Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

reuerentialem,tenet Nauar .lib. 2. consili. tit. de confisis consilio unico nhm. . Quamuis autem SancheZ cit. dii .c.cum aliis i q.Doctoribus citatis dicat solum metum reuerentialem non annullare prosesilonem;nihilominus citat. di 8 6.num. I 7. citat graues Doctores, qui dicunt annullare. Vltra quos id tenet expresse Brianorus

in locis,commvn.veri Matrimoni una num. q.&citat Vnam

spondeo, & nu. S.Tenet idem Riccius,& Sayro citati a Barbosa in Remison.ad Tridenti-mfol. I 46lag. 2. . . dc Ualero Carluxano in lib. de disserent. viriisque forisolo 93.col I 2.cum multis, quos citat. Et super haec omnia, in libro Declarationum Cardinalium Farinacii adsis a s. cap. II. de Regidari si omnimoda libertas , citatur quaedam decisio Rotae sub iudice Ora-dino anno I s 86. per quam iudicatum fuit in causa cuiusdam foeminae nobilis, metum solum reuerentialem annullasse professionem. Quae omnia volui recensere pro casibus quotidianis, non tamen xt in hoc de metu solo reuerentiali iudicium meum interponam: qui VO-Iuerint, videant citatos hic a me Doctores. Et quoniam casus quotidianus est, hoc in partic

lari aduerto ex Sanchez tom. I. Decalog. cap. ῆ. Num. II.

ubi ait metum grauem annullare professionem, etiam si x ouens per tale votum habuit animum se obligandi ; nam Ecclesia illum consensum irritat, & insufficientem reddit,ut ex illo obligatio non oriatur, alias nihil peculiare concederetur metui. Et citat SariChCT ad hoc ,Sotum, Aragon. Rodrig.Philarcum, & Nauar. in cap. StatuimuN num. 71. iv. qtMM 3 .& per haec satis puto responsum pro nullitate illius professionis ex parte metus incussi.

- S Ne quid

82쪽

8 Nequid vero omittamus ex illis quae quaesita sunt: ad illud in particulari quod in a. quaesito quaerebatur, an videlicet ista professio fuerit nulla ex eo solum quod Ordinarius prohibuerit ne fieret,& facta si contra illius expreisiam mandatum Respondeo ex illo tantum capite,non fuisse nullam Nam iuxta commune dichum Iuristarum, multa fieri prohibentur, quae tamen tacta valent. Probo hoc imprimis a simili in matrimonio carnali.Tenet, ac probat ossicaciter Sanchez lib. s. de Matrim. disput. 32. quod si Episcopus rigoroso mandato praecipiat Parocho ne certos sponsos matrimonio iungat in facie Ecclesiae ; & nihilominus Parochus inobediens,illos ad matrimonium admittat, quidquid sit de peccato Parochi, matrimonium erit validum, si tamen sponsi nullum habebant impedimentum dirimens matrimonium. Et inter alia nim a.

ad sinem,id probat doctrina Adriani,dantis exeaestum in Religioso,cui Pradatus per obedientiam prohibuit

ne consessiones audiret :& ille tamen audiuit: tales consessiones erunt validae, quidquid sit de peccato illius:nam Religiosis alias erat approbatus&c. Id ipsum ego probo ex Concilio TridentMess. 23. cap. II.de 'Regul ubi prohibetur Abbatistam dare pro sessionem Nouitiae, antequam moneat Episcopum pro faciendo examine libertatis:& tamen,ii Abbatilla omissa monitione, & examine Episcopi, Novitiae det professionem, erit valida, si alias non fuit impedimentum dirimens professionem. Colligitur clare ex eodem capite, quia ibi non dicitur professionem alias fore irritam: sed Prassatam puniendam ab Episcopo. y Quod attinet ad ultim uni qua itum 3 Respondeo taliter pro sessam non obstante coacta illa professione,extrahi posse,ac debere, dc reponendam elle in lo-

