Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

561쪽

praeseruatio Deiparae sit credenda assensu fidei. Sed arguo a simili. 9 At sane quod potuerit Deus praeseruare Deipa-xam ab originali, & modum quo id fieret, intellexit turba Doctorum hanc opinionem defendetium, quos esset infinitum citare. Nam in eodem instanti quo anima Dei parae fuit insusia corpori, in illo posteriori naturae eiusdem instantiS quo peccatum originale debuit resultare, potuit Deus gratiam statim illi insundere, per quam peccati resultatio impedita fuit, cum gratia

dc peccatum simul esse non possint.In hoc autem nulla est impossibilitas,ut SuareZ asserit tom. a.de In ma. 3 sui. declarans modum istius praeseruationis:non enim impossibile est apud Deum omne verbum: maxime cum Doctores oppositi concedant Angelos in

primo instanti suisse creatos in gratia, & in illorum creatione Deum simul condidille naturam , &insu disse gratiam : Sc dicunt praeterea primos parentes creatos fuisse in gratia: Cur ergo non potuit sic creare animam Virginis statim in gratiaὶ

Ad secundam.

a o N secunda propositione asseritAuthor,quod prς-l dicantes Conceptionem Deiparae alio modo ab illo quo ipse praedicat, deesse. obedientiae circa decretum Ecclesiae, neque habere respectum ad Sanctos. Vbi vides quod in I . propositione posuit se ut formam

credendi , dc in hac a. proponit se ut sormam praedicandi. Non explicat Author cui decreto Ecclesiae contradicat praedicans Conceptionem diuerso modo ab

eo quo ipse praedicat, & propterea mesem illius opo ic t inquirere.Et quidem imprimis non debet praedicare ad

562쪽

te ad populum opinionem D. Thom. dicetido Deiparam contraxiste originale: Iam enim hodie sic praedicans incurret censuram Pauli V. Pontis Maximi positam contra sic praedicantes. Secundo non videtur prae-δicare opinionem Scoti quam impugnat. Tertio non

videtur praedicare potuiste Deum Deiparam praese uare, hoc enim ipse satetur se non intelligere , neque talis mens ex his propositionibus collisitur: Restat emgo ut solum intendat dicere rem esse sub opinione: Si' autem hoc dicat:dico etiam quod praedicantes opinionem Scoti, & illam probantes, non dicunt illam esse de fide, sed esse opinionem, licet dicant esse opinionem probabiliorem. Secundo dico, quod praedicantes clare opinionem Scoti,illamque probantes rationibus probabilibus, dc authoritatibus, non desunt obediem tiae Ecclesiae, neque contradicunt alicui illius praecepto , vi videre licet in Concilio Tridentino, & Bullis Sixti IV. & Pij. V. & Pauli V. cumque in particulari Paulus V prohibeat praedicari ad populum opinionem D. Thomae, clare concedit quod possit praedicari opinio Scoti:iuxta illud commune dictum Iuristarum ,exceptio firmat regulam,& praxis Ecclesiς idipsum com firmat,in qua opinio Scoti ad populum cum applausu

praedicatur, & nullus praelatus sic praedicantes codem nati Sin minus prodat hic Author decretum Ecclesiae Cui contradicant praedicantes populo opinionem Sco- ei. Quod vero, addit Author, praedicantes opinionem Scoti,suas probationes adducere, ut populo placeant,' innuit se non sanum iudicium ferre de proximo suo, sinistre iudieado de illorum vana intentione. Dato aUtem quod aliqui id facerent, ut secundario placerent populo, id per accidens est ad nostrum intentum, neque ex eo contradiceretur aliquibus iuullis Pontiis

563쪽

ciis, vel decretis Matris Ecclesiae. I i Quod attinet ad secundum dictum in eadem se cunda propositione, videlicet,praedicantes opinionem Scoti more solito cum probationibus, non seruare de-Corem , vel respectum debitum Sanctis : Si id intellia git, quia per hoc videtur fieri iniuria D. Thomae, D. Bernardo,& aliis Sanctis, qui oppositum contra Scotum tenuerunt, gratis,& sine causa hoc asserit A thor. Quae enim iniuria fit Sanctis, qui olim aliquam opinionem tenuerunt, si alii Sanchi, vel Doctores posteriores discedant ab opinione priorum, ducti scilicet nouis,& melioribus motivis,& fundamentis quae longo tempore, & multo posteriorum studio sunt adinuenta e Nonne Ecclesia comparatur Aurorae, quae in dies crescit Nonne posteriores Doctores acuratius nam rem considerantes,& maiori studio pertractantes potuerunt aliquid assequi quod priores Sancti non fuerint assecuti λ Nonne scholastici Doctores , & alis

