Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

751쪽

, ibidem , quod si nominans per scripturam publicani

transtulerit in vita rem emphyleuticam in allu,trans- serens in alium totum ius quod habebat in illa, sibi reseruans vium fructum illius, tunc iam non poterit personam aliam nominare sed potius iste in quem trai tulit dominium utile, poterit de re illa emphyleutica disponere. Quo nil clarius dici potuit ad nostrum casum: nam Petrus quidem prius nominauit uxorem. Postea hanc nominationem factam sine scriptura, Sc sine tra-llatione domini j utilis, per scripturam publicam nominauit nepotem transferens in illum dominium uti te quod habebat cum reseruatione fructuum, iuxta citatam legem Lusitaniae: ergo non potuit iuxta eandem legem alteram nominationem, vel scripturam facere contra dictam legem: maxime cum nepos iam haberet possessionem acquisitam in re emphyleutica. Vult enim prςdicta lex, quod nominatio facta per seripturam cum translatione dominij utilis sit nominatio irrevocabilis .Ratio vero istius legis est: nam in nominatione ordinaria facta sine scriptura, & sine transla:

tione dominii s qualis primoliata est uxori non abdita

cat a se nominans statim dominium utile quod habet in re emphyleutica, sed innuit quod tale dominium conseret poli mortem. Cum vero tale dominium utile transfert in vita per scripturam publicam cum reseruatione fruchuum, statim abdicata se dominium utile talis rei emphyleuticae, ac proinde non potest de illa re emphyleutica amplius disponere, cum iam illius dominium a se transtulerit per concessionem dictae legis. Exemplum esse poterit in re vendita. Nam postquam dominus rei alicuius per venditionem iustam,& traditionem rei venditae, abdicauit a te domi uium sei venditae, iam non potest illius rei venditae

.ut Aa a r

752쪽

dominium alteri applicate, quod suo modo facit ad

propolitum c. rum.

u. Pro solutione argumentorum suppono breuiteriem esse certissimam apud omnes, in re emphyleutica tradita cum placito nominandi duplex dominium considerari:primum dic tur dominium directum , seu quasi radic.de, quod manet apud primum institui re emphyteulis,& eius haeredes, per quod scilicet dominium obtinet ius, vires emphyxeutica non possit omnino alienari, seu vendi ab emphyleuta sine licentia ipsius domini directi,ne videlicet per talem venditionem dominus directus amittat pensionem, seu annuum censum,quem habet in re emphyleutica .Aliud dominium super re emphyleutica manet apud emphyleutam , quod dicitur dominium utile, per quod dominium habet ius utendi omnibus fructibus rei emphyleuticae. Et quando emphyleuta in vita, vel in morte nominat alium, non transeri in illum primum

dominium direct uni , quod pertinet ad diredhum dominum : sed transfert in illum secundum dominium quod dicitur utile, seu quod habet in ususfructus rei

3 Hoc posito,ad primum argumentum dico Petrum

Cum per scripturam nominauit nepotem transferendo in illum dominium utile,quod habebat, non id secit sine licentia domini directi,nec cum illius praeiudicio. Nam ipso facto quod idem dominus directus dedit illi potestatem nominandi quem voluerit,manen. te semper dominio directo,&pensione soluenda apud ipsum directum dominum, in tali calu Petrus nominauit cum expressa licentia domini directi: & quamuis vivens Petrus transtulerit in nepotem dominium utile quod habebat in re emphyleutica,hic transsatioi' talis

753쪽

talis domini j non nocet domino directo cum ab illo non auferat dominium directum nec pensionem illi debitam. Neque item transtatio huius dominii utilis, est illa quae prohibetur sub conditione in contracta emphyleutico , in quo dicitur ne res emphyleutica

alienetur, neve eius dominium transseratur. Sed illa conditio intelligitur,ne res omnino alienetur per venditionem , vel per translationem domini, directi , per quae dominus directus perdit pensionem, & dominium directum. Et probo non intelligi illam conditionem in contractu emphyte uti eo de transsatione dominij utilis non transferenda: quia si de ista intelligeretur, esset conditio apposita contra legem ex prco, sana Regni citatam qua permittit emphyleutae facere transsationem dominij utilis in sua vita modo praedicto. Conditio vero apposta in contractu contra dispositionem legis,est nulla,& tanquam nulla re-ijcitur. Iuxta illam Regulam iuris is 6. dicentem: quae contra ius fiunt, debent utiqu4 in infectis haberi. Haec mea responso est Iulii Clari tit. de em rei sig.vlterius quaero, & Rabelli de obligat.iust lib. I 3. de emphyleusiq. .nu. I I. qui cum aliis ibi citatis dicunt, quod licet emphyleuta non possit alienare rem emphyleu ticam: Si tamen primus instituror dedit rε emphyteu-ticam pro se,& pro aliis ut fuit ista pro tribus vitis in tali casu dicunt quod poterit emphyleuta rem aliena re .explico ego, idest dominium utile in sua vita trans ferre: & addit Rabello sufficere ad hoc consensum tacitum domini directi .Iuli vero Clarus dicit esse opinionem communem. Tenet hoc idem expresse Iulius Clarus eodem libiae empb7tensi o. Is ..ium. I .ubi dicit emplaytetita in Ecclesii e , qualis est iste, posse donare ius

