Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

391쪽

gium est concessum, se ad conciaendam licentiam transeundi taliter stula tibi de iure teneri. Vbi vides non solum cste hoc landatum in iure , sed de i ure teneri praelatos dare petitam licentiam , non obstante tali priuilegio. Quod autem ii quis transeat ad alium ordinem stricitiorem,petita & non obtenta licentia, & ibi profiteaturiit pro sessio valida, si priuilegium sui ordinis reli incire non annullet expresse proseisonem,& deroget ex- prelle piae dicto iuri communi, probatur clare: quia Summi Pontifices in suis Bullis quantumcunque rigorosis,& quibus cumque reuocatoriis munitiS, nunquam censentur derogare iuri communi nisi id exprian aut . Nam correctio imis odiosa est, de nullo modo admittenda nisi exprimatur,vi Doctores communiter

dicunt,& colligi potest a simili ex iis quae tradit Sanchea lib. s. de matri di f. 26. num. 7. Et praeterea quia inulta fieri prohibentur, quae tamen facta valent , Ut habetur cap.dilect/ώ. o. a. de praebend. or agnit. de quo patent multa exempla, hoc sussciat: Praecipit Concilium Tridentinum ne Parochus matrimonio aliquos iungat,nisi praecedentibus denunciationibus , si tamen abs ite illis ad matrimonium admittat , tenet factum contra prohibitionem Ecclesiae, ut tenet Sancheg Id. 3 .de matrim. iij. s .maxit neque ibi videndus in solutio-T,e .argumenti,licet alias Parochus peccet, & punie-dus sit. Ergo a simili, licet una Religio habeat priuilegium prohibens sub cesura ne Religiosus illius exeat ad aliam: si tamen tale priuilegium non annullet proselIionem factam in ea stiletiore ad quam transiuit, i uri que communi deroget, quidquid sit de peccato, &Gensura, factum tamen tenebit. Dato autem, quod priuilegium praedictum excommunicet alias, setralion Odo citant eunte ua, si alias non annulici, tenebit pro

sellio

392쪽

sessio excommunicati: nam professio excommunicati,etiam declarati,valida est, ut tenet, ac probat copi se Sanche Z tom. 2 Decal.lib. s.cap. 4. Quod autem iuris correctio vitanda sit, ut paulo supra dixi , adeo verum est,ut dicat Sancheg lib. I .de matrim.dist. IT. I. 6.cum

quinque, vel sex grauissimis Canonistis 'ibi citatis quod recedendum sit a propria verborum significati ne, ne detur iuris correctio. Propter haec omnia, haru pinio AZorij, & Nauarri est fatis probabilis, neque ego condemnarem illum qui illam sequeretur in

Uerum disputandi gratia, dc ut omnia reseram sad hoc spectantia, contrariam opinionem tenet Rodi. . tom. 3.qq. qua l. 2.art. 2O. Relicto Nauarro quem citat,

dc ibidem citat Rodrig priuilegium Eugenij IV. concessum Patribus Benedictinis in Hispania, per quod prohibet ne fratre. illius Ordinis possint transire ad

alium ordinem sine licentia Reformatoris,uel Abbatis Conuentus:& declarat quod licentia debet eiIepetita, & obtenta. Iuxta quod priuilegium ait ibi Rodii g. quod in nostro casu non valet translatio Religiosi ad alium ordinem petita solum, & non obtenta lice-tia, ut olini licebat per cap. luet. de regulari supra citatum. Et ponit ibi Papa excommunicationem reseruatam illis Religiosis qui aliter exierint,& Pra latis alterius ordinis, qui illos receperint. Addit Papa quod praedictam censuram incurrant detentorcs talis Religio ii indebite transtati, si requisti a patribus Benedictinis intra triduum illum detentum non reddiderint. Ex quibus vltimis verbis colligo, mentem Papae esse professionem talis in ordine ad quem transiit, INon valerer cum enim iubeat ut Religio detinens illum sta-ι ira reddat benedictinis , n Hillinguat de iratu quem

