Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

451쪽

P ipa utitur verbis similibus,ait enim: Nullus omnino, quae sunt verba efficacissima,& valde prohibitiva: ait praeterea contra facientem , incursurum esse indignationem Dei, quod clare supponit velle Papam contradi chorem obligare ad peccatum, nam indignatio Dei non incurritur nisi ob peccatum. Cum ergo per hoc statutum factum contra regulam si fiat contradicatur 1egulae, & proinde contradicatur confirmationi illius, Perquam confirmantur omnia & singula contenta in regula, sequitur quod peccabunt fractores talis statuti vel decreti. Secundo colligitur hoc saltem ex regula P. N. Francisci cap. t O. regulae, ubi loquens de Prouinci libus erga subditos gubernandos dicit: Non pracipientes eis aliquid quod sis contra animam suam, ct regulam. Et aduerto quod citata proxime verba poni lolita in comfirmatione regulae, Nulli ergo omnino liceat. Apposita sunt in confirmationst regulae utriusque Monialium S. Clarae, ut videre est in fine utriusque regulae. Et eodem Cap. I o. citato, P. N. Franciscus dicit, quod fratres non tenentur obedire Prouinciali,si aliquid praecipiat contra regulam, illis verbis. Obediant suis ministris in omniabus quae promiserint Domino obseruare, ct non sunt contraria animastie,' regula nostra. Qtuod eodem modo intelligi debet de regulis Montalium erga obedientia praelatorum praecipientium aliquid contra regulam suam,

cum utrobique sit eadem omnino ratio.

a Secundo principaliter probo, quia inserior non potest immutare lςgem superioris, Clement. Ne γυ-m vn. de elect. ubi dicitur iuncta rubrica, quod inferior non potest immutare constitutionem totam superioris,nec partem illius: ubi glossi verb. inferiorem. dicit, quod nec Concilium generale potest abrogare statu

452쪽

guIrr cons. 3 .citans cap. uod iis.de maior. ct obed. & cap. Inferior. dist. M .inm addunt Iuristae,quod nec par in pa-Tem habet potestatem. At capitulum gellerale simul Cum Generali,& Generalis per se, sulat inferiores Pa-Fae, ut patet: ergo non possunt abrogare legem confirmatam a Papa positam in regula approbata per Papam.Neque obstat si dicatur quod ptaelatus Generalis. vel Prouincialis dispensant in aliquibus praeceptis re gulae, ut in ieiunio,& similibus , unde poterunt facere statutum contra illa praecepta in quibus dispensant. Non obstat,quoniam valde diuersum est dispensare in Vno praecepto, & facere statutum contra illud. Nam dispensatio non tollit praeceptum in quo dispensatur; sed solum declarat,istum pro nunc non teneri ad prae Ceptum & manet praeceptum in suo robore quod ad alios. At facere statutum contra praeceptum regulaei est omnino tollere illud praeceptum. Secundo, dico quod Praelati dispensantes in precepto regulae faciunt id ex commissione Papae ad dispensandum: qui tamen

committens ut dispensent Praelati, non censetur committere ut faciant statutum contra praeceptum reguleέExemplum est clarum, in Praelato dispensante cunisubdito non valente dicere horas canonicas iuxta concessiones papales: talis enim Praelatus solum facit ut iste subditus pro nunc, non teneatur ad illas:at non facit statutum deobligans illum semper in futuro a recitandis praedictis horis. Quod etiam ex regula Fratra Minorum potest confirmari. In illa enim dicitur quod nullus Fratrum exerceat ossicium praedicationis niti fuerit examinatus,& approbatus a Ministro Generali:& sc seruabatur in principio ordinis. Quia tam eri

postea Ordo excreuit;& valde onerosum erat, ut omnes praedicaturi confluerent ex tam remotis partibus