suum, dummodo id faciat sine praesudicio Ecclesiae: Aa a I

754쪽

citat ad hoc Baldum, & alios. Et licet Iulius Cinus in ead.q dicat ad id requiri expressum consensum domini directi, id intelligitur quando res emphyleutica alienatur in totum,videlicet per venditionem: & quod sast intelligendus Iulius Clarus, probo quia statim post, addit, quod in tali alienatione 1oluendum est laudemium domino directo, quod non soluitur nisi quando

res emphyleutica alienatur in totum, non vero soluitur laudemium in sola nominatione rei emphyleuticae, quia per hanc solam non exit res a potestate domini directi: de eodem modo debet intelligi ordinatio istius Regni eouem lib. tit 38. cum dicit emphyleutam non posse alienare absque licentia domini, & quod si

alienet, soluet quarentenam. Quia quando in titulo praecedente lex locuta est de nominationibus rei eminphyleuticae, per quas res non alienatur, nihil ibi locuta est lex de soluendo laudemio, nec de noua licentia ad nominandum, vel transferendum dominium utile: sed supposuit sufficere antiquam licentiam instituto ris datam ad nominandum post se aliam personam. 4 Ad secundum argumentum dico primo non potui ite Petrum per testamentum reuocare scripturam factam nepoti cum translatione iuris acquisiti,& postquam Petrus erat in possessione rei emphyleuticae: co- stat clare quia nemo potest testamento reuocare id quod iuxta legem valide donatum est cum possessione iam quaesita. Exemplum si vendiderat Petrus vivens equum, illumque iam tradiderat Francisco, Cum possessione equi iam quaesita nunquid poterit testamento reuocare venditionem, cum iuste equum Francisco iam tradiderit 3 Sic igitur cum Petrus iuxta legem Regni iam nepoti tradiderit ius ad rem emphyleuticam,

idque fere recepto pretio, idest seceptis fructibus illius

755쪽

lius , quos sibi reseruauit, iam non poterit illam seri pluram, & transsationem per testamentum reuocare. Dico secundo ad id quod addit argumεturn,videlicet; quod si ultimum testamentum reuocat alia testame ta prius facta ab ipso testatore, etiam poterit reuoca te scripturam factam in vita ab ipso testatore cum traditione ipsius rei: hoc inquam omnino negandum est. Nam quando testator per prius testamentum aliquid mihi donabat, per talem donationem nondum in metrastulit dominium rei sic donatae, sed per solam mortem quae testamentum confirmat,acquiro illius rei dominium,& traditionem,& ideo testamεtum ultimum potest annullare ante facta testamenta, quia nondum erant morte confirmata, nec legatarii in illo priori testamento possessionem, vel dominium rei legatae acquisierant. Ac scriptura contractus facta a testatore ante mortem cum transsatione dominii, & traditionciret, statim est confirmata per transsationem dominii, ut patet in exemplo supra posito de re vendita: & ideo potest testator reuocare testamentum prius, non vero potest reuocare scripturam factam seruata dispositione legis,in qua testator iam trastulerat a se dominium quod habebat, sicut contigit in hoc casu.

CIrca celebrationem missae in Oratorio,mihi prinposita sunt dubia sequentia. Primum. An possint Episopi hodie altare particulare erigere, & in illo cem Α a a Α

756쪽

le are, vel facere celebrare secundum Si postquam illud in suo pallatio erexe rint s vel in sua villa rurensi possint in eo celebrare quicunque sacerdotes voluerint & hoc absente ipso Epitcopo I Antequam ad dubia respondeam suppono primo inc sinaliae priuilegiis in o. hoc priuilegium Episcopistic concedi. Vt po sint aliare habere viaticu, Gr in eo cel brare,ac facere celebrari ubicunque. Finis vero ob quem a