393쪽

iam habeat, nec si diuturno tepore, vel paruo sit apud illos Religiosos deictores, videtur vcile, quod in quocunque statu sit, siue prosellus secundo, siue non professiis,possit repeti, quia cum lex non distinguit,neque nos debemus distinguere : ac proinde professio emisIanon valet racta contra modum assignatum in Religione ad qMam trantiit. Secundo potest probari ex iis quae tradit banchea citato lib. 3. dedi In solatione ad quartum , ubi ait illud communc dictum Iuristarum , quod multa fac a contra legem valent, este limitandum quod non valeat factum contra legem, quando in tali lege assignatur forma cssentialis seruanda in actu: si enim tunc fiat contra legem, factum non tenet. At illa priuilegia particularia concedentiane Religios transeant ad alium ordinem nisi petita, Sc obtenta licentia, as gnant formam essentialem seruandam in translatione Religiosi ad alium ordinem ut patet:ergo non seruata hac forma translatio,& profestio non valent. Tertio probo,quia de ratione priui- lcg j est, ut aliquid speciale concedat,ut Iuristae communiter dictant,alias non esset priuilegiunused si istud

priuilegium Patrum Benedicti norum non concCderet , t eu et nulla transi lio Religiosi non obtenta licentia .nihil noui concederet: ergo non est dicendum Oppositum. Probo minorem , quod nihil noui concederet ii non annullaret transationem,& professionem, nam ius commune in dicto cap. licet. concedit Religiosis ut si licentiam petierine, etiam si non obtineant licite, & valide transeant: ergo aliquid ultra debet dictum priuilegium operari, ut scilicet non obtenta licentia, translatio nec liceat, nec valeat. Quarto emcaciter probo : quia quando duae leges sunt oupositae secunda reuocat priorem, vel illam corrigit, ut fuse, δί

394쪽

osscaciter probat Suarea toni. de legib lib. c. cap. 2 .an11 D. i O. cum multis citatis: sed hae duae leges sunt Opposipe,prima scilicet contenta in ca .licet, dicens quod pol, t transire Religiolus petita, licet lac n obtenta. Secunda vero lex contenta in illo priuilegio dicit non posse transire nisi obtenta licentia: ergo cum sint Oppostar, secunda posterior contenta ire priuilegio,reu cat , vel restringit illam priorem contentam in cap. I

cet.de Regudam. potuit enim Papa subsequens derogare iuri communi capituli licet: cum Papa successor polli tabrogare legem prioris. Neque opus est ut Papa derogans iuri communi 1e illud dicat de facto de togate , ii per factam legem contrariam, δί incompatibilcm illi facto ipso derogat,quia cum princeps sit, praesuinitur omnia iura habero in pectore S proinde icire cuinam iuri deroget, aut velit derogare s ua lege opposita iuri coimini. Ultimo facit ad hoc intctum quod tradit Ro-drig. Hun. 1 .im. 9.art. 3 . ubi citans unam gloll. iur. dicit esse communem opinionem iuris peritorum , valere priuilegium, etiam si non faciat mentionem iuris, cui contradicitnergo hoc priuilegium concellum Religioni ne finis subditus transeat ad aliam nisi obtenta lice-tia,erit validum etiam si non faciat mentionem citati capituli licet de Regi Lir. per quod conceditur transitus petita,licet non obtenta licentia. 3 Ad maiorem adhuc materiae explicationem ad uerto, quod ultra priuilegium nu=n. A. prae C lente citatum concessum patribus Benedictinis ne sui REligiosi transferantur nisi petita,& obtenta licentia, idem priuilemum concesta Paulus Quantus patribu S c ... m litis Discalciatis, pro ut resert Sanchez. tom. 2. CCAU. lib.6. p. 7. qui ibidem reseri, idem priuilegium Carmelitarum concessiste Gregor XIII. l 'alii buς Societ a

395쪽

tis Iesu,cum clausula ne alij Religiosi communicantes in priuilegiis cum eisdem patribus Societatis praedictae,postent in hoc priuilegio communicare. Vide tamen quod ego dixi in Epitome eiusdem Sanchez iacitatum cap. 7. ubi aduerto , quod licet praedictus summus Pontifex prohibuerit ne caeteri Religioli communicarent in hoc priuilegio prout concesto Patribus eiusdem Societatis cum clausulis ibi positis a SancheZ , non per hoc videtur prohibuisie, quin caeteri Religiosi possint communicare in eodem priuilegio quatenus concessum fuit patribus D.Benedicti,& Patribus Carmelitis Discalceatis.Uide in citat.Epitome.

CASUS XI.

