Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

681쪽

I -er in actu duelli, tamen fini o duello ingemuit, pecu as porcadit dans ligna colit acionis, per quam contritionem mori potuit in gratia iuxta illud, di pii cumque h ra ingemuerit peccator. & iuxta illud Publicani peistus percutientis,ac diccntis , Deus propitius esto mihi peccatoli , proptex quod descendit iustificatust Cum ergo hic sit mortuus cum his signis contritionis, clare sequitur quod mortuus non fuit in claro peccato mortali, ac proinde poterit orari pro illo oratione publica. Ita sentit in terminis Nauartan sum latina cap. 27. . num. 6.Veis. Ad secundum,sic dicens. Pro excomanunica- to nou denuntiato, nec notorio potest orari publice : dc ibid. ait cum D.Thoma, quod iste talis potest sepeliri in loco sacro. Idem tenet ipse Nauar. rom. isuorum operum P. I 9. de orat. cones. 6. dicens quod excommunicato

non denunciato potest applicari Missa Si ostendit rimi

'contritionis, anisi mortuus es in iis ob orira credo illum momtuum esse extra peccatum mortale. Sic Nauar. Hic vero . mortuus est cum signis morientis extra peccatum , ut tenet Reginald .lom. 2. sem. lib. 32.tract. l .sect. L. m.

76. ubi ait, quod possunt celebrari diuina pro illis qui

excommunicati ex hac vita decesierunt cum signis contritionis , ob quae merito creduntur mortui extra peccatum M. & citat Nauarrum. Idem tenet Henriq. rom. 2Fum.lib. 9. p. ls .num. 3. citans praedictam extra- uagantem Martini U. & Nauarr. & dicit esse opinionem aliorum Recentiorum; verba Henrique et sunt

haec. Imo si publice desu aius non sit squalem vitare iubet Concilium Constanti s 9 posset pro lilo sacerdos acceptastiape offerre Missam. Quo nihil clarius desidcirari potest.

Et omnes hi tam graues Doctores sundantur in cap a nobisit a.desentent.excomm.via Papa Innocent. III. loquens de excommunicato nominatim declarato, qui

mortuus sitiros by Corale

682쪽

mortuus est in excommunicatione absque absolutione, sed cum signis contritionis, dicit Papa quod talis excommunicatus etiam post mortem potest absolui ab excommunicatione quoad effectum sepulturae sacrae, & ut possint fideles orare pro ipso. Et quod ibi loquatur Papa de mortuo excommunicato declarato constat ex textu in fine capituli, ubi Papa dicit quod ut iste Clericus absoluatur 1eriretur sorma Ecclasiae cum Psalmo Poenitentiali, & oratione Dominica & aliis consuetis: quae forma absoluendi non adhibetur ab Ecclesia nisi in absolutione excommunisati declaratiiii ergo Ecclesia utitur illa benignitate cum excommunicato declarato ut possit orari pro illo; quomodo non

utetur cum isto non declarato cuius communicationem non prohibet in vita, & mortuus est cum signis contritionis

3 Quod vero parochus non errauerit dando illi sepulturam sacram, ultra quod id asseritur in terminis a

tur etiam ex iis quae tradit Nauar.lib. s.conss.lit. de sent. excom cons. 2 .num. 3.ubi dicit,quod si praelatus posuerat excommunicationem in generali in quodam capitulo Canonicorum, ligantem quemvis Canonicum qui certum crimen commiserit c quae excommunicatio valet) ait Nauarrus, quod si quidam Canonicus illius eapituli,qui tale crimen antea commiserat, mo tuus sic suit, potuit sepeliri in loco saero, & rationem reddit,quia non fuerat nominatim declaratus: dc citat eandem Extrauag. Martini V. quod clare inseruit ad easum praesentem. Nam licet hic excommunicatus de

quo agimus, mortuus fuerit excommunicatus per excommunicationem generalem Ecclesiae positam con-r ra acceptantes duestum,non tamen fuit ante declara

683쪽

eus per aliquem praelatum Ecclesiae. . Obiicis Concilium Tridentinum Hs as .cap. I 9.de reform. iubet ut moriens in duello non sepeliatur in loco sacro in poenam delicti ; ergo licet iste non fuerit

declaratus excommunicatus, nihilominus debet care, re Ecclesiastica sepultura,iuxta praedictum Tridentini decretum. Respondeo praedictam legem Tridentini elle poenalem , ut patet, Sc proinde stridie intelligendam prout verba sonant. Cum ergo dicat priuandum esse sepultura Ecclesiastica morientem in duello, vide- . tur in illa non comprehendi hunc,de quo agimus,quia non est mortuus in duello, sed finito duello, dc mortuus est cum signis contritionis. Et praeterea loqui.videtur Tridentinum de illo qui moritur in duello cum claro peccato mortali sine tignis contritionis, hic vero obiit cum signis contritionis.s Ex his facile soluuntur omnia argumenta posita in principio pro parte contraria: Dicendum enim, quod