453쪽

examinandi a Generali, commisit Papa Nicolaus in cap. exiit de te . signiti c. ut Prouinciales possent facere praedictum examen, & approbationem praedicator v. Vbi vides quod ad dispensandum in uno praecepto regulae neces laria fuit commisso Papae proinde si Pradati dispensant in regula, id faciunt ex commissione Papae, quae coni istio ad dispentandum, non est commi stio ad faciendum statutinia contra Regulam, quia valde diuersa sunt, ut constat ex paulo supra di-ot is. 3 Tertio principaliter probatur hoc: quia si Gen ratis posset immutare, vel abrogare Unum praeceptum suae regula: eo quod non obligCt ad peccatum mortale,vel v. pollet id facere in multis praeceptis simul eiusdem Regulae: imo poliet id facere in omnibus praeceptis Regulae,& proinde derogare toti regulat:quod est plusquam absurdum. Tenet consequentia, quia non est maior ratio de uno praecepto, quam de alio, & de duobus, &c. Si autem id potest impune facere in uno, poterit in singulis , & in omnibus. Demus exemplum in regilla , cuius nullum praeceptum obligat ad percatum, itialem supra diximus este Regulam B. P. Dominici: Si ex eo quod nullum eius pnaeceptum obligat ad peccatum posset Prouincialis unum illius praeceptumati nullare, pollet & singilla, pollet dc omnia. Quod non credo ab illis tam Religiosis Patribus B. Dominici conε edendum: imo puto illos de sua Regula dicturos id quod Christus D. de lege antiqua dixit non violanda ante Passionem tuam. Iota Vnum, aut VnuS a pCX nopraeteribita lege , Sc. quod singulae Religiones circa suas regulas latagunt custodire. Qua ito principaliter hoc probo ab authoritate:&imprimis, hoc probatur ex D.Bum. lib. I. ue uigens pracvlo

454쪽

pracepto col. q. ubi trinans quod Pradatus nihil possit

praecipere contra regulam.Ponit haec verba.Nihil mihi Praestatus prohibeat horum, quae promisi , nec plus exigat qua promisi. Idem tenet D. Tho.quod l. t o. ara.

16. p. I .g 9.&Gaet.ad citatum ara. 3. D. Thom. Facit etiam optime quod tradit D.Thoma, I. 2.quaest. 97.ara. a. ubi eleganter probat nunquam esse utile recedere a consuetudine antiqua tradita a maioribus Constat vero quod praeceptum positum in regula est eonsuetudo antiqua tradita a maioribus iandatoribus Religionum& a Papa regulam confirmante. Verba autem D.Thb-mae sunt haec. Habet legis mutatio quantum inse es detriamentum quoddam communis salutis: quia ad obseνuationen legum plurimum valet co uetudo. & paulo post subdit: de dicitur a iurisperito,quod in nouis reb. constituendis euidens debet esse utilitas,ut recte recedatur ab eo iure quod diu aequum visum est. Sic ille optime sicut solet. Et ibidem citat textum ex ia. dist. In quo Papa Nicolaus sieinquit. RUdiculum emor satis abominabιle dedecus,vi tra ditsones , quin antiquitus a patribu Ucepimus infringi patiamur. Idem tenet expreste Sylvester verbo Religio 3. quasi. r. ad finem, ubi dicit expresse quod Regula non potest mutari a Praelato. Et citat Ioannem Andraeam sic exprcise dicentem. Idem tenet in terminis Lessius lib. a.de iust. p. 4I.dub. 9. num. 74. f. quod si superior, ubi dicit,Praelatum non esse dominum regulae ut illam mutet, sed essc tantum custodem regulae , ut illam faciat obseruare,& per illam subditos dirigat. Idem colligitur ex Sanchez lib. 6. decalogi ca8. 3. num. 8.in primcipio.

3 Circa praedicta insurgit dubitatio: an dato quod

factum sit unum statutum contra praeceptum aliquod

455쪽

regulae, & hoc statutum per consuetudinem quadraginta annorum sit receptum in aliquibus prouinciis unius Ordinis, v. g. in prouinciis Minorum quae sunt in Portugallia, quae consuetudo sussciens est ad abrogandam legem Ecclesiasticam, & tamen hoc statutum non fuit practicatum,nec receptum in aliis prouinciis eiusdem ordinis, an praedichum statutum obliget in illis prouinciis ubi non fuit receptum, dc an possit tolerari, & seruari in illis in quibus fuit receptum Respondeo nullo modo obligare in illis prouinciis, in quibus nunquam fuit receptum : sed poste tolerari in illis prouinciis, in quibus per quadraginta annos est

receptum. Prior pars constat, quia iuxta communem

Doctorum sententiam lex non recepta in principio non obligat: & lex istius statuti non fuit recepta in iulis prouiticiis , ut dicitur, imo fuit reiecta, quia reclamabat lex opposita regulae contra quam statutum factum est.Secunda pars probatur, quia consuetudo Pr scripta si est rationabilis,& quadraginta annorum,potest abrogare legem Ecclesiasticam positivam , non Vero Naturalem. Neque vero nouum est quod lex una obliget in uno regno ubi fuit recepta , non vero Obliget in alio ubi non fuit recepta. Constat clare ex Concilio Tridentino, quod obligat in tota Ecclesia ubi fuit receptum: Non vero obligat in Gallia ubi non fuit receptum in totum , sed quoad solas definitiones fidei, quas illi non possunt reiicere. Est etiam exemplum in motu proprio Pij V. De censibus, qui in aliquibus regnis non fuit receptus quoad omnes clausulas illius. 6 Pro solutione argumentorum praemitto quod COΠ- suetudo potest abrogare legem generalem etiam Ecclesiasticam, si sit consuetudo legitime praescripta, rationabilis,&c. De quo multa tradit Suareae rom. de

