Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

811쪽

mentum grauaminis petitum, amittat officium: non

vero dicit,quod parti damna restituat. Addo praeterea quod illa poena amittendi officium non videtur esse in praxi : & ideo non video legem, ex qua obligetur iste Tabellio in foro externo restituere pretium haeredi ratis amissae fratri Catherinae istius propter Omistionem approbationis istius testamenti. Et quando lex talis daretur Respondere potest Tabellio, illam non habere locum , quando constaret de testamento facto sine libertate,sicut constitit de isto: vel quando consi terit quod alius praetensor haereditatis fecit protestationem tabellioni, ne testamentum approbatum domi testatoris relinqueret, ut praesumitur hic euenisse: de confirmatur,quia cit.bb. 4. Ordin. Lusitania tit. 8o g. r.

dicit lex in approbatione testamentorum, quod test tor manu propria debet dare testamentum tabellioni approbanti,ut illud approbet: non vero dicit,quod i bellio illud approbatum reddat testatori.Si vero alicubi id deberet exprimi, quod tabellio testamentum approbatum secum in domum suam non deserat, hoc loco foret exprimendum. Et aliquae personae sua testamenta approbata dant tabellionibus ut illa seruent , ac , proinde non apposuit hic tabellici fiatri Catharinae conditionem ullam contra legem de deferendo secum

testamento approbato,per quam conditionem areositam , mereatur aliquam poenam legis maxime praecedentibus talibus circanstantiis supradictis contra libertatem testatricis praesumptis. Seruit adhuc pro illo quartito an tabellio iste poenam ullam incurrerit, id quod dicit Mascardus in suo indice generali, ver. --tarim, videlicet, quod Notatius si malitiose errauerit,

punitur. licet citatio folii sit falsa in ergo a contrario

sensu, si Notarius non errauerit malitiose, ut iste non

errauit,

812쪽

errauit, non punieturaeum iste fecerit bona fide,& putans se habere causam non approbandi testamentum nisi cum illa conditione quam adiecit. V Ultimo ad illud, quod mihi extra informationem dictum est , an videlicet, non obstante nullitate istius testamenti ex defectu approbationis,& libertatis, vali da fuerint legata, quae testatrix iussit fieri pro anima sua: dico Mille valida, & proinde implenda, non obstante nullitate testamenti, ut sunt Millae, capellae, o Dficia defunctorum, & similia, & hoc etiam in foro externo,ut in particulari tenet expresse Molina tom. 1 .de

iusi. disp. 13 . dicens esse opinionem communem, citat Costam,& Iulium Clarum, hoc citat Molina est. Ail'. 6 quando iuxta.& in s. praecedente, quod incipit, testamentum tune. Quod vero hoc testamentum etiam nullum, fuerit factum ad causis pias , ut legatum pro anima ibi sit validum,tenet Molina cit. disp. in princip. citans Abbatem, qui dicit tuc relinqui aliquid ad causam piam, quando relinquitur in bonum propriae animae, ut si relinquat Ecclesiae,vel pauperibus etiam consanguineis. Vnde licet hoc testamentum fuerit nullum, legata tamen praecise pro anima sua relicta erunt valida , & implenda. De caeteris bonis in particulari relictis certis personis titulo haereditatis. Iudicandum ac disponendum erit, ac si moreretur ab intestata. Uideatur Molina cit. di*u. f. 'Ratio cur. ubi Congruenter ad hoc loquitur,& alij.

813쪽

Professo nulla cuiusdam Monialis

QVardam foemina ingressa est monasterium Maianialium coacta iussu parentum, finito nouitiatu, ante professionem coram quinquaginta idonialibus, imagine crucifixi, protestata fuit se nolle esse Mo- Dialem, neque intendere profiteri: & paulo post professionem emisit coram Abbatissae numquam tamen professionem ratificauit etiam actu interno. Post anxium duodecimum a fasta pro sessione, mortuis parentibus illa impetrauit Bullam Papae, ut posset reclamarCnon obstante quinquennio. Adhuc tamen hac Bulla non fuit via propter metum fratrum suorum, qui timebant ne suo egressu illa priuaret illos bonis temporalibus , quae ipsis obuenerant ratione suae pro sessionis. Denique anno vigesimo quarto post suam professionem impetrauit aliud rescriptum Papae ad reclamandum non obstante quinquennio, tu caeteris annis:

in quo Papa commisit certis iudicibus delegatis, ut non obstante quinquennio illam audirent, & inuent nullitate professionis, illam in sua libertate reponerentin obligarent Conuentum, & alios possessores ut

eidem bona tua temporalia restituerent. In hoc tamen

secundo rescripto non dixit Papa se reuocare decretum Concilii Triden. verbis expressis. Et praeterea in hoc secundo rescripto impetrando, non est narratum Papae iam impetrantem obtinuisie primum rescriptum anno duodecimo post pro sessionem , quo non 'fuit via. Denique declaratur quod parentes Moniali Paulo ante Prusessionem, graues minas, dc damna illi oppo-