licet hic mortuus fuerit excommunicatus, non tamen fuit declaratus nominatim , & praeterea mortuus est

cum signis contritionis ; pro tali vero sic moriente potest Milia celebrari, illique potest Ecclesiastica concedi sepultura, iuxta tres graues Doctores supracitatos, dc Extrauagantem Martini V.Facit adhuc pro isto casu quod tradit Nauar. consit. A. de sepult. ubi ait. sepeliendam fitille in loco sacro sceminam inhonestam, quq inuenta est mortua in domo sui amazij variis consecta vulneribus. Non enim constat quod illia mortua

fuerit in ipso actu inhonesto , sed credi potest quod

Amazius illam occidit extra illum actum ob aliam ausam diuersiain t& quod illa moriens potuerit nomen Iesu inuocare, ac de peccatis praeteritis dolere:

Adhac pro isto casu, tu cluomodo aliquis dicendus sit

684쪽

excommunicatus declaratus, videri potest Zeroia r par.8 XU.Verb. Lxcommunicatio. g. Graium dubium. Vbi bona dicit ad intentum. 6 obiicis, ex dictis sequi polle aliquem in excommunicatione mortuum,&ab illa non absolutum gloriam intrare,quod videtur inauditum .Probatur sequela, nam iste mortuus clare excommunicatus propter duellum, non fuit absolutus ab ista excommunicatione per consessionem sacramentalem, ut dictum est in informatione. Item contritio vera si illam habuit, non tollit excommunicationem, quia huec non tollitur nisi per absolutionem datam a potente absoluere,& nemo

potest absoluere se ipsum: & nihilominus dicis osserri poste Millas pro ipso , quibus liberetur a poenis Burgatorij, ergo ab illis liberatus per Missas, & suffragia,

poterit intrare gloriam ab excommunicatione nota absolutus. Respondeo concedendo sequelam posIevidelicet aliquem intrare gloriam cum eXCommuni catione a qua non fuit absolutus, quia tamen alias existebat in gratia: quod non elle impossibile ostendo hoc exemplo probante,quod excommunicatus actualis possit qse in gratia. Nam si quis post incursam excommunicationem vera contritione poeniteat,& proponat procurare absolutionem, statim manet in gra-xia,cum vera eontritio statim peccatum aboleat,& reponat in gratia, ut est de fide : ubi vides gratiam simul esse poste cum excommunicatione ; unde si talis tunc moriatur in gratia non habens copiam consessoris ad absoluendam excommunicationem, eo non obstante saluabitur.Addo aliud exemplum Misit quis nuncium in Indiam,qui ibidem Clericum occideret. Antequam nuncius ad Indiam perueniat, & mandatum ex quatur, mandans resipuit, doluit, confitetur sacramentali

ter, Diqitigoo by Corale

685쪽

cer,reponitur ingratia de peccato preterito,nec potest via humana mandatum reuocare: post illum repoliis tum in gratia, mandatarius in India occidit Clericum,& ex tunc mandans incurrit excommunicationem canonis si quis 'adente. ut omnes concedunt,quia hanc non incurrit ante factam occisionem ; unde constat posse excommunicatum esse in gratia, imo & posse existentem in gratia incurrere excommunicationem ob peccatum praeteritum. Et datur ratio adhuc essic cior, & clarior. Nam excommunicatio maior solumessicit, Si impedit ne excommunicato dentur Sacramenta, vel ne illa ministret, solumque tollit receptionem Sacramentorum, non vero tollit gratiam directe: effectus enim proprius excommunicationis non es tollere gratiam directe , sed Sacramenta. Si ergo quis existens in gratia per contritionem veram , & simul excommunicatus moriatur in gratia, saluabitur, quia moriens in gratia,non indiget Sacramentis quoad esse si illa alias recipere non potest. Ergo non est inauditum,neque implicat Contradictionem aliquem saluari ab excommunicatione non absolutum.

De quodam os scio Lectoris provise a praelato contra formam edicti propositi, ut oppositores

examinarentvν.

