Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

881쪽

tria enim ibi dicit ad hoc concernentia. 3 Primum est ninn. 7 . quod fiscus tenetur soluercidebita contracta a reo ante commissionem criminis:& probat hoc per textus & Doctores , quos ibi vide: sed hoc debitum Missarum dicendarum contracturrierat a Conuentu Monialium antequam incideret iis culpam,vel negligentiam soluendi creditoribus : imo a fundatione Coruientus debebatur hoc debitum ergc

fiscus id est possessores harum possessionum hodie te nentur ad illa debita soluenda. Secundum quod dicie

Sanehegibidem n ero 86. id magis confirmat. Aidenim post confiscationem bonorum nullam litem, seiractionem pro debitis ipsi reo confiscato poste intentari, sed mouendam esse solum contra fiscum posside-tem bona. Et citat etiam textus, & Doctores: ergo hodie lis non est mouenda pro hoc debito missariun contra conuentum Montalium, fere consis catum; sed contra possetiores harum possessionum qui se habent ut fiscus.Tertium quod addit Sancheg eodem num. cum rexi.& Doistoribus,est adhuc maius,videlicet, quod ille cui per fiscum bona sunt adempta, non tenetur postea soluere debita antiqua etiam si veniat ad pinguio-xem fortunam, idque neque in foro externo neque in interno. Si ergo etiam haereticus, qui propter haeresim amisit omnia tua bona per confiscationem, deobligatur a soluendis debitis antiquis in utroque sero, videtur idem dicendum de conuentu monialium , qui non propter crimina contraxit debita, sed propter neglia gentiam , vel malum regimen amisit polIessiones qui . nus annexa erat obligatio missarum dicedarum, vide- obligandus sit a solutione perpetua harum missarum. Quarto adhuc facit in fauorem Montalium, quod Me pollestiones non poterant vendi a ministris iustiά

882쪽

8 2 PAR s III. CAsvs XLIII.

tiae; nec a Conuentu , cum haberent clausulam per te statores appositam ne unquam possent alienari ut habetur in Ordin. Portugalliae lib. .iu. 9 3. S.;. Quod adeo verum est ut neque Rex confiscaris bona Heretici possit confiic ire illa quae prohibita sunt alienari , ut tenez Nauar. Lb.s co et trocis tutae simon. colitio 3. & Iuliu

dicentes,quod in confitcatione non veniunt bona prohibita alienari. Vnde tatis venditio posse :ionum fuit nulla, utpote contra legem facta: unde aduerto posse has Moniales multum iuuari ad recuperandas praedictas pollessiones per priuilegium concessum a Ioannea χ Fratribus ordinis Motis Oliveti relatum a Roda 3grsim. 3 .qq. I Ur lM.q. F 6 .ari 2.6 His tamen.per quod illis concessit quod pollini habere restitutionem in integrum circa laetionem factam in bonis suis Conuen- tuum,nue faeba fuerit laesio per praelatum Conuentus, eiulque ctripa,sive culpa procuratoris Conuentus siue culpa cuiuicunque personae saecularis cui ulcumque sit dignitatis.s Ad primum argumentum in oppositum dicedum est, quod licet testatores in suis testamentis solis M Dialibus hanc mistarum obligationem imposuerint, Mnon aliis, est, quia supposuerut illas possessiones num

quam fore alienandas, licut in testamento manduunt. Dato autem quod siue male , siue bene sint alienatae,ilandu est illis iuribus citatis dicentibus quod res tran 1 cat cum Onere 1uo, sicut transeunt res confiscatae. Ad id quod addit argumentum non debere Moniales re PO l tare lucrum ex tua culpa in non soluendo praeterit d CD. ι 1. drco , quod Moniales non soluere obligatis nem Misarum , quam non debent, non est lucrari aliquid, ted ut plurimum est non amitte se,& non obliga vi ad

883쪽

ri ad id quod non debet. Nemo autem ob culpamqualemcumque obligandus est ad id quod non debet. Ad

secundum argumetum dicendum est: exemplum venditoris non facere contra nos, quia conuentus Monia

lium non vendidit has possessiones, ut diximus,sed solum per ministros iustitiis venditae sunt, inuito sere Conventu: & quando Conuentus illas amisit inuitus. non tenebatur adhibere illam monitionem,uel protestationem: sicut illam non tenetur haereticus facere quando sibi inuito bona per fiscum ausseruntur e cum post confiscationem actio pro debitis non sit mouenda contra confiscatum, sed contra fiscum, ut supra diximus ex Sanch.Sub censura,&c.