456쪽

bustis. I. p. l8.anum. 1. Vbi citat multos Doctores, detextus:sed quando consuetudo sic abrogat lege Ecclesiae, est quia Papa consentit, ut stante tali consuetudine lex non obliget, scut alias ius canonicum habet definitum in aliquibus capitulis in iis De consuetudines& sic in tali casu Papa consentit explicite , ut talis comsuetudo legem abroget. In quo casu aduerto, quod tunc nullus prauatus inferior Papa abrogat illam legein, neque Episcopus, nec Archiepiscopus : sed ipse Papa abrogat, vel consentit abrogari propter consu

tudinem contrariam. Vnde maiorem vim habet Consuetudo de consensu Papae ad abrogandam legem E clesiae , quam habeat Archiepiscopus, vel alius prauotus inferior Papa.Nam Archiepiscopus per se non potest abrogare legem Ecclesiae generalem,quam tamen abrogare potest consuetudo modo praedicto , id est a nuente Papa. Solutio argumemorum. πI Oc posito,ad primum argumentum, Conces.s 1 so antecedente, videlicet non peccare subdiatum facientem contra praeceptum regu quod non obligat ad peccatum, nego consequentiam, videlicet, quod ideo possit Pradatus sine peccato, facere stat

tum in contrarium. Do imprimis exemplum clarum.

Ille qui facit contra consilia Euangelica,videlicet contra paupertatem, &c. nolens iste pauper, nolens se uare virginitatem,sed nubit vel quid simile, non peccat etiam venialiter ut omnes concedunt dicentes non

esse peccatum veniale agere contra consilia Euangelieavi tamen Pradatus non pollet in hoc cotrariu praecipere , quod videlicet operarentur contra consilia

457쪽

Euangelica , vel ut ab illis abstinerent: Iam enim psa

Ciperet contra consilia Euangelica. Secundo dico esse 'diuersam rationem: nam si unus tantum vel alter Religiosus operantur contra tale praeceptum regulae non obligans ad peccatum,non proinde operatur tota Religio:At per statutum factum contra illud praeceptum regulae tota Regilio operatur contra Regulam.Tertio facit optime quod tradit Sanehez tom. a. decalogi lib.6. p. q. m m. I 8. dicens quod in Religione,cuius regula

non obligat ad peccatum, si aliquis Religiosus nollet

unquam seruare silentium,nee orare, nec modeste incedere, δc ingrederetur omnium Religiosorum cubicula, & similia Religionis statuta transgrederetur, eo quod singula ad culpam per se non obligant: iste absq; dubio perturbaret totam Religionem, & se in eo statu Constitueret , ut oporteret tanquam incorrisibilem eum ab ordine expelli, sic Sancher: & per hete satis responsum manet ad primum argumentum negando illius consequentiam. 8 Ad secundum algumentum similiter concesso antecedente neganda est consequentia. Patet ratio ex dictis proxime in ηαm. 6. Nam potest consuetudo prς- scripta abrogare legem Papae modo ibi exposito,& ob causam ibi assignatam , quia scilicet Papa consentit: hanc tamen legis abrogationem no potest facere Prae latus in serior Papa propria authoritate, quia ad abrogandam legem Ecclesiae non habet Praelatus Papa inferior tantam potestatem,quantam habet consuetudo modo explicato eodem nit. 6. Ad tertium argumentum dicedum est,numquam aliquam materiam contentam in Iegula approbata

per Papam poste reddi noctuam animae quia cum sint omnia in illa contenta bona, & reMa ex se nunquam

possunt

458쪽

possunt esse nociva,& iniqua communitati: Item numquam possunt esse inutilia bono communi, quia si talia esIe possent numquam a Papa approbarentur, maxime cum per tot annos ieruata numquam sint inue ta inutilia, noctua , &c. Item numquam materia CO tenta in Regula potest reddi impossibilis communit et , quae iam a tot annis experta est omnia contenta in regula esse possibilia, licet alias sint difficilia, ut patet maxime in perpetua abstinentia a carnibus in Cartu-Eia,& in multis praeceptis contentis in Regula B. P.N. Francisci, quae licet dimcilia sint, non tamen sunt impossibilia communitati. Quod si aliqua materia contentam regula euaderet impossibilis alicui,vel aliquibus in particulari, tunc sussciet cum istis dispentare per concessiones Pontificias:non vero statutum facere obligans ad non seruandam regulam etiam in una particulari materia.

