Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

511쪽

lato non sit scientia eminens, requiritur tamen scieritia conueniens id est proportionata ad finem officij,S gubernationem animarum. Idem colligitur ex cap.

Atiteratos s. diinns t. in quo ad officium Episcopi, vet. quasi Episcopi,non solum requiritur scietia,sed etiam ad sacerdotium. Idem habetur in cap. ignorantia 3 8. dist. & denique ultra multos alios textus iuris canonici,& Conciliorum, sufficiat Concilium Tridentinum μ.22.ωρ. a. de reform. ubi decernit quod eligendus in Episcopum,sit graduatus in sacra Theologia, vel in se .cris Canonibus,vel habeat testimonium alicuius uniuersitatis testimonium dantis de illius sufficientia. Vel denique si sit Rel igiosus, quod illius superiores testimonium ferant de illius litteratura. Cum ergo praedimictus Abbas habeat curam animarum in religiosis,& in saecularibus sicut habet Episcopus, sequitur quod omnino est inhabilis ad dictum officiu religiosus de quo agitur , qui nec nouit linguam latinam imo nec benescit legere:& hoc multo magis Iocum habet in his miseris temporibus, in quibus tot lites,tot casus intricatissimi quotidie emergunt, quorum resolutio pendet a iure eanonico, & multarum Bullarum papalium continuo studio. a Probo insuper idipsum ex duabus gloss. iuris C non. Prima est in cap. Congregato de eletf.vbi glost .ver. Lateran. & verbo literatura, dicit quod deffectus scientiae facit aliquem ineligibilem, & praeterea quod deij-cit iam promotum: & citat ad hoc multos textus. Secunda glossa est cap. t . de renunciat. verbo insus icietiam,

ubi idem dicit quod glossa prior proxime citata. Et quod etiam in electionibus religiosorum sint eligendi ex obligatione Tridentini seg. 24. cap. I. de reform. sinteligendi digniores in motibus,& in 1cientia, tenet

512쪽

Rabello tomo r.de obligat,i .lib. I .s'. fol. I ψ .g conclus. ηυero, ubi dicit praedictum decretum Tridentini etiam obligare in electionibus religiosoru. Imo addit, quod magis obliget in religionibus, quam in electionibus aliorum Ecclesiasticorum. Denique confirmo ex ratione naturali: Nam con Hrmiter ad ius naturale in Republica iaculari non permittuntur officiales me chanici sutores, fabri, &c. officium exercere nisi prius per annos artem didiscerint , dc prius de illa examinentur : quomodo ergo tolerandum est ut ossicium Episcopi, vel quasi Episcopi, de quo agitur cum regimine animarum, quod iuxta D. Gregorium est ars aratium, committendum sit homini, qui nec bene legit linguam latinam 3 Neque est quod respondeas , in aliquibus religionibus aliquando eligi praelatos conuenia tuales omnino illiteratos. Nam respondeo 1 .me nunquam ullum talem vidisse qui ignoraret linguam latinam: maxime in his temporibus, in quibus recipiendi ad habitum examinantur exacte de lingua latina. Secundo dico esse diuersam rationem in illis praelatis localibus, qui non visitant, non ferunt sententias in litibus contra iaculares, non conserunt ordines,& sic de Cael. quae omnia opus habet facere iste Abbas & sie maiori indiget litteratura quam illi praelati locales. 3 Quod attinet ad primam partem secundi quaesiti,

an praeses illius electionis potuerit coarctare electionem ad illos tres tantum, dico non potuisse: & iam in praecedentibus in alio casu simili hoc dixi, ex Rodrig. sed quia in hoc casu aliqua circunstantia diuersa concurrit, ex eo quod electio facta est de commissione Collectoris Apost. sunt hic repetenda aliqua iam dicta in praecedentibus. Igitur Rodr. tom. I.qq. I .art. Io. U.cr I a. dicit quod talis designatio trium

513쪽

est coarctare electionem quam ius canonicum clamat debere esse liberam: & idem nomen, electio, denotat libertatem:& in particulari illic Rodrig. ara. I. I. ponit haec verba.Teneo quod electio Prouincialis,aut cuiuia cumque alterius praelati restricta, non ad certum genus personarum,sed ad tres,vel quatuor personas particulares, minime canonica, & valida debet reputari.

