Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

671쪽

tione , eum narratae sint praeterea duae causae verae ob

quas solet Papa dispensare, videlicet infamia , & paupertas. Ob haec omnia potest credi quod ista opinio

teneatur a Sanchez : quod si ille eam tenet, videtur

poste a quouis in praxi teneri cum sit opinio tanti viri. Ego enim in hac re nihil certum iudico nec proprium consilium interpono, sed fere disputationis gratia supradicta collegi. Alii viderint momenta rationum, Sc

authorum,quos citauimus.

3 Pro eodem intento disputandi pono solutionem argumentorum adductorum in principio pro parte negativa. Ad primum dici potest illud dictum Doctorum,quod quae uis narratio falli vitiat dispenutioneni, debet intelligi quando narratio falsi pertinet ad causam finalem , & quando cum illo falso non narrantur aliae causae verae,ob quas Papa soleat, & possit dispensare:ut ait Sanchez cit.disest. 2I. num. II. ct num. 2.citans multos. At in hoc casu non constat an narratio

false copular fuerit causa finalis. Et praeterea ultra illam narratae sunt duae causia verae ob quas solet Papa di spen sare: vide Sancheg cit.disput.num. 42.σ 3. Ad secundum dici potest non constare virum in hoc casii narratio salse copulae fuerit causa finalis,maxime cuiri ultra illam narratae sint aliae duae caulae iam dictae. Ad id vero quod in particulari additur, Papam non suisse omnino dispensaturum si sciret desulite copulam,dici potest quod hoc denegans Papa non denegaret ex eo quod esset iuri consorine, sed ex affectu ut supra dixit Sanched & Mandoz. & Gulier. & proinde etiam tunc dispensatio non corrueret. Ad I. dici potest l. nullum scriptum ius praecipere ut pro ista dispensatione narretur copula praecedens, vel intercedat copula praecedens:nam in Conc.Trid ses. a. . eap. s. de ADtrim. via Tt Σ

672쪽

Praecipue agitur de dispensationibus matrimonii ne que ullum verbum de hoc ponitur : quod attinet ad stylum Curiae vide quae supra dixi casu s. u partismum. 3. ubi dixi ex RodrigueZ stylum Curiae non facere ius, neque obligare saltem in Hispania , ut Rodrig. Qitt- 4.addit.ad sam.ver. Matrimonirem cap. 39. cones. s.citans alios. Ad id quod addit argumentum debere exprimi in narrativa id quod Papa solet petere ut e primat ux , dici potest hoc idem pertinere ad stylum Curiar,de quo prox me diximus:& hanc parti cularςm Papae consuetudinem non esse ius scriptum, vel publicatum Ecclesiae. Dici potest secundo hanc consuetudi-ipem nolendi dispensare nisi praecedente copula non esse praescriptam a iure:videatur Sancti cir.disf.D.ntini.

38.cum ibi citatis. ' ' .' . .

Hactenus dicta,ut vides, retuli ex mente Sancti. &lere disputandi gratia, non quod iudicitiin meum interponam : qumimo iudico in praxi, Sanchez opinionem non esse tenendam, sed dicendum quod illa dispensatio fuerit nulla ex narratione falsi,& quod Papa' non dispensaret si sciret copulam de mille. Videat qui voluerit,quod sibi tenendum sit in Ie tam quotidiana,& securius eligat.

De quodam ingresso Religionem pes matrimonium

raium, cum cena dubia circunsanira. QVidam cum spe matrimonij deflorauit virginem sponte sub eadem spe consentientem:post coPu-

673쪽

sam, ut honorem ablatum resarciret cum matrimonio, cum eadem iic deflorata contraxit matrimonium in faeie Ecclesiae, sed celebrato matrimonio cum e