De duobus Religiosis citatis, quibus non e stdatum te in suspiciens , nec locus

commodus ad respondendum. Raesentem casum mihi oblatum, volui breuiter L hic apponere ad tollendum certum abusum in aliqua Religione inueteratum. Primus cit Quidam Praelatus Prouincialis quendam Religios m post visitationem culpatum inue mens coram se vocavit, & illi capitula culparum non levium obtulit in scriptis,per obedientiam iniungens ut intra spatium 1 . horarum ad illa capitula responderet. Quod ritur an subditus queri possit de paruo tem pore sibi assignato ad respondendui S possit proinde ob hanc causam a Prouinciali appellare:

396쪽

Secundus casus fuit. Visitauit Prouincialis quendam conuentum:finita visitatione Praelatus conuentus timens se in visitatione de aliquibus defectibus a fratribus delatum , petijta Pro uinetiali ut sibi copiam saceret de capitulis culparum suarum, ut ad illa responderet. Prouincialis dixit nihil contra illum in visitatione resultasse, illumque proinde iussit elle quietum, exiit Prouincialis a conventu: Sc post quattior menses exissens Prouincialis in alia urbe longe distante v cauit ad se praedictum Praelatum localem , & illi exhibuit capitula grauium culparum, praecipiens illi ut ad obiecta relponderet intra spatium 2 . horarum ega in illi licentia exeundi a conuentu pro Consilio capi CΠ-do .Respondit ille ad obiecta prout potuit: protestatus ut certi testes a se allegati reciperentur in sui de sensionem , qui testes erant absentes, videlicet in illo oppido sui conuentus. Prouincialis citatos testes non Uocauit, & contra illum sententiam tulit priuationis officii sivi. Appellauit subditus : superior iudex appellationis, iussit ut Prouincialis ad se mitteret processum. Prouincialis confusus, processum no mist, sed vocavit ad se subditum appellantem in secreto, & verbis importunis , ac molestis sere, obtinuit vel coegit ut subditus renunciaret appellationi sachar & de facto renun- Ciauit. Qii eritur an Prouincialis in aliquibus errauerit, & an subditus ille prosequi possit appellationem

politam, non obstante quod illi renunciauerit modo praedi isto. i Ad primum quaesitum respondeo abusiim ei te intolerabilem ab aliquibus Praelatis intrusum, qui subditis culpatis in re graui culparum capitula exhibentes , eisdem praecipiunt ut respondeant intra spatiuma .horarum. Probo hoc esse intolerabile primo ratio

397쪽

ne naturali: nam licet Relistio si , maxime Minoritae, priuilegium habeant a Bonifacio VIII. concessum, ne obligati 'sint ad seruandos apices iuris in suis processii-bus: In eodem tamen priuilegio mandat Papa, ut teneantur seruare substan iam iuris canonici, & naturalis:at de substantia iuris est dare Reo tempus suis ciens. ad se defendendum, sicut cli pro se citare testes, consulere doctos, quaerere scripturas sibi necestarias, Mmulta alia concernentia ad suam de sentione in , quae non pollunt aduerti, neque considerari in tam breui spatio , quale esit 24. horarum. Cum igitur a ilignato tam breui spatio deflensionis denegetur illi copia conandae naturalis destensionis, sequitur, quod Praelatus tale spatium 2 . horarum tantum aflignans, non seruat substantiam iuris. Confirmatur exemplo saecularium,quoram causae aliquando durdiat per annum , &hoc in rebus quae non sunt tanti momenti quanti sunt

aliquando ill e pro quibus aliqui Praelati iubent subdito respondere intra horas 1 . Nunc probo hoc esse abusum iniustirmi , ex iure canonico. Et imprimis habetur clare in cap. r. de dilationibus, 'bi Papa decernit

merito quosdam Religiosos appellasse a duobus iudicibus delegatis sedis Apostolic e . qui citaris Religiosis

ut responderent in certa causti sunt verba Papodin Tor-1nim , sibi nims breuem peremptorium statuerirnt. ubi glos . ver. peremptorium Citat alios multos textus, ex quibus ostenditur dandum elle Reo tempus commodum ad respondendum. Idem habetur in cap.lequi a ue appell. ubi glossa ver. compotens, licit quod erit locus appellationis si tempus competens non assignetur. Idem habetur in cap. Hortamur p. ubi Papa Pelagius ini uens iudices in modo procedendi,ait. Et compei item legibus, & veritati torminum detis. uod si . Obiicias

