Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

661쪽

quae in tali casu obligat illam ad contrahendum. Mi nor autem infamia est in hominum aestimatione, vi- rum nobilem nubere taminae inserioa , seu dispari, quam taminam nobilissimam,ac diuitem nubere viro dispari,& ignobili. Probatur insuper, quia hoc iur metum fuit promissorium, & tactum in fauorem ter-

iij,iaminae videlicet: iuramentum vero fictum cum his circunstantiis, neque Summus Pontikx relaxat, cum non relaxet iuramenta cum praeiudicio tertit, ut dicit communis opinio relata a Vega in summ. a. parte,

drig.& alios. Adde quod multi nobiles hodie sine obligatione sponsaliorum iuratorum sponte ac libere duincunt uxores ignobiles , pauperes, vel alia infamia maculatas, idque vel ducti amore pecuniae , vel pulchritudinis : quod ergo iacit pecunia vel pulchsitudo, ut ducatur in uxorem tamina inferior, & inaequalis, cui non faciet, & obligabit ut faciat amor Dei, & iuramentum D. Majestati exhibitum3 a Neque in hoc casu locum habet dictiim Sanc. libr. I .de matram. dist. I O. num. 1. ct seq. quod scilicet si vir

valde nobilis promisit seminae matrimonium,quae Viso multum inferior est , ac dispar in natalibus, tunc talem virum non teneri cum illa contrahere, si ex tali matrimonio scandala debent resultare , quemadmodum res ultare debent ex isto de quo agimus: non inquam obstat,quia illic , ut patet ex titulo disputationi affixo,& ex dictis mim. 1. loquitur Sanchez de illo, qui ficte promisit animo non implendi: item non loqui tur de spontalibus iuratis , & in casu praesenti ex parte adolescentis interuenit iurametum non ficte, sed cura animo implendi,& fuerunt spontalia iurata, & subsecuta est denotatio virginis cum pacto, S: spe matri-

662쪽

monij;quq omnia magnam,& ingentem pariunt obli gationem Et confirmatur per id quod tradit idemSanchez lib. i .de mamm.di .4 .ubi dicit,quod contrahens 'sponsalia cum aliqua tamina, & cum spe futuri matrimonij illam deflorauit, talis non potest ingredi Religionem sed tenetur illam ducere in uxorem: & dato quod illam non deflorauerit, ait teneri illam ducere,si

ex modo quo cumilla conuersatus fuit, illa incurrere debet infamiam, si cum illo non contrahat matrimo

nium.

3 Secunda conclusio. Pater istius adolescentis non potest illi relaxare seu irritare hoc iurametum. Est comclusio certillima,ut patebit ex mox dicendis.Et probatur, quia pater non potest irritare iurametum fili, majoris annis quatuordecim , quando intrauit annos pubertatis, Mest a decimoquarto, de supra, quando iuramentum est personale,& non de rebus realibus,ut pecuniain similibus:sed est iuramentum personale idest de re quam per se solum facere potest, ac debet, ut de tradenda sua persona Religioni, vel uxori, cum haec duo facere postit absque patris licentia, neque quoad haec duo sit sub patria potestate. Confirmo, & declaro

per ea quae Doctores communiter dicunt in materia de voto videlicet, quod pater potest irritare votu Religionis e intillim a filio ante annu' i . secus si sit emissum post annum I . tenet inter alios Sayro Claui

lib. S. V. 8.num. SO. citans alios,quia est votum personale independens a patria potestate. Et eadem omnino

est ratio in iuramento personali circa matrimonium. Imo maior ratio datur in iuramento personali quod non possit irritari a patre, quia est iuramentum promistorium factum homini de matrimonio quod potest valide implere sine consensu patris:& iuramctum factum

663쪽

actum homini dissicilius resaxatur quam iurametum, factum Deo, ut dicitur in i . Gisin Ede 'Recepι.ε bitri ubi dicitur quod mitius agitur cum Deo, quam cum hominibus. Et quod pater possit irritate iuramentum fi ij maioris quatuordecim annis quando est iurame tum personale, tenet clare Sancti. lib.6.de matrim. disp. 3 S num. Is ct I 6.dicens cum multis Doctoribus,quod si filius iurauit sponsalia tenetur iuramento. Per quod

videtur sentire, quod pater tale iuramentum nequeat irritare:& ibidem num. II. idem clarius innuit. Imo idem clarius tenet Sancti. lib.,Decalog.cap. 2O.num. s. prope finem. Denique probatur ex multis textibus, MCommuni Doctorum opinione dicentium , quod si filius familias faciat contractum alium a matrimonio, &contractum firmet iuramento, si alias contractus est licitus, & honestus iure humano, talis contractus valet etiam repugnante patre. Citat hos text. Sanchedritateroxime loco, disp.seq. m. I. quos ibi vide. Idem tenet Mol. cit. in t .cynclusione, & Rabello de oblig. iust. ιib. de contra l. in genere, q. 9.num. 3. ubi dicit amplius,

quod si eontractus initus a filio familias est prohibitus

per legem, sed non prohibetur cum irritatione actus,& filius iurauit, contrachus manet validus, & citat capitulum quamuis pactum de pactis. Et habetur in glos.

