Homeri Odyssea Latinis versibus expressa a Bernardo Zamagna Ragusino

발행: 1777년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

331쪽

186 HOMERI ODYSSE AE

. Multa prius largita aerisque aurique talenta Intextasque super vestes. haec rite reposta . Omnia nunc antro divum stant credita curae: Ipse autem huc veni jussu monitisque Minervae, Hostibus exitium simul ut luctumque seramus. Quare age & enumerans illos mihi, nate, recense, Fortunasque, genusque Virum, patriamque stat una Noscere, dein certa rationem evolvere mente, Num liceat nobis contra contendere solis Ullius auxilio sine; an & socia arma roganda Θ 26ci Filius haec contra: saepe est mihi cognita fama Magna tua, O genitor, virtus; teque esse timendum Audieram dextra pariter structisque per artem Consiliis . nimium ne sis at magna loquutus Nunc vereor tua dicta stupens: quid in agmine tanto Nos duo, quid contra tot possumus aspera corda 8 Haud e tenim vel dena procum bisdenave tantum Corpora sunt, multo sed plura; atque accipe porro,

Expediam numerum. duo supra aetate virentes

Quinquaginta alios adsunt, qui moenia celsa 27o Dulic sit liquere simul, senique sequuntur Hos famuli: quatuor venere e divite lecti Bisdenique Samo juvenes, viridique Zacyntho Magnanimi pulcro viginti corpore Achivi. Ex Ithaca vero bissent viribus omnes Egregii atque animis adsunt, quibus additus una Ipse Medon praeco est, & dulci gutture vates, Expertique epulas famuli duo rite parare. Omnibus his congressi adeo si dura sequemur Praelia, jam timeo, ne vana audacia cedat, 28 Et graviter commissa luas . sed quaerere praestat, Si qua via auxilii, si quem tua pectora versans

332쪽

LIBER SEXTUS DECIMUS. 18

Invenias fidum comitem. tum laetus Ulysses: Fabor, ait: mea dicta animo memor accipe; tecum Et reputa, nobis dea num Tritonia magno Cum Jove lassiciat, comes an quaerendus & alter λDixerat; at juvenis subito: non arguat ullus iΗos, ait, armorum socios, qui nubila caeli Alta colunt, quorum supraque potentia magna Est homines, supraque alios su pera alta tenentes. 29

Atqui aberunt multo non illi tempore, Ulytas Excipit, a pugna, stabunt quum sortia nobis

Atque procis una duri certamina martis.

Tu vero exorti primo sub lumine solis Ι citus ad sedes, turbamque revise superbam; Me stabuli custos cras alta ad moenia ducet Assimilem miseroque inopique aevoque trementi. Quod si dedecorent me turpiter atria circum, Duratum obfirmans animum sine foeda parentem 3 oo Damna pati; pedibusque trahant me ad limina quamvis, Emissisque petant jaculis, serto Omnia gnate, Insanoque jube tantum cessare furore Mollibus affatus dictis. parere negabunt

Immemores, namque atra dies turbantibus instat. Nunc aliud dicam; memori tu in mente repone:

Quum bona consiliis auctor mihi pectora Pallas

Concutiet, tacitus nutanti vertice fgnum Sponte dabo, quod rite notans arma omnia tectis Martia tu subito remove, collectaque in unum

Sub thalami obscuris alte penetralibus abde. 3Io Tum juvenes, si sorte petant ac tela reposcant, Alloquere incautos, dic ficto & pectore fatus: Surripui e fumo; neque enim nunc illa videntur

Quae pater ad Trojam properans fulgentia liquit, Ignis

333쪽

188 HOMERI ODYSSE AE

Ignis at horrescunt sordenti affata vapore. Quin aliquid majus Saturnius ipse cavere Admonuit, ne sorte in mutua vulnera vino Edomitae armentur dextrae, sparseque cruore Tristis hymen mensaeque fluant: namque ipse seroces Arma trahunt animos, pugnamque lacessere suadent. 3ao Sic tu falle procos. geminos at linquere cura

Sit gladios, totidemque hastas, clipeosque sinistrae Aptandos nobis divum post sacra peracta: Illos Pallas aget turbans & Iuppiter hostis.