IN certa religioneest statutum, ut ossicium lectoris Philosophiae prouideatur per concursum oppositosum examinandorum per tres, vel quatuor Patres,qui

686쪽

facto examine suffragentur pro digniori,eidemque os ficium lectoris conferatur. Publicato edicto Petrus cum aliis se opposuit, dc facto examine , perfun ragia electorum fuit electus ad ossicium te choris : antequam electio publicaretur, Petrus rei ignarus,dixit praelato

se renunciare, ac de iisterea prae critione talis ossic . Praelatus non acceptauit renunciationem , seu desistentiam, imo illi dixit quod erat electiis ad ossicium persusagia examinatorum: propter quod i etrus praelaro gratias egit, manum ipsius osculatus.Hoc non obstanis te postea pretiatus illud ossicium lectoris non dedit Petro, sed alteri , qui per examen non se opposuit, nec sitit examinatus iuxta Ordin: s statutu, sed tamen iam in Ordine fuerat lector Philosophiae per tres anno S. Quaeritur utrum Petro excluso ab hoc ossicio I

ctoris facta fuerit iniuria, eu proinde possit a praelato appellare,& petere restitutionem 3 & an potuerit ossicium licite dari illi antiquo lectoli, qui per examenn n concurrit cum aliis

3 Ad haec omnia respondeo per dicta sequetia . Quod iniustitia facta est Petro excluso ab ossicio: eu proinde

currit obligatio illud eidem restituendi, &ex consequenti non potuit illud conferri antiquo lectori non examinato. Haec conclutio est D. Tho. Alberti Magia. Scoti,Ricard. Pallud.& aliorum multorum,quoS citat, ἐκ sequitur Rabello de oblig.iust.lom. I .lib. η . J. , fol. IAS. qui omnes drcunt, quod publicato edicto ut qui voluerit se opponat officio, vel beneficio per examen, praelatus, vel praeses oppositionis tenetur de iustitia illud conserre digniori ex illis qui se opposuerunt, &fuerunt examinati In cuius probationem adducit mul ab rationes: praecipua illarum est, quia proposito edicto ut quis se opponat, & quicumque voluerit exami

netur, Diqitiros by Coosli

687쪽

netur, ex tali edicto resultat contractus iustitiae commutatiuae inter iudicem praesidem, & oppositores, per quem praelatus ex contractu iustitiae Obligatur stare promissis:& vocat Rabello hunc contrachium Facio vides,idest,oppositor legit in publico, biitque examen ut ob haec illi daretur ossicium , si dignus inueniretur: At contractus iustitiae commutatiuae ua re graui sui est iste)non solum obligat in conscientia ut impleatur,sed etiam obligat ad restitutionem si rion impleatur, ut communis Doctorum sententia tenet in materia de restitutione. Si vero respondeas, quod inter praelatum& subditum non cadit obligatio iustitiae, eo quod subditus non habet velle,aut nolle, nec habet dominium alicuius rei ratione, cuius possit obligare praelatum de iustitia:Respondeo duo. Primum est,quod licet ob dictam causam praelatus non possit obligari de iustitia proprie loquendo obligari tamen potest silbdito naturaliter in conscientia adseruandum pactum initum cum subdito: ad eum modum quo Dominus, licet de iustitia non possit obligari seruo,potest tamen illi obligari naturaliter in foro conscientiae adseruandum pactum cum seruo initum in re graui: & quod praelatus possit obligari subdito in foro coscientiae ciuiliter te

tans Abbat. Nauar. Rodrig. Rabel. & alium Secundo dico,quod ad maiorem huius rei obligationem in hoceasu facit, quod iste praelatus vltra obligationem in foro conscientiae ob proxime dicta,obligatur etiam ex statuto Ordinis allegato , quod iubet ossici uim dari digniori opposito,& examinato:praelatus autem inferior non potest dispensare in statuto generali ordinis, ut, suppono.

a Secundo,ex die his sequitur,non potuisse hsic prae-

688쪽

latum hoe officium lectoris dare illi alteri, qui non sis Opposuit per examen dicet alias esset dignior Petro, Sclicet esset sufficientior ad lecturam,eo quod iam fuerat lector Philosophiae. Probo quia iste qui se non opposuit per exameia,non habet ius ad hoc officium,neque inter illum, & praelatum interuenit contractus supradictus natus ex oppositione, & examine, sicut interuenit inter Petrum,& praelatum: hoc vero officium non est conserendum ob maiorem suffici&iam cuiuscumque sed ob maiorem sufficientiain illius qui se opposuit virtute edicti publicati,quia cum hoc solo initum est pactum, & non cum illo sufficientiori, qui non subijt examen.Et confirmatur ex praxi Academiarum. Si enim vacante cathedra Conimbricae, & posito edicto, duo vel tres tantum se opponant cathedrae, & post Iecturam , & examen veniat alius sufficientior quidem illis tribus oppositis, & sine examine transacto tempore edicti petat sibi cathedram concedi eo quod stelare sufficientior aliis, numquid audietur,vel ius aliquod ad cathedra habebitὶ Minime certe. Quod idem in isto casu locum habet. Hoc ipsum confirmat Ra-

