Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

411쪽

rationes communes pro Bullae praedictae executione

impedienda per supplicationem. a Primo. Praelati Regulares per priuilegia pontificia sunt in possessione honorifica gubernandi Moniales suas absque illis restrictionibus , & delegationibus factis Episcopis: & praetendunt probare quod in illarum

regimine non commiserint culpas, ob quas sibi nunc imponi debeant praedictae restrictiones , & assignari Episcopos assistentes, siue superintendentes in regimine: ergo, cum neque princeps faecularis priuet suos subditos concesso priuilegio nisi ob culpas,& demerita,congruum est, ut summus Pontifex omnium benignissimus non priuet Praelatos regulares priuilegio illo honorifico gubernandi Moniales sine illa assistentia,& superintendentia Episcoporum absque culpis probatis, illisque prius auditis. Et confirmatur hoc argumentum : Nam si, quando Papa dat aliquod rescriptum gratiae, vel iustitiae, solet apponere clausulam.Si preces verita:e nituntur, de hoc quando agitur de com-' modo,vel prςiudicio unius tantum:A fortiori hoc debet in hoc casu intellig , quando talis Bulla a Domino

Papa impetrata est fortasse per illos qui Religiosis non sunt bene assecti & debuit intelligi clausula, si preces,

vel informationes, veritate nitantur, ubi concurrit fama, de honor tot Religionum Secundo, quia iuxta Regulam r6. de Regulciario in 6. priuilegium principis debet esse mansurum: de hoc priuilegium gubernandi Moniales absolute, absque his restrictionibus tot abhinc annis Religiosis Praelatis concessum, S heri in Concilio Tridentino sis. 1 1. de Regi I. per tot capita confirmatum, hodie sic illis restringitur, ut in parte laudabilius illis foret in totum ab iitarum regimine abstinere,quam cum tot restrictionibus, & subiectionibus

412쪽

nibus ad Episcopos acceptare.Tertio, intentio principalis praesumpta istius Bullae,ac restrictionum,cognoscitur esse quod Dominus Papa fuit informatus Praelatos Regulares male procedere in regimine spirituali, ac temporali Monialium,ideoque eosdem subdit Episcopis in certis rebus hic designatis , innuens melius, ac vigilantius Epilcopos super illis fore prouisuros, de maiori cum Zelo Monialium negotia prospecturos: Nos autem probare intendimus non sic esse : sed aliquando oppontum euenire. Sussiciat nobis ad hoc, Vnum exemplum in Monialibus sanctae Clarae. Hae in prima sua fundatione erant subiectae gubernationi unius Cardinalis,qui per se raro, & per vi statores delegatos illas visitabat,&electiones faciebat. Currente vero tempore constitit, quod illud regimen Monialiabus non conueniebat, & quod melius illis erat gubernari per Generalem,& Prouinciales ordinis Minorum. Quibus de cautis motus Eugenius Quartus praedictarum Montalium regimen abstulit a dicto Cardinali , & illud commisit Prouincialibus ordinis Minorum, eorumque Generali. Sic refert Rod rigueZ tona. I. qq. Regul. quaest. l 3.art. 8. citans librum monumenta Or- .dinum & addit. ibidem quod fuit hoc confirmatum per quandam reuelationem factam super eodem cas quae ibi videri potest. Ego hoc ipsum confirmo duobus motiuis claris. Si Euangelium Christi Domini, &tot Concilia obligant, ut Praelatus cognoscat ex vultu oves proprias, & obligat Concilium Tridentinum ea de caula, ut Episcopi per se singulis annis visitent proprias oves; melius ad unguem hoc exequuntur Prouinciales Minorum, qui singulis annis visitant per se ipsos conuentus Montalium ,& per se ipsos assistunt

illarum electionibus, quae duo Episcopi per se ipsos

nunquam

413쪽

nunquam faciunt, cum nunquam assistant electioni conventuum longe distantium, neque illos per se visitent, sed per clericos delegatos, de quibus non est sperandus tantus Zelus,quantus de Prouinciali, qui ob similitudinem habitus, & fraternitatis maiori compa 1- sone Monialium defectus debet emendare. Secundum motivum est. Prouinciales Regulares finito triennio expectant Syndicantem rigorosum , qui totam prouinciam visitat inquirens deffectus Prouincialis ad illos puniendos: Ideoque ex timore reddendae rationis magis student,ac scrutantur Bullas Apostolicas, &motus proprios sum. Pontificum circa Monialium regimen prςcipue explicatos a Doctoribus, ac Scriptoribus Religiosis istius temporis, quam super hoc inuigilent Episcopi, neque ipsorum ossiciales in aliis negotiis toti occupati, maxime non timentes Syndicantem , qui de illorum deffectibus in regimine veniat