De quodam adulterio putatori diuortior o obligatione denunciandi propter edictum.

QVaedam nupsit viro cuidam bona side, cum neu ter putaret subesse impedimentum. Illa tamen quando nupsit non habebat annos duodecim requisitos ad validitatem matrimonii. Progressu temporis,lula commisit clarum adulterium cum altero Viro. PrΟ- prius vir illam multis vulneribus sauciauit, & putans illam manere mortuam, auffugit. Conualescente illa ex vulneribus, ille iteru accusauit illam propter adul-rium. Illa confugit ad iudicem Ecclesiasticum coram quo probauit delictum suum non fuisse adulterium,eo quod, quado illa nupsit non habebat annos duodecim, idque probauit coram iudice, & proinde non fuiste

884쪽

adulterium cum matrimonium fuerit nul Ium. Iudex Ecclesiasticus protulit sentetiam diuortii inter utrumque,declarans matrimonium fuisse nullum,& proinde posse utrumquo cui vellet nubere. Quo obtento illa accusauit illum quod durante putato matrimonio dis-spallet dotem suam,pro quo fecit illum carcerari carcere publico, allegans quod dato quod matrimonium fuerit nullum reddenda sibi esset sua dos integra. Ille durante hoc litigio sumpsit certas res pretiosas aureas, & argenteas , quas sub pignore cuidam Petro tradidit, vel ub illis pignoribus sibi commodaret centum au-Wos,quae pignora tradidit in secreto,& praesumitur dict.i pignora allata futile a tamina inter dotem. Faemina impetrauit ab Episcopo excommunicationem , per quam obligauit sub censura, ut quicunque sciret depi aedictis rebuς ablatis, denunciaret intra paucos dies. Multa ex praedicto casu orta sunt dubia. Primum an

praedicta taminae fornicatio, fuerit verum adulterium:&per hoc adulterium amiterit dotem marito acquirendam λSecundum, si, dato quod dotem non amiserit, Petrus detinens pignora praedicto modo apud se a viro deposita, teneatur denunciare iudici Eccle fiastico depigitoribus sibi a viro commendatis, si sciat, & timeat se amissurum elle centum aureos quos sub pignoribus viro putato commodauit, cum ille modo carceratus sit dc pauper

Tertium , dato quod non teneatur de nunciare cum tanto damno,cui reddere debeat praedicta pignora: an viro qui dedit, an scominae cuius erant,an vero sibi re tinere possit in compensationem

r Ad primum' dubium dico fornicationem illam foeminae habitam durante matrimonio putato , fuisIo

885쪽

Theologice, & formaliter verum adulterium quoad malitiam , licet materialiter tale non fuerit cum iii rei veritate illa non esset vera coniux. Quod autem formaliter, quoad malitiam fuerit adulterium, & in spe . cie adulterii reponendum, probatur ex communi Doctorum sententia, quod sola intentio operantis facit suum actum,& proinde peccatum reponi in certa specie,ut si credebam me rapere rem alienam,cum re vera non ellet, sed mea, furtum formaliter commis ex mala intentione :&sic de multis aliis exemplis apud Theologos. Et ultra Theologos habetur in cap. voluntate de sententia excommvn. ubi sic dicitur. Ca- --

luntate,ac proposito maleficia distinguantur cIbi glosia

plura citat,& addit. At ista scemina voluntate, & proposito voluit committere adulterium cum se vere Uxorem putaret. Quod vero attinet ad secundam partem eiusdem primi dubij, dico per leges huius Regni

lib. 1 . Ordinat.titulo 3 8. g. a. Maritus non acquirit dotem uxoris adulterae, nisi quando illam actu in adulterio deprehensam ibidem occidit. Vel si illam post deliactum accusat de adulterio,& probato crimine sibi dos per sententiam adiudicatur. Sed iuxta sacros canones haec mulier amisit dotem. Sic tenet glossa capitis plerumque,de donat. Inter virum uxorem. In verbo ,

petere non valebit,ubi ponit casum in foemina, quae re putatur vere nupta, quae peccauit cum homine diuerso a putato marito:& postea accusata a viro putato,inuentum est fuisse matrimonium nullum , eo quod illaestet consanguinea viri tui, qui est casus omninb similis huic nostro. Et ibi citata glossa cum aliis textibus quos citat ait quod talis mulier dotem amisit. Idem tenet Panormitanus ad citatu in caput Plerumque, ubi citat Innocentium, Hostiet Isem , Gosedr. 3c Ioannem. Andr.

