Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

peccat mortaliter,imo nec venialiter.Excepto illo,qui habet votum castitatis, vel Religionis, vel contraxit sponsalia cum alia : haec enim duo impedimenta voti.& sponsalium sub mortali impediunt ne contrahatur matrimonium,& sunt impedimenta impedientia matrimoniurn non dirimentia. Caetera vero impedimenta matrimonii solum impedientia, ut uxoricidium, intersectio Sacerdotis, Cathecumentis, &c. hodie non impediunt sub mortali:Et sic non peccabit ille qui aD sectus aliquo ex illis contraxerit matrimonium Ratio praecipua Sanchez est,quia per consuetudinem, & toleratariam Episcoporum iam obtinet praescriptio contra illas leges, ita ut nec petatur dii pensatio pro ullo ex praedictis impedimentis solum impedientibus, excepto voto, & sponsalibus. Haec doctrina multam habet smilitudinem in nostro casu. Nam illa impedimenta' posita a Sixto circa professionem, ut plurimum hodie sunt impedimenta non dirimetia post moderationem Clementis VIII.v.g. homicidium, S latrocinium;non enim dirimunt, sed impediunt tantum professionem.

Quo posito saluo meliori iudicio ) pie videtur postedici, quod homicida petens habitum Religionis , si sit

Occultus, non peccabit mortaliter, tum quia praxis videtur iam hanc consuetudinem introduxisse per annos Viginti quinque a quo tempore Clemens VIII. reuocans Bullas Sixti V. voluit homicidium non eme impedimentum dirimens professionis, maxime cum H que ante Sixtum V illam dirimeret. Et cum videam uspost illam moderationem Clementis VIII. multos homicidas occultos Religiones intrare, ut animas suas saluent, & nemo illos condemnat nec obligat ed ex

eundum.

6 Secundo dico hunc Nouitium homicidam post

quam

72쪽

quam bona fide suscepit habitum,non teneri se mani festare, cum eius delictum sit omnino occultum. Pro batur ex illo communi dicto Theologorum quod preceptum conseruandae propriae famae, dc honoris, praeualet cuicumque pnaecepto positivo Ecclesiastico, de quo sunt multa exempla, & nos aliqua tradidimus iis praecedentibusad ipsum habetur in cap.auis aliquando af his authoritatibus.ι poenit. dist. I. ubi dicitur Non dico tibi ut te prodas. Quod adeo verum est, ut dicat Ze-

rota in I .parseraxu -.haeretici.3.ad trigesimum quintum,quod nec haereticus tenetur se prodere. Vide Nauata.consti J. de haereticis.num. 3.

Quaeris:Quid si Pra latus ante receptionem habitus , & ante informationes facias, ex decreto Cleia mentis VIII. huic homicidae iuramentum exhibeatyrogans in genere an habeat aliquod impedimentum ex positis a Sixto U. an possit tacere hoc homicidium

sne peccato . Dissicilis sane quaestio est. Ad quam imprimis dico , quod si illius homicidium fuit omnino occultum, Sc praeterea si suit factum sine peccato , ut hoc videtur fuisse pro sui defensione & quia occidens fuit prouocatus: credo quod sine peccato poterit illud

tacere, cum non tela tur prodere se, ut dixi; nec P

latus possit licite interrogare de delicto omnino occulto:& tunc homicida pollit in negatione uti amphiobologia se nescire, vel non fecisse, ita ut teneatur fauteri,uel quid simile. Vide quae dixi tom. 2. Dub. 2 U.vera

Iuramentum m . I 3. 2 I6. Si vero homicidium nori fuit omnino occultum, est tamen occultum in hoc loco ubi habitum vult recipere , neque est spes ut dete gatur , illique exhibeatur iuramentum, an habeatio

genere aliquod impedimentum de assignatis a Sixto V an possit negate, ερ dicere sis millum habere, intel

73쪽

ligens secum,uel apud se , se non habere impedimentum dirimens professionem , cum homicidium illius eam non dirimat Z Videtur quod adhuc potest negare, tum quia eius homicidium hic occultum est , neque est periculum quod unquam diuulgetur, neque illud

dirimat pro sessionem: nec teneatur se infamare. Sed hoc resolute non assero , neque consulo. Hoc tantum dico ; quod forte iuvabit ad hoc dubium videre dicta a SancheZ tom. 2 Decalog. toto cap. 28. & alios cum dis- putant de iuramento. i8 Adhuc circa hunc casum aduerto, milii die um ille illum occisum fuisse mortuum in hospitali publico quia erat pauper: quo casu, cum iste occisor occiderit prouocatus, & in sui de sensionem, non tenetur aliquid rellituere haeredibus defuncti, sed solum tenetur restituere expensas hospitali , quas fecit in ipsius curatione. Ita Lessius lib. a.de iust. p. 9.dub. I s .&AZor tom. 3 . lib. p. Ii .iu sine. Nam unusquisque solum tenetur rellituere damnum, quod dediciat iste non intulit mortem , ut supra diximus: ergo non tenetur restituere damna lecuta ex morte, sed solas expensas hospitalis factas pro vulnere leui quod causauit.