ad i. I .ver. Emptori, Codsi aduersus vendition. & Barto LIason. Gom Gutier.citati a Sanchez vltimo loco proxime citato. Hic vero contractus de matrimonio ineundo est contractus licitus, honestus,dc iuratus a filio,neque est contra leges, imo conformis legi diuinae naturali, & positivae Ecclesiasticae. Maius dubium esse poterit an iudex Ecclesiasticus possit hoc iuramentum relaxare, videlicet, an possit Vicarius Generalis, vel Episcopus relaxare, iubendo

ne i

664쪽

ne tale matrimonium contrahatur: & videtur quod ispoiIit facere per illa quae tradit Sanch. lib. i .de matrim.

dighi uis .6 a. videlicet quod si ex disparitate sponsorum, vel alia causa ecutura sunt grauia scandala,vel odium capitale inter coniuges futuros, vel alius malus exitus timetur,potest iudex Ecclesiasticus, imo debet tale matrimonium impedire: quia nunquam iustitia

obligat aliquid fieri quod sine peccato fieri non potest:

M in hoc casu probabiliter timetur odium patris contradicentis erga filium, dc fili j erga uxorem futuram dc scandalum consanguineorum patris:& ita colligitur ex cap .cima in tua. de oonsal. 3 Hoc non obstante, credo quod nec iudex Ecclesiasticus potest hoc iuramentum infringere seu relaxare uec sponsalia ista distoluere. Probo, nam sicut supra probaui, nec Papa relaxat iuramentum cum praeiuditio tertij,quando iuramentum est promist riumquale est hoc: ergo nec iudex Ecclesiasticus inferior id pote

nim. Secundo probo ex praxi Ecclesiastica, quam citat Molina loco cii. I.conc. dicens solere Ecclesiam obligare ad matrimonium , etiam quando famina nobilis promisit viro ignobili, licet ideo aliqui scandalizentur, Minqui et tur, tale enim scandalum videtur potius pharizaicum, quam pusillorum, seu iustum: vel potius dicendum, quod tale scandalum non est activum datum scilicet a sponsis sic contrahentibus: sed est scandalum passuum, & pharizaicum, sumptum ex actu honesto, re licito,imo executorio actus boni, impletionis vid licet iuramenti, & restitutionis factae a viro ob deflo rationem 'minae despolatae. Imo videtur quod maius, ac iustius scandalum orietur in populo, si viderint hominem violantem iusiuranduin , de honestae de

665쪽

defloratae non restituentem: & patebit porta, vel dabitur occasio ut similes adolescentes nobiles pauperessae minas honestas deludant ac deflorent, scientes quod etiam si illis sub iurameto matrimonium promittant. a tali iuramento per iudicem sunt liberandi. Et eodem modo respondetur ad odium, quod ea de causa parentes , vel consanguinei poterunt concipere: Nam sine causa, & fundamento illud odium concipient, eum odiant rem iustam & licitam, imo debitam de iure fieri. De odio vero inter hos ipsos sponsos non est cur timeatur,cum mihi Schum sit ambos propensos esse ad

matrimonium contrahendum. imo etiam si non essent

Propens tenentur odium deponere, eo quod ad id se iuramento obligarunt. Neque Salache Z citatus videtur his contradicere, ibi enim non loquitur de sponsalibus iuratis, sed de ordinariis non iuratis, & factis sine defloratione taminat. Hoc vero fuit iuratum promissum, S cum laminae defloratione. Nec capitulum cum in tua de sponsal. loquitur de sponsalibus iuratis cum defloratione , sed de ordinariis. Et confirmatur adhuc.

quod iudex Ecclesiasticus non possit haec sponsalia dis.1 oluere, nam iudex Ecclesiasticus non potest violare leges ciuiles fundatas in lumine naturali, Sc quando non contradicunt Eccles. sed illi subseruiunt. Imo ius canonicum is pius se remittit ad leges ciuiles quando sunt iusta, & honestae, ita ut quando deest lex canonica, iudex Ecclesiasticus iudicet per leges ciuiles iustas,& rationabiles.Cum ergo sint multi textus ciuiles dicentes validum esse contractum fili j tanilias factum inuito patre, si iuramento illum confirmet, non potest iudex Ecclesiasticus has leges violare hoc iuramentum relaxando. Hi textus habentur l. tam ex contrari. s .ff. de iudiciis, & l. filius milias ex omnibus 8. is de actioram

666쪽

or obligat. & in Authent. Sacramenta puberum.