886쪽

Andr. qui sunt grauiores inter Canonistas.Et clare cotiligitur ex verbis citati capitis Flerumque, ubi Papa ait. Quod si mulier causa Arnicationis a viro separata fuerit,dotem amittat. Non ait,ob adulterium, sed ob fornicationem .Haec autem suit separata a viro propter ornicationem. Quod tamen intelligo, ut semper post delictum sit necessaria sententia iudicis Ecclesiastici, quae declaret crimen, & condemnet in dote. Quod si non est factum in isto casu, fuit,quia a iudice Ecclesiastico non fuit petitum, nisi declaratio validitatis matrimonij.

a Ad secundum dubium dico, Petrum habentem

pignora non teneri denunciare de pignoribus sibi comendatis cum tali periculo. Est enim communis Doctorum opinio, quod nemo tenetur denunciare , si ex denunciatione resultare sibi debet damnum notabile. Sic tenet Corduba in n.quast. 6 66. Sayro inflare. citat plures alios.Riccius tom. I. Decis Oileotan 99s.& alij communiter At constat,quod si Petrus denunci et de pignoribus, iudex iubebit illa reddere mulieri, & Petrus non poterit recuperare suam pecuniam a viro putativo, carcerato , dc paupere. Et aduertit Say ro cit. loco, quod in hoc casu, quando ex denunciatione mihi resultabit damnum notabile, si ego vocatus fuero a iudice pro testimonio serendo in illo casu,exhibitoque iuramento, posse me Uzgare,ac dicere, me de casu nihil scire, subintelligendo apud me:quod non scio ita ut tenear reuelare.Quia iudex in tali casu non potest obligare ut veritas reueletur cum tanto damno proprio.

3 Tertium dubium multas petit responsiones. Et primo dico, quod si vir,qui dedit pignora, non mihi

poteriῖ reddere 1 OO.aureos, quos sub pignoribus com-

. modauit,

887쪽

rnodauit,non teneor illi pignora reddere,quia non teneor amittere centum aureos: & ob eandem causam

non tenebor pignora reddere mulieri, cum amissione meae pecuniis. H c tamen casus decidi debet per alium cassem, quotidianum tractatum a Doctoribus in materia rettitutionis, quando quaerunt, an is qui bona fide emit rem a latrone, & postea nouit rem illam esse Ioannis: an possim rem donare latroni petendo pretium, quod illi dederam, an vero teneatur rem donare Ioanni vero domino, etiam si sciam me pecuniam meam amissurumὶ In quo duae sunt opiniones. 4 Prima asserit teneri me reddere rem Ioanni vero domino, non latroni, etiam si sciam me pecuniam meam amissiurum. Secunda opinio fauorabilior inquam magis inclino,dicit posse me reddere rem latroni ut mihi reddat pecuniam meam, etiam si sciam illum non esse redditurum vero domino, si aliter non possum pecuniam meam recuperare. Hanc opinio

I. pro qua citat Allietiodor. Alexandr. Alensem,Sylv. Antonin. Nauar. Tabienam Lopez, &alios, cum quibus poterit quietari conscientia, & adducit claras iationes pro illa:praecipua est, quia neque ex obligatione iustitiis, & charitatis teneor saluare rem alienam, reddendo illam vero domino, cum amissione magna pecuniae meae.Cum ergo in hoc casu, si redda pignora 'mine cuius suppono elle sim pecuniam meam amissurus. Si item restituam pignora viro putatiuo, qui est carceratus, & pauper, & mihi restituere pecuniam meam non valet, illamque proinde amittam;sequitur quod illa pignora potero retinere per modum compensationis: dummodo restituam illud quod dicta pi-Snora plus valent quam peeunia , quam ego dederam

888쪽

commodatam sub pignoribus. Compensatio enim fieri debet seruata iustitia, ut scilicet compensans non plus sumat de re aliena, quam sit illud quod sibi debebatur. Alias compensatio esset iniusta, & proinde sur- tum committeretur. Est autem haec restitutio excellus valoris pignorum faetenda illi, de quo constabit esse verum dominum talium pignorum; siue sint foeminae eo quod pertinuerint ad dotem suam, siue sint viri, eo quod ad illum iusto aliquo titulo pertinuerint. Quod non dico sine causa , potest enim maritus pignorare bona mobilia ex dote uxoris ad faciendas expensas pro sua iusta defensione, quando ipse maritus non habet aliquid ut se defendat, sicut inter alios tenet Riccius rom. I.Decis ollect. I 2 3 er I 97 .dc alii.

