Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

771쪽

mortem secutam ex sua negligentia si fuerit leuis negligentia:nisi quando illius negligentia circa vigiliam,& medicinas adhibitas fuerit grauis,& notabilis:& isto consessar in sua reuelatione facta iudici non videtur pecc ille taltem grauiter.Vltimo confirmatur quia ista irregu aritas est pama grauissima , 8c proinde non debet imponi nisi ob culpam grauem,& mortalem,ut te

irregularitate,dicit non esse irregularem,illum qui dicit, vel facit aliquod opus pium : ut si confestor dicat carnifici,permittitur tibi sacere officium tuum, vel di-Cat ceo ut alcendat patibulum &c.ibi. δ Pro parte tamen asstr. quod incurrerit irregulari tatem secuta morte sunt urgentes rationes .Primsi est argumfundatum ineo quod etiam citati Doctores di- cuud ,' idelicet quod homicida ex homicidio casuali, quando dabat operam rei licitae, ut euadat irregularitatem debet facere diligentiam moralem,& lumcientem ne sequatur mors ex suo facto. Et in particulari Sua reicit. s8.3 .nmn. r .specificans qualem diligentiam facere debeat homicida casualis dans ope qui rei licitat ut euadat irregularitatem: dicit quod talis dicetur ille , qui fecit omne illud quod debuit, &potuit , & solum omisiti facere id quod non est animaduersum, quia sine magna ingenij perspicacitate,

de solertia non potuit animaduerti. Sic ille..At constat quod iste consessor cum orinaria, imo & cu tarda 1 tertia potuit advortere poenitentem polle conualescere ex infirmitate, de suam reuelationem sectam iudici posse illi mortem causare. Et quidem, si poenitens non declarauit consesibri expleste ut reuelaret iudici si

772쪽

tim ante mortem suam squod de illo non est credem dum , voluisse scilicet se tali periculo exponere sed absolute dixit cofessori , ut id iudici reuelaret ; magis

culpandus est confessor, nec ab irregularitate excusandus, secuta morte, cum clare deberet intelligere poenitentem id sibi committere, solum post mortem suam. Et proinde non apposuit diligentiam debitam, imo fuit in magna negligentia,maxime cum posset dicere iudici locum furti,& cui esset restituendum, non reuelato nomine furis. Et hinc colligitur secundum argumentum iuxta supradictum ex Aetorio,quia stili .cet iste confestor ex lege diuina , dc naturali tenebatur abstinere ab ista reuelatione prout sic facta, declarato nomine latronis illo vivente, cum tali ipsius periculo, ac proinde irregularitatem incurrit. Tertio probatur, quia testis dans testimonium in causa sanguinis unde mors sequitur, est irregularis, ut omnes admittunt, etiamsi in illo dando non peccat: ratio est, quia ut aiz

tatis, testis influit in sententiam sanguinis, eodemque modo iudex : dc in hoc casu iste consessor etiam influit in sententiam sanguinis,quamuis remote.Et sic ut minimum colligitur ex dictis quod iste confessor attenta sua negligentia, dedit operam rei licitat, sed illicite. 3 Vitis argumentis pro utraque parte eligat quis partem securiorem rego enim magis credo quod incurrerit ob dicta proxime num. I a. quia tamen hic quaeritur de foro conscientiae, dico quod si iste confessor attenta bona fide qua fecit, credens se facere opus virtutis,non peccauit mortaliter iudicio boni viti,non est reputandus irregularis, etiamsi credat se peccasse venialiter in omissione diligentiae faciendae. Sic tenet SuareZ tomde censur.dit. 3 citans Salon.& So-

773쪽

tum,qui dicunt homicidam casualem si in facienda diligentia fuit negligens solum ex culpa veniali, non esse irregularem: tanta enim poena , quanta est irregularitas non est polienda pro culpa veniali. Si vero cognouerit, quod sita negligentia fuerit culpa mortalis debet sis reputare irregularem. Pro quo etiam notat Sayro cita. loco num. 3. quod debita diligentia, & circunspectio in hac materia discernenda est ex circula

stantiis loc temporis, & personarum, & similibus, &ex qualitate negotij. Si vero facta omni inquisitione

dubius adhuc omnino maneat an omissio sive diligenatiae fuerit mortalis, an non, stante tali dubio in aequili-bi io debet se reputare irregularem: nam in irregularitate orta ex homicidio, stante dubio debet quisque se reputare irregularem,prout tenet Sanchezliai De Iossi cap. io m. 3 citans decem graues Doctores.Quod in aliis irregularitatibus extra homicidium dicit non habere locum.

