo facientes non peccare mortaliter, neque incurrere centu ram Bullae caenae postram contra iuuan CS Turcas contra fideles, quia id faciunt propter metnm verbcrum, vel mortis a Turcis inferendorum. Ratio praecipua Nauarri est, quia fabricatio Triremium , vel remigatio in illis non sunt actus intrinscice mali cum possint licite fieri , & cohonestari fine licito: & captiui illa duo ficientes saciunt illa ad bonum finem, id est ad

euadendam mortem, vel durisIima verbera. Non enim tenetur captiuus fabricare , vel remigare ad finem intentum per Turcas. Idem videtur polle applicari ad nostrum casum. Nam apprehendere Rcligiosos, vel illos custodire in naui non sunt actus intrinsece mali: possent enim alias licite fieri, si ex ius Iu superioris praelati aliquis illos apprehenderet vel custodiret, ut praelat is luperior ob culpas puniret: Cum ergo hi actus vinciendi, δc custodiendi Religioses non iit actus intrin*ece malus potuit fieri a praedictis gubernatoris subditis ob finem licitum , & bonum, videlicet ad

euadendum malum carceris, S bonorum temporalium iacturam inserendam a gubernatore iracundo illa duo praecipientc : & citat Nauarr. prole D. Tlio-m im, Innocent. Adrianum. Secundum eZemplum sit Cordubae citati a Sanc tona. Decal. lib. I .cap V. num I 8.

Neque distentit ibi Sancti. Exemplum vero Cordubae est in sum. q I ; .dubio a. ubi dicit Nauctorii Cymbatrant uehentem duos qui vadunt ad duellum perpetrandum, vel alium tertium interficiendum, non A a Z

387쪽

peccareM. si graue damnum subiturus sit non transue. liendo: & potest etiam dari tertium exemplum potitum a Sa in i, horism. Verbo peccatum num. 9. non reprobatum a Sanche et citato loco. Exemplum Sa,est; fas fise admouere scalam furari volenti, dare ensem pa-xanti alium occidere , vel ostendere ubi occidendus exit it,quando iusta causa urget, dummodo causa urin

cns sit proportionata his damnis:&alia ibi dicit Sane.

Cirato uH. l8.& I9. quae iuuant ad responsiones datas a nobis. Et in eodem n. i 8.in medio citat Sancti multos,

e . graues Doct. Recentiores, qui dicunt, id quod primo diximus ex Nauar. non peccare scilicetChristianos captiuos illa duo supradicta facientes:& licet ibi Sanc. citet Nauarrum pro opinione contraria in sum. Iamen in lib. consiliomm a me citato in loco, asserit quod ego supra ex illo dixi in primo exemplo.

De quodam Religiosio transato de uno ordine ad alium practiorem QVidam Religiosus pro sessus incerta Religione

approbata petiit licentiam a suo Praelato transeundi ad aliam Religionem clare strictiorem SI persectiorem,sed illam non obtinuit. Ille denegata licentia intrauit ordinem strictiorem , habitumque Nouitiatus recepit,ac de praesenti est Nouitius. Praelatus ordinis relicti accusat, re allegat ad ipsum reuocandum

quod sua Religio relicta gaudet priuilegio cuiusdam tertiae Religionis, cui tertiae conccditur ne Religiosi illius

388쪽

illius pollini transire ad aliam Religionem etiam str sectiorem nisi prius petita, & obtenta licentia sui Pr. l ti: quo priuilegio gaudet illa Religio unde iste ex tuis,

per communicationem priuilegiorum :& ex consequenti per dictum priuilegium voluit illum reuocare quia licet petierit licentiam,tamen non obtinuit.

Quae situm est primo , an dactum priuilegium conis celliun illi tertiae Religioni ad non exeundum nisi prς- dicto modo, faueat huic Religioni unde praedictus exivit sine licentia obtenta , ut post i proinde Religio

relicta illum reuocareὶ Quaeritur, an si, non obstante tali litigio, Nouitius professionem emittat in illa Religione strictiori, professio teneat ita ut non possit reuocari a prima Reliagione