CASUS IX. iDe professione cuiusdam Nouitiae facta per me..

Ium, cT altas circunsimitas. O Vaedam mulier in secreto contraxit sponsaliacum quodam viro : pater sceminae de hoc factus certior, idque nimis moleste serens, filiam inuitam

posuit

74쪽

posuit in Monasterio Olyssipone ut esset Monialis, ipseque pater , & mater minati sunt quod si tali viro

nuberet, se illam exhaeredaturos, & intersecturos: In una domo eam incluserunt multis opprobriis assicientes ante ingressiim Monasterii. Postea ad Conuentum Montalium deserentes, Praelatae dixerunt, quod si illam essicaciter mouerent ad professionem, Conuen- tui erant multa donaturi. In Nouitiatu a multis Monialibus, maxime ab una, solicitabatur ad professionem,ob munera,ac donatiua quae huic speciali parentes mittebant. Quando ab Ordinario ad crates factuna fuit examen libertatis, a parte interiori Conuentus

astabat Magistra Nouitiarum prope illam, ut illius

metuNouitia veritatem sponsaliorum taceret:& se ad

prosessionem faciendam paratam diceret: & ipsa No- uitia nolebat subicribere examini scripto a Uicario generali: ita ut aliquae Moniales illa cogerent subscribere. Tempore prosessionis faciendar lponsus Nouitiae, squi litem matrimonialem iam mouerat) coram ordinario supplicauit, ut per centuras interdiceret Prouinciali,& Praelatae Conuentus,ne praedictam No- uitiam ad professionem admitterent. Episcopus subcensura excommunicationis ipso facto mandauit Prouinciali, eu Praelatae, ne illam ad professionem admitterent, ic sub eadem centura ne Moniales illi suMagium darent, donec iis matrimonialis finiretur. Quo . non obstante, Praelata auditis suffragiis Montalium, Nouitiaio ad professionem recepit. Pro sessio facta est quasi clanculum,ita ut etiam extra Conuentum custo des vigiles adhiberentur, ne aliquod nouum mandam tum professionem impediens de foris intimaretur. Et declaratur,quod aliquae sunt Moniales quae Nouitiam audierunt dicentcm se nunquam velum nigrum pro

75쪽

sessionis super caput tuum fore imposituram. His positis quaelitum fuit primo , an Ordinatius in

Iloccasu valide potuerit Prouincialem, Praelatum , Musoniales excommunicare, ne darent sussiagla , ac prosesiionem3 Secundo,an dicta professio fuerit nulla ex eo quo lprohibita ab Ordinario, qui erat iudex examinis, S cauta Matrimonialisὶ Tertio,an fuerit professio nulla ex eo quod in illa dederint suifragium Moniales excommunicatae,& re ceperit professionem a Praelata excommunicata: δίprofessa suerit etiam Nouitia excommunicata: Nam etiam Ordinarius sub excommunicatione prohibuit Nouitiae,ne prosteretur. Quarto, an dicta professio fuerit nulla propter tot circunstantias metus reuerentialis, seu cadentis in vi-

tum constantem.

Quinto,an sit obligatio Ordinarii praedictam nulliter prosellam extrahere ab illo Conuentu,& eam ponere in alio loco tuto , dc securo, ut possit libere respondere pro causa Matrimoniali, & pro causa prosessionis; cum constet illam in illo Conuentu non habere libertatem , tum ob praedicta, tum quia hodie post profestionem illi stricte prohibeatur ne epistolas so-

Tas mittat,vel recipiat. lite casus multa inuoluit, quorum responsa lima-hunt ad multos alios casus similes quotidie contingentes. Et res fuit apud me noua,mirabilis, non auditain maxime,ut in tali urbe eueniret. 1 Quod ergo attinet ad primum quaesitum,Sanchezlib. .ae Matrim. disput. 3 3. nim . a I. tenet cum multis

Doctoribus, & textibus in caula Matrimoniali dum Religiosus , vel Religiosa citantur quod matrimo nium

76쪽

nium ante contraxerint, non polle Episcopum contra illos, vel cotra ipsorum s uperiores procedere per cen suras excommunicando, vel aliam censuram fulminando.Ratio ill ius est, quia Religiosi habent priuilegia, maxime Mendicantes , ut non possint excommunicari ab Episcopis nisi ad id specialem facultatem habuerint. Vnde Concilium Tridentinum , quod vitimum Concilium fuit Ecclesiae, & aliqua priuilegia

