Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

861쪽

ilantibus interstitia , postea tamen Gregorium XV. tem erando Bullam Sixti, suspensionis poenam abstulisse Idem tenet SuareZtom. decempuri disp., .sect. I. num 43. dicens eandem suspensionem sublatam esse.

Idem tenet Reginaltoma Io.34.tra I. 2.num. TI. g. Reducitur,& Riccio . Decisionum deris. F 6. citans Sayrum.Et sic ob interstitia non seruata, videtur sine causa fuisse hunc clericum per sententiam declaratum irregularem. et Antequam ego proponam secundam conclusio- De m, noto, & facio magnam vim in eo quod dicitur in ipsa informatione, videliceti hunc clericum quando suscepit Ordines omnes sacros modo praedicto, ex

quando in illis ministrauit, habuisse bonam fidem. Et Probari etiam potest quod habuerit bonam fidem, quia scilicet Episcopus titularis in illa materia versatus & bonus Theologus, eidem clerico dixit, se habere priuilegium ad praedictos Ordines sic conserendos. Et saltem habuit Clericus ignorantiam inuincibilem,

quae sere est idem, ac bona fides. Ignorantiam enim inuincibilem dicitur habere is qui interrogat Doctorem grauem: 8c nihilominus ille Doctor errauit in consulendo: tunc enim sequens consilium Doctoris, etiam ei ratum, habet ignorantiam inuincibilem, quia in te rogans illam vincere non potuit & proinde habuit bonam fidem credendo Episcopo, de Theologo. Et adhuc noto, quod licet licentia data huic clerico a capitulo Sede vacante, exprimeret , quod posset recipere tres Ordines sacros maiores, seruatis tamen interstitiis,& in temporibus Ecclesiae, adhuc tamen hieclericus poterat hahere bonam fidem,& recipere omnes Ordines absque interstitiis credendo Episcopo titulari, do docto, dicenti se habere priuilegium ad Or-

862쪽

clines conserendos extra tempora ,& sine interstitiis. Eo scilicet modo, quo si subditus habens casum reseris Datum a quo suus Episcopus non vult, vel non potest illum absoluere : potest talis subditus adire Nun- Cium, vel alium habentem potestatem delcgatam, &ab illo beneficium absolutionis recipere. Hoc posito

3 Secunda concluso. Hic clericus quando primo

Tecepit ordinem Subdiaconi extra tempora, no incur-xit irregularitatem, nec suspensionem, siquidem illum suscepit bona fide. Hoc sic deduco : quia quando ordinatus est Subdiaconus non erat suspensus ob non se uata interstitia, quia haec non tunc obligabant. Deinde quando suscepit ordinem l laconi , & Sacerdotis, non incurrit iuspensionem ob non seruata interstitia , ut patet ex prima conclusione. Deinde . cum in susceptione horum trium ordinum maiorum non esset suspensus iuxta iam dicha , non incurrit irregularitatem in illis omnibus suscipiendis ratione vi latet censurae suspensionis quani non habebat.Secundo probatur non incurrisse irregularitatem in ordinibus recipiendis , quia scilicet omnes illos suscepit bona fide,& cum eadem in illis ministrauit.Censuraevero, & irregularitates quae ponuntur ob delictu non incurruntur, quando adest bona fides, ut est communis Doctorum opinio , de qua fuse & docte Sanch. lib. 9.d matrim.ci ρ 3a ann m. Is citans multos. At iste elericus suscipiens hos ordines sacros habuit bonam fidem,ergo nullam incurrit irregularitatem Et confirmatur, quia ubi non est culpa, non datur poena : poena enim & culpa sunt correlativa: at hic clericus suscipiens hos ordines non habuit culpam cum haberet bonam fidem: ergo non incurrit poenas suspensionis, vel

863쪽

vel irregularitatis. Est huius opinionis expresse Suar rom.de censuris.di0. 3 I. ubi loquens de suspensione posita contra ordinatum extra tempora, ait illam non imeurrere eum, qui credit se habere legitimam facultatem , vel Episcopum illam habere, vel ex alia simili ignorantia inculpabili, quo nihil clarius dici potuit ad

