장음표시 사용
611쪽
Ia relinquit Episcopo successori. Declaratur exempl o
maioratus ; nam is qui ingreditur maioratum, non illum accipit ab isto defuncto proxime antecedente, sed a primo fundatore maioratus. Probo insuper quod Epistopus successis r non sit harres sui antecessoris: Nam non est haeres volim tarius,id est voluntarie institutus haeres ab Episeopo antecessore, ut suppono fieri ' Communiter. Item non est haeres necessiarius id est consanguitieus de iure succedens desuncto etiam ab intestato, numquam enim Episcopus successor succedit iure consanguinitatis antecessori suo. Imo nec potest, cum enim bona Episcopi defuncti sint bona Ecclesiastica,non possunt adiri per successionem haereditatis , cum neque Episcopus moriens illa pollit relinquere,vel donare titulo haereditatis. Denique hoc expresse affirmat Panorm .ad caput i . de solutionibm. ubi expresse ait successorem alicuius in beneficio, non este heredem illius cui succedit:pro quo assignat inter alia, rationem illam quam proxime attigimus de maioratus succestore, non accipiente illum de manu proximi antecelsoris, sed de manu primi fundatoris, & alia ibi addit Panorm . ad intentum quae paulo post reseremus. 4 Suppono tertio iuxta communem Opinionem Doctorum in materia restitutionis, quod debitor debens aliquam pecuniam v. g. Petro,& Petrus mittit ad debitorem Nuncium dicens , ut per illum Nuncium
mittat sibi pecuniam suam ; si talis debitor pecuniam
debitam tradit illi Nuncio, & Nuncius fugiat , neque det pecuniam creditori, debitor liberatur a debito,nec tenetur amplius soluere , quia misit pecuniam per Nuncium destinatum a creditore , qui sibi debet imputare infidelitatem Nucij a se electi, liberari istum debitorem in soro interno, & externo;tenet Nauar. in
612쪽
; sum. p. i . num 6 . Sylaesi.Medina,citati a Rebello I obligat. iustis.lib. 2.quas. Is e l. 3. I 3. & idem dicendum est de re depositata: si enim deponens elegit depolitarium per Nuncium ab illo petat depositum reddatque Nuncio, & res ad deponentem non perueniat:liberabitur depositarius,quia est utrobique eadem
depositatam misit ad deponentem per Nuncium fidelem, & pro tali reputatum , facta debita diligentia super fidelitate requisita, & res non peruenit ad deponentem, depositarius manet liber a restitutione in foro conscientiae. Videatur Rebello et p. de obligat.iustitiae. lib. I 6.quot.unica g. Quintum dubium.
s His positis sit conclusio.Iste Episcopus successorde quo agitur, non tenetur nec in foro interno, neque
externo ad solutionem istorum quadringentorum scu. torum, quae Petrus dicit sibi deberi per testamentum Episcopi antecessoris. Probo imprimis ab authoritate. Sic enim expresse tenet Panorm.super citato cap. I. desolation.ubi expresse dicit, quod succedens alicui in beneficio non tenetur nisi ad soluenda debita, quae antecellor contraxit pro necessitate Ecclesiae: & Hostieni csuper idem primum capitulum de sellat.dicit quod suc- 'cestor praelati tenetur de omnibus, de quibus tenebatur praefatus, in quantum praelatus. Idem tenet Ze rota olim Episcopus Italiae,m itan. praxta Eccles Uer. SI: cestong. 4. Anteneaturici iob Nauar. & declarat Zero-la, quod licet Episcopus antecellor contrahat debita nomine Ecclesiae, si tamen non constet suisse Acha pro necessitate Ecclesiae, non tenetur luccellor ad talia dr-bita soluenda. At in casu prauenti constat quod Ei i- scopus antecellor non contraxit illud debitum. Acio.