CASUS XLV. De quadam rite, o donatione facta a parentibus cuidam filiae.

QVidam vir,& uxor illius habebant filiam legiti

mam,dc Vnicam tantum,quam matrimonio iun

xerunt cuidam adolescenti: quibus sic matrimonio iunctis dotem constituerunt in hunc modum. Donamus, de in dotem coristituimus futuris nuptis omnia nostra bona mobilia, & immobilia, donaria aurea, Scargςntea quae hodie habemus,& possidemus,& inpo sterum habebimus, & acquisiverimus, siue per donationem nobis factam, sue per haereditatem, siue per Regis liberalitatem, uec remunerationem thabebat vir enim ius ad Regis munera ob multa obsequia Regirraestita siue quocunque alio titulo acquirenda,&

Mortua

889쪽

kiortua est uxor dolatrix: mortuus est etiam genervi: riusque, & mansit filia legitima vidua cum aliquibus filiis ,& sustentatur redditibus , & possessio ibus sibi relictis a marito,quae sunt sufficientes,& vivit ivxta patrem suum viduum in domo separata, sed habente eandem pol tam communem patris. Pater vivit in

domo alia vicina, & domi secum habet aliam si iam illegitimam, ce naturalem, sibi gratam de beneficam. cui committit administrata onem liberam suorum reddituum, qui ampli sunt. Et eadem filia naturalis vltra nanc admini illationem habet peculium profectitium sussiciens ad suam sustentationem. Et e dem lilia natui alis expendit i edditus paternos in sustentanda domo paterna,& resdua seruat sibi. Quaesitum est: primo. An. pater possit donare huic filiae naturali, & illegitimae, vel cuicunque alteri id quod superest ex tuis redditibus, non obstante rigorosa illa donatione, dotatione facta filiae legitimae: anx ero teneatur residuum dare filiς legitimaeiQuod pes det ex eo ,an ille pater licet secerit illam donationem amplam, ut nihilominus dominus fructuum omnium ista Ium rerum donatarum, ita ut postit hos fractus donare cui uoluerit. Secundo quaeritur, an illa filia naturalis, cui patet commisit omnium reddituum suorum administrationem, possit sibi reseruare id quod supereti ex congrua domus paterna: sustentatione. ι Pro respousione suppono primo ex Iulio Claro ιλ4.si fraxis 3 Doninio. udini 0.nuim7.dc aliis,donatio nem omnium bonorum praesentium, & futurorum, non es le validam nisi fiat causa mortis, esse vero inualid ilia si fiat ii tet vivos. Ratio huius disi riminis est, quia cum donatio inter vivos statim transserat dominium

890쪽

nium rei donatae in donatarium,non permittunt leges ut aliquis in vita sua omnia det nudus manens absque remedio unde sustentetur, & absque re vlla de qua possit testari in morte: talis autem donatio qua aliquisite omnia donat inter vivos statim transfert dominiuomnium rerum in donatarium. Si vero donatio omnium bonorum praesentium, & futurorum fiat causa mortis,licita est; quia talis donatio non transseri statim dominium rerum donatarum in donatarium, sed tale dominium promittit dandum post mortem: & interim taliter donans causa mortis, manet cum dominio , & v fructu bonorum suorum. Hanc etiam doctrinam traditRabello cum aliis quos citat tom.de oblia ista donatio,de qua

quaeritur, suerit donatio omnium bonorum, Ut constat,ad hoc ut valida sit, oportet ut non sit donatio ii tor uiuos,per quam donans a se transtulerit statim dominium omnium bonorum in filiam legitimam & generum: sed oportet ut sit donatio causa mortis, per quam donans manserit cum dominio , & v fructu bonorum suorum, cum obligatione tamen dandi in hora mortis dictae filiae legitimae omnia bona tunc extantia. π2 Secundo noto, & suppono in re quapiam esse tria haec distincta:dominium rei: usum fructum rei :& simplicem usum rei: dominium rei habet ille qui est dominus rei absolutus, ita ut possit illam dare, alienare transferendo a se dominium in alium, sicut habet quilibet in ove sua. Vsumfructum tantum rei habet ille. qui non est dominus rei, habet tamen dominium supra fructus istius rei,ut illos possit comedere, S: libere donare. Huiusmodi est pater circa bona castrensia filii impuberis, quorum non habet dominium , habet ta

men Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION