장음표시 사용
701쪽
spensare. Celebrauit missas pro ut occasio,vel necessi. ras se offerebat: postea tortus scrupulo, vult agere de remedio.Quaesita sunt sequentia. Primum , an suus Prouincialis, vel etiam praelatus Iocalis possint cum ipso dispensare indicta irregularitate' Secundum , an dato quod praelatus conventualis
possit dispesare, possit id committere alicui alteri confessori ut cum ipso dispenset 3Tertium, an si iste Religiosus sic irregularis, fuit praesens in aliquo capitulo etiam conventuali, in quo Prouinciales absoluunt praesentes in generali, & cum illis dispensant in communi, censendus sit talis Religiosus dispensatus per illam dispensationem generalem Quartum, an praedictus Religiosus post legitimam dispensationem obtentam , debeat ratificare omnes confessiones qu s fecit in irregularitate existens λr Ante responsionem dubiorum suppono , quod Prouinciales, & praelati locales conuentu uin, quales sunt Abbates, Priores,Rectores,& siriniles habent priuilegium per communicationem,ut pollini dispensare cum suis subditis in omni irregularitate etiam homicidij voluntarij, dummodo non sit notorium. Sic enim concessit Martinus V. Abbatibus D. Benedicti ut refertur in compendio Mendicantium ver. dffensare f. et . ubi Capuςinus citat Cordub. idem dicentem: & idem
1 Quo posito , quod attinet ad primum qua itum
cet praelati Regulares possint virtute dichi priuilegij dispensare cum subdito homicida volutario, non taureri possunt dispensare cum faciente abortum fututi ani-XX
702쪽
main quia, inquit, homicidium talis abortus est quali .ficatum , & grauissimum, cum occidatur corpuS , Manima fetus priuetur gloria:quando vero aliquod priuilegium conceditur ad dispensandum in homicidio, non intelligitur id de homicidio qualificato, qualis esti te abortus.Citat pro se Nauarrum, id assirmantem in casu senili.QuiNauar lib. 3 .consiliorism tit. de homic. or-ril. .ponit hunc casum. Quidam occidit Clericum Petiit a Papa dispentationem non exprimens quod occisus fuerit Clericus, sed solum dicens se occidisse hominem. Respodet Nauar. dictam dispensationem fuiLse nullam, quia illa circunstantia Clerici fuerat nece Dsario exprimenda , quia erat crimen magis qualificatum occidere Clericum. Nihil vero loquitur Nauar. de abortu, sed ex similitudine casus,vel homicidij Clerici mouetur Rodrig. ad asserendum, non posse praelatos Regulares dispensare in abortu latus animati, eo quod sit homicidium qualificatum modo supra expli
3 Quo non obstante ad primum quassitum dico posse praelatos Regulares virtute dicti priuilegij dispensare cum subdito causimie scienter abortum faetus animati. Probo, quia cum lex non distinguit, neque nos debemus distinguere,ut habetur in l. Non distinguemus U.de Recepi. qm arbitr. Sed Papa Martinus V. concedens praedictum priuilegium dispensandi, non iacit distinctionem homicidij qualificati, vel uon qualificari: ergo neque nos debemus distinguere. Probatur etiahoc ex destructione argumenti, vul sundamenti, quo nititur Rodr. ex Nauar. Dico enim edi emplum , ED dictum Nauarri non elle verum , sed potius dicendum,
validam fuisse dispensiationem illam datam illi homicidae etiam si in supplicatione non expresserit circun-
703쪽
tantiam Clerici, ibi enim non erat necessari lini illud
exprimere. Sic in terminis tonet Sanchez contra Na uarrum in lib. X.de manr .disp. 2 I. num. 2 2.δc femittit se
Sancheg ibidem ad probationes huius rei a se lidducta eadem disputatione num. I 8; &causa, seu ratio illius potissima est, quia irregularitas non est posita sibi Eo. clesia delictis, eo quod sint grauiora; nam haeresis lictum est grauissimum,& tamen non punitur iti laritate,idemque cernitur in simonia , & blasphemia. Sed posuit Ecclesia irregularitatem pro suo arbitrio maxime in homicidio,ob fundamentum in illo repe tum ; quia scilicet in homicida deest lenitas, demansuetudo requisita ad sacerdotem representantem Christum D. mansuetudinis , ac lenitatis exemKal. Destrucho fundamento Rodrig. seu exemplo Nauapri, destruitur dictum RodrigueZ, & proinde manet probatum poste Pra latum Regularem dispensarit cit in subdito in abortu animati latus. Hoc ipsum probois Corduba ad citatum locum compentisii , dum expise ptaedictum priuilegium Martini v. ubi Corduba per pendit, quod in priuilegio non specificat Papa quod dispensent in homicidio voluntario: sed solum dicit,