Recentiores reprobant saepius dicta Patrum Ieron. Augiistini, Chrysost. 35 aliorum , quibus tamen reprΟ-batis per hoc iniuria non insertur 3 An illi Patres antiqui habuerunt assistentiam Spiritus Sanehi,ut in nullare postent errare: sit unum exemplum. Iudam IscariOtem communicasse, eu sanctissimam Eucharistiam de

manu Domini recepisse in coena, tradunt Augustinus, Ieronimus,Chrysostomus, Ber nardus, Leo Papa, D. Thomas, & alij Patres citati a Barradas tomo A. Concord. ιιb. 3. cap. Quibus non obstantibus alij multi Patres, quos ibi citat, & sequitur Larradas tenent Oppositum tanquam probabilius:idque tenent absque iniuria Patium citatorum. Et multa alia exempla facile esset passim reverire. Concludat discursum unum dici uin D.Ieronimi tom. .ad illum locum P. . m. 8 6. DO- Minus

564쪽

minus narrabit in scripturis populorum, ubi sic ait ad nostrum intentum, Quamuis ergo aliquis Sanctus si post Apostolos,quamuis disertus sit,non habet authoritatem. sintellige infallibilem PFiscille. Soli ergo Apostoli,& Auctores librorum Canonicorum irrefra gabiliter sunt audiendi, illorumque dictis omnino standum est. 1 1 Vltimo perpende nostri Authoris ne dicam jactantiam, sed fiduciam. Sesolum ponit ut regulam,& exemplar ad praedicatim Conceptionem,quasi quod aliter praedicantes censendi sint a rectitudinis tramite deviare. Ego nimis dubito , imo probabiliter assero, quod si ille suam opinionem hodie in Hispania praedicaret,praemium praedicationis sorte reciperet, sicut Bernardinus de Bustis resert in suoMariali recepisse in Gallia quendam praedicatorem, qui cum praedicaret contra immaculatam Deiparae Conceptionem, finito sermone in eadem Ecclesia a plebeis verberibus publice affectus est.

Ad tertiam. i 3 IN tertia propositione dicit contrariare ultimo I Motui proprio illos qui iuramentussi aliquibus

exhibent per quod se obligent addefendedam, ac perin adedam Dei parae praeseruationem ab originali. Non exprimit Author euius Papae sit iste ultimus Motus proprius. Cum tamen Vocet ultimum conuincitur id intelligere de Motu proprio Domini Pauli U.promul gato anno IsI7. die I 2. Septembris. Neque enim loqui potest de Tullis Sixti IIII. Pij V. &c.qirae non sunt vltimae. Si ergo Motus proprius Pauli V.attente legatur , nihil omnino tontinet in fauorem Authoris, nisi Mm Α

565쪽

forte illa verba per quae ibi Papa praecipit,vi unusquicove possit libere in secreto utramuis opinionem defendere.Sic enim ait. Relinauatu= unicuique liberasaci Dias tenendi, ct asserendi utramque partem. Vnde poterit arguere Author hoc modo. Papa decernit ut unicuiq.

relinquatur libertas defendendi qnamcuque partem maluerit. At qui iurauit,vel vovit defendere Scoti opinionem,adimit sibi libertatem defendendi partem oppositam: ergo tale iuramentum est illicitum , utpothimpediens hanc libertate a Papa concessam: Ac proindo non licet tale iuramentum a populo extorquere,

cum per illud perdatur libertas defendendi utramuis

partem sicut Papa concedit.

16 Haec etiam argumentatio nihil essicit,nec praediactum iuramentum, vel votum facit amittere libertatem defendendi utramuis partem eo modo quo Papa intendit.Pono prius exemplum, per quod res clara, Scnota fiet. Constat quod costrahere matrimonium estres omnino libera , ita ut omnino liberum cuique sit utramuis partem eligere,illud scilicet contrahere, vel non contrahere Quo non obstante,ego licite postum petere 4 quolibet, imo persuadere ut fiat Monachus pro salute animae suae, cum per Monachatu ille impediatur a libertate contrahendi matrimonium: At neque ego peccaui 'consulens Monachatum, ipsumve luadens,quamuis peccarem si vi cogerem, ut ille Monachus fieret, quae omnia sunt notissima. Applicando Vero dictum exemplum ad intentum , dico , Praelatos hodie,& superiores, exhibentes iuramentum, Vel VΟ- eum petentes de deflendenda Deipara ab originali,vel illud suadentes sine vi, & sine coactione licite facere, neque per hoc impedire libertatem concessam a D. Papa destendendi utramuis partem, ut clare deducitur