Papa hoc priuilegium illis cone editur, ibidem exprianitur ; quia scilicet saepe Episcopi absentes sunt a suis Ecclesiis ob diuersas causas: Necsemper possunt commode ad Ecclesias accedere pro Missa celebranda, vel audiendam issis. In quibus verbis innuitur tale priuilegium illis concedi solum quando absentes sunt a suis Ecclesiis,maxime quando sunt in itinere. Propter quod Valer. Carlux anus libr. de differentia viriusi'fori. vel .nsisa.disserentia a. nouissime dicit, quod eessante ista causa, si videlicet Episcopus non est in itinere, vel in infirmitate. , non posse illum celebrare , vel celebrare facere in Oratorio sui pallatii citat ad hoc declarat. Cardinat. Romae,quam dicit esse in ordine 8 i. qui hoc dubium sic declararunt. Ide in refert Ludoicus de Beja in suis

Respon. Moral. .par. υμ 3 3. g. . duertendum tamen.

et e probari potest ex capite sum cessante. de appellatismubi dicitur quod celliante causa cestat effectus: undefcum causa illius priuilegii concessi Episcopis fuericitineratio, vel infirmitas, his cellantibus cessat priui legium. Addi potest ad hoc , quod ego vidi meis ocis

lis anno I 616. in aula cuiusdam domini tunc Colle

noxis istius Regni, publicari edictum Sanctissimi D. N. Papae Urbani VIII. in quo prohibebat ne Episcopus aliquis, vel fimilis praesatus licentiam dare posset ali-

757쪽

eui celebrandi,vel celebrare faciendi in Oratoriis privatis, & scirent omnes talem licentiam concedere eL se reseruatum soli Summo Pontifici:& Azor tom. sum.lib. I o. p. 26. in fine, dicit eosdem Cardinales dein clarasse non posse Episcopum dare licetiam celebrandi in Oratoriis particularibus , quod consonat nouo mandato Urbani VIII.proxime citato.Cum vero Episcopis adempta sit potestas dandi licentiam aliis cel brandi in Oratoriis, videtur quod neque ipsi id poterunt facere in particularibus Oratoriis; & Azor citar. cap. quaesi. s. citat declarasia Cardinales, quod ratione itineris, vel infirmitatis poterant Episcopi in particum laribus Oratoriis celebrare, vel facere celebrare, quia ait Azor) licet caput final. citatum de priuileg. solum

exprimat causam itineris 2Cardinales tamen declararunt etiam causam infirmitatis,cum aequivaleat itinerationi: unde videtur etiam Azor eiusdem esse sententiae cum Carluxano citato: & licet Aror cit. loco g.

.& Farin.is suis declarationibus Cardinalium ad Iess. 2 a. Trident.& alii dicant,quod quando Tridentinum pro hibuit celebrari in Oratoriis particularibus, ipsi Ca dinales iterum declararunt per haec non derogari priuilegio Episcoporum in cap. ta. de priuileg. Sed mens Concili fuit tollere abusus , ct in Oscopis non est abusis. cum fiat ex causa, ctc. in dicta declaratione. Sic ibi. Hoc non obstante constat quod dictum priuilegiti datum Episcopis cap firude p=iuilegiis, datum illis furtobillam causam itineris , vel infirmitatis, vel absentia ab Eeclesiis, & cessantibus his causis cessat lex. Ob haec

omnia, ac tales Doctores recentiores videtur hic casus habere difficultatem, nisi in contrarium obstaret praxis, & sequentia.

758쪽

Episcopi poterant celebrare in Oratoriis particulariabus, & ad hoc dare licentiam cum causa. Habetur Exprelio in cap. Missarum.de consecrat.distinct I. ubi sic habetur: Iris arumsolemnia non ubique , sed in locis ab Episivo consecratis,vel ubi ipse permiserit, celebranda esse eensemiuo Idem dicitur in cap. Concedimuε. eadem dista& sic affirmat Azor cit. p. 16.quast. s obiicis. Si ergo Episcopus ex hoc i ure tam antiquo poterat Missas celebrare extra Ecclesiam, quid necesse fuit ut post tot annos Bonifacius VIII. id concederet Episcopo in cit. cap fita de priuilegusi Credo quod id fecit ad tollendum scrupulum Episcopis celebrandi extra Ecclesiam quisedo abellent a sua dioeces, extra quam non habent iurisdictionem tam amplam:& Bonifacius VHI.cit. cap. dicit se id concedere, quia Epit copi ex diuersis cautis hobent ab Ecclesiis suis se amentare. 3 Dico secundo. Concilium Tridentinum hanc potestatem non ademit Episcopis fessa a. in decreto de obseritu cel. AMisi arum neque quoad se ut illas celebrarent Deque illis prohibuit ibidem ne talem licentiam darent celebrandi in Oratoriis.Sic tenet expresIe Sua redrom. η super 3 f.di p. 8i seel. 3. de Missa g. Obseruandum est secundo. Pro quo citat SOt. Nauarr.dc alios. Idem te net Nauar. consilio I 6 .de pri l. de Bela in Tripons δεο- res V. Dan. caseu 3 3. g. Tertio dico: & in declarationibus Cardinalium impressis a Margilla primat impressionis anno 16I 3 ait. 8.de celebri Missarumfol. 3 98. 9 sq. ci tantur tres declarationes Cardinalium post Tridentiniuri dicenres, polle Episcopum dare licentiam celebrandi Missas in Oratoriis particularibus :&eaedem