inquirere. Ac proinde commodius regimen sperari poterit c teris paribus a Praedatis Regularibus circamoniales sui ordinis,quam ab Episcopis exteris,ut ita dicam.Ad cuius confirmationem facit optime, quod, Vrbanus IIII. Autor secundae Regulae lanchar Clarae ,in illius confirmatione dicit se illarum regimen committere Cardinali protectori ordinis minorum , qui easdem moniales visitabat per fratres minores de ordinario : & assignans Papa causam , quare huic potius Cardinali protectori fratrum minorum illam curam demandaret, subdit: ne moniales essent differentes in diuersis modis vivendi, videlicet, si gubernentur ab

alio nesciente mores, δc vitam Fratrum minorum,

quos fundauit idem Pater Franciscus, qui fundauit Ordinem sanctae Clarae. Quod adhuc clarius expressit Boni f. VIII. in Bulla per quam concessit monialibus sanctae

414쪽

sanistae Clarae Urbanistis, priuilegia fratrum Minorum apud Bullarium Rodrig. Ol. ii o. l. a. ubi ibidem Boni facius fauens ,& concedens illis dicta priuilegia, dc . citans praedicta verba Vrbani I U. proxime citata, inquit Bonifacius cum dicto Vrbano, se praedictis monialibus illa ibi concedere: Ace sub diuersorum magisterio, vivendi m9dos incurrere valearis disserentes. Id est ne

gubernatae ab Episcopis, quasi diuersis Magistris , discerent mores diuersos ab illis, quos fratres obseruant fundati ab eodem P. N. Francisco : est enim diuersum magisterium traditum ab Episcopo, & a Prouinciali eiusdem ordinis. 3 Quarta ratio principalis in communi est. Nam Papa in ista Bulla circa multa, subiectos facit Episcopis Praelatos Regulares, ut mox videbimus, & proinde eosdem subdit vicario Generali Episcopi, & aliis clericis, quorum ministerio Episcopus uti debet iiγα- sibus sibi in hac Bulla commissis : iam vero ista subiectio Regularium,ac dependentia ab Episcopis,& clericis,est clarum fomentum, ac seminat intra discordiarum, ac litium quae inter Clericos, Episcoposque quotidie nasci debent circa Praelatos Regulares. Satis hoc potest: probari,ac sperari, attento cap. nimis inique, &cap. Nimis praua, de excessibus Praelatorum, ubi Papa Gregorius IX. quadringentis ab hinc annis refert pluiquam viginti gravamina grauia, quae Episcopi Religiosis inferebat super materia iurisdieti onis;& hoc in materia super qua Episcopi noir poterant se ingerere, Ob quae gravamina Ecclesia motivum accepit eximedi Religiosos a iurisdictione Episcoporuna,sicut de facto exemit. Si ergo ia tunc Episcopi sic grauabat Religiosos in materiis in quibus non poterant: Quid sperandueit eos iacturos per commissionem illis concess m in hac

415쪽

hac Bulla,per quam in tribus,vel quatuor rebus grauibus possunt se ingerere super regimine praescit ocii Regulari u 3 Potest etiam hoc colligi ex motu proprio Pij V. qui incipit es mendicantiu .in quo concedens multa priuilegia ordinibus Mendicantibus, reddens causam, quare illis tot exemptiones concederet, ait:pιM Est sopi, Archiepsopi decretis Concilis identini in prauum sensum distoriis, Religiosos variis incommodis licere, erper urbationibus conantur, eorumque priuilegiis non modiacum asser egravamen. Sunt verba tanti Pontificis. Si e

go Episcopi male intelligentes decreta Tridentini Co-cilii sic inligiosos grauant,& molestant; quid sperandum est de illis per hanc Bullam factis superinten

dentibus praelatorum Regularium Θ Non loquor inuidiose,nec calumnians, neque dico rem nouam, sed dictis iam quadringentis abhinc annis a Doctore tam pio, sancto,& pacifico, qualis fuit D. Bonaventura, hic tractans quod de ordinario Clerici saeculares non sunt bene affecti erga Religiosos, in tratii Apologetico contra impugnator effratrum e Minorum, in re .ad i O. quaest. dicit: Quod ex voluntate clericorum, vix unquam in Ecclesia possent fratres Minores diu morari,dum aut per se, aut incia rati per alios,eiscerent nos de parrochiis suis plusiquam haerericos, vel iudaeos: idem repetit in restonsad quaest.2 2. f. 'fatiis autem. Haec est opinio D. Bonaventurae tanti, ac tam pii Doctoris circa animum, quem ut plurimum gerunt Clerici erga Religiosos: unde non videri potest temerarium, timere quod ex concessis per istam Bullam timeri possint scandala, lites & iurgia inter Clericos, ac Religiosos, propter citatas rationes, Sc alias ab aliis al-

signandas: cum medecina inuenta sit non ad sauciandum sed a sanandum,teste D. Bona uentura trach. cur Fratres Minores priaιcent. Iom. 7. suorum operum: & praeterea

ibidem

416쪽

ibidem addit,quod . Medicina non sirili expedit porrecta limo, udit polim quam ιnat. Sequitur quod medicina istius Bullae sanctis. D.Gregor. XV. non expediat, cum potius laesionem,quam remedium allaturam cile possimus timere. Sub censura eiusdem sancti II. D. 5c Matris Eccletice.