613쪽
scutorum pro necessitate Ecclesiae, sed pro affectu carnali ad consanguineos: & habetur hoc clare in textacit cap. ι .de solution. ubi succestor in beneficio non cogitur soluere debita antecesioris nisi facta fuerint inutilitatem Ecclesiae. Videndus est etiam AZOr tom. 2-
c Deinde probo conclusionem hac ratione principali. Episcopus successer,de quo agitur,laon tenetur ad hoc debitum soluendum ratione testamenti conditi ab antecessore : nec ratione alicuius haueditatis sibi delatae : nec ratione debiti quo defunctus tenebatur Petro legatario: nec quia succesibraliqua obligatione particulari se obligauerit ad soluedum illud debitum: ergo ad illud non tenetur.Consequentia clara est. Probatur antecedens quoad singulas partes. Nam successor non tenetur id soluere ex vi testamenti facti: probauimus enim clare supra, praedictum testamentum factum sine licentia Papae fuisse nullum : quod autem nullum est,seu quod nihil est, nihil potest operari. Imo etiamsi praedictum testamentum est et validum, non posset obligare Episcopum succestorem , cum desun-chus in illum iurisdictionem non haberet, neque successer estet haeres,vel con inguineus defuncti Episcopi,ut iam ostendo. Secundo non tenetur succestor soluere illud debitum ratione hqreditatis sibi de late. Nam Episcopus defunctus non instituit illum haeredem intestamento, neque Episcopus succestor defuncto successit ratione confinguinitatis ut constat:ergo ratione haereditatis aditae non tenetur soluere. Si vero Episcopus succellor defuncti ex mobilibus accepit illos 3CO. ducatos, hos non accepit titulo haereditatis, sed accepit illos tanquam donatos a Papa, qui est dominus illorum spoliorum , seu bonorum Ecclesiasticorum , dc
614쪽
secundum confletudinem istius prouinciae Papa illa spolia relinquit Episcopo succe flori, qui illa recipit a
Papa, non vero a suo antecestore Episcopo titulo haereditatis, ut tenet Panorm .cit. cap. i. de solui. Tertio non tenetur succestor illa 4 oo. scuta soluere, eo quod defunctus Episcopus illa debebat Petro legatatio, navi probauinuis ex textu cit. cap. I .de solui. dc Cx tot DO-ctoribus , successor no tenetur soluere debita anteces.soris nisi facta fuerint pro necessitate Ecclesiae : haec vero debita non sic contracta fuerunt, sed pro maritanda consobrina Episcopi. Quarto denique non tenetur succestor soluere hoc debitum ex obligatione aliqua , qua se specialiter, δc sponte obligauerit ad illud soluendum , ut suppono , nec talis obligatio seu promissio soluendi ostendetur: ergo nullo modo ad illud soluendum obligatur. Et conὐrmatur per doctrinam communiter traditam a Doctoribus, maxime a Uega Minimo 2. Par.Ver. Mandra. casu 2 o. ubi tradit, successorem alicuius in maiora tu, licet sit cons inguineus,&alias hires legitimus antecessoris proximi, si tamen renunciat haereditati illius, non tenetur soluere illius debita, pro quo citat multos recentiores. Quod confirmari videtur ex regul. iuris in 6. dicente. Qui sentit Commodum stlatire debet Sc onus, & e contra. Id est, qui non sentit commodum non debet onus sentire. Cum ergo iste Episcopus succestor, neque fuerit hς- res, neque habuerit commodum haereditatis, non debet sentire onus soluendi debita. Circa id vero quod dixi illos 3 oo. ducatos de spoliis defuncti Episcopi sumptos a successore, non futile ab eo sumptos ratione haereditatis,sed tanquam donatos a Papa, vel a iure communi ; addo, seu declaro de iure communi bona Episcopi defuncti pertinere ad successorem Epist
615쪽
pum,sicut habetur cap. Haec huius. I a.q. 2. & cap.de lisi cis.& cap. Illud.ead. causia 9 quaest. licet de iure particulari summi Pontifices aliud decernant, illa ut plurimum applicando Camerae Apostolicae,vel relinquendo Episcopo successori,ut audiui este positum in more apud Episcopatus vltramarinos : sed in hoc standum consuetudini prouinciarum : Neque vero Episcopus successor notificatus de testamento antecessoris, & dicens , seu permittens quod executioni daretur, per
hoc dictum, vel permistionem se obligauit ad soluendum id quod deerat pecuniae in capsula , vel sacculo.