tres declarationes citantur a Farinacio in suo tomo declarationum Cardinalium ad c statam*esi. 22. TridentcCum ergo Episcopi ante Tridentinum hoc possent,d

759쪽

Tridentinum id illis non ademerit, a fortiori id poterunt post Tridentinum quoad oratoria sui pallatii, vel domus,ut in ipsis possint celebrare,vel facere celebrati. Probo hoc dictis a Sanchea lib. 8.de Matrim.tota disp.3.ubi probat Praelatum,qui potest dispensare cum alio in certa materia,posse etiam in illa secum dispensare. Si ergo Episcopus ante Tridentinum poterat disspensare cum aliis ad celebrandum in Oratoriis,etiam id poterit hodie saltem quoad se in oratoriis suae domus, vel pallatis, si aliqua noua prohibitio non obstet. 4 Dico tertio. Illud mandatum nouum D. Vrbani VHI. prohibens ne Episcopi dent licentiam celebrandi in Oratoriis, videtur quod illud non interdicit ut possint ipsi celebrare,vel facere celebrare in Oratorio pallati, sui, vel domus suae tantum. Ratio naturalis dictat, quia cum Papa in lipc solum intendat vitare abusus, sicut supra dixi ex alia declaratione Cardinalium, cuin Farinacio,& in Oratorio Episcopi abusus praesumendi non sint:& alias Episcopi teneantur quotidie ex decentia celebrare,vel missam audire, sequitur D. Papam Urbanum VIII. id solum virohibuisse Episcopis

quoad oratoria saecularium, & caeterorum, in quibus abutus euenire solent, non vero quoad propriam per sonam Episcopi,& sua oratoria.Eandem rationem affert Bela est. seu 3 3 fmum quia,in alio casu huic simili; ut enim probet quod Tridentinum in illo decreto de observ. non comprehendit Oratoria Episcoporum, considerat verba decreti: patiantur a saecularibus,vel regularibus peragi in priuatis domibus. Et ait statim in praedictis verbis non comprehendi Episcopos, & ideo de loco celebrationis ipsorum,cum nihil ima ouet, relinquitur dispositioni iuris antiqui. Sic iba Beia. Idem applico ad hoc nouum mandatum D.Urbani VIII.via detur

760쪽

detur enim solum locutus de Oratoriis secularium, idque ad maiorem obseruationem Tridentini: cumque de celebratione Missae dicendae ab ipso Episcopo, ac de ipsius Oratorio verbum non fecerit,id relinquitur iuri antiquo,de quo dixinu. 2.& 3.& denique confirmo ex praxi, nam post illud nouum mandatum D. Vrbani VIII. videmus omnes Episcopos Portugalliae in Oratoriis sui Pallati j celebrare, & facere celebrati,

sicut antea faciebant. ιε' Hinc videtur probatum, posse Episcopos in suis

Oratoriis facere, & concedere id quod antea poterant etiam ante Trid. cum ipsum Tridentinum de illorum Oratoriis non sit locutum,nec nouum mandatum Urbani Papae VIII. illorum Oratoria comprehendat obrationes supradictas. Quod vero attinet ad declarationem citati cap.finat. de priuil. ubi cum restrictione illa Episcopis conceditur celebratio in Oratoriis, ratione

itineris,uel infirmitatis,dico,quod quidquid sit de illo capite,illud aliud capitulum Missarum de consecri dist. .id concedere Episcopisiabsolute, & sine illa restrictione, cuius capituli .ecreto poterunt proinde Episcopi acquiescere. Licet enim dictum capitulum Missaretis,iaon lit Concilii generalis,sed solum prouinci lis , videlicet Triburicensis, & proinde non videatur

ficere legem pro tota Ecclesia, est tamen iam insertum in corpore iuris, & videtur a tota Ecclesia approbatum :& tanquam legem uniuersalem Ecclesiae illud capitulum citant Doctores , ut SuareZ supra cita

I. g secundum. & alij. 6 Ad secundum quaestum iam patet responsio ex dictis , cum enim Tridentinum , nec nouum manda tum D. Papae Vrbani VIII. comprehendat oratoria. Epis.

SEARCH

MENU NAVIGATION