bello citatae'. s. citans Nauarrum dicentem, esse inauditum in Ecclesia quod aliquis quantumuis dignior habeat ius iustitiae ad aliquod beneficium nisi per oppositionem, aliumve titulum ut ei beneficium con ratur Ille autem alius pater,qui iam lector fuerat Philosophiae, propter illam lecturam solam praeteritam non habet titulnira, vel ius ullum ut sibi conferatur secundo hoc lectoris officium, cum id in nullo Ordinis statuto decretum sit, ut antiquus lector philosophia obtineat denuo officium vacas eiusdem Philosophiae. Et probatur amplius ex eo quod ait Rabello cit. q. g. Duarto , ubi ait cum Soto, Nauat. & Laedeta. quod

689쪽

ὸ scholastici , qui vacante cathedra eligunt aliquem

extra oppositores examinatoS,peccant,& tenentur re

stituere praedictis oppositoribus digniori videlicet inter illos, si cathedram non obtinuit. Quod facit nimis ad istum casum; quia dantes sustragium in cathedris sunt fere iudices partiales illius causae, & proinde peccant dando suffragium illi qui se non opposuit. 3 Hinc clare sequitur quod Petrus, de quo agitur, qui se opposuit, & pro quo maior pars electorum sus fragata fuit, habet ius ut in iudicio postulet restitutionem ossicij denegati circa quod habet ius ad rem. Et probatur,quia habere ius ad rem est habete actionem ad petendum in iudicio, id quod est debitum ex conistractu,vel ex aliqua lege.Petrus vero iste qui se opposuit,& habet maiorem partem examinantium,seu susifragantium, habet actionem ad petendum hoc ossi- Cium tum ex contractu nato ex posito edicto , tum ex lege,seu statuto Religionis decernente ut sibi detur. 4 Neque obstat renunciatio, seu desistentia quam antea Petrus secit coram pra lato circa id ossieisi: nam praelatus illam non acceptauit, δc renunciatio non acceptata no sortitur essectum ullum ut praxis communis obseruat, & dato quod praelatus acceptaret renunciationein factam antequam examinatores daret suffragia, & nihilominus postea consentiret ut sussiagatores libere darent suffragia, illaque darent Petro eidem , iam praelatus per hoc factum renunciauit acce

Ptationem renunciationis ante acceptatae ,& Petrum

re habilitauit ad suffragia pro illo ferenda, & ad ossicium obtinendum. Probo quia praelatus contentiens ut suffragia darentur pro illo, fecit aetiim contrarium illi, quem antea fecerat acceptando renunciationern,'

ω in substantia dixit per hoc factum te non acceptaret. V v I

690쪽

renunciazionem praeteritam .Probo,quia facies actum contrarium in iudicio , videtur renunciare ut patet e XI.a olutionem Cod.de re iudic.& can .cum venissent de te-sib.& capsolicitudinem de appellat. ix tenent multi Doctores citati a Brunoro in suis locis comm . ver. ε Immim. s. qui sunt Felin. Dec. Roman. Craueta, Ruin.&alii. At practatus iste consentiens ut suffragia darentur

Petro fecit actum contrarium praeteritae acceptationi renunciationis.Maxime cum constet,quod iam Petrus habebat pro se sustragia quando renunciauit.& renuntiatio no fuit acceptata: imo osculata manu pra lati acceprauit osticium. Confirmatur exemplo. Communis

opinio docet, quod si subditus Labet irregularitatem, in qua Praelatus potest dispensare , sitque irregularitas

nota Praelato Et Praelatus dicat subdito ut vadat ad ordines recipiendos non declarans quod dispensit in irregularitate:nihilominus eo solo dicto, vel facto censetur dispensare cum subdito , quia non requiritur, quod dispensatio fiat verbis. Ita Suar eZ tom. de censuri dissut.4 I. prope finem , citans unam glossam Sylvest. Nauar.M liolum,& alios Quod facit ad istum casum: nam dato quod Petrus de quo agitur , renunciauerit ante d ita sibi sustragia, & sic maneret inhabilis ad officium : cum tamen Practatus id sciens consenserit uti uaragantes illi darent suffragia,per hoc suum factum.

Lehab litauit illum ,&renunciauit acceptationi renu ciationis Petri antea factae: & confirmatur omnino ex cap. 2. de Renunciat. ubi dicitur renunciantem suo beneficio cum iura inento posse illud iterum obtinere si

eligatur a maiori parte capituli , quo nihil clarius desiderari potest. Ultimo dico quod a dicto Prassato potest clare Petrus appellare ad superiorem , cum probatum sit sibi

claram

SEARCH

MENU NAVIGATION