Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

851쪽

sua propria Ecclesia, quale est Oratorium existens in propria sua parochiae, aliquis Religiosus ministret Eucharistiam suo parochiano ipso parocho inscio , & imuito. Iniuria enim videtur fieri Domino domus alic ius si illo inuito in eadem domo fiat aliquis actus not bilis. Tertio probatur ex Clementina Religiosi de priuilegiis, ubi Papa expresse prohibet, ne aliquis Rel giosus ministret Eucharistiam alicui saeculari sine speciali parochi licentia: & addit Papa: Nullo Religiosueisdem superhoc exemptionis,vel alio priuilegio suffraganter Quo nihil clarius dici potuit, & declaratur exem Hor Si enim Religiosus aliquis vadat ad aliqua Eeclesiam parochialem, & ibi velit Eucharistiam ministrare alicui parochiano , inscio'& inuito parocho illius priochiae, utique male faciet, quia iniuriam parocho facit. Quod idem dicendum videtur,si velit Religiosus eamdem ministrare in Oratorio existente in parochia parochi, est enim Ecclesia illius parochi. Quarto, si R ligiosi possent ministrare Eucharistiam extra suos C

ventus in domibus priuatis, possent etiam eandem Eucharistiam ex suo Conuent cum processione. pompa deserre ad priuatam domumpro Communione secularis, quod est inauditum, & scandalum causaret-r His non obstantibus, dico posse quemuis Religi sum celebratem in praedicto Oratorio ministrare E charistiam matri illi, ac filiae dummodis non sit in ut culo mortis,& in die Paschae pro obligatione praecepta quadragesimalis communionis:& quod se ministrando Eucharistiam, nec peccabit, nec poenam ullam i curret , etiam si faciat inscio , & inuito parocho. Haec conclusio est Rodrig.& SuareZ, quos aute*uam citem duo prius suppono. Primum est, Religiosos Mendicantes , dc cum Cis communicantes habere priuilegis

852쪽

s 1 PAR s III. Casus XXXIX.

vi possint dare Sacram Eucharistiam saecularibus excitra suos Conuentus,excepto die Paschatis.Praecipuum priuilegium ad hoc inseruiens est Pauli IU. anno Iss .apud Bullarium Rodriguea fol. 8s i in quo Papa facit mentionem in prooemio,quomodo Uicarius Generalis Fratrum Minorum apud Sedem Apostolicam conquestus fuit de aliquibus parochis Italiae, eo quod

assererent praedictos Fratres non pos te ministrare Sa-Cramenta Poenitentiae, & Eucharistiae saecularibus nisi intra Ecclesias suorum Conuentulam; non Vero extra suos Conuentus.Qua querela proposita de audita, Papa in hunc modum concedit Minoritis Euod de caetero per totum orbem omnium viri que sexm idelium pro tempore dicti ordinis Fratres a suis superioribus deputati confessores confessiones,etiam infirmorum ubilibet, etiam extra domos habitacula eommdem Fratrum audire,eosque ab solvere,ac omni tempore, praeterquam in die Resurrectionis Dominicae Sacramentum Sucharistia tam illis , quam quia

busvis personis ministrare possint , postolica Authoritate concedimus. &c. Quo nihil clarius potuit desiderari ad

intentum. Et hoc priuilegium tam clarum non viderat RodrigueZ tom. i. qq. 'Regulam quasi. 36. art. 3. Vbi hanc materiam di1putauerat ante suum Bullarium.

Neq; Villat obos quos statim citabo, hoc priuilegium

viderunt. Alia priuilegia clicet non tam clara per quae Regulares pollunt ministrare Eucharistiam sacrosanctam saecularibus etiam extra fuas Ecclesias sunt Nicolai V.Sixti IV.& Leonis X. quae citat RodrigueZ cit,

rera, in fine istius j. dicens illos tres Pontifices concessisse Religiosis, ut possint dare Eucharistiam Catholicis secularibiis : Sine limitatione ad proprias Ecclesias, vel aliquod templum.Adiam concessionem ad idem citat vili

853쪽

PAR s. III. CAs Vs XXXIX. 8 3

Vilialobos tom. I. act.9. di ultate 34. g. vltimo,dicens Pium V.concessisse quod Religios possent audire confessiones,& saeram Eucharistiam ministrare etiam ex tra suos Conuentus: non tamen citat librum ubi concessio ista scripta sit. Hinc manet clarum habere Religiosos priuilegium ministrandi Eucharistiam saecularibus etiam extra suos Conuentus r semper excipio diem paschatis,& articulum mortis. a Secundo suppono, quod celebrare Missam extra Conuentus in Oratoriis quoad Religiosos , esse actum nimis distinctum ab actu dandi Eucharistiam extra Conuentus,unus enim actus non depcdet ab alio, quia

