Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

761쪽

Episcoporum,credo quod illi etiam in villa rurali poterunt cum debita decentia erigere altare , & in ipso celebrare,vel celebrari facere, si non per cap. finale de priuileg. saltem per capitulum Hs smim citatum, quod id illis concedit sine restrictione. Et quanquam illa generalis concessio sit illis restri ha hodie saltum per D. Vrbanum VIII. iam diximus id intelligi solum quoad Oratoria secularium,in quibus timentur abulus, non quoad oratoria Episcoporum, in quibus illi non pr sumuntur. Si auicin praedicti Episcopi, & in suo pallatio,&in villa cum decentia pollunt in prcedictis Oratoriis celebrare, vel celcbrare sacere coram te: Vonon credo,quod illo absente possint alij sacerdotes celebrare, quia illud priuilegium non est reale, id est concessum illi Oratorio, vel loco, sed videtur elle solum priuilegium person ite cocessiim scilicet soli personae Episcopi cum celebrat, vel cum ibidem audit: ac proinde caeteri sacerdotes illo absente non poterunt

tali priuilegio gaudere. Vltimo dubitari potest, an Episcopus possit altare

erigere priuatum,ut in illo celebret, vel faciat celebrare in Oratorio priuato,etiam quando est in aliena dioeceii Z Cresso quod poterit. Primo quia dictiim cap. fin. de priuil. videtur fauere, dicens de illis: Concedi quia saepe absunt a suis Ecclesis,quod ni ixime potest eue ni re cum sunt in aliena dic es. Secundo id probatur, quia Episcopum celebrare Missa iri in Oratorio priuato dum in aliena dioeccii Ooratur, non est exercere iurisdictionem contentiosam,ut patet, sed voluntariam: hanc vero voluntariam iurisdictionem, seu potius priuilegium personale potest exercere in aliena dioecesi;

762쪽

De quodam iudice dante consilium reo.QVidam Religiosus doctus in certa causa fori existerni dedit consilium cuidam alteri de modo quo erat se defensurus:postea iste qui dedit consilium, creatus est iudex delegat9s in illo proprio casu, in quo dederat consilium, subortus est scrupulus, utrum in foro conscientiae potuerit esse iudex in illa causa, in qua dederat consilium ; & potest casus figurari in re magis quotidiana, videlicet an iudex actualis videns

reum non aduertere circunstantiam, in qua maxime

consistit sua defensio, possit in foro conscientiae illi d re consilium,quo suae causae prospiciat Quod in primo casu ille consulens non possit postea esse iudex , neque in secundo casu iudex possit dare consilium reo. Probatur primo e cap. Nulgus O quam 4 qua'.4. Vbi Papa Fabianus dicit,in omni iudicioquatuor personas debere adesse videlicet distinctas inter se) id est iudices, accusatores, de sensores, atque t stes. Vnde colligitur clare, quod iudex debet este persona distincta a defensore,ac proinde non potest iudex esse de sensor rei consilium dando. Secundo probatur ex his quae tradit glossa in cap .si contra.de .f. or potes. iudic.deleg.in 6.ver. Additio.ubi dicit, posse recusari iudicem illum, qui prius curauit ut sibi causa committeretur , vel qui dixit parti auctori, quod habebat iustitiam in causa: minus est autem dicere parti quod habeat iustitiam, quam illi dare consilium pro victoria acquirenda.Tertio, quia ille qui fuit aduocatus in una causa potest recuseri ne sit postea iudex in eadem cau

ia, ut

763쪽

si,ut habetur in cap. postremo stasernitati de appelL ιbi

glossibid. in ver b. Advocati officium. alia dicit ad intentu: cuius ratio est, quia qui iam fuit aduocatus in ista causa manet ad illa valde propensus, ita ut credendum sit

quod postea factus iudex iudicabit pro illa opinione.