Nam approbare testamentum, vel permittere ut executioni mandetur, non est se obligare ad soluenda debita testatoris. Alias iudex,cui desertur testamentumppost mortem testatoris,& dicit quod executioni detur,
per hanc iussionem , vel permissionem diceretur se obligare ad soluendum id quod de bonis defuncti solui non potest: quod nemo unquam dixit. 7 Nunc probo, quod dato s& non concesso quod Episcopus succestar aliqua via eslet obligatus ad 1oluendam hanc pecuniam,attentis tamen circunstantiis in informatione positis,adhuc tamen ab illius solutione deobligaretur. Probo i .exeo,quod dixim' iupra ex Nauarro in sum. de debitore mittente pecuniam Creditori per famulum fidelem a praedicto creditore destinatum,qui debitor deo bligatur ab ulteriori solutione:Nam Episcopus defunctus elegit depositarium pro sua pecunia depositata, & per ipsum depositarium, detestamenti executorem ivllit illa reddi Petro. Episcopus vero succestor per eosdem depositarium, dc executorem ivllit pecuniam dari Petro: ergo licet tota pecunia ad Petrum non deuenerit, & licet Episcopus successor ad illius solutionem teneretur, iam satisfeciz
616쪽
st stae obligationi mittendo pecuniam Petro per depositarium,& executores fideles nuncios ab ipso defuncto pro solutione destinatos. Faciunt adhuc pro liberati ne Episcopi successoris duo casus positi a Sylv. insum. Ver .legatum 3. 7.ubi ponit primum casum in hunc modum. Si testator intestamento dicat: Relinquo Petro tria millia scuta, quae sunt clausa in tale sacculo, α in illo non inueniantur nisi duo millia, haec solum duo millia habebit Petrus, & no amplius. Cum ergo Epis Copus defunctus iusserit dari Petro i oo. scuta deo gnate contenta in tali sacculo, & in illo solum inuenta sunt mille, haec solum mille habebit Petrus, Sc non amplius, maxime si depositarius non accepit pecuniam numerando , sed illam in sacculo obsignato recepit: potuit enim deponens illam, decipi, vel obliuisci. Et eadem quaest. J .addit aliud exemplum, videlicet, si i stator in testamento dixit: Dentur Petro decem men- serae olei, quae sunt in tali vase:& in tali vase non sunt inuentat nisi sex: hae sex solae illi debentur. Et aliud tertium exemplum ibi ponit seruiens ad intentum, &citat tex. iuris ciuilis. Secundus casus ponitur ab eodem Sylv. verbo depositum q. . videlicet: si quis in una naui, vel in diuersorio reliquit sacculum pecuniae ob-sgnatum, non numerata pecunia coram navita, Veihospite diuersorii, & postea deponens dicat in sacculo
mansisse ver. gratia mille ducatos, & sibi deesse ducentos: in tali casu neque nauta, neque dominus diuersorij tenentur ad soluendos illos χoci.quamuis deponens iuret illos deesse,pro quo citat Cardinalem, speculatorem,& unam legem ciuilem:quae omnia nimis faciunt
pro nostro casu, ad probandum , quod nedum Episse pus successor, neque item depositarius istius pecuniae tenentur reddere Petro AO o. illa scuta, quae dicit de-
617쪽
ille in sacculo. Nam sicut colligitur ex informationer proposita, Episcopus moriens noli numerauit pecu niam saccilli coram ipso depositario, sed solum dixit in tali capsula manere in sacculo I oo. scuta reddenda Petro . Unde neque ipse depositari timenetur restituere 6OO. quae desunt, neque ipse Petrus legatarius habet ius ad illa petenda,cum culpa huius rei ad Iolum testatorem reduci debeat, qui vel fuit oblitus , vel pecuniam non numerauit coram depositario: & proinde multo magis excusatura restitutione Episcopus succellor,qui neque est haeres, nec vidit pecuniam,nequuillam iussit deponi, nec ad illud debitum soluendum aliqua via se obstrinxit Et co firmatur adhuc, quoniam ille Petrus hodie petens ista oo. quae dicit defuisic in sacculo, non ostendit aliquod testimonium,vel instrumentum publicum fide dignum, per quod constet de ille in iacculo illa 4 oo .scuta: sed solo tuo di isto id nititur confirmare. Cuius dictum , cum sit pars habens interesse in causa propria, nihil potest probare. Oportuit enim pro cautela recipere, e . numerare pecuniam lac culi coram notario publico, vel testibus, qui polient probat e defectum talis pecuniae. 8 Argumentum in contrarium initio positum iam manet loturum ex dichis: negandum est enim Episcopain successore ira su i 'le haeredem Episcopi defuncti, Ut clare ostendimus ex Panorm. 8c aliis rationibus adductis. Negandum est etiam Episcopum successorem per acceptationem illorum 3 oo. ducatorum de spoliis defuncti, se feciste heredem , vel acceptaste haereditarem. Probauimus enim illos 3 oo ducatos non accepi Dic titulo haeredis, neque de manu Episcopi defuncti, sed de manu Papae, vel consuetudine permissa a Papa & sic accipiens los ut donatos a Papa, non se obliga
618쪽
nit ad soluenda debita Episcopi defuncti,maxime cum Ostenderimus ex iure communi non teneri succellorem ad debita defuncti Episcopi , nisi cum probatum fuerit illa suille contradi a pro Ecclesiae necessitate subleuanda. Et eadem responsio danda est ad secundum argumentum,Vel confirmationem primi.