Missa potest celebrari sine eo quod ministretur Eucharistia : & e contra potest ministrari Eucharistia Gne eo quod celebretur Missa,vt patet quotidie in Conuentibus, ubi saepe datur Eucharistia populo sine Missa et sed dantur particularconsecratae Iepositae in sacrario.Cumque sint hi duo a stus distincti, Summi Pontifices duo priuilegia distincta concesserunt Religiosis, unum vi possint celebrare extra Conuentum de quo alibi.) Aliud vero priuilegium distinctum est,ut pos- snt dare Eucharistiam secularibus extra Conuentum, scut paulo supra vidimus. Ac proinde cum sint distincta priuilegia celebrare Missam extra conuentum in oratoriis , & ministrare Eucharistiam saecularibus

extra conuentus, unum priuilegium non pendet ex alio , & ex consequenti reuocato uno non censebitur reuocatum alterum, nisi id exprimatur. Tertio adhuc

suppono Episcopum non polle reuocare priuilegium datum alicui. Summo Pontifice, cum inserior non possit abrogare legem silperioris, nisi forte Papa expresse committat Episcopo ut reuocet priuilegia Religiosorum, sicut commisit Concit.Trident. supra citato

loco

854쪽

loco Episcopis, ut possent praecipere Religiosis ne celebrarent in Oratoriis priuatis saecularium; nihil tamen ibi dixit de ministranda Eucharistia saecularibus CStra conuentum , quod est priuilegium distinctiim. 3 His suppositis, conclusio supra posita, quod scili cet possint Religiosi celebrantes in Oratoriis dare Eucharistiam praedictie sceminae,de qua quaeritur, & filiae eius, non obstante prohibitione Episcopi iam manet Probata ex dictis: habent enim ad id clarum priuilegium , ut vidimus, quod priuilegium distinctum est a priuilegio celebrandi in oratoriis. Et Episcopus non potest hoc priuilegium abrogare , nisi id illi expresse a

Papa committatur, quod non commisit Tridentinum citato loco , ut diximus: ergo polIunt id facere Religiosi per dicta priuilegia, maxime cum id fiat na secreto line scandalo. Hoc ipsum teneenouissime Suarezrom. .de P eliσ.lib.9. cap. 3. y.Dices:ergo licebit.ubi in fine ait, quod Religiosus habens licentiam ordinarii, pro Missa celebranda in aliquo oratorio particulari, non erit necellaria specialis licentia ad dandam Eucharistiam, sed ex vi priuilegii licebit. Sic ille. Sed in nostro' casu Religiosus celebrat in hoc Oratorio de licentia Papae, et Episcopi, ut suppono: ergo ex vi sui priuile , gij poterit ibidem ministrare Eucharistiam. Et licet

Suareet cit .cap. g. tertio circa. dicat posse Episcopum ex insta causa praecipere suo parochiano ne sacram Eucharistiam recipiat in tali oratorio in poenam alicuius delicti, vel ob aliam causam iustam ; Hoc non facie contra nos , quia in hoc casu supponimus nullam darrculpam in hac matre & filia, ob quam priuentur sacra

Communion2,neque aliam causam iustam. Imo addit

ς'arez cit. loco haae verba. Si Episcopiu prohibeat seb-ῖto non quidem communionem simpliciter , sed ne illam μ

855쪽

mstris facerdotibuι c Societatis scilicet Iesu 9 recipiat,ta Iem prohibitionem non obstare huic facultati,quia ista supposita praeceptum est iniustum , π directe pugnans cum priuia legio Pontificis. Quo nihil clarius dici potuit .Hoc ipsum

tenet Rod rigueZ cit. art. 3 .f.circa quas. ubi in fine sic ait. Per facultatem tamen Leonis x extra Communionem paschalem,id sibi indire te per viam communicationis gener liter conceditur in omnibus com nionibus voluntariis, ut

scilicet in quacunque Ecclesius possint fdeles communicare. Id est illis Eucharistiam dare. Idem tenet Villatobos loco supra citato. Idem tenet Frater Ioamaes a Cruce. in sua Epitome de statu Religionis lib. 2.c .s f. Tertia conclusio. 4 Probatur adhuc conclusio rationibus. Prima iam fuit supra tacta: nam Religiosi habent clarum priuilegium ad dandam Eucharistiam saecularibus extra CO- uentus suos , & Episcopus non potest illud abrogare, ut diximus. Nec constat ullum Papam post illos supra

citatoS, haec nostra priuilegia reuocasse: sin minus reuocationem ostedant noui Pontificis. Reuocatio enim

'priuileg ij debet intimari priuilegialo,teste Suareet tom.