398쪽

obiicias aliquan Jo iudices Ecclesiasticos sub censera

excommunicationis mandare ut scientes de tali matecta vadant de nunciat C datra spaci uiri a .lio rarum, vel

qu)l simile:R espondetur de ordin. rio non id praecipe re nisi intra spatium trium dierum, assignando unum diem pro quavis monitionc pinere qua sita: Quod si aliquis iudex aliquando iubeat denunciare intra 2 q. horas poterit id facere si negotium periclitetur propter moram: At denunciare est nimis diuersa .res a dessensione enam ut aliquis denuntiet non indiget tempore magno, cum solum debeat dicere coram iudice id quod scit,& ad hoc non indiget consultore, scripturis, testibus,& limitibus,& proinde minus tempus illi ne cessarium est. Qui vero se debet delfendere in iudicio indiget illis omnibus proxime dictis, & multis aliis &proinde longius illi tempus , & commodum concedendum est. a Circa secundum quaestum multi veniunt desectus annotandi ex parte iudicis, quos refero, & aduerto summarie. Primi A est, quod fuerit usus dolo, tum dicendo primo prestato locali post visitationem nullam de illo se querelam habere : tum secundo vocando illum post quatuor menses ad locum distantem, ubi co- inod .im defensionem non habebat. Quomodo autem a iudice possiit committi hic dolus , & quomodo propter dolum possit ab ossicio amoueri, vide Rodrig. to. a. qJ- gμLqα 29 βΠ.3.3.1 Tyro explicarione. v b inter varios modos doli qui poliunt concurrere in iudice, dicit. Illum iudicem dolum committere, qui callide tacet nolens respondere querelis, aut in aliquibus

men acto, aut arte verborum dissimulat.

3 Secu n ius desectus substantialis istius praelati fuit,

pCecipere reo ut intra r . horas responderet capitulis culpa-

399쪽

culparum grauiam, absque tempore commodo se defendendi,de quo dixi sufficienter supra num. I.

4 Tertius defectus suit, citare reum ad locum remotum , & distantem, in quo reus non habebat commodam de sensionem, & testium productionem. Et quod commoditas loci sit necessaria ad defensionem naturalem, probatur ex eo quod dicitur in iure , reum non teneri comparere si citetur ad locum non tutum, ut habetur in ca Exparte Io. de appellat. cum glossa veri, Periculosium.&Cap. Siveae conivg. 3 2. locus Cnim in quo reus caret tessibus quos habet in loco ubi

habitat, non est locus tutus.s Quartus desectus hic interuenit quod praelatus iste

non vocavit testes illos distantes, quos reus allegauit in iurile sensionem. In hoc enim errauit praelatus iste contra substantiam iuris denegans reo principalem Partem suae defensionis: constat enim ex tela iudicij intriuio Te testibin, & tit. De probatiombin, quod Praeci- Pua de sensio rei consistit in productione testiunricum

ergo i ste praelatus oblatos telles a reo vocare noluerir,

procellit contra substantiam iuris, & ob hanc solam Causam, & gravamen potuit reus ab illo appellare, illiusque lententia fuit nulla.

is Quintus desectus suit ex parte iudicis, quod post

latam sententiam , induxit,& solicitauit reum precibus importunis, ut desisteret ab appellatione: Hoc enim in rigore fuit vim facere suo modo ne lubditus Vteretur iure suo clato quod habebat ad appellandum in se defendendum.Unde ista desistentia, siue re- nuciatio appellationis iam factie fuit renunciatio nul-ia,eo quod fuit Elare inuoluntaria: pro quo vide quae supra dixi in hac secunda parte casu 8. de Nouitio, qui receptus ad statum clericatus, postea inuitus consentit pioii

400쪽

profiteri ad statum laicalem : circa quod ostendimus renunciationem inuoluntariam non valere. Et pro hoc easti insiper addo quod cum iste Religiosus sic renuniactans maneret laesus in fama , potuit non obstante sua xenunciatione petere restitutionem, & iudex tenetur illum admittere ad appellationem prosequendam, ob nullitatem renunciationis. Pro quo facit, quod nemo potest renunciare iuri ad se defendendum; si vero illi renunciet in cauci criminali , qualis est ista, potest reuocare,ut tenet clare Bajardus in Addit.ad I cIar. q. 49. m. 62.Sc citat Angelum, larsit.& Franc.cum una glossa iuris ciuilis.Idem tenet Vmbertus in pratis. inqui. hor. perb. Defensiones g. Nota etiam quod. addens, quod ii reus facita talem reuocationem , non poterit iudex procedere ad executionem: & citat. Angelum in l. paeliιm inter haered. E. de pastis. Adde quod sicut mihi di ctum e quando iste Religiosus secit renunciationem praedictam coram Prouinciali, iam superior ipsi Prouincialis acceptauerat appellationem, eaque sie acceptata ab illo, iam non poterat illi renunciare in scio eodem superiore Probatur ex Cap. quamuis con Liuto. de eleff. in 6. ubi dicitur quod partes non.

possint desistere ab appellatione, postquam fuit Papae praesentata :& iste Religiosus iam habebat episto- .

SEARCH

MENU NAVIGATION