장음표시 사용
531쪽
ratio dispositionis. Quamuis enim mandata iudicum particularium solum obligent in loco ad quem diriguntur, secus est de mandato Principis iurisdictionem habentis in omni loco sicut habet sum. Pontifex:dc citat ad hoc Bartolomeum 2pin. 8c optime declarat hoc exemplo. Nam sere omnes epistolae decretales Pontificum positae in Decretalibus, ex quibus compactum est ius canonicum, fuerunt decreta, & epistolae particulares Pontificum misse ad particulares Episcopos, vel personas, vel regna: & tamen illae obligant in tota Ecclesia tanquam ius commune. Ergo licet in hac Bulla non exprimerentur omnia regna Hispaniae in qua est regnum Portugalliae,ad illam etiam deberet extendi cum in Portu gallia sit eadem ratio,& eadem nece iasitas istius reformationis faciendae. Citat etiam Pen ha . vltimam Godc de legib. ubi sententia principis lata incerta causa facit ius uniuersale, & omnes ligat:& citat alia pro eodem intento satis inseruientia.
obiiciunt, quod hodie quando Papa concedit, &rmouat Bullam Cruciatas, ultra Bullam directam pro Hispania , expedit aliam particularem directam prosbia Portugallia, quod signum est, inquiunt, nolle Papam ut decreta sua directa pro Hispania obligent in Ponugallia , nisi illud exprimat. Respondeo si ita est de expeditione particularis Bullae Cruciatae pro Por- eugallia 9 id fieri ut seruetur mos antiquus, quando Potiugallia non erat subdita regi Hispaniae,& proinde indigebat Bulla particulari: secus hodie quando est subiecta eidem regi, & rex per epistolam declarat se pro Portugallia etiam impetrasse & in Portugallia i bet obseruari. Et praeterea oportebat quod isti oppo
Dentes Ostenderent aliquam legem , qua disponeretur
a Papa, se nolle ut Bul Le ipsius latae pro tota Hispania
532쪽
tion obligent in Portugallia subiecta, & inclusa in Hispania. In hac vero nostra Bulla, declarat omnia regna Hispaniae, per illa verba, In regnis Hispaniarum, quae cum sit propositio indefinita, aequipollet uniuersali apud Iuristas , ut expresse tenet glossa in Clementina prima de praebendis, dignitatibus, in verbo, inmotiis colligiturque ibi clare ex textu.
.ua priuilegia, o exemptiones Bulla ν ocet P
s Vatuor reuocantur in ista Bulla: videlicet priuilegia,praerogatiuae immunitates,exemptiones. ae quatuor,licet in communi modo loque, di,& in substantia videantur esse idem, singula tamen habent aliquam disserentiam,& habent propriam dis, finitionem. Priuilegium est lex priuata aliquid speci lct concedens. Videlicet quando conceditur ut fiat aliquid contra legem, vel praeter legem. Exemptiones, secundum Sylvest. ver. exemptis, sunt libertates, seu eductiones ab aliqua subiectione . seu seruitute, per quas quis liberatur ab aliqua lege, vel ab aliquo inseriori praelato ,& fit immediatus superiori praelato. Immunitas,teste eodem Sylvest. ver. immunitas, importat negationem munium, seu munerum idest ossici rum:& est idem quod esse liberum ab ossiciis comm nibus,vilibus,& sordidis. Praerogativa, iuxta declaram tionem Calepini ver praerogativa, est praestantia,vel eminentia qua quis alteri praefertur, aut praeserri debet.Haec sunt quae in genere Papa reuocat in ista Bulla. 6 Descendκ praeterea Papa ad particularia aliquata
533쪽
illaque specificat. Primum est ne exeant a conueniti
ad libitum cum socio destinato sibi proprio absque licentia Praestati localis. Secundo reuocat licentiam datam , ut seculares possint ad sua cubicula ire quoties voluerint , ita ut Praelatus loclitis id non possit prohibere. Tertio prohibet, ne ex uno conuentu se trans se rant ad alium absque licentia -superioris. inarto reuocat licentias datas, quibus conceditur ne sint astricti interesse choro, resectorio,& aliis spiritualibus,& Religiosis exercitiis. l '. - -
7 Declarat Papa se haec omnia reuocare Iieet concessa fuerint a Pradatis Religionis, siue etiam concesta fuerint a Nunciis Sedis Apollolicae qui resident in regnis Hispaniae,vel etiam si Uncesta fuerint ab ipsa S de Apostolica. Et post reuocationem illorum quatuor in particulari, dicit. Et quaecumque elismodi priuilegia, quomodolibet concessa. Et addit quod illa reuocat perpetuo, ita quod nulli de cauero suffragentur, neque possint alicui concedi de caetero absque licentιa Fapa , vel Sedis e vo-