Religionum reuocauit, in solis duobus, vel tribus c, si bus quos ibi citat,concessit Episcopis ut possint contra Religiosos per cen suras procedere tanquam S dis Apostolicae delegati. Hi casus sunt,primo Vt quando Noviiij masculi , vel foeminae exeunt a Nouitiatu ad mundum , possint Episcopi cogere per censuras

Religiosos , ut eisdem exeuntibus restituant omnia supellectilia quae attulerant. 2. vi possint per censuras cogere Moniales ad seruandam clausuram. 3. ut possint eosdem Regulares cogere per censuras ne celebrent Miltias in oratoriis,Meg. a 3.de Reges.cap. I6.3c ibi dem cap. s. 9s f. M. in decreto de obseriis celebri si s Cum ergo Concilium quoties voluit posse Episcopos Religiosis censuras imponere, id ex prellerit , sicut in tribus citatis locis; signum est quod in aliis occasionibus id Episcopis denegauerit, sciens Religiosos habere priuilegia ne possint ab aliquo excommunicari, quae priuilegia in illis solis tribus casibus expressis voluit derogare.Cum ergo iste casus,de quo agimus, videlicet , professionis dandae, vel matrimonii contrahendi, no lit ex illis tribus, sequitur quod non potuerit ordinarius in hoc casu excommunicare valide Prouincialem , Prioristam, & Moniales gaudentes citato priuilegio, ne professionem datent, vellitiis agi a pra dictae Nouitiae.

77쪽

2 In oppositum vero Farinacius in suo libro Deria rationum Cardinalium adsess. 2 s .cap. D. de 'Regulari pro pesinem , ait Illustrissimos Dominos Cardinales declarasse, quod Episcopi poterant per censuras procedere contra Praelatas Montalium, si ion obedierint Episcopis in materia examinis Novitiarum, certiores faciendo Episcopos, vel pro sessionem dantes ante praedictu examen. Quod si dicas hunc librum Declarationum

Cardinalium ex Farinaeso, esse prohibitum ab Ecclesia in Catalogo Romano,& ideo non habere autoritatem. Dico, quod eandem Declarationem Cardinalium in verminis citat, & ponit Margil, in suo libro Declarationum Cardinalium ad citatamses. a s . Triden. g. si Monialis. ad cap. t .s ib his verbis : Contra facientes ergos Ioniales, ct Superiores poterii idem ordinarius coeriacere, non solum poenis a Concilio Tri lentino flaturis praefriptis,sed etiam Ecclesiasticis cen*ris, 2 alijs iuris remedios, nonobstantibus piibuscumque priuilegi . Sic ibi. Et ego non credo quod praedicta declaratio citetur falso. Saltem enim Margilla est author satis grauis, Sc pius, Religiosus, S Consultor in sancto ossicio, Farinacius vero, licet in illo libro prohibitus sit,est tamen Autor Catholicus, & in aliis libris suis valde laudatus apud Iuristas, & Romae vixit. Vnde non videtur quod P dicta declaratio Cardinalium falso citetur. Quod si vera est magis praeponderat illa sola,quam tot Dochores citati a SancheZ,dicentes non potuisse in hoc ordinarium excommunicare Prouincialem, & Moniales.

Et hoc ipsum contra Sanchea affirmat Salcedo Addit. ad pract.Beria. DiaZ cap. 3. littera A. f. punire.Et mihi videtur satis credibile propter dictam declarationem MPraeterea quia in ea tu tantae necessitatis , si ordinarius Vellet procedere contra praedictas Moniales per alia iuris

78쪽

iuris remedia sne censuris, ut per poenas pecuniarias, vel quid limite, remedium esset tardum , & sere frustraneum,cum Moniales essent pauperes: & poena ex Communicationis plus timeatur , saltem a viris Religiosis, quam poena pecuniaria, quae fere nunquam ef-

sectum habet posta Religiosis Hoc volui paulo iusius

explicare, quia poterit non semel contingere, quando Ordinatij procedunt contra Religiosos. 3 Ad secundum,& tertium quesitum simul dico imprimis, dato quod Ordinarius valide excommunicau Iit Nouitiam,Praelatam, & Moniales dantes suffragia, praedictam pro sessionem non fuisse nullam ex hoc capite praeci . Nam quod attinet ad Moniales, dato

quod essent vere excommunicatae, valide tamen pos

sint dare suffragia Nouitiae ad profitendum squidquid sit de illarum peccato)probo, quia dare suffragium pro

