장음표시 사용
621쪽
tur in uxorem. Cum ergo in hoc casu iuuenis iste non seduxerit, nec deceperit, nec promiserit verbo , vel scripto, nec preces importunas adhibuerit, clare constat, quod illam non tenetur ducere. Secundo probatur, quia licet ex parte iuuenis aliqua obligatio daretur ducendi illam in uxorem , ipsa illum ab ista obligatione liberauit confitens scripto suo, dc coram testibus, quod ipse iuuenis nihil sibi promiserat, neque aliquid debebat: quod constat ex verbis positis in scripto
minae. Porme uiso ter obrigacao, nem eu a elle,st poder faeter de si o clytie quieter: In quibus verbis clare confitetur, quod iuuenis illi non est obligatus. Et infra dicit quod de illo nihil praetendit,& quod illa pollet remittere omnem obligationem, si extaret,constat ex communi opinione dicente quod sponsalia possimi dissolui per consensum,ac remissionem viri utque sponti,de quo banchez lib. i. de matrim.disp. 3 2. ubi citat ad hoc
3 Nec contra hoc obstat, quod illa dicitur allegare, quod dictum scriptum dedit cum illa adhuc est et constituta in minori aetate, id est non habens viginti quinque annos, quae aetas per leges regni dicitur aetas minor ad contractus ineundos in Minori habente Tuto-Tem ; nam ad Contractum matrimonii valide Ineundum , non requiritur illa aetas viginti quinque annoru, nec licentia Tutoris. sed satis est habere annos pubertatis, qui in fae inina est annua duodecimus. In quo femina potest contrahere valide matrimonium inuito patre, & tutore, ut.definit Concilium Tridentinum sess. 24. V. I. de matrimonio, & tradit Sanchez lib. q. domatrimon. disput. 2 2. & ego confirmo ex praxi: nam si fomina in anno duodecimo per scriptum promittat sponsalia, tenent sponsalia, imo dc matrimonium , si per
622쪽
per procuratorem id contrahat,ut praxis obseruat: ergo etiam per scri ptu poterit remittere obligationeat quam aliquis vir habebat ad contrahendum cum illa, et benim eadem omnino ratio in contrahendo sponialia, Ic in illa dis luendo.
De qIadam rinatione facta a Clerico nepti cuidam Aia fratris sui.
QVidam Clericus rogatus a Petro per epistolam,
quid dare vellet Francisco si duceret in matrimonium neptem quandam ipsius Clerici.Clericus per epistolam sic respondit. Dono illi quinque meas pro. Prietates immobiles, quas omnes specificauit .explicas loca particularia ubi erant sitae. Et addidit quod donabat illi omnia bona quae haberet ipse Clericus in mor Qe.Et insuperstatim misit ad illum munus quoddam pretio I Oo. aureorum aestimabile. Uirtute huius donationis per epistolam faehar, celebratum eth matrimonium inter Franciscum,& neptem Clerici, & viuenze Clerico acquisierunt pollessionem rerum illarum immobilium promisIaruin, seu donatarum pro dote. Mortuus est Clericus sine testamento. Aliae neptes clerici volunt annullare donationem praeteritam; inter alia allegant,quod Clericus donauit duas proprietates ex illis quinque alteri nepti priori, & nunc viventi iam donatas quae est in postessione illarum;cumque illas iam alteri donasset in vita, effectu secuto non p.
tuit illas donare huic secundae nepti, & sic donatio in
623쪽
uno claudicans, claudicat in t olo. Addunt quod donatio facta fuit per epistolam missiuam,& secretam quae non videtur sussiciens ad validandam tantam donationem. Addunt per quandam legem istius Regni, ad hocvt donatio facta per epistolam absenti valida sit, opus est ut tres vel quatuor testes intersint scriptioni epistolae,& videant donatorem epistolam suo scripto firmare , ut dubitatio omnis tollatur circa fidem epistolae,&dotiationis: quae solemnitas defuit in epistola huiua Clerici donanti .