quod dispensent in omni irregularitate: ex quo verbo generali ait Cordub.debere nox mi gere quod prae-
dicta concessio non debet intelligi de sela dispensatione homicidii castialis, quod est minus, sed dictam de homicidio voluntatio quMest maius : quia inquit Verba generassia generaliter, do sine distinchione surit intelligenda. At plus est in ilIo verbo generali intelligere homicidium casuale, voluntaritim P quassim
verbo generali homicidii intestigere noli qualis istim& qualificatum, seu graue, S grauidsi seu griuisiuriuhomicidium. Nam homicidiu grauε, ,el grauius stult
704쪽
eiusdem speciei,& solum distinguntur secundum magis,& minus:homicidium vero casuale , & voluntariu pecie sunt distincta. Addo contra id quod in partic ari dicit Rodrig. Abortum scilicet istus anima i esse homicidium magis qualiscatum, eo quod occidatux corpus,& anima descedat ad limbum nam dico quod ut plurimum, magis qualificatum, & grauius est homicidium quo occiditur adultus, quam quando occia dipur abortivus. Nam cum duo rixaηtur adinvicem,
si sunt ambo in peccato M. ut in multis occasionibus solet contingere , is qui alium occidit, & occidit corpu*, facit ut anim4 vadat ad in*rnum damnatorum, quod grauius est quam animam abortivi vadere ad limbum puerorum:& tamen non negabit Rodr.posse Prauatum dispensare eum suo subdito homicida voluntario secreto non notorio , qui occidit hominem qui prob bilitςr creditur mortuus in peccato mortali. Quod dhuc probo ex eo quod Greg. XIV. reuocauit
Bullam Sixti U.circa abortum,cum tanta benignitate, ut excommunicationem Sixti reseruatam Papae,committeret,euiui; consessori ab Episcopo approbato: exinde enim credendum est quod irregularitatem ex ab- tu contractam non sic voluerit referuare, nec Prouincialis,nec Generalis Ord. potuerit in illa dispesare.
. Adhuc pro hoc secundo dubio quaerit Ro riguey
rom. I 2.f. minio notandum, utrum Vic
rius, seu Subpriqr Conuentus mortuo Praelato locali, yt Priore,Goardia' o,& caeteris,possit in hac irregularitate dispensaretEt primo arguit quod non possit a simili.Nam iuxta Panormit.quem citat,capitulum sede vacante non succedit in his, quae mortuus Episcopus habebat ex iure particulari, seu privilegio, sed in illisqm: habebat 4e iure communi: At Praelatus conuen- tualis
705쪽
ualis mortuus non habebat de iure communi dispem sare in irregularitate homicidii voluntarij, sed ex priuilegio:ergo Subprior,vel vicatius Conuentus defuncto succedens,illi non succedet in hoc priuilegio particulari.Nihilominus respondet Rodriguea se credere quod dictus Subprior, 1eu vitarius deiuncto sum dens in hoc poterit dispensare: probat dupliciter primo, quia hoc priuilegium non conceditur dignitati Abbatis praeciis, sed in fauorem animarum quod secocessum innuit posse extendi ad personam habentem
eandem omnino iurisdictionem.Secundo probat,quia beneficia principum recipiut extensionem de uno casu ad alium similem.Quod videtur posse probari ex cap. m diIecta de confirm. utili , ct inutili. Ex illis verbis. Nos eiusdem aquitatis similitudine prouocati. Ego opinionem Rodrig. non reprobo. Eam tamen non admitte-xem , si Praelatus localis vivens absentiam faceret a Conventu: in illius enim absentia,credo Subpriorem id non poste,nec Vicarium, quia non est sedes vacans, nec tantam iurisdictionem habet capitulum absente Episcopo, quantam habet sede vacante per mortem
Episcopi. 1 Adhuc pro ista dispensatione quam possunt comcedere praelati Regulares virtute dicti priuilegi, Martini V. aduerto duo. Primum est , quod si dispensaret cum subdito in ista irregularitate ex concessione Pij V. facta Patribus Dominicariis,de qua ego dixi I. tomo
spensare cum subdito in ista irregularitate abortus animali:quia Pius U.in illa concessione concessit p hrtia Dominicanis erga suos subditos id quod Conc. Trid-
concessit Episcopis insessa . cap.6. At ibi Concilium excepit irregularitatem homicidii voluntarij,euius di-
706쪽
spenfitionem nega uit Episcopis, & proinde eandem negauit Pius V. praelatis Domini canis. Debent ergo praelati Regulares in hac dispensatione uti non illa concessione Pij V. sed concessione citata Martini U.