CASUS XXIV.

De quodam legato pro redimenda puella captiva. Vardam scemina nobilissima in suo testamento, mi unxit haeredi , ut redimeret unam puellam ex captiuis apud Turcas,quae esset septem vel octo anno-i Uin: .a pit haeres per merea ores,dc negotiatores age re de redimenda quadam ii us aetatis captiua interd arris. Post negotium iam caeptum, mortuus est me ἔ- cis s aecus Hedotium, & ortae sivit aliae dissicultates,

774쪽

& impedimenta, ob quae istius captiuae redemptio e L sectum non habuit usque ad annum decimum quin tum suae aetatis. In hoc anno haeres paratus est prosequi negotium redemptionis , sed dubitati quaerit,an sit redimenda alia quae sit hodie septem, vel octo annorum tantum, iuxta formam testamenti. An vero redimenda sit illa prior, quae est hodie quindecim annorum,de qua iam caeptum est negotium,& intentata redemptio, eo quod iam videatur habere ius ad rem, siue ad talem redemptioriem. I . Respondeo,quod si illa prior in septennio,vel hodie sciens de tali legato, & sciens iam agi de sua redeptione acceptauit, vel acceptauit pro alia pater, aut mater, aut tutor ipsius, vel praelatus illius, vel persona Potens acceptare valide pro alio,tunc ista est redime da, licet sit quindecim annorum. Probo primo, quia per illam acceptationem per se iactam, vel per aliqua Personam ex supradictis, iam acquisiuit ius ad dictam Tedemptionem pro se carptam. Probatur hoc ex iis quae Doctores communiter tradunt circa promisitonem factam absenti, quando scilicet obliget promis sorem ad implendum. Inter quos praecipue est Reginaldus rom. 2 sum.lib. E s. cap. 6ject. 3 ubi citans alios ait, quod si promisi Petro absenti certam pecuniam, promissio non obligat in conscientia donec Petrus absens acceptet: si tamen in praesentia promissoris acceptet promissionem, vel donationem pro Petro, pater,mater, tutor Petri, vel praelatus, creditor etiam cui Petrus debet, vel alius potens valide acceptare pro absente in causa pia, tunc promisior tenetur implere promi ilionem Petro. Quod etiam in isto casu cernitur:nam istud legatum de redimenda captiua absente, est quaedam doliatio, vel promissio facta captiuae de

775쪽

stinandae per haeredem. Si ergo iam haeres hanc destsenauit Mariam v g.& illa absens,& sciens iam accepi uit,vel acceptauit pro illa absente pater, tutor, mater, aut ullus ex supradustis, iam ista icet hodie sit quindecim annorum, habet ius ad rem .per talem accepta tionem, Se proinde huic,& non alteri implenda est promissio legati ,& redemptionis. Idem probatur ex iis quae tradunt Doctores agentes de commutation: Vint,maxime Vega fecunda parseum.Ver.υθtum.casu I 13 Vbi cum multis resoluit, quod si promisi calicem certar Ecclesiae, & non suit praesens persona quae accepi rei promissionem pro tali Ecclesia, possum ego commutare votum, dc dare calicem alteri Ecclesiae, maxime si sit pauperior: at si facta promissione ibi erat aliquis minister Ecclesiae illius cui primo facta est promissio, qui acceptauit promissionem nomine Ecclesiae , vel alia persona, quae valide posset illam acceptavet lpromistionem, iam teneor dare priori Ecclesiae quia acquisiuit ius per acceptationem,quae Om nino faciunt pro nostro casu. a Si vero ista puella hodie quindecim annorum,ne sciuit de lua redemptione iam caepta, nec acceptauit per se,nec pro illa acceptauit pater, mater, tutor, aue aliquis ex supradictis, non tenetur haeres istam redi mere, quia no acquisiuit ius ad rem per illam accepi tionem, sed poterit haeres aliam septennem redimere: imo ad hanc septennem tenebitur Ob formam testamenti , non ad illam quae nec est septennis, nec ius acquisiuit per am acceptationem. Vltimo aduerto, quod si testatrix nominauit illam priorem puellam, vel aliam proprio nomine , vel nomine suorum Pama eritum, tunc ista redimenda est quantaecumque sit

aetatis ut patet.