6 E xtra insormationem mihi propositum fuit,quod iste adolescens post sponsalia iurata,& post deflorationem,eonstituit procuratorem per scripturam,cui procuratori dedit authoritatem ut suo nomine duceret in uxorem praedictam foeminam. Et quod procurator virtute talis mandati illam coram parocho, & testibus duxit in uxorem nomine illins adolescentis : sed tame priusquam matrimonium cum illa praedicto modo celebraretur, adolescens coram testibus reuocauit mandatum, seu procuratorem factum, licet ista reuocatio ad notitiam procuratoris non peruenerit. Ego respCndi, & de facto dico, praedictum matrimonium fuisse

nullum ob reuocationem mandati etiam ignoratam λprocuratore. Est textus expressus in capitulf rocurator. de procura..in 6. ubi expresse sic dicitur de hac materia: Licet iam ipse cid est procuratori quam ea cum qua contra xii reuocasionem penitus ignora sint, nutrius momenti existit matrimonium. Idem tenet glossa in cap. Tibi Pomino Ioanni 6 3. dist. ver. or iurare. Et est communis Doctorum. Quamuis enim in aliis contractibus, ac negotiis diuersis a matrimonio,vi reuocetur valide procurator constitutus, necessarium sit ut reuocatio perueniat ad notitiam procuratoris, alias facta per iplum valebunt: tamen in negotio matrimonij, cum sit iugum graue,& irrevocabile, decreuerunt iura, ut reuocatio procu ratoris facta ante contra mim matrimonii valida sit, si fiat coram testibus, etiamsi talis reuocatio ad procura toris constituti notitiam non peruenerit. Et si matrimonium contrahat post factam reuocationem ignoratam sit nullum & inualidum. Ex hac tamen commi C. sione facta procuratori ab isto adolescente, satis cognoscitur quam sponte voluerit hoc matrimonium

cum Diqitiros by Corale

667쪽

eum ista scemina contrahere,& quam sine fundam e ω timendum sit odium suturum inter utrumque si de facto matrimonio copularentur.

De qVadam disse aliene essenta cum salse narraIIoue. TEmpore Gregorij X V Sumin. Pontificis , vir M

foemina cons inguinei in secundo gradu, petierunt a Summo Pontifice dispensationem ad matrim nium contrahendum, allegantes infamiam, & paupertatem ob mortem Summi pontificis dispensatio non fuit obtenta. Summus Pontifex successer Gregotii , in principio sui Pontificatus noluit omnino cum aliquo dispensare in I. & a. gradu, ob solam causam inramiae.Post aliquod tempus caepit cum aliquibus dispensare, non ob causam infamiae; dispensabat tamen. si praecessistet copula. Praedictus vir,& foemina nouam supplicationem Summo Pontifici praesentarunt, dicentes inter illos copulam praecessisse, cum tamen a. parte rei non interuenerit. Et sic obtenta est dispensatio cum narratione falsi. Quaeritur an potuerint valide matrimonium contrahere virtute istius dispensationis sic obtentaeZEid

claratur quod tempore dicti Gregorij XU. & antecessorum illius facile in hoc secundo gradu dispensabatur propter infamiam: & quod successor illius caepit dispensare quando praecesserat copula, & infamia. Et is i ultra copulam falso allegatara allegauerunt pau

perta Cras Diuitiam by Corale

668쪽

pertatem,& infamiam Ueram.

i Quod ista dispensatio fuerit inualida, & nulla.

probatur, quia in illa interuenit narratio euidens falsi , ut patet clare: : at quae uis narratio falsi reddit diaspensationem nullam: ut tenent multi, Ac graues Dociores vetriusque iuris , & Theologi citati a Sancheg

do narratio falsi in supplicatione pertinet ad causam

finalem , dispensatio in ea fundata corruit, ut tenent multi graues Docho res citati a Sanch. citidisP. num. II.