Praeterea hoc etiam moneo super Omnia primum: Si mea tu soboles, nostro si sanguine cretus, Audiat haud Ithaci quisquam intra limina nomen. Non id Laertesve sciat, fidusque repertus Eumaeus, famulumquc alius, non cara vel ipsa Penelope. nobis dabitur cognoscere mores 33o Femineos, hominumque etiam tentare licebit Corda simul, si digna manet reverentia menti, Vel cessit mutata, tibi nec dantur honores Promeriti spreto. sic ille; at filius olli Haec iterum sic pauca resert . mea pectora nosces, Spero equidem, expertus; nec me vanum arguet error, o genitor; sedenim non & reor utile nobis Id fore, nec statues aliter tecum ipse volutans ;Explorare tuum tamen est, quid praestet agendum. Namque diu campos obiens, longoque labore 3 o Singula vix tandem lustrans loca, noscere possis

Quam spem quisque secet; placidi dum sedibus hostes

Interea in nostris vastant sine more feruntque omnia. nunc tantum tibi sit muliebria corda Vestigare labor: quae te spernuntque, nec aequis

Respiciunt animis, diro vel crimine flagrant.

334쪽

LIBER SEXTUS DECIMUS. 289

Ast hominum nolim tentare obscura morando Nunc studia: haec tutos olim nos cura manebit, Signa tibi si certa deum, si nota Voluntas. Talia dum vario alterni sermone loquuntur, 3 so Jam ratis, ad Pylias quae longe advexerat oras Telemachum sociosque, altam devenerat urbem. Et nautae, postquam portu subiere profundo, Continuo in siccum nigram traxere carinam,

Extuleruntque ipsis properi simul arma ministri, Muneraque in Clytii vexere micantia sedes. rist etiam praeconem excelsa ad limina regis Ρraemisere, serat qui laetae nuncia matri, Telemachum mansisse agris, ipsumque carinam

Adnare in portus jussisse; exterrita tristi 3 6.

Pectore, ne lacrimas regina effundere pergat. Jamque eadem praeco, atque eadem tum dicta reportans Parte alia senior devenit missus ab arvis;

Qui simul ingressi quum celsa in sede stetere, Ipse prior mediis coram simulantibus infit

Nil veritus praeco: rediit tibi, maxima, natus O regina. alter subiens at cominus, illam Edocuit, quaecumque sibi mandata fuere a Cunctaque ubi exposuit jam functus munere, gressus Ad stabulum vertit properans, & moenia liquit. 37o Ast animi cecidere procis maerentibus imo , Pectore, & egressi spatiosae e sedibus aulae Ante sores magna maesti assedere corona: Quos inter Ρolybi sic proles martia fatur Eurymachus. persecta, viri, res maxima nostram Telemacho spem praeter; iter nunc ille peregit Incolumis. quare o celeres deducite pinum,

335쪽

Scandere, qui socios moneant dare carbasa retro Huc reduces . nondum fari cessirat, m altam 38α Quum subito Amphi mus conversus lumine portum Aspicit & navem, nautas & vela Iegentes, Spumeaque adduhis verrentes caerula remis.

Tum sic subridens: jam parcite; nuncius, inquit, Nullus eat, reduces adsunt: seu forae deorum

Admonuit quisquam, sive ipsi in gurgite puppim

Adspexere cliam, sed non valuere tenere Nequidquam adnixi. sic ille: at litora cuncti Ima petunt cursu: sicca tellure carina

Sedit, & arma citi famuli cepere ferenda. 39o Ipsi in concilium tendunt, properantque stequentes Haud alium juvenumve senumve accedere passi Cominus: Eupithei soboles dein talia coepit