776쪽

s Quaeris: quid si pro nunc non inueniatur aliqua puella captiua septennis, in casu, quo illam priorem non teneatur haeres redimere ob defectum conditionum positarum mGn. 2. Respondeo tunc redimendamelle priorem quindecim hodie annorum , quia saltem in hac impletur intentio testatricis, dc quia iam apta erat tempore quo testamentum debuit ex obligatione impleri. Potest hoc probari ex casu posito a Sanchea lib. i .de matrim.disp. 3 3 .num. 3 2. ubi dicit, quod si quis legauit certam pecuniam certae virgini pro suo matriis monio , & quando is mortuus est iam illa erat nupta, potest illi donari legatum,quia iam fuerat habilis qua-do testamentum conditum est: Sc constat, quod testa toris mens fuerit huic fauere: quod potest hic applicari. Denique si hodie nec prior illa quindecim annorum viva sit, nec aliqua septennis, vel octo annorum reperiatur, credo ad nullam grandaevae aetatis redimedam teneri, quia verba testamenti sitiat intelligenda insignificatione propria, & illa expresse dicunt ut redumatur septem,vel octo annorum puella Sed de isto legato standum erit decreto Episeopi: & tutius est aliam quamcumque redimere.

De Moniali illegitima, an positi isse Abbatissa μι dispensatιone.

Quaedam Monialis Ordinis sanctie Clarae secundae Regulae, electa est in Abbatissam per sistragia

Conuentus cum esset illegitima ex prohibito concu-

777쪽

impedimentum,neque cum illa dispensare: quaeritur an possit elle Abbatissa sine praelati dispensatione, &an praelatus potuerit illam excludere31 Sancheg lib. . Decal. cap. ymm. I9. ait Monialem

illegitimam non posse esse Abbatissam sine dispensatione;licet concedat polle cum illa praelatos dispens re, & illam ad ossicium habilitare. Additque Montalem bigamam, quae scilicet bis nupsit, non posse eme Abbatissam,etiam cum dispensatione praelati.Non a Dfert Sanchez aliquam rationem particularem. Contra

illegitimam ne sit Abbatissa, niti textus, & rationes communes probantes, seu prohibentes ne masculi il- legitimi sint praelati, sed rationes quas assert infra ponam Sc soluam. a Eiro credo quod Monialis illegitima potest emo Abbatissa, vel Priorissa, absque ulla dispensatione praelati, maxime si siit Regulae primae, vel secundae Sanctae Clarae,vel Ordinis habentis communicationem priuilegiorum,& proinde quod haec ,de qua agitur, non potuit excludi ab ossicio Abbati ilia, neque indiguit dispe- satione ut in ossicio confirmaretur. Pro istius probatione suo pono, quod Moniales S. Clarae gaudent priuilegiis omnibus,quae habent fratres Minores, siue talia priuilegia fuerint concessa illis immediate, sue talia priuilegia habeant ipsi Minores per communicatione.

Nam illud priuilegium quod aliqua Religio habet per

communicationem ,habet illud tanqua sibi proprium,& tanquam si sibi immediate , ω nominatim fuisset concessiim, ut patet ex multis locis compendu maxime in ver .communiciatio priuilegiorum, β. 9.in fine, ct f. i,tibi. Quod vero Moniales S. Clam gaudeant priuileg ijs concessis Fratribus Minoribus habetur in comoendio Mendicantium citato proxime verbo g. I . ex Leone

778쪽

Leone X. Quo suppositoifratres Minores gaudent priuilegio concesto Religiosis Sancti Ioannis Euangelistae, in Portugallia, quae dicitur Congregatio Sancti Ioannis Euangelistae, in quorum compendiosol. 9. PM.

a. habetur hoc priuilegium; Hi admissus ad professionem inter illos si habet defeιlum natalium isse facio su dispensatus non solum ad ordines, sed etiam ad omnia solita gubernari per fratres illius Ordinis, Prioratus, R etioraas , Cum ergo Moniales S.Clarae gaudeant hoc priuilegio concello Minoribus per extentionem participationis, sequitur quod Monialis S. Clarae ipso facto quod ruit ad milia ad prosellionem manet dispensata ad omnia ossicia,& prςlaturas Religionis ita ut non indigeat alia dyi pensatione. Et hoc credo elle verum. etiam si dicta Monialis ellet illegitima sacrilega, idest nata ex concubitu sacrilego: lex enim, seu dictum priuilegium non distinguit, sed loquitur incommuni, de omni defectu natalium. Praedictum vero priuilegium ulliupraxi apud dictos Religiosos, ut scio certe: Quamuis autem hoc priuilegium ignoretur a Monialibus, neq; apud illas sit in praxi, hoc noli tollit quin illo postini