8 Antequam vero alia dubia declarem istius Bulla duo praemitto circa duas principales prohibitiones in Ista Bulla contentas. Primum est de non exeundo 1 Conuentu cum proprio locio absque ulla licentia Prς- lati localis. Adduco solum in exemplum patrem N. Franciscum , qui in suo testamento loquens de obedientia exhibenda Goardiano Pra lato locali, cum ipse esset Generalis , ordinis sitndator,& talis Sanctus, loquens de Goardiano sic ait: Da volo esse captus in mani-b- fisis ut non po1sim ire, vel facere contra voluntatem suam quia Dominus mem 6L Nota bene singula verba. Videatur etiam D. Bernard. lik r. citato ad Eugenium: isic Optime dicit. Murmur loqxor, Or queMmonιam Eccle
534쪽
siarum.Tmncari se elamitant, ac demembrari subtrahuntur Abbates Episcopis: Archiepiscopi Patriarchusiue Primaria buc. Bona ne spes hae Facitu hoc quiapotestis,sed utr- τι debeatis,quaestio est. Fas litando probatis vos habere plenitudinem potestatis sed iustitia forte non ita.Sic ille, & addit
alia contra dantes exemptioncm ne obediatur Prael
tis,& inter alia,considerans,quod in Angelis,minores obediunt maioribus:Inter homines vero aliqui procurant dispensationes ut alteri non subdantur, ait Sanctus:2uod hoc molitur ambitio impatienssubiectionis. Vi
deatur Nauarr. tonet. I suorum operum, Commentario 4.de
Iul. quaest. 9.n:ιm. 36. g. guarto dico. ubi ait,quod non pollunt videri iustae facultates generales , quae dantur alicubi Religiosis exeundi quoties voluerint, & alia quae ibi ad intentum adducit. Et hoc dicit hic Papa, quod est fere eximere subditum ab obedientia Praelatorum. Quod vero nec Generalis possit eximere su ditum ab obedientia Praelati localis,len et Rodrig. Mn. I qq. 'U. x3 .art. . dicens quod illud implicat contradietionem.' Secundum quod aduerto circa aliam principalem prohibitionem ex his quatuor, est circa liberum ingressum siecularium in cubicula Religiosorum inscio praelato locali: Religiones enim optime sciunt inco uenientia inde nascentia: quae sunt de ordinario violatio silent ij, reuelatio secretorum,ac defectuum Relia gionis, impediri assistentiam in choro, & in aliis exercitiis Religiosis: & praeterea quod taculares facti domestici curiositates fratrum , vel loquelas notantes, eosdem Religiosos in aestimatione non habeant. Ad quae euitanda sufficiat Ethi mologia nominis Monachus,qui dicitur unus solus,vel solitarius: qua de causa graues Religiosi antiqui secedebant in eremum. Et
535쪽
ut multa omittam a Sanctis de hac materia dicta: Impossibile est moraliter loquendo, ut Religiosus ex nimia conuersatione cum iacularibus non degeneret a perfectione sui status. Videatur inter alios D.Bernard. serim. 2 post ociaram Eliphan. ubi ait quod conuersati nes Religiosi cum Lecularibus, etiamsi sint conlan guinei,impediunt exercitium spirituale.
Drum haec Busta reuocet priuilegia concessa per
I Ubitari poterit utrum ista Bulla reuocet pri- uilegia illa,seu immunitates quae in capitulo, vel per statutum,vel praelatus cum Divinitoribus concedit aliquibus Religiosis, ut quod habeant votum in capitulo,quod non obligetur ad aliquas horas in ch ro,& alia similia concesta in praemium sui laboris tra- saeti: respondeo quod non.Probo, quia hic Papa dicit se reuocare priuilegia concessa per superiores. Cuna vero haec lex sit odiosa, restringenda sunt verba illius ad significationem propriam, ut intelligatur solum de Concessis per praelatos absque capitulo, & absque disi finitorio. Non enim dicit concessa per capitulum , sed per superiores. Et probatur, quia quando capitulum concedit aliquod priuilegium, cessat praesumptio m ii, quae datur quando solus praelatus cocedit. Hic enim per se solum poterit duci affectione praua, amoris inordinati, vel ob interelle alicuius lucri in concedendo priuilegio Religioso suo amico. At quando concedi
536쪽
tur per capitulum , vel diffinitorium, eum sint multi collatores priuilegii, cessat illa praesumptio. Haec possunt probari ex titulo tutis canonici, de his quae fiunt apradatis sine consensu capituli, ubi multi textus prohibent ne Episcopi faciant negotia grauia sine consensu capituli,& secus facta annullant: sed si fiant cum consensu capituli,sunt valida,& Papa confirmat. Qui te ius fundantur in eo quod solus Episcopus errare potexit , vel propter pravum affectum , vel propter ignorantiam : quod de toto capitulo non sc facile pMsumitur.Facit etiam cap .de quibQ. 1 o. dist. ubi dicitur facilius inueniri id, quod a plui ibus senioribus quari itur. at Hinc sequitur, quod si prauatus Generalis ex se solo dedit alicui priuilegium ut haberet votum in Capitulo, tale priuilegium per hanc Bullam extinguitur: est enim datum per solum superiorem praesatum, Mnona capitulo, imo addo, quod etiamsi haec Bulla non sit publicata, nihilominus praesatus solus etiam Generalis non potest alicui Religioso concedere ut habeat