intentum. Hic autem Hericus credidit Episcopum habere facultatem,ut se ordinaret extra tempora, & sine interstitiis. Eandem opinionem tenet Comitolus lib. 6s inum responsionum, . 7.num. I. dicens Ordinatum e tra tempora tunc solum incurrere suspensionem,si seiseerit cum praesumptione, secus si faciat cum aliqua ignorantia.Idem probatur ex eo quod communiter dicunt Doctores fere in simili materia,videlicet,quod si ego antequam susciperem ordinem Subdiaconatus, feci diligentiam moralem quam potui ad sciendum si haberem aetatem requisitam, dc nihilominus a parte rei illam non habebam, suscipiens talem Ordinem non incurri irregularitatem, nec suspesionem propter bonam fidem. Sic tenet Nauar. in f m. .cap. 27.num. IJ Iri& Suar.ciridis'. 3 I .num. 26. Reginaldus ritu til. Gm. T. f. Monet seperi Quod currit eodem modo in eo qui recapit ordines sacros extra tempora bona fide. Hic vero clericus omnes suscepit cum bona fide, ut supponimus: & hoc amplius confirmabitur ex dicendia in sequenti conclusione. Tertia conclusio.Iste clericus non incurrit irregularitatem postea celebrans Missam fidem dic de exese citio aliorum ordinum lacrorum si celebrauit bona fide. Probo hoc ex tribus fundamentis: Primum est ex Bulla Pij II. quae pro hac materia frequentius citatur, 'quae incipit, mexsacrorum.m qua ponitur ocena irre sularitatis Ordinato extra tempora, & in illa ponun-

864쪽

tur haec verba: Si in illis miminare prae sim eris. Quando

vero lex Pontificia poenalis ponit hoc verbum, Prae sumpsierit,contrafaciens cum bona fide, vel cum aliqua ignorantia non incurrit illam pccnam, Ut tenet communis opinio Doctorum: de quo Henriq.rom. 2.lib. I 3. cap. 2 3. -m. 3. citanS multos in glossa littera C. & tradunt multi alij. At iste clericus celebrauit bona fide,ut suppono : ergo non incurrit irregularitatem. Secunda ratio est, Si aliquis Sacerdos a parte rei est excommunicatus, idque ipse ignorat, vel obliuiscitur,& bona fide celebrat, non incurrit irregularitatem positam contra excommunicatum celebrantem, idque ob bonam fidem, ut tradunt communiter Doctores,maxime Syl- uester Ver.irregularitas. g. I Quintum. Nauarr. DIDm.lat. V. 27.Num. a 4. Hemici lib. I 4.de irregul. Cap.

7. num. I .citans alios in glossia littera I. ergo a simili iste clericus, dato quod esset suspensus squod non erat, neque ex comm unicatus cum celebrauerit bona fide, noincurrit irregularitatem. Addo quod dicitur de hoc clerico, quod post susceptos ordines fecit se absolui per Bullam Cruciatae a quodam Patre Societatis Iesu, qui tum per Cruciatam, tum per sua priuilegia poterat illum absoluere ab omni censura reseruata Sedi Apostolicae . quae non esset Bullae Coenae : & hanc absolutionem sui cepit antequam Missam celebraret. Tertia ratio, seu fundamentum est, id quod tradit Nauarrus in sum ι. cap. 27.mim. I si .ubi docet,quod ille qui temerarie ordinatus est,postea tamen bona fide, & candida simplicitate per poenitentiam purgato peccato, eXer cuit ordinem existimans id sibi este licitum, non fit irregularis per Bullam citatam Pij II Nauartum sequitur Rer inadduib. 3 cap. 6. num 61. quod dictiim Nauar. Continet plus quam petit noster casus: nam ibi loqui-

865쪽

tur de illo, qui ordinatus est temerarie, & postea eum sola confessione peccati, & sine dispensatione irregularitatis celebrauit. Nos autem loquimur de clerico ordinato non temere , sed bona fide , & qui celebravii bona fide. Denique fauet quod dictum mihi fuit,hunci clericum, antequam Midam celebrasset, petiille liceritiam a capitulo Sede vacante pro Missa celebrandae quod satis probat illum habuisse bonam fidem in ce-.lebrando: debuit enim in petitione praesentata Capiήtulo exponere quomodo ordines extra tempora,& sine interstitiis susceperit: quo non obstante Capitulum dedit licentiam celebrandi: in quo significauit se velle dispensare cum illo in omni impedimento quod

haberet ad celebrandum. Poterat autem capitulum se de vacante dispensare cum illo in omni irregularitatae orta ex delicto, non deducta ad forum contentiosum,

sicut potest Episcopus per Tridentinum sessa . cap. 6-

ro citati a Barbosa in suis Remissionibus ad Tridentia ad citatum cap. 6.Tridentini: qui omnes dicunt,quod capitulum sede vacante succedit Episcopo in omnibust quae sunt iurisdictionis. Quod autem dare licentiam ad celebrandum, si dans licentiam sciat dari impedimentum celebrandi,& nihilominus dat licentiam,pechanc licentiam dispenset in impedimento, est etiam

communis Doctorum opinio , quam citat Suaregum,

decensundi put.Α ifct. 3.num. D posse fieri dispensationem non soluin verbis,sed etiam aliquo facto. 6 Ultima conclusio. Dato quod iste clericus incurrerit aliquam suspensionem,uel irregularitatem, ct ius oppositum manet probatum illius Episcopus poterit illum absoluere, &cum illo dispensare, etiam dum existit extra suam dioecesina.Prior pars,quod PQG