ter i ergo nihil impedit quominus Religiosi hoc tuo priuilegio viantur. Secundo, ista prohibitio Episcopi, ne Religiosi dent sacram Eucharistiam in hoc orat , rio, in rigore est reuocatio dicti priuilegii concessi Religiosis, ut patet: Episcopus autem non pote st reuocare priuilegia Papae, neque id illi commisit Trident. cit. loco circa ministrationem Eucharistiae extra Con uentum faciendam a Religioss: licet commiserit Episcopo, ut possit illis prohibere, ne celebrent in Oratoriis , quod est nimis distinctum a ministratione Eucharistiae, ut supra dictuiti est.Tertio probatur,quia illud

856쪽

8 6 PAR s III. CAsus XXXIX.

lud priuilegium Pauli UI. non est antiquatum per non viam, quia ut Religio amittat priuilegium per non

viam, requiritur spatium centum annorum cum aliis conditionibus,quae hic non interuenerunt,de quo Ro-drig.lom. I .M. Regul.q. 6 I. art. 3. Bulla autem Pauli Iridata est anno Iss .& nondum fluxerunt anni centum. Et praeterea non constat quod ulli Religiosi usi sint hoc priuilegio , forte enim illud practicant quotidie. Quarto probatur, quia ministrare Eucharistiam

hoc modo in Oratorio priuato nullum damnum, vel iniuriam infert parocho: haec enim communio est vo Iuniaria , & non fit in articulo mortis, vel in die PaLPhatis, in quibus solum tenetur parochianus illam recipere de manu parochi. Sicut enim extra articulum mortis, dc diem Paschatis potest parochianus unius parochiae sacram Eucharistiam recipere in aliena parochia inscio,& inuito proprio parocho, quia tunc co- mimicat voluntarie: ita etiam extra illos duos dies poterit recipere Eucharistiam in suo Oratorio de manu Religiosi ibidem potentis celebrare. Et dato quod in hoc aliquod praeiudicium fieret paroelio , adhuc posset Religiosus Eucharistia ibi ministrare.Νam licet Papa non concedat priuilegium cum praeiudicio tertii. si tamen Papa sciat, & videat inde oriri praeiudicium tertii,& nihilominus priuilegium concedat, tenet priuilegium , quia Papa id potest facere:vt elare patet in priuilegio quod aliqui Pontifices concesserunt aliquibuς monalteriis, ut non soluerent decimas , quod tamen clare videbant Pontifices redundare in praeiudicium Episcoporum, quibus debentur decimae: & n1hilominus tale priuilegium validum est.Eodem modo se ire debuit Paulus IV. & alij Pontifices ex ministra torio Eucharistiae per Religiosos extra suos Conuein

857쪽

eus aliquod prariudicium posse erga parochos resultare,& nihilominus ad id priuilegium concesserunt, e go priuilegium valet: est enim illud praeiudicium vati de paruum, vel fere nullum. s Ad primum argumentum in oppositum patet s tutio ex dictis:nam Concilium Tridentinum citato loco non dedit potestatem Episcopo abrogandi hoc pria

uilegium quod habent Religiosi ministrandi Eucharistiam extra conuentus, licet illi concesserit ut posset abrogare priuilegium illorum celebrandi millam in Oratorio priuato, quod est diuersum ab isto, de quo agimus, & destructo illo priori non destruitur hoc secundum,cum sit unum uadepedens ab alio. Ad id quod Primo adducitur in argumento , videlicet, quod qui Potest in maius,potest in minus: Si intelligitur absolu-tc,est falsum.Nam sacerdos absoluens poenitentem in

Sacrameto Poenitentiae,dat remissionem peccatorum,& gratiam , ut minister , & tamen non potest illi dare unum diem indulgentiae per modum indulgentiae eratra sacramentum , quod est minus. Intelligitur ergo quod potens maius, potest & minus,quando ilitia minus est contentum sub maiori, illique subordinatum.& pedens a maiori. At dare Eucharistiam, te se non ethsubordinatum,vel depedens a Mitia,ut supra vidimus. Et adhuc probatur alio exemplo:nam in cap. I. de Torneamentis , conceditur quod possit absolui ab excommunicatione ille qui moritur in torneamento illicito si ante mortem petierit: non vero illi conceditur sepultura Ecclesiastica , quod est minus quam absolutio ab exco in unicatione, & sic coceditur illi quod est maius, non vero conceditur illud quod est minus, ut ibidem uotat glolla. Ad aliud quod adducitur in eodem primo argumento,quod acceI tium sequitur naturam prii