Antinous. proh fata deum contraria, ut illum Caelicolae solvere malol per rLmpora lucis Aerii semper ventoso in vertice montis Stabant excubiae vigiles; cum sole cadente Plaud umquam in sicco noctis transegimus umbras, At pelago huc illuc vecti, roseamque morantes Auroram, insidiis captum tentavimus usque 4oo Decipere, invisumque caput demittere leto Heu temere, heu laustrat nunc en deus attulit ultro In patrias sedes. ergo illi heic fata struamus, Nec fugiat; neque enim vivo speranda laborum Praemia sunt nobis: valet acri mentis & ipse Consilio, & cives nos aequo haud lumine cernunt. Ite agite, in coetum prius ille ingressus Achivos Quam vocet: haud etenim parcet, raptusque furore In medios surget, caedemque hanc questus & omnes

Deteget insidias, fato quas sugit iniquo. 4 O

Illi

336쪽

LIBER SEXTUS DECIMUS. 29t

Illi autem ardescent odiis haud facta probantes Essera: sors aliquid contra quoque majus adorti Finibus instabunt nostris nos pellere longe. Inque alias abigent gentes. quin perdere serro Urbe procul properemus agresti in sede latentem, Deprensumve via: tum gaga opibusque potiti Ipsius, aequemus nos justis partibus inter omnem divisi praedam, matremque penates Incolere, atque illi nubet quicumque, sinamus, Quod si aliter placitum vobis, ipsumque jubetis 42o

Vivere, & incolumem census retinere paternos,

Huc simul amisi sic omnia perdere rapto Parcite, & optatum sua quisque in tecta profecti

Connubium donis ambite: hunc victa sequetur Penelope, qui plura dabit, quem fata reposcent. Postquam fatus erat, secere silentia cuncti; Amphinomus donec surgens exorsus ab Ore est

Regis Aretiadae Nisi sortissima proles,

Dulichii uberibus qui quondam advenerat agris Magnanimis dux ipse procis, & carus amantes 43o Reginae ante alios digno virtutis honore: Hic ibi consurgens monuit sic voce sodales. Non ego Telemachum jubeo vos perdere serro, o secit: indignum est regali sanguine cretam Sternere progeniem; scitanda Oracula nobis Ante deum. si jura probent & Juppiter auctor, Aggrediarque prior, vosque una audere jubebo; Sin superi abnuerint, satius desistere coepto est. Sic ille: atque aliis eadem sententia sedit, Surgentesque Ithaci rediere in regia tecta, 44o Ac soliis late se composuere corusciS. Interea sese violentae ostendere pubio o a Pene

337쪽

Penelope statuit, nato jam conscia letum Triste seri: namque omne Medon recluserat ipsi Consilium fraudemque. ergo comitata puellis Ingreditur, propiorque viris ut candida venit, Constitit ad postes aulai innixa superbos

Aurea praetendens roseis velamina malis: Tum sic Antinoum increpitans accensa profatur. O scelerum inventor, furioso pectore, tene Aso Antinoe in populo dicunt hoc mente Valere Eloquioque bonum non tu, non, perfide, talis. Demens, cur caedemque paras & tristia sata

Telemacho, spernisque inopes, queis Iuppiter ipse

Testis adest; haud fas heu mutua quaerere damna. Anne tuum huc quondam nescis venisse parentem Vitantem vulgi furias, praedonibus actis Quum Taphiis etiam Thesprotos percitus ira Laeserat alterno nobiscum foedere junctos ΘIllum autem exitio tristi letoque volebant 46o Sternere, & exstincti raptos populare penates: Ardentes Ithacus tenuit, vetuitque furorem; Cujus nunc inhias opibus, tentasque potiri Conjuge praerepta, gnatumque ad funera poscis Improbe, me laesa graviter . sed desne tantum Jam furere, atque alios prohibe. cui talia questae Eurymachus proles Polybi clarissima reddit, Solaturque aegram . fide o pulcherrima nata Icarii, talis nec tristi in pectore cura Insideat: non est, nec erit, dum spiritus artus 47o Hos alet in terris, dum solis lumina cernam, Telemacho injiciat qui dextram saevus, & arma Inserat. edico jam nunc, & dicta manebunt Haud vana; illius nostram cruor imbuet hastam