dem copulam non habuit, sed statim ingressiis est monasterium quoddam Religionis approbatae. Et deci ratur, quod iste post copulam habitam promisit scemi. nae se illam ducturum in uxorem. Quaeruntur duo. Primum an praedictus in foro con seientiae possit licite ingredi Religionem,non obstanici tali matrimonio. Secundo, an dato quod Religionem intret,& in illa profiteatur, professio valida iudicanda sit. Et quidem quod licite possit Religionem intrare, videtur probari, quia non impeditur ex parte deflorationis,& promissi matrimonij his enim duobus iam satisfecit ducendo illam in uxorem , sicut de facto duxit: eo enim ipso quo matrimonium cum illa contraxit in facie Ecclesiae, resarciuit infamiam foeminae sequam contraxerat, talis enim infamia per ina monium restauratur: & praeterea quod attinet ad promis sonem foeminae factam de illa ducenda in uxorem iam hoc promissum impleuit celebrato de facto cum illa matrimonio in facie Ecclesiae.Secundo,non impeditur iste ab ingressL Religionis eo quod matrimoniuide facto cum illa contraxit, quia cum post hoc matrimonium copula habita non sit,iale matrimonium non est dicendum consummatum, ut postea videbimus, sed solum fuit ratum,quod certissimum est non impedire ingressum Religionis. ., , . It Ante lesponsio m dubiorum praemitto si istud matrimonium, de quo agitur, ante quod praecessit copula illicita, sed post illud talis copula non intercessit, illoc inquam matrimonium non esse dicendum Consummatum, sed tantum vatum. Probo euidentra, qui,

Te s

674쪽

matrimoninm non consutrimatur per copulam antecedentem,sed per subsequentem,ut patet ex ipso Verbo consummare: nam id consummat, & perficit rem aliquam,quod subsequitur, & vltimo loco succedit illi rei quam consummat , illi enim aduenit tanquam serma perficiens: forma autem est posterior materia. Quod suo modo potest etiam probari ex illo dicto Christi D. Ioann. I9. Consummatum est. Hoc enim non dixit nisi accedente ultimo opere suae passonis subsecuto,ac persecto. Secundo probo,quia illa copula praecedens hoc matrimonium fuit peccaminosa& peccatum , Ut patet. Iam vero Sacramentum Matrimonij, quod est res sancta, & sacra, non debet perfici & consummari per peccatum , seu actum peccaminosum, qualis fuit illa copula praecedens hoc matrimonium. Cum ergo post hoc verum matrimonium copula non sit subsecuta,omnino drcendum est quod fuerit solum ratum,& non consummatum. Hoc posito. . Ad primum quaesitum dico,hunc in foro eonscientiis non potuisse licite post hoc matrimonium intrare Religionem. Probo,quia cum matrimonium huic sceminae defloratae promiserit, huic promissioni non satisfecit celebrando matrimonium ratum tantum , dciliam statim relinquendo. Nam in contractibus Veseba sitiat accipienda in significatione propria, & com muni,vt omnes Doctores dicunt, & praxis obseruat, alias multa inconuenientia nascerentur: At in communi hominum usu & acceptatione, quando alicui *minae promittitur matrimonium,non promittitur ma. trimonium ratum tantum, sed consummatum, PeTquod videlicet vir se obligat ad conuiuendum mulieri,ad eamalendam,illiusque necessitates subleuandas, quod non impletur per matrimonium solum ratum,

675쪽

et statim Religionem ingrediendo. Et confirmatur, quia,ut Logici dicunt, nomen aequivocum,uel quo Cumque aliud , stat pro significato principaliori: Cum ergo nomen matrimonis possit esse aequivocum ad ratum & confirmatum, si nomen matrimoni, simpliciter pronuncietur, debet accipi pro consummato, quod est principale,& non pro rato solum .Et declaratur hoc exemplo.Nomen Religionis potest dici a qui-uocum ad Religionem propriam cum tribus votis in Ordine Mendicantium vel Monachorum, & ad Religionem Militarium sancti Iacobi vel Alcantarae, & similes, quae non sic stricte os seruant tria vota sicut Mendicantes,& Monachales. Quis ergo dicet, quod promittens esse Religiosum, implebit votum intrandoG profitendo in Ordine Militari Diui Iacobi 3 Noi utique, quia nomen Religionis stat pro significato principali, & magis usitato , videlicet pro Religionibus strictissime sumptis non Militaribus.Et huius opinionis esse videtur Sanchez lib. i. desponsi. disp. 44. a

NMn. q. maxime num.7.ubi generaliter ait, quod in his casibus non satisfacit promissor si contracto' matrimonio,non consumato,Religionem ingrediatur. Et probat , quia tale matrimonium in ordine ad promissiliri implendum est fere actus otiosus,& delusorius, maxime si ex de ratione praecessit infamia, quia si hara praecessit, cum ingressu Religionis non restaurabitur, imo magis reuiuiscet, & confirmabitur.

