Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

471쪽

di illud hodie non obligare, ob causas sequentes.

Hima ratio, ex forma priuilegi, nun-

qsam seruara. r Vod praedictum priuilegium non obliget,

a probatur primo , quia illius serma nunquam posita fuit in praxi. Nam inter alia quae continet est hoc unum, quod Generalis ordinis designabit unum gubernatorem pro gubemandis septem, vel octo monasteriis Montalium eiusdem Domini, & quod dictus gubernator poterit amouere confesseres illarum,quos ille Dominus petierit. Quae forma a Papa assignata nunquam fuit practicata in illa prouincia, neque unquam assignatus fuit talis gubernator pro illis tantum monasteriis Montalium, sed Prouincialis praelatus comunis prouinciae semper illas gubernavit sicut caeteras eiusdem prouinciae,inter quas sunt multi Conuentus Montalium, quorum Rex Hispaniae est verus patronus: Cum ergo forma priuilegi, nunquam fuerit seruata in re notabili , priuilegium nullum est. Quod autem non seruata forma priuilegij amittatur priuilegium,est communis Doctorum sententia,quam tradit SuareΣ tom.de legibuι ib. s.cap. I 3.anum.2.ubi ait,quod ii serma assignata in priuilegio sit substantialis , illaq; non feruetur, corruit priuilegium: Et se remittit Suarea ad id quod antea dixerat, eod.tom.lib. s. c. 31. Vide

licet quod tunc intelligitur formam actus esse substa-'3uando ipsa lex instituit actum eum solemnitate ab ipsam et lese inuenta : in hoc vero priuilegio ipse

Papa designat soIemnitatem seruandam, ut scilicet asiignetur particularis gubernator septem monasteri Tum,&c. quae segma nunquam seruata fuit: & fuit hςc forma

472쪽

gorma particularis inueta a Papa,ita particularis,quod fuit exorbitans a iure communi: nam eximebat illa septem monasteria a iurisdictione ordinaria Prouincialis,& illa tradebat gubernatori, ac proinde fuit se ma substantialis priuilegii, quae non fuit seruata. Proinhat Suarez hoc multis exemplis , & rationibus, & ex una Clementina. Facit etiam quod tradit idem SuareΣmum. 9. tunc formam actus es te substantialem, cuius omissio annullet actum , quando in concessione conceditur noua potestas ad aliquid faciendum,quae potestas antea non dabatur. At constat quod in citato priuilegio dabatur noua potestas ad aliquid faciendum, quae antea non dabatur:concedebatur enim quod assignaretur nouus ille gubernator, & praeterea quod ille posset amouere confesseres ad nutum illius Domini,

quae potestas,& noua erat, & nunquam antea concessa.Habentur haec omnia expresse in cap. cum dilecta.de

rescriptis. ubi Papa declarat irritum quendam proces sum,quia factus fuerat contra formam mandati Papalia sub his verbis: Propter quod processum illorum contra

nostri formam refripti icium ordinem attentatum, irritum decemimus ct irata .Idem habetur clare in cap. Venerabili.de Uscio legati.illis verbis. Auia contra mandati nostri tenorem,&α8c cap.vlt- restitui poliat. Denique videatur Sylvest.verb.Mandatu uast. 7.ubi dicit,quod non seruans sermam mandati, cit actum nullum, siue faciat contra mandatum,sive praeter formam mandati : & citat ad hoc cap. si cui. de elact. iuncta glossa in s. & Panormitanum in dicto cap .si cui in fine capitis

expresse ait non valere actum omissa forma praescripta: ubi glossa verbo praeteri ait citans aliquos textus: quod ista duo aequiparantur,praeter, & contra. Si ergo hodie velint, iuxta citatum priuilegium', amouere ab

473쪽

ossicio unum confessorem , cum talis priuilegij forma nunquam fuerit seruata,facient &contra formam priuilegij,& pi ter formam illius. Secunda ratio nullitatis ob non usum cx ccntrarium usum. Σ Ecunda ratio principalis contra ostensum priui- legium, est quia per non usum, vel contrarium usum est iam ana istum. Et imprimis dico esse amissum Per non usum.Nam cum illud habeat ab annis septuaginta, nunquam illo usus suis iste Dominus, nec ex vi illius aliquis consessor Monialium fuit positus in ossicio, vel amotus ab ossicio :& non deerant occasiones in quibus ille pollet uti: & suppono esse notorium in Prouincia, quod illo nunquam usus suit. Quod vero quando priuilegium est affirmativum, quale est istud, ad aliquid facienduna maxime si ex illo redundet gravamen aliorum,ut ex isto resulta amoueri scilicet ab ossicio ad nutum Domini, quod inquam hoc priuilegium amrmativum redundans in gravamen alicui US, Possit praescribi per non usum, de Prouincialis possit agere contra illud propter non usum, probat efficaciter,& euidenter SuareZ tom.de leg.lib. 8. cap. 34. maxime nilm. I 6. cum praecedentibus. Vbi ponit exemplum

in electoribus, qui videlicet per actus contrarios cligendi possunt praescribere contra priuilegium illius, qui habet ius eligendi, vel praesentandi, & omisit eligere vel praesentare. Quod in terminis contigit in hoc casta ubi nec Generalis Ordinis designauit zubernatorem sieptem inonasteriorum, nec praedictus Dominus vllum conseilorem petiit poni, nec amoueri per annos 7 Q. & c contrario Prouincialis cum distinitorio est in