866쪽

PARS HI. A S us XL. st hoc Episcopus, patet ex Concilio Tridentino si sa4. CV. 6. ubi conceditur Episicopo quod possit absoluere ab omni censura, &dispensare in omni irreguloritate orta ex delicto, quae non sit deducta ad forum contentio sum. Neque obstat quod ista irregularitas sit extitit iam deducta fuit ad forum contentiosum, quia Gubernator Episcopatus, ut dicitur illum per sententiam Ceclarauit irregularem.Non obstat,quia illud sorum contentiosum iam finitum est: quia iuxta bonos Doctores locum illum Tridentini explicantes, pota

quam finitum est iudicium fori externi ad quod irre gularitas deducta est, potest Episcopus dispensare in

illa Sic in terminis tenet Reginaldus r-7.2.υλῆ G. CV. 3 .siri. .mnm. 2 9 g.Sextum est.ubi sic ait. Si de unum fuit deductum ad forum contentiosum , sed iudicium iam

est finitum, probabile est posse Episcopum dispensare

in irregularitate ex illo secuta. Idem tenet absolute

& maxime locum habebit, si clericus iste sit pauper

non valens Romam adire , & alias infamiam patiatur eo quod millam non celebret. Secunda pars conclusionis, quod scilicet id possit Episcopus facere existens extra suam dioecesim , probatur, quia iuxta Do fores communiter, Episcopus existens extra suam dioecesim erga suos subditos exercere potest omnia ilia quae sunt iurisdictionis voluntariae, teste Sanchezbξ- 3 4e Matram dissut. I 9. cum ibi citatis χν-. g. eiusdem libra m . s. g. Secundo infertur. At absoluere , &dispensare in Episcopo, est actus iurisdictionis v f ,- ςygQ id facere poterit extrauaui diαcesim .Sub censura Echlesiae,&c.

CASUS

867쪽

De alio clerico qui retvit omnes Ordine ε-cros omissu Ordinibus minoribus.

Q Vid in clericus earui pendens Ordines mira

res,illisque omisiis, retepit omnes tres Ordine&Lacros vixit in hoc statu annis duodecim, vel quindecim ministrans in tribus ordinibus sacris pro occasi nibus occurrentibus. Quaesiuit a quodam Religiose

praedicatore ordinario an teneretur recipere Ordines minores,quibus carebat. Praedicator euoluens aliqum

libros, eidem respondit non teneri ad illos recipiemdos,quia illos nunc recipiens incurreret infamiam, MPericulum,quod Episcopus illum puniret, qui neces sario casum scire debebat, cum ordines minores re cipere non posset sine Episcopi licentia. Acquievit Clericus, &mansit in pristino statu ministrans in tribus ordinibus sacris receptis, non recipiens minore Praedicator qui dederat consilium volens scire an wicte consuluerit mihi casum proposuit, α cum illo casu possunt quaeri sequentes quaestiones. Prima est,an iste clericus vere receperit characte res trium ordinum sacrorum, absque minoiibus Uidetur enim, quod ordines minores sunt porta ad alios ordines sacros, sicut baptismus est porta ad caetera sacramenta : & prothde sicut carens baptismo nullum verum sacramentum recipit: ita carens ordinibus minoribus nullum ordinem sacrum valide recipiet. Secunda quaestio:an iste teneatur sub peccato mortali recipere ordines minores quibus caret

868쪽

Tertia. Si existente periculo infamiae grauis , vel metu magni supplicij, possit ordines minores omittere,& in tribus sacris ministrare3 Quarta, an sic celebrans absque minoribus ordinibus incurrat aliquam centuram Ecclesiae, vel irregularitatem

Ad primam.

a n D primam quaestionem non defuerunt quic, dicerent hunc talem non recepiste veros cha raeteres Ordinum sacrorum, nec proinde esse Verum Sacerdotem, Diaconum, &c. Doctores qui hoc dixerunt citat gloss. super cap. lnicum de clerico per saltum promoto,verbo De misericordia Quo non obstante, e tisIme tenendum est praedictiam clericum vere reee- pille characheres trium sacrorum, dc proinde esse veru Sacerdotem, Jcc.Sic tenet cit.glossa ad citatum cap MOstiensad idem capitulit,& alii Doctor.communiter. Idem tenet SuareZ tom de Baptismo dissut. I I .s l. 3. g. Tertio de charallere,ubi ait quod licet ordo superior recipi non debeat ante ordinem in seriorem,si tamen recipiatur factum tenet.&adducit rationes claras.Tenet

D. Thomam. Neque vero minores ordines sic sunt porta ordinum sacrorum, sicut baptismus est porta caeterorum sacramentorum, quia hoc in nullo Concilio, vel in aliquo textu iuris canonici dictum repentur.