Giariiux an praedicta donatio valida fuerit in utroque foro.
ri Redo quod valida fuit in utroque soro de iure communi, ciuili,& Theologico, S quod aliae neptes illam non possunt annullare. Et imprimis quod fuerit vera donatio, patet, quia in epistola Clericus
utitur verbo, Dono, & do, per quae communiter fiunt donationes:& praeterea fuit donatio acceptata a donatario,cum statim vivente Clerico possessionem acquisiverit de proprietatsbus donatis. Praeterea facta fuit causa dotis,quae donatio causa dotis est multum priui
Iegiata in iure. Quod vero donatio pura, simplex, & acceptata si est inter vivos, qualis fuit ista quoad illas . quinque proprietates statim firma sit,& effectum sortiatur,sine eo quod possit amplius reuocari, est expres,si lex istius Regni lib. .Ordina.tit.6 3.f. IO. & est communis sententia omnium Iuristarum, & Theologo-
Lum,ita ut ubi primum acceptatur,sortiatur effectum, dominium rei donatae statim transeat ad donatariu:
φςnet inter alios Rabello de obligat. kψl lib. I 8.quaest. I a. ubi citat text.& Doctores : idque adeo verum est, Vt u
624쪽
donator moriatur antequam donatarius acceptet,poterit donatarius post mortem donantis valide acceptareret tenet idem Rabello cit. lib.quaest. 3 .n m.6. Sc tene is buntur haeredes donantis rem donatam tradere donatario. Idem te uel Sancti. lib. I. de matrim, d λ. 6. mrm. s.citans multos,& dicens hoc fore Veritas,quando donator ante mortem misit epistolam, in qua diceret se donare , sicut misit ille Clericus dicens te donare nepti, ec illa, vivente Clerico acquisiuit pollessionem rerum promissarum. Quod vero donatio fieri possit valide per epistolam millam, tenet expresse Iulius Clarus lip
4. g.Donatio. Itast. I 2. -n. I. dicens es se communem
Spinionem, pro qua citat unam glossam,& Capicium. Nec potest obiici contra hanc donationem, quod fuerit facta sine insinuatione, Nel licetia Regis, cum alias illa excedat quantitatem 3 OO .aureorum:Nam lex prohibens fieri donationem talem summam excedentem absque insinuatione, non comprehendit donationem quae fit causa dotis , qualis est illa ; sic tenet expreste Rabello cit lib. 18 . q. 6. ad finem, dicens esse opinionem communem, maxime Gamae deris. I 63.2 2rs. Si vero dicas, verba quibus iste Clericus usus est in epistola, dicens: Do talem dc talem proprietatem, non fuerunt verba donationis, sed stipulationis, quae est veluti promistio dandi de futuro, quae promissio est stipulatio facta praecedente petitione, seu percontatione aliorum, quod est requisitum ad stipulationem. Dico imprimis Praedicta verba non fuisse promissionem de futuro, sed revera donationem de praesenti: non enim dixit dabo: sed do. Dico secundo, quod licet essent verba defuturo,ac stipulatio , adhuc obligarent in sero interiaci, de externo, postquam stipulatio fuit acceptata, & possuDsio rerum promisiarum acquisita. Sic tenent comm
625쪽
niter Doctores loquentes de stipulatione acceptata,vt inter alios tenent Sylvest. ver. pactum. in principio, de ver tipulatio. adeo ut iuxta illum ver.)tipulatio stipui tio acceptata transeat ad haeredes. Et idem tenet Azorrom. 3summ. Moralis lib. I I. in principi Quinto stipulatio. Cum ergo constet quod ista donatio tuit vera, & valida, per quam dominium rerum donatarum transiuit ad donatarium, non pollunt hodie haeredes Clerici annullare illam. Quod adeo verum est, ut dicat SancheZcitat. disp.& num. quod licet donator moreretur ante quam donatarius acceptaret, haereS donare is non potest illam reuocare, quia facultas reuocandi non transit ad haeredes,ut tenet Coia . larivariariCap. Iq. num
& alij citati a Sanc. ibid. . a Contra istam donationem obiiciunt sicut extrasn formationem positam accepi) quod iste clericus in
i i. i donatione,inter proprietates,seu pollessiones huic nepti donatas, fecit metione,&donauit illi duas posiseu ones, quas antea iam donauerat alteri nepti nunc
viventi,& illas possidenti: & sic donans modo clericus Iluic secundae nepti possessiones alteri nepti iam do-D . tas,& de facto possessas,donatio corruit, cu dederit id quod dare iam no poterat: sicut quado scriptura est sal sa in uno, est etiam falsa in alio. Et confirmatur, seu probatur illius nullitas a simili. Nam vendere, vel aon re rem litigiosam,est illicitum, imo in iure punitur,
ct venditio, seu donatio annullantur, ut habetur lib. . o din. it. istitis regni tit: i o. g. 3. ct seqq. ergo a simili magis illicitum erit, & in iure nullum, donare rem clare