quam tenuerat dum ellet Advocatus: quod eodem modo credendum est de illo qui prius consilium dediein causa, moraliter enim postea iudicabit iuxta consilium a se datum. Mario, iudex debet esse reditus, Scoequalis,iuxta illud in Psalm. i i 8.Iustus es Domine, crrectam iudicium tuum: At si i udex det consilium reo iam non est aequalis, iam enim propendet magis ad reum quam ad accu satorem,& fauet plusi vias parti quam alteri : ergo non potest parti dare conlitrum, quod si dederit, videtur quod non posti teste iudex, a His non obstantibu* credo quod in foro conscientiae nullus ex pr*dictis dans' conlium impeditur quin possit esse iudex in foro coicientiae si cessui Omnis απ-nalis affectus, licet in foro externo possint pr.edicti r cusari ab officio iudicis. Haae a. pars conclusionis probatur ex argumentis proxime politi , quae ut nimium probant praedictum consulentem posse in osticio iudicis recusari in foro externo. Prior vero pars, quod scilicet talis iudex consulens quando iam est iudex si incit in secreto,& qui considuit antequam esset IudeX, Non ob id impediatur in foro conscientiae ab ossicio iudicandi, asseritur primo a Cordubaq χ s 9. ubi ponit casum,qui contigit, videlicet sic : Baiulus cui ut dana villae secreto misit processum cuiusdam catast eidem Doctori,qui patrocinatus fuerat in sausa, ut sentcntiam oriadinaret, dcc.nam ii re vera eam tulit secundum Deum pullo habitu resipectu ad astectionem carnalem. vaticiavit in foru sonscientiae . nec peccauit idem Doctor il-

764쪽

Iam ordinando secundum Cordub, citatum, & Valero Cast .lib.de different.viri 'fora. verbo iudex differentia: 8. hunc casum Cordubae citans,non reprobat, licet ipse dicat se non consulere. Facit etiam ad hoc glossi in eap dilecto silio de tesib. er attest. in verbo recus tu, ubi dieit,quod ille qui volebat este Advocatus meus,& cui ego reuelaui seereta meae causae, non ideo potest recusari,neque impeditur esse postea iudex meus. Et tamen hic talis qui volebat meus esse Ad uocatus, iam erat propensus ad meam causam et non inquam obstat, quia

ut ait cit.glog. ille non debet iudicare iuxta illud quod scit ex me, sed seeundum allegata, & probata. Unde potest formari ratio principalis: Nam qui dat cosilium pro tali re facienda,vel tale consilium est iustum in se, uel est iniustum. Si est iustum non peccat ullo modo sequendo postea idem consilium in danda sententia. Si vero est iniustum potest illud postea mutare in danda lententia,cum iniha non debeat sequi suum consilium

antea datum,sed secundum allegata.& probata. Et firmatur ex eo quod tradit Sanch. libro primo 'Decalog. cap. . Citans multos, videlicet polle iudicem h die dare sententiam in una materia secundum unam opinionem probabilem: & altera die ferre aliam sententiam in eadem materia secudum aliam opinionem probabilem, si cestet scandalum. Secundo probatur, quia dans consilium non se coarctat ad standum semis per eidem consilio,sed poterit postea illud mutare,maxit ne cum viderit pondera rationum,quas unaquaeque pars pro se allegabit, quae cogent illum ad mutandum consilium. Tertio in particulari,quod iudex consulens Teo', ut caueat in re aliqua, non facit iniuriam accusa tori,si bene consulit:nam collens id quod est iustum, nulli facit iniuriam: ut e contra,si iudex accusatori iustum

765쪽

stum consilium daret,pro sua re consequenda, nullam faceret reo iniuriam, ut costat: Ergo cuiuis parti dans consilium in foro conscientiae: neque tacit alicui iniuriam, nec damnum infert alteri, neque sibi libertatem adimit, ut postea in ferenda sententia sequatur allegata,& probata,& sententiam mutet. et Ad primum argumentum sumptum ex cap. NH-lin. dicendum est primo ibi per defensores, intelligi

Advocatos, qui publice coram iudice in tribunali pro aliqua parte patrocinantur: At constilens secreto in domo sua non est Advocatus, ut tenet expresse Autor Repertom Inquisiitorum ver. Guocatin f i. & f.Sed non dicitur,& g.Sed Potitor ad quod citat unam legem, Bar- tolum,& Angelum. Advocatus ergo proprie dictus de quo loquitur cit. caput P usius, debet este persona diastincta a iudice. Consulens vero in secreto, vel domi suae , qui non est Advocatus, potest elle persona non

distincta a iudice. Secundo dico praecipuum quod ibi Papa intendit esse,ut iudicis persona sit omnino distinis

sta a teste, & ab accusatore r δὶ accusaton distinguatur omnino a iudice,& a teste: dc testis omnino non si Meucusator,& iudex.In defensoribus autem id non requirit omnimode,ut patet ex verbis textus, maxime quia

Ad uocatus non est de substantia iuris. Si enim reus sit valde doctus, & doctor in iure ciuili, δc nolit sibi dari Aduocaturn, poterit idem elle reus, & Advocatus in propria causa,vt patet. Ad secundum dico dictaiuglos. loqui de soro externo , in quo poterit recuari is qui procurauit causam sibi committi,si id 1ciatur: Nos vero loquimur de foro interno, in quo dicimus tale procurantem sibi causam committi non peccare, nec ab

officio iudicis impediri, si cesset scandalum, Sc omnis affectio carnalis. Et idem dicendum est ad secundam