at in hoc casu narratio falli pertinuit ad causam finalem; si enim Papa sciret non praecessiste copulam, omnino non dispensaret, quia pro tunc cum nullo dispensabat deficiente copula: ergo dispensatio fuit nulla. Tertio, quia in dispensatione obtinenda necessario explicanda sunt quae ius exprimi iubet, vel seruat stylus Curiae, vel quae consueuit princeps postulare pro dispensatione concedenda, ut late probat Sanchez citata disp.num. i . ct disp. 8. At stylus Curiae,& consuetudo successoris dicti Gregorii obseruabat, ut non dispensaretur nisi cum infamia praecessisIct Copula, quae hic non praecessit:ergo dispensatio fuit nulla. a Pro parte a serm. quod dispensatio fuerii valida videtur clare tenere Sanchez cit. disp. 2 3.nu. 4 s ubi postquam dixerat fore di spensationem nullam si Papae allegetur copula falsa, quae non praecessit non allegata alia causa: subdit statim contra Cordub. Velgam, &Rodrigliez, quod si simul cum illa falsi narratione copulae, narrata fuit vera infamia sarminae, vel vera scandala inde secuta, vel secutura, tunc non obstante fallanarratione copulae, dispensationem este validam .Probat ex Couarruvia, quia copula cum consanguinea non potest recta iustitia mouere principem ad dispensandam s

669쪽

sandam : cum potius ex se reddat dissiciliorem dispensationem. Ad idque imponitur poena pecuniaria. Secundo probat, quia Papa solet dispensare ad solam infamiam foeminae, & timore ne maneat innupta. Et in hoc casu exposita est Papae vera infamia mulieris, unde poterat timeri ne mulier maneret innupta. Exposita est etiam Papae vera paupertas, ob quam etiam solent Sum. Pontis dispensare: itaque ultra falsam copulam allegatam,naerratae sunt duae causae verae, ob quas Papa solet dispensare.Et tunc praecipue locum habet, quod habet Sanchez citata dissut a I .num. 42. videlicet quod quando in rescripto narrantur plures causae copulatiue, quarum aliae verae lunt, aliae falsae, spectanda est eausa qu* nititur rescriptur eaque existente vera non Obstare cauerarum salsitatem. Et addit,quod cum causae narrantur disiunctive, sufficit alteram elle veram ne

rescriptum sit subreptilium. Confirmatur amplius petid quod tradit SancheZ citata disput.uum. s. in sine,ubi ait cum.quodam Doctore ibi citato valere dispensationem impetratam ex filia relatione matrimoni, initi,& ei sumati inter consanguineos,cum tamen nondum esset consummatum : quia similiter, imo facilius non habita consumatione solet Papa dispensare, quod exemplum videtur valde simile ad praetentem casum. Videtur etiam Sanchez elle hutns opinionis ex eo quod tradit cit.disp. 2i .num. I 8. citans Mando Zium, &Gut. qui dicunt; illud dictum quod Doctores dicunt, Corruere gratiam tacita veritate, qua cognita princeps minime concessisset quae est causa finalis)hoc inquam dictum esse intelligendum , quando ideo remoueri principem a concessione est conforme iuri, & ex causa iusta, ac debita procedit. Secus quando procederet

ex affectu, aut alia caula non considerabili ad dispen- Tt

670쪽

fationem. At in hoc casu Papam noluisse dispensare nisi praecedente copula non videtur conforme iuri, id est non est definitum in iure ut id praecedat: quin potius aliquando esset occasio licet remota, & illicite arrepta)ut aliqui accederent ad copulam cum peccato pro dispensatione facilius obtinenda. Et proinde videtur. Papam denegare hanc dispensiationem non praecedente copula ex affectu,& nimio Zelo ne contrahantur matrimonia inter consanguineos : quae proinde causi non est considerabilis ad dispensationem, sed est illi extrinseca,ut videtur colligi ex dictis a Sanchegritato num. I 8. in principio, & proinde dispensatio non videtur vitiata, ex eo quod Papa non dispensaret omnino si sciret defuisse copulam; quia defectus iste copular non est conformis i i, nec praescriptus in iure ad dispensandum. Facit etiam pro hac opinione quod

tradit Sancheg est. disput. 2I. nrum. 2 o. videlicet, quod stante dubio an causa narrata in informatione fuerit finalis,an impulsiva solum, tenendum est quod Herit tantum impulsiva, cuius falsitas non annullat dispensationem. Et in narratione istius casus non cressitat clare , quod narratio falsa copulae, fuerit causa finalis ob supradicta, an solum impulsiva. Facit etiam quod ait ibidem Sanchez num. et s. videlicet, quod stante dubio an dispensatio valida sit, ut quia dubium est an satis probetur veritas narratorum , vel quia dubium est an causa tacita vel expressa falso inter alias causas Veras sit finalis, tunc dispensationem reputandam esse pro valida, quia in dubio enitendum est ut actus valeat, quod ibi probat euidenter. At in isto casu dubium est an causa copulae falso narratae inter duas veras fuerit causa finalis dicta narratio salsae copulae, ac proinde

videtur stante hqc dubio teneri pro valida dispensationes

SEARCH

MENU NAVIGATION