quae amplior est. Secundo noto quod cum Martinus V.incitata concessione concedat polle praelatos regu-llarus dispensare in homicidio voluntario, dummodo non sit notorium: ad cognoscendum quando crimen sit notorium, conducit valde quod tradit Fatinacius,
6r 49 ubi ad notorium dicit requiri decem testes , dc non sufficere pauciores. Facit etiam quod tradit glossa in cap. Manifesta a. q. I. insim rioglosse, videlicet, quod illud quod sciunt quinque in secreto , adhuc dicitur occultum, vide ibi: quia saepius haec in praxi con tingunt non solum in materia homicidij, sed etiam in aliis in quibus agitur de publico,vel notorio. Ad secundum quaesitum dico, supposito,quod Pr uincialis, & praelatus conventualis possunt in hoc a ortu dispensare,polumi etiam illud cuiliis suo subdito committere, ut cum alio suo subdito dispenset. Probo
ex traditis a Sanchez lib. 2.de mair. disp. 4Ο.num. I 3. Vbi
dicit , quod iurisdictio concessa alicui per priuilegium principis,est ordinaria; quod intellige nisi princeps limitet, ut illa alteri non subdelegetur : & ista autoritas dispentandi in homicidio voluntario concessa praelatis Regularibus a Martino V. est iurisdictio principis data
per priuilegium,& Martin.V. non eam restrinxit,sicut Pius V. secit in sua concessione facta praelatis Domini- Canis , dicens ut per se ipsos dii pentarent, & non per alios. Cum ergo haec concessio Martini U. sit concessIo per priuilegium data,erit concessio, leu rumidictio ordinaria,& non restricta. At constar quod id quod quis liabe c
707쪽
sabet ex iurisdictione ordinaria, potest alteri commit tere, seu delegare , iuxta communem Doctorum opinionem,de qua late vide Sanc. in 3 lib. de matrim. di p.
7 Ad tertium quaesitum dico,quod si iste Religiosus
post commissum hoc delictum praesens fuit in capitu- Io , seu caetu aliquo , in quo superior dixit in generali, dispenso vobiscum in omni irregularitate ; talis Religiolus mansit susscienter dispensatus in ista irregularitate,ita ut nulla amplius dispensatione indigeat:talis enim dispensatio absolute data, fuit impensa a potente,& volente dare, & proinde debet suum sortiri esse- imim. Ita in terminis docet Nauar.in sum. latina cap. 26. Π m. t 3 ubi loquens de dispensationibus,&ab sol itid-nibus datis a praelatis Regularibus in capstulo , in generali, subdit haec verba. good Religiosi notare debem,
qui in visitationibu/ ab iraegularitate, di aliis censeris, absoluuntur a superioribus,nam esto tunc non meminerint, si sublatae censimur, neque tenentur aliam quaerere absolutionem, ed satisfaciunt confitendo peccata ob qua illas incurrearint. Sic.Nauar. citatis Angelum, Sylu.& RoZele.
I Ad ultimum quaesitum dico: quod si iste Religi
sus post absolutionem legitimam a peccato abortus,&ab excommunicatione illi annexa , neque habens qui dispensaret in irregularitate , neque habens recursum ad praelatum dispensantem, celebrauit. im2ns proba biliter notabilem infamiam ex omis Itone celebratio nis , non peccauit sic celebrando nec tenetur iterare illas confessiones , quas fecit illo tempore quo post peccatum rite consessum, fecit, dum dispensationem . non obtinuit, nec fuit in morosa negligetia illam procurandi, nec celebrauit nisi quando aliter vitare non potuit infamiam. 2ecu ssi celebrauit antequam rite R
708쪽
Primo peccato abortus,& illius censura absoluereturi vel si celebrauit, sine periculo infamiae; pro quo ideomnino quae diximus in proxime praecedente casu D. -n. .PM applica ad hunc delinquentem.