Sic ille, quo nil clarius dici potest. Quod vero dicit valere electionem si coarctetur ad certum genus personarum fit, quando viget statum ut de certis tan tum nationibus eligatur , videlicet Italis, Gallis, Hispanis, Lusitanis: tunc inquam valet, quia non designantur certae personae,ut Petrus, Ioannes,Franciscus , sed de-sgnatur genus personarum , & sic non coarctatur libertas electorum. Et citat Rodr.graues Doctores, dicens se vidisse retractari, Sc annullari tres electiones Goardianorum , quia in electione cuiusque fueruntdpsignati tres ut ex illis tantum unus eligeretur; & sic elegerunt: & fuit illorum electio nulla. Quod vero Rex non posset praecipere ut unus ex tribus tantum designatis eligeretur, constat quia rex non potest dispensare in iure canonico,vel naturali, quae requirunt

ut electio sit libera. Quod vero attinet ad dominum Collectorem Apostolicum, ipse viderit an habuerit sommissionem papalem ad dispensandum in iure canonico , sine qua in illo dispensare non potuit. Hoc unum scio, quod non potuit dispensare ut eligeretur omnino idiota, quoniam iste etiam in lumine naturali ess inhabilis, & in lumine naturali nec Papa potest dispensare et quod etiam constat ex eo quod supra diximus eό Papa Honorio dicente,quod confirmatio idiotae: istius esset contra Deum, idest,contra lumen natur

514쪽

4 Ex his patet responsio ad secundam partem secun di dubii, an scilicet iste idiota sic electus possit postea

praesidere in capitulo generali futuro: Dico enim imprimis illi obediendinia esse in publico tanquam praelato , quia habet titulum putatiuum collatum a supe-xiore. Secundo,quia licet iura,& Doctores citati dicat electionem coarctatam elle nullam , 3c dicant non posse eligi omnino idiotam , non tamen dicunt, quod

electio istius sit ipso iure nulla: sed innuunt quod poterin annullari. Imo etiam si dicerent talem electionem esse ipso facto nullam, necessaria erat noua senia, tentia declaratoria nullitatis, ut omnes Doctores dicunt circa legem ponentem priuationem officii ipsi, facto alicui delinquEti: nam etiam fost delictum dommissum ut priuetur, debet accedere sententia superio-i is declaratoria delicti, de quo Rodr. to. q. q. II .ar. I s. de Henriq. to m. r.lib. ι 3 6. & proinde ad hunc sieelech utra contra iuris prohibitionem priuandum ab ossicio, necessaria erit sententia nidicis, quae si non accedat laquam praelatus toleratus pCterit,ac debet pra sidere in capitulo. In hoc autem certus surri,quod iuxta citatos textus, glossas, & Doctores poterit illi lis intentari ab electoribus, ut ab osticio amoueatur propter duo impedimenta in illius electione conEurret tia,videlicet illiteraturae totalis, Sc coarctationis nectae in electione illius, sicut Rodrig. supra citatus clicit sevblisse fieri circa tres electiones Goardianorii sic et elorum. Et praeterea quod adhuc post electionem possit priuari ob dicta impedimenta, proba ur clare ex glossa in ca . veni vim 3 in ver . fer rumorem, ubi dicitur quod si aliquis propter falsum rumorem est electus qui credebatur peritus I postea cassatur cius electio, & citat ad hoc textias . .

515쪽

oo PAR s II. CAsus XXV IlI CASUS XXVIII.

De quodam Prouincrati aegroto , nec valenIς visitare prouinciam. IN quadam Religione est statutum , Vt omnes prietati ducant vitam communem in mensa, vestitu, Acc. sin minus ait statutum,si infirmitatis causa id facete non possint, & infra quinque menses non fuerit spes sanitatis altequendae, ut possint vitam comin nem ducere ab officio omnino arceantur.

Hoc posito in una prouincia eiusdem Religionis, quidam prouincialis per multos menses ita infirmus est ex variis, & antiquis infirmitatibus sne ulla spe sanitatis obtinendae,ut prouinciam visitare non possit ni si per alium,& cum circunstantiis indebitis,& indecoris ad statum illius prouinciae. Quaeritur an possit ac debeat ab officio amoueri etiam inuitus.1 Respondeo casum nullam pati difficultatem: nam statutum, seu lex clarissime loquitur,& comprehendit clare praedictum Prouincialem de sanitate desiperatum. Breuiter idem potest ostendi a simili, ex eo quod habetur in cap. unico de Clerico agrotante. ubi iubetur Episcopus assignare coadiutorem presato inferiori infirmo , & de sanitate desperato, ne Ecclesia fraudetur debito seruitio Ministrorum. Addit textus .aeuod si I i- scopus fuerit senio , aut valetudane corporali gramitus, vel adeo impedit in perpetuos ut officium siuem nequeat exercere. Tunc iubet ut capitulum cum Episcopo eligant duos coadiutores,qui Episcopatum gubernent. Quod praesenti casui debet omnino applicari, cum sit eadem