566쪽

ex proposito exemplo. Non enim exhibens iuramentum,vel petens votum, cogit,vel libertatem impedita solum proponit ob laudem Virginis,& bonum iurantis,ut ipse si velit libere iuret,uel uoueat, per quod libere renunciat libertati quam posset habere ad utrauis partem defendendam,cui ipse libere renunciat per

Votum, vel iuramentum emissum. Eo modo quo v uens Religionem sua sponte renunciat libertati comtrahendi matrimonium.

a s Cum ergo in praedicto ultimo Motu proprio

Pauli U.nulla alia verba faueant Authori,nisi proxime posita, Ic explicata,sequitur quod gratis,& sine fundamento dicit, contradicere vltimo decreto Papae illum qui petit a populo, vel suadet, ut fiat iuramentum de tuenda Dei para ab origin. Imo contra Authorem dico, quod si hodie alieubi peteretur a populo iurame tum deffendendi opinionem D. Thomae per tale iuramentum magis violaretur dictus motus proprius Pauli V. nam per tale iuramentum in communi prςstitum sine distinctione, daretur occaso deflendendi opinionem D. Thomae etiam in disputationibus publicis, quod praedictus Motus proprius claris verbis inter

dicit.

ad quartam.

Is Varia propositio continet illicitum esse in Hia aspania tale exhibere iuramentum, eo quod Romae non it in usu, & proinde praelatos Hispaniae in hoc mature non procedere, sed agere inconsiderate:&quod per hoc volunt praelati, ut fides ex Hispania deferatur ad urbem Romam .Et quod attinet ad primam partem propositionis,dico quod nou valet argumen-

567쪽

tum istud. Hoc Romae non fit, ergo non debet fieri iri Hispania:nam si valeret, etiam valeret sic. Hoc Romae non fit,ergo non debet fieri Parisis,sicut tamen fit ibidem a ducentis annisci & tamen Ecclesia non reprobat fieri Parisiis: nee reprobat fieri in Hispama,cum sit eadem omnino ratio de Gallia, atque de Hispania. Et ad

maiorem illius argumeti probationem , debuerat Author meminisse sancitum este ab Ecclesia, ut consuetudines particularium Ecclesiarum observentur, &permaneant si bonae sunt, nec Ecclesiae decretis repugnantes , etiainti tales consuetudines Romae non se uentur. Habetur hoc in tota dist. I a. in decreto, maZime

in cap Scit Romana. ubi ex duobus Pontificibus in Rubrica politis, sic habetur: Vihil obsunt saluti credentium .isiuerse pro loco , ct tempore consuetudines, si illis canonica non obset authoritas. Idem habetur ibidem cap. 2 fuit. ubi Gregorius I. ad Augustinum Angelorum Episcopum sic scribit:. PLicet,issiue in Roman siue in Galliarum, siιe in qualibet Ecclesia aliquid iniunt i , quod plus omnipotenti Deo possit placere ,1olicite eligas. &c. Ex quibus

duobus capitibus clare colligitur,permittere summos Pontifices,ut Ecclesiae particulares retineant suas Cons hietudines , quando sunt Deo placitae,nec a Romana Ecclesia reprobatae, etiamsi praedictae consuetudines seruentur extra Romanam urbem, & in illa non extent. His adde quod in materia sacramentorum, id est, in caeremoni is cum quibus illa mini strantur, tolerantur alibi consuetudines, quae non vigent Romae, Constat cla Fe ex cap.de trina de consecratatist. . ubi Gregor. Papa dicit Romae in baptieando infante fieri trinamimersionen alibi vero fieri unain tantum,& utrumque osse licitum,& tolerandum Ad quod alludens D.ThomaS I parfugin 66.ari. S. dicid seruandam este consue-

tudinem

568쪽

tudinem particularium Ecclesiarum. Quibus positis. Cum exhibere nostrum iuramentum, sit consuetudo laudabilis,pia, & non prohibita a praelatis, neque a Summo Pontifice, dc hqc vigeat Parisiis ab annis ducentis, & Valentiς, de alibi per annos suscientes ad introducendam consuetudinem validam , & laudabialem , sequitur quod licite eadem consuetudo possit continuari licet Romet non obseruetur. Multς enitri sunt Romς consuetudines in cultu diuino,quq in Hi pania,vel Gallia non obseru3ntur,neque Papa vult ad consuetudines particulares Romet fideles obligare, cum videat id non esse necessarium ad salutem. I Quod vero asserit Author in eadem quarta Pr positione, quod exhibentes, vel suadentes hoc iur mentum , suo facto volunt, ut fides ex Hispania vadat Romam, si intelligit per hoc, velle praedictos, ut fides Hi spaniae Romae recipiatur, vel quod Roma confosemcit se in fide cum Hispania,perperam, & fere temere coIligit: Nunquam enim superiores, vel hi tale tur