functo, qui locum non declarauit. QVidam de functus elegit ante mortem sepulturam apud conuentum quendam Regularium. Iusili in testamento ut pro anima sua celebrarentur Perpetuo centum missae, sed non declarauit locum in quo essent dicendae. Parochus clericus dicebat illas Missas ad se pertinere, Et allegauit quod viginti abhinc annis in parochia sint dictae. Praelatus Regularis Conuentus dicebat fore dicendas in Conuentu seu

loco

459쪽

loco sepulturae electae a defuncto. Quaeritur i.ubi sint dicendae Missae.Secundo an parocho prosit quasipoliesito viginti annorum , Ut in parochiali Ecclesia sint dicendaeZa Quod attinet ad primum quaestum,dico has Mis. sis dicendas este in Conuentu ubi sepultus est desunctus. Sic expresse tenet RodrigueZ Audit. ais mamram.q.Ver. e Vissa. q. si . concl. 3. assignat ibi exempla fundata in iure,& citat Bariolum , qui videri potest in loco ibi citato. Ego hoc probo ex hoc communi dicto Iuristarum,videlicet.Omnis actus praesumitur fieri eo modo quo est utilibr ipsi agenti , quando agens non declarat intentionem: sed Mitiae dictae in loco ubi est sepultus defunctus, caeteris paribus,sunt utiliores defuncto , quam dictae extra locum sepulturae , ergo harbs istae sunt dicendae in Conuentu ubi sepultus est de

chium, dicit quod actus praesumitur fieri ab agente eo modo quo sibi est utilior. Minor, quod scilicet Missae pro defuncto magis illi prosint dictae in loco sepultu-Taerasteritur primo ab Innocentio Doctissimo Canonista ad capitulum Fraternitatem. de sepulturis. Et licet non legerim rationem ad id ab Innocentio adductam,

videtur posse hoc probari ex praxi Ecclesiae, quae in processione generali in die omnium defunctorum Primam orationem dicit pro illis qui sepulti sunt in illa Ecclesia. Et potest adhuc probari per hoc simile. Nam Missa, ut dicunt Theologi, licet offeratur etiam Pro omnibus fidelibus, magis tamen prodest illis qui sunt praesentes Misae,quam illis,qui sunt absentes:itavi dicant Theologi quod tres portiones applicantur in Missa:

460쪽

Missa: una sacerdoti: altera toti Ecclesiae. altera circun- stantibus,& ptae sentibus misiae. Cum ergo sacerdos in secundo Memento Missae oret in communi pro de sui

ctis,caeteris paribus credi potest quod prius, & in particulari orabit pro defunctis praesentibus, id est sepultis in illa Ecclesia: sicut in Memento pro vivis specificat dicens, & omnium circunstantium. Et confirma

xur, quia cum post Missam pro defuncto dicatur Res ponsorium pro defuncto cum aspersione aquae bene dictar, illa aspersio facta super sepulturam magis illi profutura videtur, quam si fiat extra sepulturam. Pro bata igitur maiori,ac minori argumenti,bene insertur consequentia, quod scilicet hae Missae sint dicendae in loco sepulturae.Secudo probatur hoc ex ratione quam innuit Rodrig.citato loco, videlicet quia locus sepulturae est domicilium electum a defuncto, in quibus verbis innuitur haec ratio,vel similitudo. Homo in vita debet recipere sacramenta in loco ubi eligit do ini-cilium : praeterea in loco sui domicilij debet citari, &iudicari, ut patet ex iure, & praxi: cum ergo sepultus in aliqua Ecclesia ibi elegerit domicilium , sequitur quod in eadem debet recipere suffragia defunctorum, quae sunt Missice eodem fere modo, quo homo vivus omnia sua bona, & suppellectilia congregat ad locum sui domicilii. Tertio hoc ipsum probatur ex praxi Ecclesiae, nam communiter omnes fideles iubent Missas celebrari pro se in Ecclesia, vel Capella suae sepulturae. a Quod attinet ad secundum quaesitum, dicendum est, cum constet de certo milias dicendas elIe in Con-uetu ubi sepultus est defunctus,non polle ulterius illas dici in Ecclesia parochiali, nonobstante politatione viginti annorum allegata. Probo hoc ex quodam dicto Nauarri, qui tom. a. suorum operum cop. I . de oratione 2 horis

SEARCH

MENU NAVIGATION