516쪽

bmnino ratio. Cum vero prauato Regulari non debeant dari coadiutores, cum id sit praeter consuetudi-

Religioni non congruum, sequitur quod talis

Prouincialis tenetur renunciare ossicio, idque si facere noluerit, ab eodem sit amouεdus. Causa vero cur Episscopus, & parochus impeditus a regimine, non amoElaeantur ab ossicio, sed illis dentur coadiutores, inter alias est , quod cum habeant familiam sustentandam, non decuit illos priuari fructibus beneficiorum neces.sariis ad se,& ad suos sustentandos:quod non currit in praelato regulari. Probatur hoc etiam vivo exemplo Patiis nostri Francisci, qui ubi primo se sensit langoriabus,& infirmitatibus praepeditum ad discurrendum per urbes, & oppida pro regimine Fratrum , seipsumri semet ossicio Generalis abdicauit, &creauit Vica

rium Generalem ordinis Fratrem Petrum Cataneum lib. 2 Chron.cap. I. I. pari. Imo vero ipsemet Pater in

c.rp. 8.ς Alae, innuit quod eadem de causa possit amoueri ab ossicio ipse Generalis Ordinis. Ait enim,quodsi Religio viderit Ministrum Generalem non este su ficientem adseruitium, & communem utilitatem fratrum , teneantur Ministri Prouinciales sub peccato mortali alium Generalem eligere. Quis autem non videat quod Prouincialis impeditus omnino ad visitandam Prouinciam sit insuffciens,& inutilis ad communem utilitatem Fratrum i Cum enim non possit vi-

stare, non implebit ossicium boni pastoris, qui iuxta

Euangelium debet cognoscere oves proprias: ad qua cognitionem Concilium Tridentinum iniungit Episcopis, ut singulis annis visitent totam suam Dicec sem. Quod idem P. N. Franciscus monet in sim Regula cap. io. de Prouincialibus, dicens : Visitent,or monea tfratres suos, dg c. Denique quantum sit necessarium al

517쪽

honum regimen subditorum regularium, quod i I

xum pro latus vitam communem ducat in mensa , ve-

situ,& caeteris, sussiciat inter alia dictum D. Gregori jNagianaeni in sententiassentent.4 ubi dicit,quod praelatus qui docet,& non facit, una manu trahit subciitos, alia impellit ad cadendum. At praelatus regularis impeditus omnino langoribus, licet posset manu linguae docere, & subditos ad regulae obseruationem trahere: E contra cum manu operis, utendo videlicet cibis, ac vestibus delicatis, eosdem subditos ad relaxationem, impellit,licet nolit:Unde constat praedictum statutum istius Ordiuis este fundatum in iure canonico, imo &naturali, & prouincialem istum comprehendere.

De quit Urim confessoribm secularium

certo modo electu. IN Ordine Minorum statuto generali decernitur, ut confestores si cularium non hant nili in capitulo per Prouincialem cum Diffinitoribus in distinitorio. Adduntur alia duo in eodem statuto; primum ut singuli Goardiani ad piaedictum Dissinitorium mittant examen fratrum suorum de moribus, & scientia,qui pos sinat eligi pro consesIbribus: S: ex illis siemisiis , dca Goardianis examinatis, Prouincialis cum Dissinitorio gligant digniores.Secundo addit idem statutum, quod Prouincialis extra diffinitorium non possit per se aliquom Religiosum instituere consestorem secularium, ' iis dissinitorium id committat. Prouinciat i in

518쪽

speciali. Hoc posito, in quodam capitulo non vene runt examina facta a Goardianis circa eligendos pro eonfestoribus, sicut statutum decernit. Dissinitorium

forte videns necesIarium esse creare consessores saecularium pro bono animarum , commisit Prouinciali ut ipse prouinciam visitans examinaret Religiosos pro confessionibus audiendis , & quos idoneos iudicaret confestores institueret: nam ipsi Dissinitores quoad hoc in ipsum Prouincialem compromittebant. Ex vi praedictie commissionis Prouincialis visitans prouinciam instituit aliquos consesseres saecularium; qui cum licentia Prouincialis Episcopo praesentati , &approbati , eonfessiones iacularium audierunt. Quo posito quaeruntur duo. Primum, an dicti consesseres praedicto modo instituti a Prouinciali valide sint instituti Z Secundum, an dato etiam quod non fuerint valide instituti , consessiones ab illis auditae validae fuerint Et videtur quod