474쪽

Possessione per annos 7 o. praesentandi , & amouendi confessores in uno monasterio propter quod praesens quaestio mota fuit. Et tenet SuareZ citato loco, quod si

ista opinio communis Iuristarum, quos citauerat in principio eiusdem capitis num. 2. videlicet Panormit. Decium. Innoc. Felin. Bald. & affert rationes claras,&validas , quae pollunt videri citato num. I 6. dc num. I9.

ibidem ait cum communi opinione , quod ad praescribendum contra hoc priuilegium gratians alios, vel auferens iurisdictionem aliorum, susscit tempus decem annorum :& in isto casu currerunt iam plusquam sexaginta anni. Probatur insuper amisso istius priuilegi j Propter non usum, ex eo quod ait Alexan. III. in cap .side terra. de priuil. ubi Papa contra quosdam Religiosos habentes priuilegium ad non soluendas decimas de

quibusdam terris, quo priuilegio non obstante, dicti Religiosi sponte a triginta annis soluebant decimas quibusdam Canonicis, de post triginta annos allega runt praedictum priuilegium;decernit Papa ut soluant decimas, eo quod dicto priuilegio usi non fuerint per

annos triginta. Uerba textus sunt haec. 'De privilegio tamen indesito tanto tempore vobis detrahere voluistis , cum liaberum sit unicuique sim uiri rem are,eoque modo non potestis vos in hac parte tueri. Vide etiam ibidem glossam in ver. Renunciare. Idem habetur in cap . ccedentibus. de priuil, ubi Papa Innocent. III. contra quosdam habentes priuilegium ad non soluendas decimas, & tamen illas soluebant, ait Papa: Cum enim tanto tempore contra indulta priuilegia decima, soluerint, eis renunciasse tacite praesumuntur. Idem habetur in cap. cum accessissent. de const.in . ubi glosia ver. contrauenerint. ubi citat Doctores dicentcs, quod qui impetrauit priuilegium ad aliquid agendum,& per decennium illo non utitur, il

475쪽

lud amittit. Et citat alios Doctores dicentes, quod priuilegium amittitur per unum actum contrarium.Vide etiam glossam in capsenestum. de decimis. in ver. Ubi- uilegia. ubi aliqua citat ad intentum. 3 Et hi omnes textus, & Doctores sundantur in ratione adducta a Suarez ex eisdem, videlicet quod privilegiatus qui non fuit usus priuilegio cum potuit, Videtur eidem priuilegio renunciasse ; maxime cum a parte contraria accedat praescriptio per tot annos,pra sentante, & amouente solo Prouinciali confestores Praedicti Conuentus.Pro quo adhuc videri potest capitulum ex ore. de iis quae fiunt a maiori parte capituli, cum glolla ibidem,in verb Renunciasse videtur.vltimo confirmatur hic punctus ex praxi Summ. Pontificumrquortnn multi confirmantes priuilegia aliquarumReligionum quae sunt firmiota quam priuilegia concessa

Dominis saecularibus)vsi sunt his verbis : quatenus sunt in usu,vel quatenus sunt in viricii obseruantia, ut habetur in Bullatio Rodrig.fol. 826. col. a. paulo post initium, cum Iulius III. confirmauit priuilegium ordinis Minorum. Eandem limitationem, quatenus sunt in usu, expressit Gregorius XIII. in confirmatione priuilegiorum eiusdem ordinis Minorum in eodem Bullario Rodrigintil. 98 s.coL a. post medium : & idem secerunt alii Summi Pontifices innuentes nolle se confirmare priuilegia antiqua quae non erant in vis. Si ergo Sum. Pontifices nolunt valere priuilegia Religionum, quae sc inseruiunt Ecclesiae die noctuque,quando non sunt in usu: quomodo credendum est velle Summum Pontificem ut valeant priuilegia concessa Dominis secularibus, quae non sunt in via, maxime quando ex illia redundat gravamen aliquorum, sicut resultat ex ist

Privilegio,de quo agitur,cum per illud possint consessores

476쪽

res amoueri ad nutum Domini secularis , & Prouincialis priuetur iure praesentandi eosdem consessorest