83쪽

coluto, Ic libero , ut possit liber respondere ad q trar-stiones matrimonij,ac professionis. Facit imprimis ad hoc casus similis in cap. ciis loci: n, de lyonial. ubi Papa iubet, quod, ut certa foemina responderet super consensu, & causa matrimoniali, eam iuberet iudex deponi in domo aliqua , vel loco securo , in quo puella dicere non timeret. Et ita obseruatur in praxi pro matrimonio: quod maiori iure fieri debet pro matrimonio spirituali. quod est professio, cum requirat malo rem libertatem. Et ita gloss. super dictum caput cum locum. ver. Nihil eam timere, ait spectare ad iudicem partes reponere in loco tuto, & securo, de citat plures textus. Id ipsum habetur ex declaratione Cardinalium apud Marcillam ad Iessi s.cap. i . de Regul. ubi ait, sic declarasse Congregationem illam. Si a Monialis, aut 2 comtia neget se esse professam, O divarius audire potes illam extra raronasterium.Quo nil clarius potest de sider xi. Eandem declarationem citat Farinac. citato suo libro weclarationum adsess. 2 s. cap. i7. de 'ragulari Idipsum docuit,&consuluit Nauar. lib. 2. conssiliorumttriae confessis, ubi respondit quandam Monialem pro ses.sam, de cuius professionis valore dubitabatur, extrahendam fore a monasterio, Sc reponendam in loco se-Curo. Casus vero ibi a Nauarro positus nostro similis, fuit sic. Quidam pater filiam adduxit ad Monasterium, non quidem eo animo, ut profiteretur, sed ut postea illam e Monasterio extraheret, ac nuptui daret. Moniales interim illam solicitarunt ut fieret Monialis, idque persuaserunt , & fusta est Monialis, pro C. fa, non sponte , sed coacte ob importunas preces Monialium .Pater indignatus, obtinuit a Vicario Gepera

li ut post professionem ad crates inquireret ab illa, an librie e set professa : illa de intus respondit absoluto, se e IIQ

84쪽

se esse professam. Institit iterum pater, ut puella extraheretur a Conuentu, & in loco libero rogaret ut de consensu professionis. Illa extra Conuentum polita in loco libero, exhibito iuramento a Committario cauet 1ae,respondit se numquam habuiste animum saciendi professionem .Quoviso ait ibi Nauarrus non elle star dum priori dicto quod dixit intra Con lentum, ob metum Montalium reuerentialem: sed standum suille di cho, seu consessioni secundae factae in loco libero. Et sic videtur dicendum in illo casu, in quo ille sponsus ante professionem protestatus est de nullitate ipsius:& hodie instat ut extrahatur a monasterio ad locum

tutum. Vt autem extrahatur non eis neccii alia licentia Sedis Apostolicae , ne violet clausuram , qualo VC uit iuxta Tridentinum: Sic enim Exiens non incurret poenas impositas violanti clausuram: cum illae ponantur contra professas vere, de quarum professione non

dubitatur: quod in ista non concurrit, cum illius professio,vel nulla sit,uel si item nimis dubia. Adde quod sic exiens, iam exit cum licentia Scdis Apostolicae, eo quod Cardinales nomine Papae declararunt polle extra. Conuentum interrogari,ut proxime diximus. ro Adhuc pro maiori euidentia nullitatis in ista professione repertae,considero, quod licet Sanchea ci- rara di put.6. lib. q. de Mazrim. neget solum metum reuerentialem annullare professionem, concedit tamen quod si cum illo concurrant, & iungantur minae, Nanc annullabunt. In hoc vero casu factae sunt minae inortis,& eghaeredationis,ut vidimus. Noto ultimo quod Molina de iustit. i e disip. 679 nu;ri. 29. g.Vtrum autem, ait, quod renunciatio secta a filiis circa suas legitimas coram patre, ob metum reuerentialem, etiariis iureturienIo firmetur,esse nullam,& tom. r. disput. 26

85쪽

mcm. .ait metum reuerentialem, si essiciat promissio, nem mixte inuol untariam,an nullare Quae omnia fa-itiunt pro nullitate istius professionis. Vide Sotuin G. de twlit. quaest. 2.ari. I.

De alia professione Nouitiae dubiadjectu suffragiorum.

JN quodam Conuetu Monialium, Praelata conuocauit capitulariter Moniales ad recipienda ultima su D fragia pro Nouitiae professione Et iuxta statutum , consuetudinem illius Ordinis ponitur urna in loco publico plena fabis albis, & nigris mixtim,ex qua singulae suffragium daturae extrahunt fabam , vel albam pro Nouitiae approbatione , vel nigram pro illius reprobatione : dc has fabas albam, vel nigram adducunt secrste coram Praelata,& inijciunt in aliam urnam,Vnde extractae omnes fabar examinantur pro Nouitiae approbatione,vel eiectione .Contigit,ut quςdam Mo- malis accedens ad primam urnam , cum est et nimis scrupulosa, nec se resoluet et pi o Nouitia recipienda, vetericienda,clausis oculis,se Deo commendans, tulit Vn.im saban non videns an alba esset vel nigra, δc injecit in urnam coram Praelata. Sed post diuulgatum scrutinium , ex votis datis, de negatis, δc ex numCro Monialium suffragantium,intellexit se fabam nigram,& reprobatiuam iniecisse. Alia Monialis vetula,& Caeca corporeiS oculis, accedens ad primam urnam , cum