frui nunc postquam illius notitiam habent, ut tradit Rodrig.lom. I .c y q. 6 I .an. 3.f. ε banus. Et idem Rodrig in exposit.Cruciat ad j 9.i 32. in lir. de voto disy mmno .diecundo probo,quia textus excludentes illegitimos ab officiis. & dignitatibus, quales sunt capud i. cap. fi n. de siliis presbyterorum, loquuntur soliti de

tu proprio contra illegitimos, nec ullum verbum iu cit

779쪽

desceminis in ordine ad praelaturas, vel ad professu

nem.Quarto, quia sceminae non sunt proprie praelatae, praelatura de qua loquuntur Canones, ut colligitur ex

3 Rationes particulares Sanchez sunt hae.Primo adducit duos textus supracitatos ex cap. I.& fin. de Asia presbi sed ad haec duo capitula iam respondi supra nu. a. in argum. 2. Secunda ratio SancheZ est, quia in cap. Indemnitatib-.de eis I. in s. dicitur quod Abbatissa habet dignitatem: & haec dignitas interdicitur illegitimis citatis duobus cap.delisitis presb. Respondeo, quod licet citatum cap. dicat Abbatissam habere dignitate, tion dicit quod haec dignitas sit Ecclesiastica praelatura, sed est dignitas improprie, ut diximus ex D. Tho. proxime citato. Est enim dignitas Abbati iis, quaedam sola praeeminentia tanquam matrisfamilias: eo modo, quo parochus dicitur praelatus, id est improprie praelatus, ut habetur cap. I. de cleric. aegrat. licet enim ibi Scalibi parochus vocetur praelatus, intelligitur improprie,ia large,ut explicat idem Sanchez 7.lib.Decal. V. 2 9.num. 3 6 .& Sylvest .ver.F latin .ad initium. Imo ipso

SariCh. st.lis. J.cap. I .mιm. I9. sic attenuat iurisdictione

Abbatisse, ut dicat illam non posse imponere praeCC-ptum spirituale in ordine ad finem spiritualem ; ae roinde ex mente eiusdem non est proprie prauata. ertia ratio Sanchez est, quia Concilium Trid. sessa s.

cap. 7. de 'Regulari tanti facit officium Abbatisi, , ut non niti quadragenariam,& post annos 8.professionis eIigendam esse decernat.Respondeo, esto quod ita sit, sicut est : non inde sequitur, quod excludat illegitima ab

780쪽

ab ossicio Abbatissae: imo inde arguo , de probo illam

non excludi. Nam cum ibi Tridentinum tam exacte assignauerit conditiones requisitas ad Abbatillam, de nullam mentionem fecerit de-natalibus illius, seu quod debeat este legitima,clare innuit, quod defectu natalium non sit impedimentum ad ossicium Abbatis sae, si enim impediret, a Concilio diceretur. Vnde iuxta Regulam Iuristarum, illa quae in lege non prohibentur , concessa intelliguntur: ut refertur in indice

D ecretalium, Verb. ori sum.

4 Imo addo contra SancheZ, quod etiam Monialis

bigama poterit esse Abbatilla : tum ob supradicta, quia scilicet Abbatissi non eli proprie praelata: tum

propter citatum priuilegium conceliu in Patribus congregationis S Ioannis Euangelistantum quia ipse Sanchez concedit Monialem non virginem posse elle Abbatillam: per quod etiam innuit quod non virgo ex concubitu illicito poterit elle Abbatissa cum non distinguat quomodo virginitatem amiserit. Maius vero incommodum videtur ut fit Abbatissa non virgo ex -concubitu illicito , quam non virgo bigama, quae bis validum matrimonium contraxit. Tum denique quia bigamia solum , & proprie impedit receptionc ordinum sacrorum, quos Abbatissa non recipit:& preterea

poenae imposiace bigamis in titulo de bigamis solum

imponuntur masculis bigamis, de proinde non comprehendunt foeminas bigamas iuxta diista num. 2. Imo inauditum videtur, quoi in titulo de bigamis intelligantur foeminae bigamae in decretalibus, vel in 6.omnia

enim capitula in titulo de bigamis in decretalibus 2 iasi clare loquuntur solum de bigam is masculis,&' in ordine ad ordines sacros suscipiendos.s De Moniali vero,quae incontinenter,& inhoneste C cc

SEARCH

MENU NAVIGATION