1 Ad primum dubium dico, quod Religio illa, quae

communicat in priuilegiis cum alia , virtute alicuius priuilegij, quod participat, potest agere, ac lites tilo uere, vel se deflendere contra quaticunque aliam Religionem. Declaro sic. Concessit Papa priuilegium ordini D Augustini ad certam materiam: ordo sancti Francisci per priuilegium communicationis participat illud priuilegium ordinis Augustinoruin ; potest ordo D. Francisci illo priuilegio uti, & virtute illius

agere, vel sed essendere contra omnes alios Religiosos. Ratio principalis est, quia priuilegium quod per communicationem conceditur Religioni D. Francisci. v.g ita est factum proprium Religionis D. Francisci, ac si eidem primo,& immediate millet concessum, Constat hoc clare ex compendio Mendicantium in Wo. communicatio priuilegiorum f. I 2.&22&3o. in quibus tres sum. Pontifices concedentes tribus Reis ligionibus,de quibus ibidem, ut communicarent, Ves

389쪽

participarent aliarum Religionum priuilegia ; subduci ut illis priuilegiis utantur, ac si ilus il ecialiter concessa fuissent vel hoc modo: elut si praediolo Ordini nominatim concessus ii sint. Sic etiam l cinit Cordub. 6 ddit. ad

compendiom citato verbo pro ut citat Capucin. citato verbo. Tenet idem Rodrig.iom. i.D. q. J J.-t.2 I. Rati

Cordubar est fere illa ducta ex compendio: nam Reiugio habens hoc priuilegium participatum , iam habet 1llud iactum proprium, & ex aequo illud habet ac Religio cui primo fuit concestum : ergo per illud agere poterit contra quan cumque aliam Religionem, etiamsi sit illa cui primo fuit concessum. Neque hoc est priuilegiatum agere contra pariter priuilegiatum, ut Ro-drigueet explicat citato art. Gr clarim eodem tom quaest. I C. art. II. explicans quid iit priuilegiatum agere contra pariter priuilegiatum. Ex hoc patet responsio clara ad primum qiuesitum, ac dicendum quod ista Religio unde cxiuit iste pater per priuilegium participatum tertiae Religionis poste agere contra Religionem quae illum recipit: & hoc verius erit si praedietiim privile lino ne Religiolus cxeat nisi obtenta licentia, imponat censuram aliquam alias exeunti, vel Religioni alias illum recipienti: velainnuli et professionem in ordine ad quem transiuit, dicens quod derogat iuri communi in cap. licet de IR Uul. mox citando.Ac proinde tenor priuilegij inspiciendus est.

a Tota dubitatio est circa secundum dubium,an videlicet, si iste pater sic translatus non obtenta licentia, durante lite, vel non mota lite prosellus fuerit in ordine ad quem sc transtulit, proselfo dc translatio validae sint. Ad quod primo respondeo, quod si tenor priuilegi j dicat, tran1lati alias profestionem non obiciata licentia fore nullam : tunc dubium non essedore prosellio -

390쪽

sessionem nulla , quia Papa potest derogare lupi com mimi capitis sicci .ae 'Traular. Et facere lic translatu niti habilem ad profitendum in secunda Religione. Di co 1. quod ii Papa in priuilegio imponat censuram tra-seunti non obtenta licentia,absque dubio illam incurret transiens non obtenta licentia. Tota dubitatio est an si priuilegium non annulIet prosectionem transes iis sine obtenta licentia, sed solum prohibeat sub ceh- sura, & nihilominus aliquis transeat non obtenta Ill-centia, δί profiteatur in iecunda Religione profectio dc tranflatio validae sint. 3 Nauarrus tua. de consilliis,tit. de TUAM'consi. s 9. pria me impressonis 3 2. isnpresso/ris secundae,mim. 3. ad tec tiam quaestionem innuit clare , quod praedictus Reli gsosus si petiit licentiam, etiamsi non obtinuerit, nota obstante simili priuilegio in contrarium, poste profiteri in ordine ad quem transuit. Idem cIarius tenet rom. I .lib. I 2. . . . Et rationem assignatiqui tale priuilegium solum conceditur ut Constet, quod transitus non fiat temere,vel leuiter.aut cum caenobiu& ordinis priori u incommodo : Si ergo nihil ex his duobus interueniat, procul dubio translatio erit valida,& proinde proseluo tu secundo ordine valebit. Habet haec opinio magnum fundamentum in iure es narres in capitulo licet.de redii dari videtur id definitum, ubi resoluit Papa,quod licet quaedam Religiones,de quibus ibi, priuilegium habuerint a Sede Apostolica, ne pro- fellius in sua Religione possit transire ad aliam etiam strictiorem, nihilominus aliquis Religiosub licen tiam petierit transeundi ad aliam clare arctiorem, labri obstante quod Praelatus licentiam deneget, poterit licite transire. Ubi PapA in medio capituli ponit hcc ver

SEARCH

MENU NAVIGATION