814쪽

opposuerunt nisi prosessionem emitteret. Hoc posto. Quaeritur primo , an professio valida fuerit praecedente illa sua protestatione coram Monialibus,& pr

Cedente metu ac minis patrisZSecundo quaeritur, an secundum rescriptum ad rea Clamandum anno a 4. validum fuerit, etiam si Papa in illo verbis expressis non dixerit, se id concedere, non obstante decreto Concilii Trid in contrarium. Tertio , an secundum rescriptum validum fuerit, quamuis impetratrix pro illo obtinendo non narrauexit se iam aliud prius rescriptum impetrasse a sede Apostolica anno i 2. post di istam profesiionem ad re- Clamandum, quo tamen usa non fuit.

Respensium. x A D primum dico professionem hanc fuiste

α x nullam in utroque foro: idque ex tribus capitibus.Primum est, quia defuit clare voluntas Vouendi,

Sse obligandi per vota emissa, ut clare illa ostendit in sua protestatione facta paulo ante professione. Uotum autem em istum ore sine intentione vovendi, &sne animo se obligandi, non est votum, Ut tenet Communis Theologorum sententia, quam refert Sanchezrom I. Decal.lib. .cap. I .num. I9. Valentia 22. disput. 6.q. g. puncto I.q. I. Lestio toxn.de iustitia lib. 2. p. o. dis=. I. msm. 6.8c alij. Huius causa est,quia iuxta Aristotelem, Actus non extenduntur vltra mentionem agentis. Et sic verba voventis non extenduntur vltra intentionem

illa proferentis. Haec autem pro serens verba vini, habuit omninb intentionem non uoue ii,nec se obligandi. Praeterea, quia votum est quaedam lex particularis, quam sibi vovens imponit.At lex non obligat nisi iux- Eee 2

815쪽

ta intentionem legissatoris, aded visi legistator nolit

illam obligare,non obligabit.Colligitur Idem clare ex Capit.Cuni vιrum de Regular. ubi Papa ait, taeminam, quae habens qtatem,& volutatem professa fuerit: Aon poterit monastιcae professionis a se iugum excΗtere , cum eam non constet euidenter contradixisse,ctim benedi Elionem accepit. id est cum professionem cmisit. At constat quod

ista prosella, nec voluntatem habuit vovendi,& praete- Tea euidenter contradixit per antecedentem protestationem. Ergo a contrario sensii poterit iugum pro: eLsionis excutere iuxta illum textum. Quod vero illa protestatio facta paulo ante professionem , sit clarum audicium quod in ipsa professione emittenda habuit dissensum internum, patet ex ijs quς tradui Ioan .Andr. Calder Barbat. t Gabr. Petr. Laedes Emanuel RCdr.

cunt quod si aliquis sponsus coram testibus ante m trimonium protestatur se per verba futura matrimonii nolle consentire in matrimonio, sigilum, est, quod non consensit. Nec obstat limitatio ibi polita a Sancti. rum I9 dicente, quod si talis protestatio fiat altero sponso absente, vel ignorante, vel si sciuit, distentiis Tunc protestatio illa non valet,eaque non obstante per Verba sequentis matrimonis videtur recessiile ab illa Protestatione, & interius consensisse, non inquam Obstat,quia etiam illa pro fessa quado protestata est etiarri absens erat pra lata, & tota plena comunitas, ac proinde per sequctia verba pro sessionis non recessit a priO-1i protestatione. Adde quod tempore emissae.professionis adhuc impendebat metus parentum, qui fuerat causa istius protestationis. Denique quod tepore professionis emissae, &toto sequenti tempore habuerit istum dissensum vovendi,cum talis diisentus sit res pe-