766쪽

paxtem eiusdem argumenti, posse scilicet in foro externo recusari iudicem, qui dixit parti illam habere i stitiam; secus de foro interno de quo agimus. Ad tertiti dico similiter illum qui fuit aduocatus in una causa , posse recusari ne sit iudex in eadem causa: secus si fuit tantum consulens in eadem causa, & secreto in domo sua: tunc enim poterit esse iudex, quia ut dixiamus adseςundum,aliud est esse aduocatum in publico coram iudice , & aliud consulcre in secreto in domo sua. Et adhuc pro maiori explicatione dictorum in solutione huius tertii, & secundi argumenti, dico quod potest aliquando actus impediri per exceptionem iuridice oppositam, si tamen non apponatur exceptio ac tus valebit in foro interno,& externo, de quo sunt multa exempla quotidie in iure. Nam si exceptionem non opposui iudici,vel testi,cum poteram, & tacui,de consensi virtualiter, postea tempore non licito, non possum excipere,& iacta per iudicem vel testem v lent. Sit unicum exemplum in particulari : testimonium tulit Religiosus subditus contra me, qui Religiosiis testimonium tulit sine licentia sui Prauati, Ego potera exceptionem ponere tali testimonio, eo quod sine licentia sui Praelati dixit testimonium in iudicio:si tamen non excepi, valet testimonium diisti subditi. Ita Sanchρη cum aliis ibi cit. 6.lib.Decal. p. Isia mim. OG. minime -m inci. Ad id vero quod additur in eodem tertio argumento, quod iudicaturus iam manet propensus ad id quod dixerat in dando consilio, respondimus sussicienter m . i .quod scilicet hac propensione non obstante, potest ille postea mutare voluntatem in iudicando ex allegatis,& probatis.Et poterit licite non mutare voluntatem,quam habuit in dando consilio, si

non obstantibus allegatis, & probatis in processu, vi derit

Disitire

767쪽

derit suum eo silium fuisse verum,& iustum. Ad quartum argumentum patet etiam solutio ex dictis numn. r. nam licet iudex ante dederit consilium reo , vel actori, non ideo desinit esse rectus , & iustus , nec alteri plus favere,quam alteri,iniuste videlicet. Cum enim antea in dando consilio reo iuste, fecerit rem iustam,imo ali quando piam Sc necessariam, non secit iniuriam, nee damnum causauit parti Oppositae, Sc ideo non desiit esse iustus, rectus, & aequalis. Et omnia hic dicta in telligo ut dixi, in soro conscientiae tantum, & cessante scandalo.

De quodam peccato mortali putato veniali.

QVoniam hominibus serupulosis sepius hoc solet

accidere , volui pro quiete, & consolatione aliquorum casuum hic inserere quod aliquando de facto contigit. Quidam vir timoratus, & solicitus alias animae suae, fecit quendam actum,qui alias erat in se peccatum mortale, sed ille facto discursu sibi possibili, cogitauit illud tantum esse peccatum veniale, & cogitans esse solum veniale, actam exercuit, nullo modo facturus si sciret esse peccatuna mortale. Quaeritur an iste peccauit solum venialiter, an vero mortaliter. x Credo quod solum peccauit venialiter, de priusquam hoc dicerem, casum communicaui cum viro

doctissimo Theologo,pro tali publice reputato.Ratici nes ad id persuadentes sunt istae. Qui facit actum, que de se est peccatum mortale, si facit omnino bona fide,

768쪽

nec peccat Venialiter ut omnes concedunt: ergo a simili, & respective , qui facit peccatu mortale veniale putatum, alias non facturus, peccat solum venialiter Secundo peccatum visit peccatum, totum pendet ex hoc ut sit voluntarium: ergo sicut voluntarium dateL

se peccatum in totum . sic etiam dabit elle peccatum in parte : & volenti, seu iudicanti solum este veniale,non imputabitur ad mortale. Quod si dicas istum volentem peccare venialiter deliberate, & faci ptem actum peccati mortalis , iam se exponere periculo peccati mortalis,& proinde iam committere mortale, obiicio Contra, & arguo tertio cum his duobus exemplis clatissimis. Primo, qui ab eodem domino per interualla surripuit res minimas, peccauit solum Venialiter qua- diu per furta minima non accessit ad quantitatem notabilem in susticientem ad mortale ; quando Vero comisit ultimum furtum paruum, quod iunctum praeteritis efficit quantitatem notabilem, tunc per illud furtum ultimum peccat mortaliter, c u m sit complementum damni notabilis. At omnes concedunt, quod si