858쪽

cipalis,& quod hoc destructo, destruitur accessorium potest primo negari quod dare Eucharistiam iaculari, ex se sit accessorium missae licet enim Eucharistia conficiatur in misia, & in fieri pendeat a Missa, non tamen pendet ab illa in conseruari, neq;quoad ministratione, ista exhibitionem communionis, ut supra dixi. Et dari potest aliud exemplum : nam pater in humanis pro dueit filium,& filius pendet a patre in fieri,non tamen filius dicitur accessorium patris.Secundo respondetur,

illud quod dicitur accessorium perire perempto principali,intelligi quando accessorium est tale, quod non pol sit consistere sine suo principali.Sic exponit Nauar.

in consiliis consilio 3 s .de voto,s' voti redempt.6c tunc diaspositum in principali censetur dispositum in accesso-xio.Secussait Nauar.) quando accestorium potest co sistere sine suo principali. At supra vidimus ministrationem Eucharistiae posse existere sine missa:ergo licet ministratio Eucharistiae esset accesibrium missis,disp fitum in hac,non censeretur dispositum in ministrati ne Eucharistiae. ε Ad secundum argumentum dico,quod primo,Eucharistiam ministrare saeculari in Oratorio non causae praesudicium parocho,ut supra diximus: & dato quod aliquod paruum praeiudicium causaret , Papa Videns,& sciens potuit illud priuilegium concedere , sicut di-Σimus in exemplo de decimis. Ad tertium respondet Suared citato cap. 3. 3.Obbri vero, quod Papa Clemena v. non potuit reuocare concessiones Pontificum succe. rum,quia Papa antecessor non ligat manus posterioris:& paulus IIII.fuit posterior Clemente V.& concessit contrarium. Ad quartum respondet idem Suar. h. cap. f. Dices: ergo: negando sequelam , licet enim P ipa concessat Religiosis ut possnt ministrate Eucharistiam

859쪽

timam saecularibus extra suum conuentum, non c-eedit proinde ut illam possint cum pompa, & processione ex couentu per plateas deserre ad infirmos, quia hoc esset contra consuetudinem, & satis constat talem modum illam deferendi pertinere solum ad parochos,& hic modus deseredi proprie intelligitur in illis verbis Papar : Sine alicuius praeiudicio. Et talis modus illam deserendi per planteas ad infirmos,non est in usu apud Regulares. Leges autem attendunt ad id quod regulariter fit & frequenter accidit. Et sic potuit Papa concedere Religiosis ut extra conuentus possent ministrare Eucharistiam , quia hoc scandalum non generat: non tamen debuit cocedere ut illam per plateas cum pompa ad infirmos deferrent, quia hoc in usu non est, &proprium ossicium parochorum est.Sub censura &c.

CASUS XL.

De quodam Clerico ordinato cum tribus ordinibuUacris sine intersitis, o extra tempora.

QVidam habes solos ordines minores e . quodam Episcopatu Insularum,obtinuit licentiam a capitulo ibi sede vacante post annum, ut Olyssiponem veniens ibidem omnes tres Ordines sacros maiores reciperet non distinguente capitulo, neque dispensante, neque petente dispensatione circa interstitia, vel circa

tempora.Olyssiponem veniens erat etiam tunc capitulum sede vacante : sed quidam ibi Episcopus titulariseidem dixit se habere priuilegiu ordinandi extra tempora Ouo audito recepit ab eodem Episcopo omnes

860쪽

tres ordines sacros intra paucos dies sine interstitijs, Ec extra tempora:& quando illos suscepit, habuit bonam fidem,& credens se id posse licite facere. Post ordines susceptos orto aliquo scrupulo , fecit se absolui per Bullam Cruciatae ab omni censura,& peccato si

forte antea incurrerit. Postea ad Insulam rediens exercuit bona fide susceptos ordines. Quo audito Gubernator Episcopatus Insulani,per sententiam declarauit illum irregularem eo quod ordines suscepisset extra tempora & sine interstitiis, & in eisdem ministrasset. Olyssiponem rediit ubi iam tunc erat destinatus, &consecratus Episcopus pro eodem Episcopatu Ins

. Quaesitum fuit primo quas poenas praedichus in-

Secundo , an suus Episcopus possit cum illo dispensare, etiam Olyssipone existens extra sitam dioe

cesem. I DRima conclusio. Iste clericus non incurrit GD I pensionem , neque irregularitatem ex eo quod ordines sacros receperit non seruatis interstitiis sine dispensatione. Probo, quia Concilium Tridentinum sess. 23.cap. II . iubens seruari interstitia, nullam poenam suspensionis, vel irregularitatis imponit contrasacienti . ut videre est in textu utriusque capitis. Quando vero lex non imponit has poenas, neque nos debemus imponere, ut docent communiter Doctores. Hoc ipsum expresse tenet Zeroia a. p. praxis Epist. verbo ordo, g. Octauo, an qui, ubi ait quod licet Sixtus V.poenam suspensionis imposuerit ordinitis non se uantibus

SEARCH

MENU NAVIGATION