. dens

816쪽

dens a sola anima, probari potest iuramento ipsius, eo modo quo Nauar. con silio I .de constitutionibus q. 2. .72 ait ignorantiam, &c. quae sunt obscura, & pendentia solum ab anima: probari debere per iuramentum partis. a Secundum caput Nullitatis in hac prosessione fuit metus saltem Reuerentialis patris,qui illam inuitam ad monasterium adduxit, & paulo ante professionem ad cratem est allocutus, admonens ne profiteri detrectaret. Iam vero quod soliis metus Reuerentialis an4nullet proseisonem tenent viginti Doctores graues, quos citat SancheZ lib. q. de matrim. dis'. 6. num. l 3. δίFarinacius in suis declarationibus Cardinalium , quas collegit,& impressit μι. ro 6.adsession. as. Tridentini cmri .de 'Regulari ait Romae in Rota praesidente Oradino decisum futile professionem cuiusdam taminae fuisse nullam,eo quod facta fuerit per metum reueretialem. Et praeter Doctores citatos a Sanchez,idem tenet pruinnorus in suis locis commvn.verbo Matrimonium nu. Α,

ubi citat Iasonem,& Marsylium idem dicentes. Idem sentiunt Sayro , & Riccio citati a Barbosa in suis Remi stionibus ad Tridentinum selsas cap. I9.de Regulari

idem tenet HenriqueZ tomo 2.sum. lib. I I .cap. 9.g. Plit cera S. Idem tenet Valerus Carluxanus Id. de disserenicvtriusquefori, verbo Afetus differentia 3 . g. Hinc infero. ubi citat alios. Ratio istorum Doctorum est,quia status Religionis includit maius, & rigidius, vinculum

quam includat matrimonium, & ideo requirit maiorem libertatem quam matrimonium:& excosequenti licet metus solus reuerentialis non annullet matrimonium,annullat tamen professionem. Faeit quod tradit Molina tom. de iust. r .Paridit. 7 29.g.utrum an

rem: ubi ait renunciationem legitimae factam a filio Eee 3

817쪽

coram patre ob metum reuerentialem illius,esse nutilam licet fiat cum iuramento. At maius quid est professio solemnis, ubi non solum renunciat filius legitimis, sed etiam propriet voluntati in perpetuus .ac pro inde requiret persectam, omnimodam libertatem, quam non habet ille qui operatur cum metu reuerentiali.

3 Tertium caput Nullitatis in ista pro se ilione suit

metus cadens in virum constantem , ut enim resertur,

pater minas asperas fecit,ut quod per crines illam alias raptare debebat,& aspere illam tractare deberet. Quae minae arbitrio prudentis viri a patre incussae fragili feminae , metum grauissimum causant: Minus enim requiritur ad causandum metum grauem in farmina, quam in viro, ut tradit Sanche Z lib. - matrim.dil ut. 3.num. a. citans multos. Quando vero ultra metum reuerentialem adduntur minae, omnes Doctores dicunt incuti metum cadentem in virum constantem , pro quo citat multos Sanche Z lib. q. de matrim. 1οIa dist. Gmaxime M. 7.δc ibidem n. χχ.ait Sanchez quod licet ad hoc ut minae incustae causent metum viri constantis,

necesse est vi minans solitus sit minas exequi: ait tamen Sanchez, quod in dubio ptae sumendum est quod minae dabuntur executioni, & quod allegans minas . non tenetur probare quod comminator illas exequi soleat. Cum ergo in hac professione metus grauis interuenerit, consequens est ut suerit nulla ipso iure, ipso facto: iuxta caput puella 2 o.q. i. & caput cum vi md eguiarique duo capitula citatur a Tridentino in margine scisas .cap. a 9.de Regalar. cum agit de professione ob metum annullanda Imo addit Sanchez lib. . Decalogi Iomo I. V. 3.num. i 3. quod si aliquis prosellionem emittat per metum grauem, etiamsi alias verba Pror

818쪽

iens intendat vovere , & se obligare: adhue professis

erit annullanda.Nam,ait Sanchea,Ecclesia talem pro

fessionem irritat, & insufficiemem reputat ad hoc,ve possit ex illa oriri aliqua obligatio. In hoc vero casu ista profitens nullo modo intendit vovere, vel se obligare,imo haec duo exclusit ab intellectu, & voluntaterer actum positiuum dissensus interni.