Responsiones particulares ad particularia

decreta busta. Unc in particulari rationes adduco circa paroticularia decreta Bullar : non considerando omnia , sed praecipua illa quatuor supra in principio propolita. Quod attinet ad primum, ne proelati Regu- res pollini assignare Monialibus canfessorem ordinarium, vel extraordinarium sine allensu,& particulari approbatione Episcopi: dico primo, ex hoc decreto oriri graues molestias, inconuenientia. Imprimis enim valde molestu in est, quod cum iuxta Tridentinum teneatur prouincialis assignare Monialibua cor se florem extraordinarium in singulis quatuor, vel sex mensibus, quem vocamus Alle uiatore in , idque sacercdebeat in sexdecim Conuentibus Montalium istius prouinciae valde distantibus, valde inquam moleibimetiat, & intolerabile, quod singulis vicibus , & sere quotidie hi con sello res extraordinarii, cum multis e X- pensis deberent adire Episcopos pro impetranda licu-tia ad Monialium consessiones excipiendas. Et dico

siciendas fore multas expensas, quia Prouinci 4les propter expensas vitandas designant hos Alleusatores ex Conuentu fratrum propinquiori monasterio Moni' lsum. Si vero. illi adire deberent prius Episcopum , ..it quando deberent conliceru iter viginti leucarum, cuinCC

417쪽

expensis, & labore non paruis. Secunda ratio est, quia praelati Regulares communiter, 1altem in nostra reli-Sione, per statuta generalia, non allignant monialibus

conses Iores , nisi illos Religiosos qui per Episcopos

approbati sunt ad audiendas consessiones sarcularium, etiam virorum. Cum ergo praelati dent Monialibus pro consessoribus illos tantum qui iani sunt approbati ab Epii copo, re poliunt audire consessiones virorum, qui ut plurimum grauiora habent, ac dissiciliora peccata, fatis sum cienter & abunde prouidere vident ut ' Monialibus circa confestores assignandos, cum illae ut plurimum tam in ,& sanctae confestore doctiore non indigeant. Tertio cum Episcopus ut plurimum notitiam non habeat, neque dum ex vultu , & auditu Cognoscat hos confessores crebro mittendos a Pro ui iv

cialibus quarto quouis mense, quid opus eli, ut hi Episcopi nouam approbationem expectent λ nisi forte velis,ut Episcopi quarto quouis mense de illorum tu Dficientia, vita, & moribas inquirant quod est et Onus intolerabile. Confirmatur ex communi Episcoporum praxi, & Dochorum opinione dicentium minorem iussicientiam, ac litteraturam requiri in consei lore ad audiendas confessiones foeminarum, & rusticorum, quam mercatorum, & similium , qui grauioribus negotiis implicantur. Iam vero de mollibus, & vita Cori

se sibi is mittendi ad Moniales melius testificari poterit Prouincialis, qui noscit ex vultu oves proprias, quana Episcopus, qui illos eonfessores fortassis non vidit aliquando , imo nec de ipsis audi uir. In quorum etiam probationem facit, quod hodie in mea prouincia qua μdo haec scribo,in tribus Conuentibus Montalium sunt assignati tres Patres pro conseitoribus, qui fuerunt lectores Theologi iubilati: ut hinc colligi liceat quantum