mentum petentes, vel suadentes somniarunt. Primo enim petentes, vel suadentes hoc iuramentum, nouhoc stabiliunt, ut dogma fidei: neque suadent ut iuretur Deiparam caruille originali, sed iurant se defensuros opinionem Scoti intra terminos suae probabilitatis , idque sub correctione Ecclesiae, a qua sola protestantur saltem 'irtualiter , se expectare definitionem fidei , solicitante illam definitionem Rege Catholico, de aliis Principibus: dc proinde volunt quod fides circa hanc materiam de Roma veniat in Hispaniam, non e contra.Neque enim hoc iuramentum in Hispania,&Gallia seruatum obligat Papam ut hoc definiat.Et con. firmatur, quia cum hoc iuramentum Parisiis ducentis abhinc annis seruetur, nemo dixit velle per hoc Pari-

569쪽

sienses ut fides ex Parisiensibus vadat Romam. Si vero Author per hoc intelligit velle nos, & desiderare, ut fides de Hispania Romam vadat, id est ex Hispania fiant postulationes, & instantiae cum informationibus erga Sum. Pontificem, quibus ille motus rem de fide definiat,si hoc velit, improprie loquitur: Nos enim licite facimus id postulando a Domino Papa ut amplius patebit ex dicendis in responsad decimam,in qua Author carpit Catholicum Regem eo quod istius rei deis finitionem a Sede Apostolica procuret.

Ad quintam.

18 Vinta propositio ait. Exhibere hoc iura-

Zmentum , vel facere votum de tuencla Deiapata ab originali tot scandala causare in aliis Nationibus , quot causauit in urbe Valentia velle canoniZare quemdam Clericum recens defunctum, cum Opinione Sancti, idque reclamante Ecclesia.Ad hanc propositionem imprimis dico, mihi videri impossibile,quod

alicubi causet scandalum talis iuramenti suasio, vel acceptatio, nisi forte apud aliquem, vel aliquos male affectos erga opinionem Scoti, qualis noster Author in his omnibus propositionibus esse conuincitur. Scio illud statutum Academiae Parisiensis ab omnibus laudariin sere cum gaudio citari ,& approbari, & neminem legi qui illud scripto,aut voce reprobauerit.Neque credo in ciuitate Valentiae ubi idem statutum seruatur,aliquod scandalum inde exortum est. Et fortasse idem iuramentum solet exhiberi in aliis Academiis,

ut refert SuareZ tomo a .de incarnat.di 8. 3. f. secundum fundamentum, quod clare indicat ex tali voto, seu iuramento tale scandalum non resultare. Is Se-

570쪽

1 si Secundo dico , quod quando ex serma praedicti

iuramenti alicubi scandalum resultaret, de talisca dato nihil esset curandum, cum sit scadalum fere phari Zaicum, idest sumptum de re quς est bonanuxta illud Nathas i s. dici una a Christo Domino de Pharietatis, qui cum de quodam bono opere Christi Domini scam datum sumerent,dixit: Sinite illos, caeci sunt,& duces Caecorum. Quod autem hoc scandalum passivum de tali iuramento ortum sit pharizaicum, &non iustum, neque scandalum fidelium, probatur, quia tale iuramentum,vel votum de opinione Scoti defendenda,estachiis pius, Religiosus, & laudabilis, ut satis manet probatum in praecedetibus:ergo scandalum sumptum

de illo actu pio,& Religioso, est scandalum de re bonain proinde est pharizaicum, & proinde de illo non

est curandum. Confirmatur etiam argumento ducto

ab opposito. Nam si adeo fideles scandalizantur audientes in disputationibus, & concionibus Deiparam

contraxisse originale,ut ea de causa tumultus, & rixas . , excitauerint, clare sequitur, quod audientes praedicare,aslerere, & iurare se defensuros esse opinionem

Scoti, non scandalizabuntur', sed potius aedificabuntur.Probo illud antecedens, quod scilicet fideles scandalizantur audientes Deiparam habuiste peccatum originale. Testatur id imprimis Papa Paulus Quintus in illo suo ultimo motu proprio, ubi dicit se hoc nouudecretum mandare de non publicando in publico opinionem Diui Thomae,Propter standala iurgia,ct dissenssiones inde exortas cum magna ofensa Dei. . Testatur idem in particulari tota ciuitas Hispalensis,in qua ea de causa tumultus magnus fuit excitatus, etiam cum periculo vitae aliquorum. Testatu r etia Italia, in qua in multis urbibus eadem scandala sunt exorta in populo pro pter

SEARCH

MENU NAVIGATION