Ad secandum q situm. D secundum quaesitum dico,Papam in secim

. odo rescripto clare reuocasse Concilium Tridentinum circa decretum quinquennii, constat hoc ex verbis ipsus reseripti, sie enim ibi dicitur rAduersus iapsum quinqκmni' 'Regularibin ad reclamandum a foncilio Tridentino praefixi,ore.Hoc enim est,quod postula tum fuerat a Papa,restitutio videlicet contra quinque nium lapsum, quod Tridentinum praefixerat ad recta mandum , & in nullo alio iure exprestum reperitur, quod professus post quinquennium non reclamet nisi in Tridentino. Et paulo post proxime citata Verba , ait Papa in rescripto alloquens iudices delegatos: Mersm lusium qumquenni3 authoritate nostra prout de iure, restituatis, ct in suis iuribin audiatis. Quae enim clarior rouocatio Tridentini dari potest, quam dum Papa referens decretum Tridem , mox contra ipsum aliquid disponit & concedit in contrarium. Ita Rodrig. 3.ram. Addit.ad summam. cap. 7 8. cones. a. ubi licet dicat cum communi non derogari Concilio Tridentino, nisi Papa illud exprimat: ait tamen Papam Tridentino der gare,quando aliquid expresse concedit contra illud. Et citat ad hoc Felinum, Loays, & Sanchez. Idem tenet

819쪽

tam casu simili. Sarmiento lib. 7 eisuccap. I M. alios ci- , tans mim. . Sc Iulius Clar g. Testamemm .P t. 99. . ca terum. E e probatur exemplo omnino simili in materia de testamentis Nam rigorosior est reuocatio testameti prins confecti, quam iit intellectus clausulae Papalis derogantis Et nihilominus quando testator conficiti

secundum testamentum contrarium priori, censetur

derogare priori testan cuto, euam si illius prioris reuo-Cationem non exprimat ; ergo licet Papa in hoc secu-do rescripto non exprimat derogationem Tridentini, nihilominus censetur illud clare abrogare, eo quod in secundo rescripto disponat contrarium Concilio Tridentino circa quinquennij reclamationem. Reuocare enim facto, plus est quam reuocare verbo. Eo modo quo appellare facto, arrepto scilicet itinere ad supe- Iiorem , plus est quam appellare verbo, ut habetur in

Ad tertium quaesit- .s Λ D tertium dico , quod licet impetratrix illa ιέ, in narratione secundi rescripti non fecerit

mentionem priorla rescripti obtenti ad reclamandum anno I 2. post proseisionem, ista taciturnitas non vitiauit impetrationem secundi rescripti, quia haec taciturnitas pertinet solum ad causura impulli ua ira , quae non Vitiat gratiam, iuxta omnes,&non pertinet ad caulam filaatem Quod explico sic Si illa veritas tacita do prio. Ii i.un rescripto obtento, narraretur Papae, ut pluri mufaceret ut Papa difficilius concederet secundum, e quod foemina negligens. fuerit in exequondo priori re scripto, notriameia Papa negaret qmnino , cum dura

820쪽

ret eadem, imo & maior necessitas. At constat quod quando tacetur verum,cuius expressio solum redderet difficiliorem dispensationem,talis taciturnitas veri n5vitiat dispensationem , ut tenet SancheE cum inultis lib. 8. de matrim. disp. M. num. 32. ergo haec taciturnitaunon vitiauit rescriptum secundum. Et in hoc casu fi ἀnalis causa dispensiandi fuit succurrere necessitati se minae tot annis oppresse, & in uitae, quae causa finalis non fuit occultata Papar : sed solum fuit omissi causa impulsua, cuius omissio non Vitiauit gratiam, ut omnes fatentur, maxime Adrianus, Medina, Decius,NDuarrus, Berous , Sylvest. & alii citati a Sancher loco proxime citato. Secundo principaliter id probo ex traditis Sarich.dil'.cit. a I. m. 42. ubi ait cum multis citatis ibidem, quod si in supplicatione Papae exhibita

narrantur multae causae copulatiue,quarum alique verae sunt, aliquae falsae, spectandam esse causam cui nititur rescriptum , atque hac existente vera, non obstare caeterarum falsitatem, nec vitiari rescriptum, quia dispensatio tunc nititur ratione vera , & sussciente ad dispensandum, & citat ad hoc Sanch. Is. Doctores. At constat quod in hoc secundo rescripto narrata est Papae causa finalis vera, videlicet vis illata se minae in professione, illiusque dissensus t A huic causae principaliter innittitur secundum rescriptum: ergo hoc rescriptum non fuit vitiatum ex taciturnitate prioris rescripti, cum in eo tacendo nihil falsum narratum fucrit Papae, sed solum tacitum verum,quod non pertinebat ad causam finalem. Concordat cum hac doctrina

tem dicentem, quod narratio falsi solum vitiat gra- Eee S

SEARCH

MENU NAVIGATION