iste in ultimo furto paruo, quod ob proxime dictum,

est iam peccatum mortale, non aduertit tale furtum

ultimum esse mortale, sed solum credidit esse veniale, sicut praecedentia parua, neque aduertit ad praecedentia furta parua: hic talis etiam in ultimo furto peccauit solum venialiter, licet iam esset mortale a parte rei, &licet se exponeret periculo peccandi mortaliter,& sciret clare se peccare venialiter in ultimo furto. Sic de

ultimo furto paruo non considerato ut mortali tenet Caietan .verb. fmum & Rabello de obligat.i .lib. s. ι'. Is sectio A. g. Hinc colliges:& fauet Sanche E lib. 7. Dec ιε. cap. 2I. num. 4. quod exemplum est omnino adaequatum. Secundum exemplum sit: peccans cum foemina

769쪽

mitia consanguinea, quam omnino ign6rat esse consanguineam, peccat quidem mortaliter sed non peccat peccato incestus ut patet, si enim id sciret non faceret, & tamen exposuit se periculo committendi peccatum incestus , quod erat annexum isti actui: ω hunc incestum euasit, propterea quod incestum nullo modo esse credidit,neque illum intendit. Facit ultima quod traditglos in cap. plerumque de donat. inter virum, er uxorem,in Verbo, Repetere non valebit,ubi dicit quod crimina secundum intentionem iudicantur, & iniuria ex assectu mentis fit: & citat ad hoc quinque, vel sex text. utriusque iuris quae ibi videri poterunt: & ibi disicha iuuant ad praesens intentum.

CASUS XXIII.

De quodam Confessore reuelante furtum iudici ex licentia paenitentis positi in am

licato mortis. QVidam existens in articulo mortis dixit suo conis .fetari, ut iret ad iudicem siecularem , illique ex sua parte diceret, in tali loco esse sub terra coopertam rem magni pretij,quam ipse poenitens furto rapuerat, eamque suo domino redderet. Consessor iudici manifestauit locum , latrone iam in extremis agente. Sed conualuit latro de infirmitate. Post sanitatem asiecu eam publico carceri traditus est: Quaeritur, an si iste latro per iudicem ad mortem condemnetur , praedictus consessor maneat irregularis' λ Casus pro utraq; parte satis dubius est. Ante cuius

770쪽

imo reuelando faciebat opus quod cred bat licitum. vi restitutio sortiretur effectum, ergo noli incurret i Gregularitatem iuxta hos Doctores. Secundo, quia Inquisitores sancti Ostici, non incurrunt irregularitatem tradendo haereticos iudici saeculari, quos certo sciunt

damnandos esse ad mortem,& non evadunt hanc irre gularitatem propter intercessionem , vel protestatio nem quam faciut coram eodem iudice ne procedat ad effusionem sanguinis, iuxta cap. vimin de verbsignis nam licet aliqui Doctores dixerint eos illam euadere ob dictam protestationem: Suar. tamen toma decensura disputat. 7.siti. I. in fine ait, causam cur non incurrunt

irregularitatem esse, quia iudex Ecclesiasticus tradens aliquem brachio saeculari, nec dat iurisdictionem iudiaci Leculari nec dictat sententiam sanguinis, nec ad illam inducit,sed solum declarat delictum , & reum aDficit paenis Ecclesiiasticis, dc permittit reum capi a im. dice saeculari. Sic iste consessor sua reuelatione facta iudici, non dedit iurisdictionem iudici saeculari, nec tulit senteirtiam mortis, neque induxit ad illam, nec fuit testis iuratus, sed solum intendit ut restitutio fieret vero domino. Tertio probari potest ex eo quod tradit

Reginal tom. 2. lib. 3 O. trari. a. num. II 8. quod scilicet

non sum irregularis licet ille ponat verbum, videtur si Petrum induxi ad committendum delictum propter

quod ille captus damnatur ad mortem: quia in laoc nocenseor occidisse. Sic iste consessor non videtur paenitenteiri hunc occidere reuelatione facta iudici, licet per accidens, & remote ex sua reuelatione mors fuerit

secuta. Quarto probari potest ex eo quod dicit idem

Reginal. cit. loco num. 11 I .quod scilicet, is qui habet ca xam infirmi non ex obligatione iustitiae, ted solum ex casitate, dc pietate, non incurrit irregularitatem ob

SEARCH

MENU NAVIGATION