utrumque nullum fuerit:Primum, quia cum statutum

generale deneget dissinitoribus ut possint compromisisionem facere in prouincialem pro eligendis conses soribus extra capitulum, institutio talium consesso rum sic facta a Prouinciali, est facta sine iurisdictione;& non seruata forma mandati statuti generalis, ut patet. At constat quod non seruata forma mandati, seu commissionis, actus est nullus i imo in hoc casu, noti solum non est seruata forma mandati, sed expresse c6tra uentum est formae mandati. Ex probatione istius primi probari videtur secundum, videlicet consessiones auditas ab his consessoribus nulliter institutis, fui si se nullas:Nam consessor nulliter electus, caret iurisdictionε, carens iurisdictione facit actum nullum.1 Ante responsionem praemitto quod in Clementi ii qκ

519쪽

na Dudi .desipuli. Clemens U. concessit,ac decreuit, quod pro confessoribus audituris consessiones fecularium assii mendis ex . Ordine BB. PP. Dominici, BC Franci s ei sufficeret Prouincialem utriusque praesenta

te Episcopo nomina illorum Religiosorum, quos vel t,ac peter' eligi,seu approbari ab Episcopo in confessiores saecularium : quibus preesentatis, Episcopus debeat illos approbare modo ibi assignato, ad quem me semitto. Qui modus praesentandi est de iure com muni, & positus in corpore iuris. Neque in illo exigit Papa coniensem Distinitorii pro institutione conses

Iorum, sed solum consensum Prouincialis. Neque Concilium Tridentinum . de reform. ageS de approbatione confessorum Regularium, aliquid requirit,vel specihcat circa modum quo confessor regularis ex parto sui ordinis debeat prissentari Episco po,pro consessionibus iacularium audiendis. λ Hoc posito respondi, me credere quidquid Diffinitores illi errauerint P praedictos confessores a Prouinciali sic institutos, valide fuiste institutos in foro conscientiae, & proinde confessiones ab illis auditas, fuisse validas. Probo primum, fuisse scilicet valide institutos pro foro conscientiae. Probo primo,quia statutum Religionis non potest irritare actum subditi, qui alias fit conformiter ad ius canonicum, alias posset religio Irritare ius canonicum : at praesentatio istorum confestorum facta est iuxta ius canonicum dictae Clement.requirentis ad praesentationem confessorum solum consensum Prouincialis, non vero Dissinitorij:esegonicia praesentatio valida fuit pro foro conscientiae. 'inorvi consequentia patent. Probo maiorem,quod cilicet statutum Religionis non possit annullaae actua CruIn luxta ius canonicum: primo quia inferior non

Potest

520쪽

potest tollere legem superioris, Clementina 2 3 2

mam,de eleel. statutum vero Religionis est in serius iure canonico Et hoc ipsum tenet expresse Nauar.lib. 3. o Filior. tit. de Regulari cons. s. dicens non valere statutum

ordinis annullantis professionem illius, qui iii proselinsione negauit se esse Christianum nouum, quia alias

professio est facta iuxta ius canonicum, in quo non armnullatur talis pro sessio.Idem tenet Mirati d. tom. . --nual.quaest. o. ara. s. ad terti . dicens non posse ordinem Franciscanuin facere statutum annullans professionem Noviiij, qui in anno nouitiatus cum habitu &licentia praelati exiuit a Conuentu curandi morbi gratia, quia illa absentia sic Dista est conformis iuri communi : quod maxime inseruit ad nostrum intentum clepraesenti statuto eligendorum confessorum modo predicto: licet enim Dissinitores errauerint in facienda illa compromissione Prouinciali contra statutum: at tale statutum videtur quod non possit annulla re instia tutionem praedicto modo factam a Prouinciali de hiseonsessoribus, cum illam fecerit iuxta ius communecit.Clementinae Dudum, quae ad consessorum praesentationem solum consensum prouincialis requirit. Se

cundo principaliter probo, quia praeochum statutum

licet prohibeat ne Dissinitores compromittant in prouincialem,ut instituat confessores extra capitulum, tamen non annullat secus factum a prouinciali,ut patet: At multa fieri prohibentur,quae tamen facta Valent,Vt

patet multis exemplis quotidianis,& habetur expresse cap. ad 6Apostolicam. de regul. ergo sola simplex prohibitio statuti non annullans, non reddit nullam institutionem praedictam fustam a Prouinciali, maxime cum facta fuerit ex forma iuris canonici. Quod late & fuse traditura Sanchez lib. 3 .de . Uuat .dissut. 3 .num. 2 oc

SEARCH

MENU NAVIGATION