Nouitio,non est electio canonica,ut patet:nam in electionibus de multis eligitur unus, aliis relictis. At in Nouitio non eligitur unus relictis aliis:sed potius dare suffragium Nouitio, est approbare illum, non eligere. Quamuis ergo ius canonicum prohibeat ne excommunicatus valide eligat non prohibet quin exconamuis nicatus valide serat suffragium pro Nouitio. Similites dico de No uitia profitente, & de Pra lata excommunicata,quod licet ambae ellent excommunicatae,adhuc prosessio esset valida , etiamsi ellant excommunicatae declaratae, quales istae non fuerunt. Quod autem professio excommunicati si valida primo innuit Nauar. lib.4.C on filiorum. tit.de 'onsilibus. consit. 3 8. diun ait Valere matrimonium Catholici cum haeretica, licet perius prohibeatur: aequiparant enim Doctores matrimonium carnale cum spirituati professionis, quoad valorem Sc obligationem. Et quoad excola municatum

emitten-

79쪽

emittentem professionem validam,tenet expresse Ro-

batem, Rebuisum, & alios. Idem tenet Comitolus in Asons e fores.lib. a.quaest. 8. ad finem. Ubi ait validam sint leprosessionem sceminae cuiusdam, quae ementito sexu, eu habitu, fecit professionem in Conuentu Religiosorum Masculorum : & constat talem foeminam actu extitille excommunicatam propter ingressum in clausuram monasterii virorum. Hoc ipsum denique colligitur ex cap. a illorum.desentem.excomm. Vbi dicitur quod fuit valida professio cuiusdam percusiorisClerici, quod est plus. Si vero ex parte Nouitiae exco- municatae prosessio tenuit, etiam valida fuit ex parte Praelatae,etiam excommunicatae, quia est eadem ratio: nam pro sessio est quidam contractus inter prosessum,& Religionem acceptantem:at excommunicatuS non prohibetur sacere contractus, etiamsi sit declaratus,vi Doctores tradunt in materia de excomm.

Ad quartum, quod es. principale dubium, dico certissimc hanc professionem fuisse nullam proptet

metum grauissimum variis modis incussum. Et antequam illud in particulari ostendam , suppono certissumum, quod professio facta per metum redditur nulla. Constat ex Concit.Trid. si s. 2 s.cap. 3 9.de Regular.Vbi praecipuam causam ad probandam pro sessionis nullitatem, ait elle metum, aut vim. Nunc probo in haCprofessione interuenisse metum cadentem in virum constantem. Nam primo, parentes minati sunt mo tem, de ex haeredationem,& illam in domo particulari elata serunt ante ingressum Religionis , variis opprobriis assicientes:quae omnia clare susticiunt,imo super . abundant ad caulandum metum non quzmcumquesscd cadentem in virum conliantem: necdum in foemi na,sed

80쪽

na, sed etiam in viro robusto. Minus vero malum Comminatum seu minor causa metus sufficit circa si minam,quia fragilis est,quam circa virum, ut dicatur

metus cadens in virum Constantem,ut late probat San. chez lib. .de matrima f. 3 .num. 2. dc Sayr.Citans multos:& ex dictis ibidem de metu cadente in virum con stantem , satis conitat metum incussum huic Nouitiae fuisse viri constantis metum. Arbitrio vero iudicis relinquitur, iudicare quis sit metus cadens in virum constantem,ut ait Sonche Z cit.diff. 1 ib. . 3 Particularis vero causia metus grauis fuit in scemina comminatio exhaeredationis facta a parentibus liecenim sola sussiciebat ad causandum metum grauCm, ut tradit Sancheg cit. dilui. 1 .umn. 2 3 .concurrit etiamqtrusi forma carceris; eam namque parentes in particulari domo clausam veluti carcerarunt. Concurrit praeterea solicitatio Monialium intra clausuram quae solicitabant illam, ut profiteretur. Adde modum professionis clanculum factae, cum custodibus extra positis, dc caeteris quae nariantur: quae omnia superabunde Probant metum cadentem in virum constantem hic interuenisse. 6 Addo, metum reuerentialem etiam interuen letum ratione Magistrae Nouitiarum positς a tergo tem 'pore examinis facti ad crates, ut Novitia timeret dice-xe te nolle esse pro sellam : Imb & Abbatilla cum spe promissionum libi factarum, solicitans Novitiam ad

Profitendum caulabant metum reuerentialem, iuxta 'tradita a Sanchez citato lib. .dis'. 6.num. 2 .ET sq. Vbi agit quarum personarum timor, vel respectus causetrarietum reuerentialem. Quod vero solii; respecturi vel timor Abbatisse sperantis promissa munera ex professione , ad illamque inust4ntis, causaret metum

reuere

SEARCH

MENU NAVIGATION