votum in capitulo. Probatur clare ex reg. 29. tu reiimis,
quae dicit: Quod omnes tangit ab omnibus debet approbari. Habere autem votum in capitulo omnes tangit , quia habens votum in capitulo eligit Prouincialem , . Diifinitores, &c. ergo ab omni capitulo hoc votum debet concedi. Quod ego confirmo exemplo nostri ordinis: In capitulo enim generali Tolletano, celebrato anno 6o6. ut daretur votum perpetuum in capitulo, & dissinitorio, patribus qui fuerant Prouinci les,dicit statutum, quod recepta sunt prius vota secreta,& consensus totius capituli generalis. Et probatur,
nam si praesatus Generalis se solo posset alicui Religioso concedere votum in capitulo, sequeretur magnum inconueniens: Posset enim Generalis ante ca-
537쪽
Pitulum concedere votum octiγῶ vel decem fratribus es sic eligeret Prouincialem quem vellet sepius cum
detrimento prouinci . Et ex his etiam com ncitur,
quod nec praelatus Generalis, vel Prouincialis eum dissinitorio solo potest date votum alicui Religioso quia praelatus cum diffinitorio non est capitulum. Et licet dissinitorium cum praelato eligant praelatos locales, qui habent votum in capitulo; illud non est dare Votum,de quo agimus; sed est instituere pr latos locales , quibus anῆexum est dare votum in capitulo , id que de compromissiorie capituli; quod tamen capitu- tum non compromittit ut distinitorium det vornm alicui Religioso Aon praelato. Si autem diffinitori urre Cum praelato concederet alicui Religioso aliquod priuilegium, quod non esset votum, credo quod non derogabitur per istam Bullam, ob proxime dicta num. r. quia scilicet hoc priuilegium non conceditur a solo superiore , sed iam conceditur a multis, & cessat in hoc praesumptio posita in mi . I. dummodo non sit ex quatuor hic expresse prohibitis, de quibusUm. a. st 3. nec sit in praeiudicium regularis obseruantiae s quam
Papa vult conseruari, & r formari.
IZ Hinc etiam sequitur non aufferri per hanc Bullam priuilegium in aliquibus Religionibus datum Lectoribus iubilatis , ut habeant votum in capitulo,&c. quia hoc priuilegium est datum in capitulo per statutum. Neque item augertur licentia quam in Ordine Patris Francisci habent soli illi Patres qui fuerunt Generales , vel Commissarii generales, ut exeant a Conuentu cum socio sibi placito non petita licentia Goardiani: haec enim licentia data est illis a capitulo generali, non vero ab ullo superiore particulari. Ne que item prohibet haec Bulla quin Patres graues ha- beant
538쪽
heant socium tibi placitum pro subleuandis suis ii
cessitatibus corporalibus, hoc enim δc lex naturalis postulat,ic statuta aliquarum Religionum concedunt. Solum prohibet Bulla ne praedicti Patres a Couuentu exeant absque expressa licentia praelati localis. Imo addo, quod non poterit praelatus localis dicere alicui Patri graui, ut toto tempore sin praelationis exeat ad Iopulum non sibi petita licentia, quia iam in hoc Bulam violat, quae expresse vult ut omnes subditi petaut expresse talem licentiam hoc ipsum tenere videtur Nauar. citato loco commentarii 4. ubi loquens delia sentiis generalibus , quas ante hanc Bullam habebant Religiosi exeundi a Conuentu,ponit haec verba. L. darilius,ct melioras exempli obedientiae ubmisioni ree -- mi esset, vi specialis licentia ad exitum quemctimque speci lem steteretur, erferet , quo memoria statuti intra clauVira manendi, dies,Gr horas renouaretur,ct frequentia exeu di, onere facultatis petenda minueretur. Sic pius ille , dc magnus Dochor optime ad. intentum et quod Nauar. a fortiori diceret vita hac Bulla,ut scilicet licetia exeim-di petenda sit toties quoties exe ndum fit, de non possit eam praelatus localis concedesς perpetuam pro tq-to tempore sex praelationiS. - ri ι - - ιδ 3 Dubitatur praetere,a , an post istam Bullam , e praedicha priuilegia reuocata , possint postga Nunc Collectores concedere aliquod priuilegium. eaei illi, hici seuocatis alicui Religioso, vel etiam an practat isuperiores id poss1nt concedere. Et videtur quod lic. Nam ii , Buua quando Papa illa reu'cat ponit h*ς vep-ba: Hac viceidum arat reuocammi derogiamus 'eciali- , terre GPresse. Quae verba innuunt solum derogare Papam prxteri ramon futura: confidit enim, quod de sistero neque Nuncij, neque superiores talia concederit.