3 Ad secundum quaesitum dico , quod si iste post il

lud matrimonium celebratum, illicite in conscientias Religionem approbatam intret, &in illa profiteatur valida erit professio illius. Haec probatur euiclanter, primo, quia talis professio non erit irrita ex eo quo

676쪽

ginem deflorauit: ex hoc enim capite in rigore nil is illi debet restitutionis, quia illa sponte consensit sine vi, dolo,vel precibus importunis; scienti Vero,& Consensienti non fit iniuria, ut eli communis Iuristarum sen entia Secundo, quia hoc debitum deflorationiston annullat pro sessionem: nam licet Sixtus V. in sua Bulla particulari annulla uerit pro sessionem illius qui pro sessionem emitteret habes debita ciuilia. Clemens VIII. postea hanc Bullam reduxit ad terminos iuris con munis;& per ius commune professio habentis debita non est inualida, ut ego probaui in meo Primo romo Dubiorum Rantarive mo P ouith qualitates num. I 9. Meradit Sanchez lib. Decalogi ca8 I ρ.anum. 2. maximunum. I 9. Secundo principaliter, ista professio non delim et esse valida ob matrimonium ratum, Ut supra probatum manet mim. I. huius casus. At de fide est quod professio emissa post matrimonium ratum non con-1ummatum est valida, ut definiuit Concilium Triden.sessa 4 .canone 6.

- Circa proxime dicta potest oriri nouum dubium, quod credo circa hunc casum contigisle. Videlicet ans iste qui sic contraxit matrimonium ratum ingrediatur Religionem approbatam, quidem, sed sit talis Religio, in qua post vota solemnia Religiosi possunt exire ab Ordine, per talem professionem dirimatur illud matrimonium praecedens ratum, ita quod taliter pro- fellus exiens ab Ordine non teneatur ad illud matri-Honium redire 3 sit exemplum. Congregatio bancti Ioannis Euangelistae in Portu gallia , eulgo de satusto Eloi,em Lisboa, vel alia similis. Est ordo approbatus ab Ecclesia, a quo tamen professi post uni sine peccato exire absque ullo vinculo Religionis postea manente. Quaeris inquam an si aliquis Religiosus ex praedictis

677쪽

λ qui post matrimonium solum ratum in aliqua Religione ex praedictis modo praedicto prosellus est, Mpostea a dicta Religione exivit, vel expullus est, secerit professionem validam , per quam ditiolutum sit

Prieteritum matrimonium ratum,ita ut exiens ad illud redire minime teneatur Respondeo, quod attinet ad

professis dictae Congregationis S. Ioannis in Portu- gallia,illos in illa Religione vere professos per talem

professionem ita di sibi uere praeteritum matrimonium Tatum,ut exeunteS postea ab Ordine,non teneantur ad illud redire. Probatur ex cap .unico de voto,ubi ad diuimendum matrimonium duae requiruntur conditiones , prima quod fiat votum in Religione approbata: Secunda quod sit professiti vere constituens hominem Religiosum. At constat,quod dicta professio in Comgregatione sancti Ioannis Euangelistae est facta in Osedine approbato ab Ecclesia , & multis priuilegiis Pomtificiis munito, & proinde constituit profestos illius in vero statu Religiose: Ergo professio facta in illo diarimit omnino matrimonium ratum praeteritum, tiamsi taliter matrimonio rato copulatus postea a Religio ne exeat.Et quod taliter a Religione exiens postea non teneatur ad praeteritum ratum matrimonium redire, probatur clare,quia obligatio semel extincta non conualescit, ut habetur l. cym res f. 4 -- ff.de Folui. & in Regulis iuris in s.8c Nauarrus consilio Si de Traulari littera D. ergo si per professionem istius Religionis matrimonium ratum praeteritum sol utu fuit quoad vinculum matrimonii, tale vinculum iam extinctum per pro sessionem , non reuiuiscet per exitum a piaedicta

Religione, vel ab alia simili a qua licitum sit post profestionem exire. Et sic audiui iudicatum suille in isto Reino circa unum Religiosum istius Regni. Tt F

678쪽

Hoc tamen matrimonium non dissoluitur per vota simplicia emilla a Religiosis Societatis IESU finito biennio nouitiat iis,quia licet illa vota efficiant hominem vere Religiosum, iuxta Bullam Gregor. XIII.citatam a Sanchez lib. 1. Decalogi cap. I. tamen cum non sint vota solemnia sed simplicia non habet vim ad dis.