418쪽

tum pra lati Regulares inuigilent circa sufficientiam

confe liorum Montalium .s Quod attinet ad secundum, de ratiocinio reddendo Epit copis ab usiconomo Monialium, vel illi cui Epii copus delegauerit tale ratiocinium: in hoc particulari hoc i iconueniens aduerto: Nam iste deputatus ab Epitcopo pro excipiendo ratiocinio, poterit plerumque annuere procuratori Monialium addi istimulandos defectus,poterit etiam esse homo modici Zeli, qui lucro, vel spe lucri duehus aliquid dissimulet, vel expectet. Praeterea isti deputato ab Episcopo temporc quoratiocinia excipit, semper sunt cibaria ministranda, Scin fine prarmium aliquod exhibendum, quod reduridat in dispendium, & expensas Montalium. Praeterea semper praelati Regulares ab .Pconomo Monialium ratiocinium petunt per alium Religiosum e pertum sine expensis, ves per aliquem saeculare boni Zeli. Si ve-Jo dicas inter Prouinciales deputatos ad ratiocinia su ruenda,& procuratorem Montalium pactum,vel fraudem polle intercedere: quis dubitat, quin eadem fraus Ec pactum possit intercedere inter ratiocinatorem deputatum ab Episcopo, δc inter procuratorem Montalium 3 Quod si ob ijeias, functiis D. Papam hoc remedium assignasse, quia sciuit per informaticin m , Ut plurimum Conuentus Montalium, qui amplos habent redditus ad nimiam paupertatem est E redactos. Dico imprimis hoc non esse mirandum , cum id videamus vi plurimum in domibus secularium multorum, qui cana redditus habeant opulentos, vitrunt hodie in mjiori paupertate quam sui progenitores,chi; i tamen illi monomos habeant sua, rei familiaris vigilantissumo , de ipsi Domini super Monomos seduli inuigilent. Cit ius causa uniuersalis reddi potest, quoniam rutum. Cc χ

419쪽

pretia excreuerunt; Monialium etiam numerus adauis eius est, & possessiones illarum immobiles , ut plurimum sunt in tritico annuali, vino, dc oleo, Quorum si est abundantia in hoc anno,pretium vilescit: Si est penuria,ac sterilitau, coguntur aliquando eadem emere magno pretio pro Conuentus sustentatione, sicut ego pae certa scientia scio de aliquibus Coinuentibus Monialium meae prouinciae. 6 Quod attinet ad tertium , posse videlicet Episcopum existente causa monere Prouincialem , ut con filiorem , vel procuratorem Montalium ab officiis amoueat, sin minus ipse Episcopus id facere possit: hic militant particularia, & grauia pericula, & inconu nientia.Sepe enim continget Episcopum insormari ab aliqua persona, malevola,liata,& non bene affecta ad confestorem,vel procuratorem, idque sine fundamento, sed ex appetitu,& vindicta,cuius informatione ductus Episcopus ex abrupto monebit Prςlatum, Ut ConfesIorem amoveat cum magna infamia. Quod maxime timeri potest in Monialium informationibus, quae cum steminae sint natura sua inconstantes,Vindicatius&a consessoribus aliquando merito reprehensae pro 'salute animarum suarum, solent sepe in similes quere-Ls contra illos insurgere: idque vel per 1 e ipsis faciut, vel per consanguineos indiscreto fauore illis fauentes: eandemque falsam informarionem aliquando facere solent seculares contra consessores Montalium eo quod dicti confessores saecularium amicitias cum Monialibus prohibeant&testis sum ego oculatus: qui cum cssem prouincialis accepi epistolam cuiusdam secularis subscriptam mentito proprio nomine, in quo protestabatur ut certus confessor Monialium amoueretur

ab officio,alioqui graue illi damnum euenturum.MΟ-nui

420쪽

nui ego per epistolam secretam consessorem ut sbi cis ueret, & vitam emendaret, si quid emendandum haberet;post aliquos menses ad illam ciuitatem accessas & facta inquisitione in genere,neque contra cola testorem aliquod delictum resultauit, neque aliquis accusator apparuit. Aliam similem epistolam capi scripta Contra unum procuratorem Montalium. Et denique scio Moniales faciles esse ad huiusmodi querelas , dc informationes formandas.Quot ergo iurgia,quot pericula infamandi nascerentur si Episcopus his in forismationibus particularibus , & auricularibus mulierum , de invidorum ductus possit adigere Prouincialem,ut consessorem positum in ossicio honorifico sine forma iudicii priuaret ossicio cum infamia λ Certe in Religione , ut consessor Monialium extra tempus ab ossicio amoueatur,prius citatu culparum capitula illi exhibentur , ut respondeat: dantur etiam aliae defiensiones, quia dedecus illi magnum foret s priuaretur ossicio sine culpis,& sine citatione. At quis non videat fore praeter ordinem iuris ut ad solius Episcopi dicisi, vel monitionem consessor Monialium priuetur:maxia me cum ex illius amotione sic facta resultare possit etiam infamia Monialium,aliquibus iudicatibus quod forte ob culpam aliquam intra conuentum illarum commissam a dicto officio expellebatur. Adde quod dato quod talis consessor haberet aliquod delictum, si tamen est secretum,& non diffamatum tolerandus est & non puniendus in publico , ut omnia iura procla mant. Vide etiam ad probationem istius, inconuenie tia adducenda in g seq. ad 4 decretum istius Bullae maxime ex HenriqueZ ibi citando.

7 Quod attinet ad 4.quod possit, ac debeat Epis opus assistere ut praeses in electionibus Prelatarum, quq

SEARCH

MENU NAVIGATION