539쪽
Nihilominus dico, non posse Nuncios, vel superiore post hane Bullam si illa publicata sitὼ praedicta priuilegia hic prohibita concedere. Nam in Bulla ponitur
aliud verbum clarius , id est, Perpetuo, ita quod nussit de ierosius agentur. Quae verba clarissima sunt, cum aliis ibidem,cum dicit Papa: Nec possint alicui concedi deci rem , absque licentia Papa , vel Sedis Apsstolicae. Ibi enim per Sedem Apostolicam non potest intelligi Nuncius Apostolicus, sed alius Papa successeristius praesentis, sic explicat hane vorem Sanchez de matrim.lib. 8. dist.28 .mm. 6 . V 62. ubi ait quod quando Papa concedit aliquid utens hoc verbin Mise ad beneplacitum nostrum, mel Sedis postolicae , ibi Sedes Apostoliea significatalium Papam , quia est nomen proprium officii, & dignitatis Et citat ad hoc Dan. Andr. Dominic. Lapum,& alios Canonistas. Preterea ridicula esset, & nugat toria haec Bulla, & reuodatio, si statim post illam praelatira Nuncij pollent similia priuilegia concedere. At summi Pontifices non ebncedunt Bullas frustraneas, de nugatorias. Adde quod Bulla reuocat etiam priuilegia data per Nuncios, imo Si per summos Pontifices antecessores: quomodo ergo credendum est praedictis Nunciis facultatem manere concedendi de caeter similia priuilegia Z Quod autem lex non debeat esse frustranea, & delusoria, ultra lumen naturale id suadens tenet glossa in Extratiag sifratrum. Ioram. 22.ne Ita de vacante. in ver .tollatur occatio. ubi citat textus pro intento isto.Imo & ista priuilegia data post istam Bullam
fierent omnino in fraudem. legis; fraus vero contra legem non debet admitti, ut omnes Doctores clamat.14 Restat respondere ad illa verba posita. Hae vicedtimetavit. Et dico illa non significare, quod Papa hackice dumtaxat reuocet illa priuilegia a te prohibita, quia
540쪽
quia alias dicit se illa reuocare perpetuo. Sed volunt dicere, quod reuocat Papa aliqua priuilegia generalia ordini concessa, per quae Prauati pollent se tueri diacentes , quod per illa priuilegia communia ordinis concedebant illa priuilegia particularia priuilegia r Iaxatiua Religionis:& haec priuilegia, vel indulta o dinis dicit Papa se reuocare pro hac vice dumtaxat: Innuens , quod nolit Papa in totum dicta priuilegia ordinis derogare,sed hac vice dumtaxat, id est ad hoc solum intentum.Deducitur clare ista responsio ex ipsa
Bulla.Haec enim verba,Hac vice tantum, non ponuntur nisi post reuocatoriam generalem,per quam reuo cantur priuilegia ordinis, quoad hoc:Ait enim Papa. Non obstantibin constitutiombin, consuetudinibin,priuile giis cte. quibus omnib- hac vice dumtaxat derogamuri Ecce quomodo verbum, his vice, non refertur ad priuilegia particularia concessa particularibus hic reprobata : sed ad priuilegia ordini incommuni concessae; quibus superiores velint se tueri ad illa concedenda:& his priuilegiis derogat pro hac vice tantum , ad est;
Is Pro maiori etiam huius rei notitia,noto cinnRe, ginaldo tomi .sim.lib. I 3. num. I F 7. & Azor ibi citato,
quod lex Papae reuocativa priuilegiorum c qualis est ista) non habet vim donec denunciata sit, non soldm
in curia Papae, sed etiam in propria prouinci bi degit priuilegiatus, vel sit illi iam nota de certo. Et citat Regii ldus etiam Abbatem Idem tenet SuareZ tom.deleg.lib. 8 .cap. uio. nu. .ctseqq. Et dicit Reginaldus quod est opinio communis. Quo suppi,sito, si ista Bulla fuit publicata valide , & solemniter in Portugallia et Nuncium, videtur quod obliget in conscientia ; ianienim ultra publicationem, scitur de illa de certo. Excepto