soluendum matrimonium ratum praesedens, ut tradit HenriqueZ ιomo. Zfumuis. I I .cap. 8.num.T.EM idem tra-.dit Sanchez lib. a. de matrimon. di p. t 8 .num. 6. licet ibIdicat num. 8. probabilius esse quod per professionem solemnem in ordine Militari S. Ioannis Bapti e dirimatur matrimonium ratum praecedens de quo non est mens disputare. 3 Ad primum argumen. initio postum in contra rium dicedum est talem ingressum Religionis nonsatisfecisse promissioni matrimonij,ac deflorationi mulieris per solum matrimoniam ratum, tale enim matrimoniu non intelligitur quando feminae promittitur matrimoniu,maxime quando promittitur in rec pensam ostensae deflorationis, ut latius manet probatum supra num. 2. & ex ibi dictis patet solutio ad alia contenta in eodem a .argumento ; cumque per illud matrimonium promissioni non satisfecerit, sequitur quod licite Religionem non potuerit ingredi stante tali debito. Secundum argumentum nihil facit

contra nos, confirmat enim

responsionem ad secundum quin

stuma

CASUS

679쪽

PARs III. CAsus X. CASUS X. De quodam defuncto mortuo in duello, Hr ρ-

pullo in loco sacro. DVo adolescentes codicto inter se duello,suerunt

ad locum pugnae condictu, & evaginatis gladiis unus alterum lethali vulnere in pectore percussit, &auffugit:percullus cadens in terram manus tetendit ad Caelum,& pectus percussit,signa contritionis ostendit, sed ex desectu confesseris non fecit confessionem sa-Cramentalem:& ita mortuus est.Parochus accepta in

formatione illu sepeliuit in loco sacro Ecclesiae .Quae- Titur an parochus errauerit illum sepeliens in loco sacro,& utrum pro illo possint Mistae celebrari Et quod pro illo missa celebrari non possit probatur primo, quia iste moriens in publico duello mortuus

est excommunicatus per quatuor et quinque e com municationes positas a variis Summis Pontificibus, &relatas a Comitolo in summa Respons Moralium lib. 6. q. 3 3. & aliis. At orare non licet pro publico excommunicato oratione publica qualis est missa,iuxta communem sententiam Doctorum, maxime D. Thom. p.q. 79.art. .dc alios. Secundo probatur quia hic mor tuus fuit tu peccato,mortuus est enim in duello prohibito lege naturali, tu Ecclesiastica: pro illo autem qui moritur clare in peccato mortali orare non licet , ut habetur in cap. res de furtis. Et eadem argumenta similiter probare videntur non debuiste sepeliti in loco sacro. Et declaro, quod iste adolescens in illo articulo mortis petiuit confessionem.

680쪽

et His non obstantibus dico,& respondi potuisse pro anima illius Mulas celebrari. Antequam hoc probem

suppono , ut rem certam , nos non teneri euitare e Communicatum in communicatione rerum spiritu

lium, vel temporalium, nili fuerit excommunicatus nominatim declaratus , vel notorius clerici percussor: sic definiuit Martinus V. in extrauagan e Gemranda. quam refert Nauamis hi sunmna titina ccp. 17. m. S. ει hodie est recepta communiter in praxi. Et ideo non tenemur euitare illum,qui publice quidem incurrit in exaommunicationem, sed honest declaratus nominatim ab Ecclesia,dummodo non sit notorius clerici perculser:vnde a clerico scienter excommunicato possum Valide recipere sacramenta dummodo non sit ille excommunicatus nominatim, vel notorius clerici percussor, ut Doctores communiter tradunt in materia excomm .licet ibid. dicant quod licet id non possim facere ut plurimum propter scandalum, vel propter caritatem proximi: conitat vero quod iste mortuus in duello, de quo quaeritur, licet mortuus sit in excommunicatione , non tamen fuit nominatim per Ecclesiam declaratus excommunicatus, imo fuit a paroch ita loco sacro sepultus.

λ Hoc posito probo argumento generali, quod pro illo possint Missae celebrari nam licet publice incurre

Iit CXCommunicationem non tamen suit nominatim declaratus excommuni Catus ut pates, se pro excom municato non declarato possumus orare ut dicut Doctores mox citandi, neque hunc excommunicatum,n d nunciatum tenemur vitare in communicatio

rituali uiri, vel temporalium: Secundo probo, ic non cst mortuus clare in peceato mortali sic , im Paulo ante mortem clare Peccauerit moIta liter

SEARCH

MENU NAVIGATION