338쪽

Continuo effusus. murorum eversor Ulysses Impositum genibus me saepe & fovit, & ultro Fumantesque dapes vinique rubentia dona Largitus puero est. pro quo mihi munere vivit Carior ante alios soboles tua: non gravis ergo ra manet a nobis, non illi hinc saeva timenda 48o

Funera; quis caveat Vero, quae numina nerunt

His animum dictis firmans lenibat, & atram Interea mortem juveni serus ipse parabat. Illa autem celsae conscendit in aurea sedis Limina, ubi gemitu & luctisono ululatu Carum maesta virum flebat, languentia donec Lumina composuit placido Tritonia somno. Jamque adeo senior sub vespere venit ab urbe Telemachum patremque petens, qui rite parabant Una epulas caeso parvis in sedibus horno 49o Forte sue. aurata subito percussit Ulyssem Stans propior Virga Pallas, tactuque potenti Et senium, & rursus foedos induxit amictus Artubus attritis; stabuli ne scilicet ipsum Nosceret aspiciens custos, & nuncius iret Penelopi impatiens animi, visumque referret. Quem sic Telemachus prior est affatus ab ore: Exspectate venis: quaenam altam fama per urbem pJam pelago rediere proci mihi fata minantes Insidiis, an adhuc me frustra in gurgite quaerunt Z soo Huic senior: fuerat non has inquirere curas, Nec propero mihi nosse animus, jussisque peractis Moenia, quam primum cupiens discedere, liqui. Adfuit ipse tuis praeco submissus eodem Nuncius a sociis mecum, qui certa parenti Dicta tuae retulit prior, & solatus amantem est. Hoc

339쪽

Hoc tantum super unum habeo; sors cernere eunti

obtulit ipsa oculis. quum jam vestigia ferrem,

Mercurii qua parte sacrum nemus imminet urhi Colle super viridi, labentem ex aequore pinum s Io Intrantemque cavos impulsis remige portus Desuper aspexi. stabat densata juventus Plurima, & ardebat clipeis jaculisque corusca. Hanc pubem tunc esse procos rebar, neque quidquam Praeterea novi. dixit, gnatusque parentem Adspiciens furtim laeto subrisit ab ore, Quin senior tacitum videat. dein omnibus actis, Expediunt epulas mensis, pariterque fruuntur Appositis: gaudent aequatis partibus omnes. Postquam autem fuerat compressa sitisque famesque, seto Accubuere toris, cepere & munera somni.

340쪽

HOΜERI ODYSSE AELIBER DECIMUS SEPTIMUS.

I Am roseo fulgens in nimbo Aurora rubebat,

Candida quum croceis evinxit crura cothurnis, Corripuitque habilem dextra cessurus in urbem Telemachus de more hastam; dein talia mandans Fatur dicta seni. celerans ego moenia gressu Alta petam, coram genitrix ut cara revisit Incolumem; neque enim gemitus prius anxia ponet, Credo equidem, lacrimisque madentia lumina terget, Quam videat reducem: tibi vero haec jussa relinquo. Hunc socium tu deinde sequens duc moenia ad alta, I OIllic ut properet victum, si pocula quisquam

Frustaque det cereris misero: non omnibus unus

Sufficio hospitibus tanto iactatus in aestu. Si ferat haec hospes non aequo pectore, magno Illi erit exitio potius; me vera prosari Usque juvat. dixit, contraque exorsus Ulysses Excipit. haud equidem retineri heic longius optem: Urbe inopi satius, quam victum inquirere campis Reptanti hac illac frustra. dabit ille, voluntas Quem dare sors aliquid pinenti haud dura monebit. 2o Non etenim solidae stant vires robore tali, Ut valeam in stabulo dictis parere jubentum Jam senio domitus . tu vero i laetus; in urbem Jussus aget me deinde senex, postquam igne resolvam Frigus, & insinuans gelidis calor ossibus ibit, Namque aliter cani male tectum itigidus humor

SEARCH

MENU NAVIGATION