Ad secundam quasionem.

a A D secundam quaestionem dico hunc Sacer .LL dotem teneri sub mortali recipere ordines

869쪽

minores omissos si commode possit.Sic tenet Ostiens. citato c. dicens quod ordinatus per saltum tenetur supplere id quod sibi deest.Et citat ad hoc cap. in singulis.

de capit.quicumque dip.7 3. ubi Sum. Pontisi. dicunt consuetudinem antiquissimam esse Ecclesi , ut ad sacerdotium ascendatur per gradus ibi designatos incipiendo ab ordinibus minoribus, qui ibidem numerantur. Et Concilium Tridentinum seg. 23. in canone a. de sacramento Ordinis, ponit anathema neganti quod in Ecclesia sint ordines minores, per quos velut per gradus quosdam in sacerdotium tendatur. Ex quibus textibus colligitur haec ratio clara. Qui recipit ordines sacros, non recipiendo minores violat legem Ecclesiasticam claram , & in materia grauissima: ergo peccat graui sis me omittens ordines minores si ad sacerdotium tendat , & ab isto peccato non liberatur donec illos recipiat.Idem tenet Nauarrus in consilio 9. de tempori ordimnum. .ubi ait, quod cum quidam Proto notarius diceret certis hominibus,se poste eisdem minores ordines conferre, & postea dubitatum est an id posset: tenebantur ptae dicti ordines minores a vero Episcopo recipere. Idem tenet Henrique Z tom. 2s-.lib. I . cap. g. num. . quatenus ait ordinatum per saltum non posse

recipere ordinem omissum sine dispensatione. 3 Tota dubitatio est an iste de quo agimus incurrerit poenas impositas illis, qui ordinantur per saltum, quae sunt suspenso ad non exercendum ordinem susceptum,& inhabilitas ad alios recipiendos: δί irregularitas si ministret in ordine recepto. Respondeo certius esse, quod incurrerit in praedictas poenas. Primo, quia fecit scienter, Sc cum malitia, & contemptu. Sese Cundo , quia textus, dc Doctores loquentes de ordina-

Iris per saltum non distingunt de ordinibus maioribus Vel

870쪽

vel minoribus Tertio,quia communior opinio TKeologorum est, ordines minores este et atra iacramenta imprimentia characterem,de quo Henriqu. tona a. lib. IO. p. I 6.num. 2.littera M. ex Conciliis Florent.& Trident. D Tho.& aliis ibi citatis. Quo non obstante dici etiam potest probabiliter hunc non incurrisse praedictas poenas impositas ordinatis per saltum ob dimillos

ordines minores Favet huic dicto Nauar. confit. 2 s. aesententaexco .a num. ii . que ad Is .ubi ait,quod recipiens ordines minores existens excommunicatus, non

incurrit irregularitatem ad alios recipiendos. Quod probat primo, quia iura loquentia de male promotis, quae ibi citat, loquuntur solum de male promotis ad ordines sacros, non vero de male promotis ad ordines minores. Secundo,quia minus peccant isti, quam illi Tertio, quia iuxta opinionem multorum satis probabilem, quos ibi citat, ordines minores non sunt sacramenta, sed sacramentalia: & proinde non est eadem ratio puniendi promotos per saltum in ordinibus mi noribus,ac in maioribus Quarto, quia Bulla Pij II p

nies ordinatos ante legitimam aetatem, vel extra tempora,vel iine litteris dimissoriis, non punit sic ordina tos in minoribus, sed in maioribus ordinibus. Quod ipsum ego colligo ex duobus textibus loquentibus de Promotis per saltum. Primus est in cap. Solicitudo. diini a. qui solum loquitur de illo qui suscepit ordinem

Diaconi ,3c Presbyteri, omisso ordine Subdiaconi. Secundus textus est in cap unico de clerico promoto persa rum. qui solum loquitur de Subdiacono,qui omisso o dine Diaconi recepit ordinem Sacerdotis. Et nullus eVliis loquitur de saltu in ordinibus minoribus: unde Videtur , quod recipere maiores, omissis minoribus,non iit proprie ordinari per saltum, maxime quia Θα τsu ut

SEARCH

MENU NAVIGATION