Tertia ratio missitatu ex mutatione materia priuilegis. Ertia ratio, ob quam praedictum priuilegium I hodie non valet,est quia materia priuilegii postea fuit mutata.Nam quando priuilegium fuit obtentum, consessores istius monasterij, de quo sermo est, erant solum consessores. Sed postea in capitulo con- .sesIores istius Conuentus creati sunt praelati cum voto in capitulo,quae est magna mutatio: nam in iure communi, & in praxi Religionis maior respectus serua dus est cum praelato, quam cum illo , qui non est praelatus : & difficilius amouetur ab officio praelatus, qua non pra latus; unde in ordine minorum Prouincialis

Per statuta generalia non potest amouere ab officio alios Religiosos habentes culpam, si sunt Goardiani. Est ergo valde immutata materia istius priuilegii eirca

consei rem amouendum petente Domino iaculari: quod vero praelati non debeant amoueri ab officio nisi ob culpas, & per sententiam, habetur in cap. e sonachi.de statu Monachorum.quod est desumptum ex Concilio Lateran. ubi sic dicitur: Friores autem per elem nem capitulorum suormn canonice instituti, nisi pro manis sta, or rationabili ea ι non mutentur. & statim ibi Papa ponit exemptu causarum ob quas possint amoueri,ut videlicet sifuerint dilapidatores ,si incontinenter vixerint,&c Iste vero consestar,de quo agitur, eligitur eanonice in capitulo, & nullam commisit culpam, ergo non poterit amoueri virtute talis priuilegii, eum priuile-

477쪽

gium non deroget iuri communi, qualis est textus citati capituli. Propter quod capitulum motus Rodrigia. 3. q. Reg.qua l. 29. art. 9.prope finem,dicit quod neque in ordine Minorum potest Prouincialis cum Dissinitoribus amouere ab ossicio Goardianum ante finitum triennium: & citat ad hoc Panormitanum, & Nauarr.& Pater Frater Thomas de Iesu Carmel ita Discalciatus in suo trach. de statu Monachorum qiart. cap. I .fol. ii 6. dicit quod ossicia quae in Ordine dantur per electionem, non possiunt auferri ad nutum praelati, i idem tenet Sanchez tom. 2 Decal.lib.7 .cap. 2 9.pro quo citat Cardinalem, Callador. Milis & alios tres num. Ii 8. Facta igitur tam notabili mutatione in ossicio c5- fessoris istius Conuentus , priuilegium obtentum ab isto Domino ante istam mutationem non habet vires vllas.Quod autem priuilegium non valeat post factam

notabilem mutationem materiae, est textus expressus

in ca fuggestum.dedecimis.ubi rubrica sumpta de textu

sic habet: Reuocatur priuilegii; si ex postfaElo incipit eno

miser nocivum esse. Hoc vero priuilegium hodie est notabiliter nocivum, cum permittat auferri ossicium praelato sine culpis,& ad nutum Domini secularis,qui poterit ad libitum, vel ex passione animi procurare talis prςlati amotionem cum notabili sua infamia. Et glossa in citato cap. ver. Priuilegia. dicit, quod secundum

diuerssatem temporum,st varietatem rerum priuilegia sunt varianda. Pro quo citat ibi tres textus, quos omitto breuitatis gratia. Confirmo hoc amplius a simili.Nam Omnes Doctores in materia voti, & iuramenti dicunt quod si post votum, de iuramentum, materia voti, VCliuramenti notabiliter mutata est,cessit, & non obligat

votum, vel iuramentum, quando ita mutata est, ut si vovens, vel iurans, talem mutationem aduerteret,nCC

478쪽

boueret,nec iuraret. De quo late Sanchez I. tomme logi lib .cap. a. a num. 2C. G sqq. Si ergo votum,& iuramentum, quae obligant de iure diuino naturali, non

obligant post factam mutationem notabilem materiata multo minus obligabit hoc priuilegitim quod est lex Ecclesiastica, cum post illud hi valde mutata mainteria confessoris.1 Sed obiicis, ac dicis,quod non obstante ista mutatione materiae, vel praesaturae, & non obstante citato cap. I nachi de stat. Monach. Praecipiente ne praes alielecti in capitulo amoueantur sine culpis,dicis eo non obstante poste hodie P.R.Generalem praedictum confestorem amouere, quia illum non amouet propter culpas; sed clam authoritate Papae, qui ad hoc concessit istud priuilegium. Papa vero est supra statuta ordinis,& supra ius commune, ut patet. Respondeo obiectionem non valere . quia quando hoc priuilegium impetratum est,materia illius non erat posita sub prohibitione Concilii generalis sicut modo est ;& proinde modo subiacet praedicti capitis Monachi dispositioni: .

ut vero derogetur alicui legi positae in Concilio generali Lateranensi, non susscit derogatio generalis posita in isto priuilegio : sed nece staria est derogatio parti cularis, que dicit : Non obstante etiam constitutione Concilii generalis.Sic docet, probat Rodrig. tom. 3.qq.q. 37.art. q. post medium ubi citat Archid. Baldum, Paulum de Crasto,Iacobat. SI alios. Idem tenet Sancti. 3 uib.de ADtrim .di put. 16. ubi citat multos alios dicentes nunquam papam censeri derogare Concilio generali per derogationem generalem, & ordinariam nili illud exprimat. Rationes eis caces ibi afferunt duo proxime citati Doctores. Non ergo per hoc priuilegium derogatur illi capitulo Monachi desiunpto a Co-

479쪽

eilio Lateran. Si enim eum Papa concessit hoc priuia legium, ossicium illius confessoris maneret mutatum in praelaturam, illud priuilegium non concederet, n violaret illud ius commune Concilij Later. & ad hoc etiam omnino seruit illa Regula iuris is 6.In concessione generali,non veniunt illa,quae quis non esset verisimiliter in specie concessiirus.Si enim tunc Papa sciret. quod illud ossicium consessioris mutandum esset, vel coniungendum cum ossicio Praelati sicut modo est: omnino probabiliter credi debet quod Papa non esset concessurus ut unus Praelatus ad petitionem domini temporalis amoueretur ab ossicio,cum infamia. 6 Soluta obiectione,redeo ad intentum, quod sciliacet Praelatus ab ossicio amoueri non possit sine culpis. Pro quo adduco cap.intentum est Is. quaest. 7.ubi dicitur quod sacerdos qui habuerit aliquam Ecclesiam: Hanc non nisigraui culpa sua, ct coram Episcopo canonica seueritate amittat. Notentur verba omnia,quae clare, & nimis probant nostrum casum: pro eodem intento citatibi glossa in verbo, graui culpa, citat multos textus qui poterunt ibi videri. Solum refero unum textum ex ibi citatis,qui est in cap .satis peruersum dist. 3 6. qui est desumptus ex D.Gregorio Papa,qui lib. I o.υφοι Epipo-ia 8.ad Columbum Episcopum sic ait: Satis peruersum est,ct contra Ecclesiasticam probatur esse censuram,ut frustra Ur pro quorundam voluntatibus quis priuetur, quem sua culpa, ct facinus ab ossici' qua fungitur gradu non dei est. Quo nihil clarius, & essicacius ad nostrum casum potest desiderari, in quo ad voluntatem domini temporalis volunt deiicere a statu honorifico patrem benemeritum sine culpa, Facit etiam pro eodem intento

480쪽

pa eo inmissione Papali committeret alicui ut priuaret voto activo , Sc passivo illos quos iudicaret priuandos ad arbitrium suum: adhuc non posset talis Commisi xius in una electione aliquem priuare, nisi illum prius citatum,& auditu quia similes Bullae pontificiae non tollunt illa, quae sunt de lumine naturali: qualis est citatio partis m. dc praeterea confirmatur, quia Papa non concedit priuilegium cum praeiudicio tertii, Vefuse probat Suareg tom.de legibin cap. 27 lib. 8. maximenum. 9. At graue praeiudicium est,quod Praelatus amoueatur ab ossicio sint culpa , & non auditus , nec cit

tus. Ultimo, in hoc priuilegio dicitur, quod Papa illud

concessit, quia tunc in ista prouincia non reperiebantur Religiosi graues,& reformati,& ad hos dignos inueniendos, illi domino concedebatur illa elechio , dc potestas praesentandi: at hodie ista ratio cessauit in totum; plena est enim prouincia Religiosis in quibus

praedictae qualitates,& partes concurrunt:imo & abu-dat Religiosis doctis,& litteratis multis, qui tunc non reperiebantur in illa, cum eo tempore nullus cursus Theologiet daretur in illa, hodie vero tres repertu latur in tribus conuentibus: cum ergo penuria grauium Patrum fuerit causa illius concellionis , & ista causa ce Dcauerit , sequitur quod ipsa concessio iam locum non habet ,iuxta cap .cum cessante,de appella.ubi dicitur quod cessante causa cessat effectus.7 Quoniam vero iste pater consessor , de quo agitur , appellauit ad Collectorem Apostolicum: dc praedictus dominus Collector interlocutorie mandauit,Vd

praedictus dominus saecularis copiam dicti priuilegii exhiberet, quod ille exhibere recusabat; dico illum teneri ad exhibendum praedictum priuilegium, ut patet expressesn capitulo accepimm deside instrum. ubi Papa

SEARCH

MENU NAVIGATION