De quodam matrimonio Fratenso ab
una semina. . OVaedam scemina pauper,non praheedente fraude, nec promistione, nec precibus importunis sui Corporis copiain fecit cuidam adolescenti diuiti, elacum illius amicitia longum tempus continuauit eides Dininae dans ordinaria alimenta etiam quoad velles, ita ut donata ab illo aestimari pollent pretio quingentorum aureorum.Durante hac conuersatione propter
remedia,& alimenta, quae se mina sibi ,& matri pa peri recipiebat, cum ille eidem nec verbo, nec scripto matrimonium promiserit, illac contra iuueni scriptu dedit a se subscriptum, quo fatebatur se ne aue illi este nuptam, nec illum sibi aliquid debere, nec sibi matrimonium promisiile, & ideo labere posse illum cui vellet nubere, neque illam ab illo aliquid expect ire: hoc idem dixit illa coram multis aliis perionis sub eadem serma verborum : transadio aliquo tempore sc - mina peperit ex illo filiam, quam ille statim sub sua cura recipiens iussit filiam alibi educari: post hec omnia citat iuuenem coram ordinatio, petens ut se dii
619쪽
eat in uxorem, eo quod ab illo deflorata fuerit, & ille sub titulo sponsae de futuro domum suam frequentauerit. Adolescens asserit se cum primum ad illam accessit virginem non inuenisse, nec domum suam intrauit cum animo, vel titulo sponta, vel uxoris , sed tanquam ad domum sceminae communis. Quaeritur an praedictus adolescens cogendus si illam ducere in uxorem vel in foro interno,vel externo et Prima conclusio, in foro interno praedictus iuuenis non tenetur illam tacere in uxorem,neque eidem aliquam vestitutionem facere vltra iam factam. Haec est communis Doctorum, & in particulari eam tradit
munis doctrina, solum in probationem adduco regu- Iam illam iuris citatam a Naua rro, videlicet, scienti,Meonsentienti non sit iniuria:& haec mulier iciuit,& c6sensit non fraude, non vi,nec precibus importunis: ergo illi non est facta iniuria:& proinde prima pars con-
elusioriis manet probata, videlicet non teneri ad illam ducendam in uxorem: Et etiam si quoad copulam suerit rogata leuiter, id non obstat, quia hoc non est facere preces Importunas,quq inducant restitutionem matrimonij. Secunda pars conclusionis, quod scilicet ne que aliam restitutionem facere teneatur, probatur ex multis: Primo,quia iam illi,ac matri dedit in alimentis aestimationem so o. aureorum, quae solutio sussicientissima suit ut restitueretur defloratio Deminae pauperis,etiamsi per preces importunas vere fuerit deflorata.
Secudo, quia ipse asserit illam non fuisse a se virginem
repertam,& sic eum illam non deflorauerit,multo minis; illi debebat, imo & cum s oci. illis aureis cum excestu illis satisfecit.Tertio quia Sanchez lib. .de matrImonio diput. I O .mm.Ι. citat. 9. Doctores graues dicen-
620쪽
tes , quod neque quando praxedunt preces importunae , deflorator tenetur restituere aliquid taminae sic consentienti , licet ipse Sancti.oppositum teneat cum communi. Si ergo tot Doctores & graues illud asserunt de vero defloratore, praecedentibus precibus importunis : iste de quo quaeritur, qui nec deflorauit,iamque adhibuit preces importunas, & iam quingentos aureos dedit iam inae isti,a fortiori liberabitur ab ulte-xiori restitutione facienda. Maius dubium est, an in soro externo cogendus sit
iste ducere in uxorem praediistam mulierem Nauaro citato loco clare innuit cogendum esse in foro externo ad illam ducendam , licet illam iam defloratam inuenerit. Probat ex cap. I. 3c a. de adulteriis , ubi dicitur quod in isto casu stamina dotanda est, vel in uxorem ducenda. Assignat Nauarrus hane rationem. Nam licet haec mulier a parte rei non sit virgo, ius commune virginem illam praesumit in foro externo, & sicut virgini facienda est illi restitutio, & non alio modo quam ducendo illam in uxorem: & citat ad hoc Panormitanum doannem And. S. Antoninum ait esse opitiio
2 Hoc non obstante credo , quod neque in foro externo cogendus est illam ducere. Ante probationem respondeo ad illos duos textus citatos a Nauarro, ex
illis enim deducitur clare probatio istius secundae conclusionis,& dico illos non loqui de nostro casu. Nam caput primum incipit; si seduxerit quis virginem,dormieritq; cum ea &c. Secundum capitulum dicit: Peruenit ad nos quod Felix, quandam virginem stuprod epit,&c.btaque unum capitulum ait,seduxit, aliud
dicit,quod decepit: quae duo verba significat fraudem,& dolum, quibus praecedentibus iubet Papa ut duca-