alienam, quales sunt hae duae possessiones , quas iste Clericus donauerat priori nepti, quae illas actu possi det, & sic mansit secunda haec donatio inualida, SI nulla,
626쪽
nulla, quia per illam donata est res aliena. 3 Pro responsione istius obie Eonis, praemitto,quod etiam mihi dictum suit, quod quando clericus secie donatione priori nepti illarum duarum possessionum; declarauit in donatione, quod si prior illa neptis filics non haberet, illae possessiones redire deberent ad alios clerici consanguineos. Et hodie praedicta prior neptis caret filiis,& nec sperat illos habere. Praeterea mihi dictum fuit, quod prior neptis sciens dictum clericum donasse huic secudae nepti suas duas possessiones, consensit, nec restituit, imo quod eas eidem statim vult dimittere. Hoc supposito ad obiectionem dico, donationem secundam factam nepti secundar, esse validam salte quoad illas possessiones, quas illi denuis donauit,& quas non donauerat antea priori nepti: Sc quod donatio quoad has Lltem fuerit valida, probatur clare ex 2 egula 37. de N.iuriin 6 quae dicit. Utile per inutile non debet vitiari: idest actus qui ex una parte est bonus , & utilis, non debet reddi nullus, & inutilis ob aliam partem eiusdem amis. tasteri ibi glossa in principio exemplum satis ad propolitum istius casus,quod est huiusmodi. Dicunt leges ciuiles & est lex expresia Portugalliae lib A. Ord. iit. 63. in quod si quis donauerit
alicui rem aliquam excedentem valorem 3 Co aureo
rum absque licentia,& insinuatione Regis, talis donatio sit nulla quatum ad id quod excedit lummam ι OO. aureorum: Erit autem valida quoad so o. illos aureos. Vbi vides polle unasti.& eandem donationem elle Validam quoad unam partem, quam donare poterat, Mnullam quoad illam partem quam donare non poterat. Quod in ista clerici donatione locum habet: Dato
enim,quod fuerit nulla quoad illas posses ones prior inepti iam donatas de qua tamen statim dico I fuit -
627쪽
men valida quoad illas quas praesenti nepti donat, de priori non donauerat. Et adducit glosia in citata Regula legem sancimus. Cod. de donatio. & alios multos text. dc Doctores. Et ideo non potest verti in dubium validitas istius donationis quoad dictas possessiones, quas clericus nepti praesenti donauit priori nepti antea
4 Tota controuersia est, an ista donatio valida sue rit,vel valida reddi potuerit quoad illas duas postestiones, quas antea iam donauerat nepti priori λ Respondeo,suppositis quae supposui numero praecedeti,etiam quoad has duas posse iliones donationem istam fuisse validam. Probo quia accedente hodie consensu prioris neptis.& ratificatione illius quoad donationem illarum suarum possessionum, donatio praeterita quoad has duas possestiones nulla, vel dubia, per consensum
prioris neptis conualescit, & rata manet. Neque est nouum in iure quod donatio, vel alienatio alicuius rei, 'quam ego dare non poteram, conualescat,& reualidetur accedente postea consensu illius, qui erat verus rei dominus,ac si consentiret ante donationem. Habetur Clarum emplum in cap. Cum nos , de his quae fiunt a
prelatis &c. V bi dicitur quod collatio cuiusdam Eccle-sae Dista ab uno Episcopo sine consensu capituli, quae sine isto consensu fuerat nulla, postea potest ista collatio , dc donatio reddi valida accedente nouo consensu capituli: ubi glossa notat, quod aliquando subsequens consensus valet: & quod ratificatio retrotrahitur; quod id quod ab initio non valet, inteidum ex postfacho coualescit. Aliud huius rei exemplum est in cap. si
quod donatio secunda istius clerici quoad illas duas Post euiones priori nepti donatas, non fuerit valida,
628쪽
icum illas donauit huic nepti secundar ; nihilqminus etiam quoad has duas postessiones est hodie valida,
quia accedit consensus, dc rati habitio prioris neptigillas dimittentis iuxta tres textus proxime citat OS. Se cundo principaliter probatur, quia actus factus cum confidentia probabili,quod ad illum interuenit rati habitio de praesenti 3 vel de praeterito ex parte illiuscuius licentia requiritur, talis actus valet, ut est com- munis Doctorum opinio apud Sanchez libro 3.de Matrimonio dissut. 3 s. num. 2. er seqq. ubi citat multos Doctores, & est actus validus etiam in materia Sacramelorum, quod est grauius de quo dat Sanchea exempla Quod maxime inseruit ad casum praesentem : satia enim probabiliter credi debet, quod clericus iste moralem , & certam confidentiam habebat, quod prios neptis istam donationem de suis duabus posse ilioniabus ratam haberet, vel esset habitura, eo quod, laeta filios haberet,nec sperabat habere: & illae duae posses siones illi fuerint a clerico concest, sub conditione, si filios haberet,& alias redirent ad alios consanguinCOS.. Confirmantur haec omnia per id quod tradit Nauar. ira