De quadam dotefacta Chrico titulo patri- moni, ad Ordines. QVidam carens patriimonio, suscepit ordinem sacrum subdiaconatus. Huius rei misertus quidam Vir pius , dixit praedicto Clerico se illi donare triginta aureos singulis annis in pecunia, vel rebus aequivalentibus, qui redditus annuus computatur pro dote suis- cienti ad ordines suscipiendos: quam summa dixit se illi donare pro suscipiendis caeteris Ordinibus secris: dc Clerico fimul donauit domum contiguam sibi, ita qua Clericus viveret. Et addidit donator haec verba. Sed msi ducabimm,ct conuiuemus mstice, ιμ-LSuscepit Clericus ordines sacros sub hoc titulo , & recepit
alios triginta aureos modo exposito habitans iuxta donatorem cum porta domus utrique commnni. Post aliquot annos Clericus non bene viues, & ob taedium Conceptum aduerius donantem, ex domo donatoris exiuit:& donator noluit illramplius donare 3O.aureos promitas.nec illorum aestimationem. Quaeritur, an praedictus donator potuerit reuocare hanc donationem, denegare Clerico hos 3Ο. aureos
annuosλ& videtur quod sic:nam ista promissio, & donatio videtur quod fuerit coditionalis propter illa ve ba
709쪽
ba apposita: Sed moducabimm simul. id est, dummodo
manducemus, & conuiuamus simul. Promissio vero seu donatio conditionalis non obligat, non impleta conditione: & Clericus non impleuit conditionem, quia noluit conuiuere, & manducare mystice cum donatore. Secundo probatur, quia actus activorum non extenduntur vitta intentionem agentis,teste Amstotele:idest mea,promissio non extenditur ultra illum modum, vel intentionem,quam non intendi: sed iuxta
modum quem intendi. At iste donator quando promisit illos 3 o. aureos solum intendit illos donare quamdiu Clericus conuiueret,& manducaret Cum donante. ergo aseunte Clerico, dc non conuiuente cum don tore, nec cum illo manducante, non tenetur donator
ad promissionem implendam. Tertio, quia promissio potest reuocari a donatore, vel promissore, si post promissionem res mutentur notabiliter, ut tradunt D ctores communiter: Sicut votum factum Deo non
obligat voventem , si post votum res notabiliter mutentur : at post promissionem huius donatoris res notabiliter mutatae sunt,exiuit enim Clericus a domo donantis & noluit cum illo conuiueret, ergo ad promissionem factam non tenetur: & praeterea quod res m latae fuerint constat, quia Clericus postea male vixit, quae est mutatio notabilis.
I Ante responsionem praemitto primo, praedictum Clericum licite potuisse sacros Ordines recipere vi tute illius promissionis,seu patrimonii, loco patrim nij paterni, etiamsi, alias nihil haberet unde viveret. Cardinales enim Concit.Trid. Romae declarant,quod Clericus carens patrimonio, vel beneficio poterat ordinati virtute alicuius donationis sibi.ab aliquo factae, sesset c6grua ad suam sustentationem, talis ab Epi L. Xx s
710쪽
copo iudicata. Citat hanc declarationem Cardinalium Ortom. 2.lib. I. p. . q. I. sed addiderunt Cardinales, Dummodo donatio vera sit, non ficta, dc linvitata. Et ista donatio fuit vera, de secuto effectu. Secundo praemitto in hoc casu, de quo quaeritur, non solum inter- uenisse promissionem acceptata a donatario, sed etiam donationem realem secuto eflectu: Nam clericus per aliquot tempus recepit illos so.aureos,& est nimis diuersa, sola pronussio de futuro non secuto effectu, ab illa donatione, quae ia n effectum sortita fuit, ut constat ex iure, praxi, de Diatoribus. Tertio pra mitto quod Concit. Trid. 2 i .c. 1 e reforan. praecipit quod patrimonium,vel beneficium ad cuius titulum Clericus ordinatus est, non possit a dicto Clerico renuncia-1i, permutari, vel alienari,nisi cum licentia Episcopi,& prius constito quod prie lictus Clericus aliunde su D
scienter habet unde lustentetur. Si autem praedictus Clericus sine his circunstantiis alienaverit, Vel renunclauerit dichum paprimonium , vel beneficium , talis alienatio, vel renunciatio nullius sint valoris. α Hoc posito dico praedictum donatorem non potuisse reuocare illam donationem factam Cleric8. Primo quia ista donatio fuit vera, & realis secuto enectu. Et praeterea donatio facta cum his circunstanti s , Apro caula pia, ut est ista, non potest reuocari iuxta c5anunem Doctorum opinionem, de quo inter alio S Videatur Nauar .lib. consiliouum tit.de donat. toto considio S. Quod vero haec donatio non fuerit conditionalis , dato qued talis fuerit,non sit de tali conditione curan-
dum , patebit ex solutione ad primum argumentum, Secundo Probatur, quia res donata inter vivos,& tra dita donatario , statim transfert dominiam rei donatae