nec posset dignoscere de albo,& nigro,& ibi prope Vr

86쪽

nam esset qua dam Monialis, quae repugnabat pro sessioni Nouitiae, liaec Monialis posuit in manu caecae fa iam nigram, dicens illam esse fabam, quam debebat

in urnain mittete : cum tamen haec caeca non haberet

animum negandi suffragium, ut ipsa statim dixit publicato scrutinio fabarum , dicens se talem animum non habuisse: Publicato scrutinio fabarum, media pars Montalium omnium sic suffragantium suffragata est pro Nouitia, videlicet i . & alia media pars I nega uit suffragia, ita ut maneret absque ullo excessit suffragiorum. Praelata intendens consulere Prouincialem quid in hoc faciendum sibi esset, post decem,vel duodecim dies informata de duabus illis Monialibus, leude modo quo suffragium dederunt caeca,& alias crupulosa, conuocauit secundo Moniales ad capitulum, illisque proposuit in priori electione interuenisse errores graues,propter quos electio fuit nulla, & prolim de iterum darent tuffragia libere, de sine errore circa Nouitiae receptionem, vel eiectionem. Hoc audito, aliquae Moniales, quae professioni resistebant,exierunt a capitulo, dicentes quod appellabant a secunda su D fragiorum receptione, dicentes Novitiam expellendam , eo quod in prima electione non habuerit exces sum suffragiorum supra dimidiam partem Conuentus. Praelata nihilominus recepit vota aliarum quae remanserint, quae erat maior pars Conuentus, &.llaeC

dederunt pro Nouitia duo suffragia ultra dimidiam partem Conuentus, etiam computatis illis quae abetates suffragari noluerunt. Et declaratur quod istae quae nunc secundo suffragari noluerunt, iam ante ingressum illius in Conuentum , illius ingressui restiterunt. Denique ad tollendos omnes scrupulos Prouincialis absens,& consultus, suum suffragium per scriptum de E a

87쪽

PRIMA PARI. CAsus X. dit illi Nouitiae, & cum suffragio Prouincialis habuit

Novitia unum suffragium excessus stante etiam priori electione,in qua Nouitia habuit I . suffragia pro se,&I .contra se, & cum suffragio Prouincialis habuit 1 s. pro se, & I . contra se, & sic ex mandato Prouincialis

admissa est ad professionem. His positis quaeruntii

multa. ' ,

Primo, an prima suffragiorum receptio suerit nulla propter duo illa suffragia caecae, & scrupulosae clausis oculis suffragantis

Secundo an Pr*'ata post duodecim dies cognito errore, ac dolo suffragiorum, potuerit secunda vice pro Nouitia suffragia totius Conuentus recipere Tertio,an secunda electio sic voco,licet suffragium dare pro Nouitio non sit cligere An inquam secund electio vel suffragiorum receptio valida fuerit. nonob. stante quod aliquae exeuntes noluerunt suffragari,imo appellationem interposuerint. Quarto , virum appellatio facta ab illis valida fuerit,an vero friuola iudicanda sit3 Quinto , an Prouincialis absens possit suffragium dare pro Nouitiae professione sicut dant caeterae singulae Moniales.

I Ad p imum quaesitum respondeo primo , praedictam electionem fuisse nullam , dc merito rescindendam , propter duo illa suffragia caecae , & scrupulosis tali modo suffragantium. Probo imprimis,quia ignorans, vel errans non consentit per multos textuS citatos a glosia in Clementina I. de procuratoribus, in ve o

Scienter.ut habetur cap. Quamuis. dist. 38. &cap. Si de beneficio. de praebend. At illa Monialis clausis oculis sumens fabam, ignorauit quale daret suffragium, Ut Pa- et ergo non consensit, & proinde non elegit. Item de

88쪽

ilia caeca dicendum,quod cum errauerit,dando fabam nigram pro Nouitia, quam alias volebat recipere ad Ordinem,ut ipsa postea declarauit, taliter suffragando errauit contra intentionem suam, ut patet: ergo nouconsensit Secundo, de illa quae clausis oculis extraxit fabam,constat quod non dedit suffragium per electionem, sed per sortes, patet, quia eligere per sortes est, quando non nititur quis arte, verbo, vel ratione di fremente merita , sed res committitur fortunae , a sui, vel diuinae prouidentiae:& sie fecit ista dans suffragium clausis oculis, rem committens diuinae prouide-tiar. At in iure non permittitur electio per sortes, ubi requiritur discretio meritorum circa eligendum, sicut requiritur pro discernendis meritis Noviiij, ne recipiatur inhabilis ad Ordinem: ergo suffragium istius fuit nullum. Quod autem electio per sortes sit prohibita in iure,constat ex cap. Ecclesia.de sortilegiys.Tertio, fuit etiam hoc suffragium nullum,quia fuit incertum. dc obscurum,ut patet:at suffragium incertum est nullum in iure, habetur in cap. 2.de elect. in 6.δc ibi glosla. - Incerta,quae hanc causura assignat:nam suffragium