commentario deisoliis clericorum I. 2. num. s.foti l OO .pag. a col. I. ex Bariolo,& aliis in i .inter omnes f. recte.Π.uefurtia
videlicet, quod cum intercedit iusta causa credendi, quod dominus alicuius rei velle debeat ut alius capiat, vel ea in aliquem usum utatur, eo quod est cogia. tuS, amicus, vel de ipso benemeritus, vel ob alias circun-
stantias;praehumitur in dubio illud velle;sic Nauar. ibi Ιmo b effectu secuto constitit, quod Clericus benae fundatam habuit hanc confidentiam de ratiliabitioi ci prioris neptis,quia nempe illa consensit,& dixit se velle secundae nepti dichas posse stiones dimittere. 3 Ad argumentum primum initio potitum in con
629쪽
trarium iam satis patet solutio ex dictis : ac dicendum
primo,quod ista donatio in nullo claudicauit, nam valida fuit etiam quoad duas post ι silcnes priori nepti
prius donatas accedente rati habitione prioris neptis
post clerici donationem: cumque de aliis possessioniabus nullum sit dubium, ut paret ex dictis nurn. 3. sequitur quod donatio non claudic.iuit in aliquo. Dico secundo , quod fallem donatio non claudicauit ex parte illarum possessionum quas clericus donauit nepti secundae, & priori nepti non donatas. Ad secundum argumentum dico talem ac tantam dc nationem valide
potuisse fieri per solam epistolam mi siniam, ut probaui m m. 3.ex Iulio Claro, SI Sanchez. Ad tertium dico illam legem Portu galliae si extatὼ requirentem ad valorem donationis factae per epistolam,ut epistola scribi videatur per duos, vel tres testes, intelligi dum modo alias certissime non constet de voluntate donantis
per rei evidentiam; si enim constet de illa per rei e uia dentiam, non erunt necessarij testes in epistolae scriptione, iuxta illud commune dictum Iuristarum, quod euidentia facti probatione non indiget. At per euidentiam facti constat quod iste Clericus donauit, ac voluit donare, eo quod illo uiuete secunda neptis aquis uir possessionem dictarum rerum s bi per epistolam donatarum: Hinc colligo, quod licet Clericus epistolam non scriberet, in qua dixit se donare , adhuc ista donatio valida esset sine scripto , quia scilicet interuenit donatio, re , & facto per consin sum C Ierici, qui adhuc vivens , sciens, & consentiens, vadit,& consen-st, quod secuda neptis illarum proprietatum posses
sonem acquireret, quae est donatio in re,& facto. Hoc ego probo exemplo uiridico omnino smili. Praecipitur in iure,maxime in cap. 4 di nobis. de mestation.quod
630쪽
appellatio ab interlocutoria sat in seriptis: hoc non obstante, potest appellatio fieri facto, arrepto scilicet itinere ad superiorem:lino caep.dilectus b. a. de appellat. dicit Papa plus esse appellare facto , quam verbo,ubi
glosve r. facto prouocare, citat pro eodem multos textus& addo quod plus nos factis demonstramus, quam verbis: & quod facto consentimus, & quod scicto renunciamus iuri nostro,& sic de aliis:ergo a simili,qua-uis illa lex ad valorem donationis per epistolam factae requirat epistolam scribi praedicto modo,nihilominus haec donatio fuit valida, quia Clericus postea videns, tacens, & consentiens hanc neptem possidere res illas in epistola contentas , s cto donauit, & plus est facto
donare,quam donare verbo, vel scripto iuxta textum,& glossam citatam. 6 Ad primum vero argumentum positum num. 2. descriptura, quae si sit falsa in uno, redditur falsa in totum: dicendum primo argumentum a simili, vel ab exemplo, non habere fidcm indubitatam. Dico secudo, non semper scripturam salsam in uno reddi falsam in alio, de quo non libet hoc loco disserere, videantur Docto res cum disputant de falsariis siue de fide instrumentorum.Dico tertio sicut dixi supra n. 3 .in I solui.adfriamum , quod videlicet ista donatio in nullo claudicauit, cum valida suerit quoad utramque sui partem , Ut patet ex dictis num. 4. Ad secundum argumentum eiusdem numeri 1. de exemplo rei litigiosis venditae, omissis liis solutionibus dico, quod ex eadem lege Portugalliae ibi citata, habetur solutio argumentimam Pauld postg. ii. permittit lex quod res lit igiosa, licet vendi non possit,tamen possit dari in dotem matrimo ni j. Hae vero duae poste iliones prioris neptis, non sunt venditae a Clerico, sed datae in dotem ut patet. Secud O