incertum non exprimit Consensum sicut oportet : sequitur Couar. 2.variarum,cap. i 6.num. 2. & Rod riguegi Om. a. q. s I. an. q. ubi ait suffragium debere este Clarum, certum,& non conditionatum, S c.Confirma

tur ex cap. Cum clamor. de testibin . ubi dicitur quod di- istum obscurum habetur pro non dicho: at votum sus fragantis oculis clausis ex se fuit satis obscurum, ut patet ergo fuit nullum. Idem habetur cap. in no stra de probat. Quarto hinc colligo lationem Theologam, quae est huiusmodi. Docho res cum D.Thom Ia cimes. is .dicunt quod electio voluntatis internae fit, quando prius intento fine, & cognito per intellectum, voluntas e

89쪽

o PRIMA PARS. i CASUS X.

multis oblatis mediis ad alle quendum talem finem, post consultationem mediorum eligit, & ad turret uni medio relictis aliis :& tunc per actum eXternum tendit ad illud medium, & finem intentum. In hoc vero casu dans suffragium clausis oculis nihil horum fecit; non cogitauit de fine, non habuit consultationem de mediis,nullum elegit finem, vel medium in particulari, Ut patet: ergo illius electio externa non fuit electio Theologica , cum non procellerit ab actu et chionis internae, sed fuit sortibus se committere, quod est prohibitum in iure. Quinto, in particulari de suffragio dato a caeca, cui alia Monialis non bene assecha Nouitiae, dedit fabam nigram,& caeca volebat dare albam; constat hoc votum fuisse nullum, quia suit inuoluntarium,& proinde non liberum : at suifragium inuoluntarium& non liberum est nullum in iure,cap bipericulum. g. Caeterum . de elecl. in s. illis verbis. Dessat electio dum libertas adimitur eligendi. Et dolo deceptus non dicitur consentire,iuxta l. eleganter. f. de dolo. ubi Bartholuς,& Iuristae communiter, dicentes quod consensus dolo extortus, non est consensus, de quo optime multos citans videatur Sancher, lib. 1. de Mairim. distillatione

a Ad secundum dico, potuisse, ac debuisse Praelatam Cognito errore duorum illorum suffragiorum, secunda vice Moniales conuocare ad nouam suffragiorum receptionem. Probatur, quia quanido prima electio fuit nulla ob aliquem deffectum substantialem , bene potest Praeses clectionis procedere ad secundam ele

muniter. Disiti rod by Cooste

90쪽

muniter. Dixi, quod debuit, ac tenebatur Praelata facere secundam electionem detecto errore prioris, quia Praelatus ex ossicio tenetur prouidere ne quis laedatur

iniuste. At in prima electione Nouitia fuit laria iniuste, cum duo suffragia sibi sunt negata iniuste, unum per

dolum in caeca: aliud per temeritatem in scrupulosa claudente oculos,quae postea in secunda electione pro Nouitia suffragata est. Vide Repertorium Inquisitorum ver.Testes .item notabsit. 7 a. ubi asserit cum Doctoribus ibi citatis, ex textu , quod cum testis deposuit confuse,potest, ac debet iudex iterum testes recipere, vel illum confuse testificante in , interrogare iecunda vice : quod facit ad praesens intentum. Imo ex superabundanti, dico , quod si constaret iuridice, in prima electione illam caecam iniecisse fabam nigram per dolum contra suam voluntatem: Si conitaret etiam illam quae clausis oculis abstraχit fabam, abstraxiste, Sc iniec ille nigram; dico quod in tali casu prima electio valida suit , & non fuit nece lIaria secunda. Probo ex supradictis , nam cum saltem illud suffragium datum clausis oculis fuerit incertum, & proinde nullum in iure,tale suffragium non fuit numerandum inter aliarac proinde mansit Novitia cum I 4. suffragijs pro se,& cum i 3. tantum contra se , ideoque habuit mai rem partem communitatis. Si item suffragium a caeca

datum per dolum fuit nullum, quia non liberum iuxta praedicta, habuit Novitia quatuordecim suffragia pro se , & I 2. contra se,& proinde non fuit necessaria secunda electio, sed ex vi primae poterat profiteri. 3 Ad textuim dico rem esse certi sit malo, quod se cunda electio, se ii suffragiorum receptio valida fuerit non obstante quod aliquae exeuntes noluerint dare suffragium,d appellauexint.Nam quod attinet ad pris

SEARCH

MENU NAVIGATION