Kebētos Thēbaiou Pinax. Cebetis Thebani tabula. Cum versione & notis V. C. Ioannis Caselii primarii quondam professoris Helmenstadiensis. Ex bibliotheca Geverharti Elmenhorstii nunc primum edita

발행: 1618년

분량: 154페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

62쪽

conserunt, ut meliores evadamus ' Etenim absque iis meliores fieri possumus, tamen neque ipsae sunt inutiles. Quemadmodum enim per interpretem aliquando cognoscimus; tamen nonnihil ex usu sit, noΩmet eadem lingua probe instructos esse, etiamsi negotium intelligamus : ita nihil prohibet, quo minus virtutem adipiscamur absique illis Disciplinis , quae tamen

virtuti ornamento adiumentoque erunt.

An igitur istiusmodi doctrinis instructi,

nihilo potiore conditione sunt, ut caete .ris hominibus meliores fiants Qui vero sint potiore conditione, cum eos de bo- nis & malis decipi constat, non minusquam caeteros, & ipsi adhue ab omni vitiorum genere detineantur Nihil vetat, quo minus qui didicerit literas, & doctrinas alias uniuersas teneat, aeque ebriosus,& incontinens, & iniustas sit, & proditor, & amens denique. Prorsus. eiusmodi multos videre est. Quomodo igitur, inquit, eorum sit potior conditio, ut meliores

H a sint

63쪽

Di iii Oo by Corale

64쪽

sint aliis propter eas doctrinas' Id nullo modo fieri posse ex iis quς dicta sunt satis liquet. Vettim quid causae esst, in qua ego ut ipsi de se

tam praeclare sentiant f Quoniam in secundo ambitu versantur, ut quasi propius abesse a Germana disciplina videantur. Hoc quid eos iuvat Zinquam : cum saepe videamus e primo ambitu ab Incontinentia & aliis vitiis,in tertium ambitum venire ad Germana Disciplina: illiusmodi doctrinarum peritis praeteritis. Qui igitur fieri potest,ut ipsi potiore con ditione sint Zimmisiis evenire videtur, ut auti ni ius deducantur in meliore viam,aut difficilius percipiant,quae discenda sunt .Qui hoc . . fit in qua ego' Quoniam qui sunt in secundo ambitu,si nihil gravius peccant,tamen prae se

serunt, se ea scire quae nesciunt. Donec vero hanc opinionem retinent, necesse est eos non posse flecti, ut ad Germana disti plinam eontendant. Praeterea alteria non vides, quem ad modum ex primo ambitu ad eos non minus

opiniones introeunt. Quare illis nihil sunt meliores, nisi eos forte comitetur Poenitetia,

H 3 ipsique

66쪽

ipsiqi sibi persuadeant, se non adeptos Disciplina sed Personata Disciplinam,qua fallantur. Dum autem sunt, ut nunc sunt,fieri non

potest, ut servetur.Vos igitur etiam,hospites, inquit, sic facite,& mora in iis quae dicuntur ducite, donec vobis habitum liceat adipisti. Verum de iisde crebra cosideratio se scipienda est,imo perpetua:& caeteretomnia pro siu- pervacaneis habenda quaeq; praeterrem sint: sin minus nulli usui omnia suerint,qus modo auditis Vtemur tuo consilio. Verum &illud nobis explica quomodo enim stit bona, ' . quae homines a Fortuna accipi uisui ipsa vita, valetudo, divitiae, claritas nom inis, seboles, . victoria,& quaecunq. his similia sunt: aut vicissim his c5traria.quomodo enim sunt malas psa enim sentetia nobis ab omni ratione

aliena de incredibilis videtur. Age igitur, inquit da operam,ut mihi respodeas.quid tibi videatur de quib. quaeram. Id ipsum faciam, . in qua ego. An igitur si quis male vitam agat, id ipsi bonu sits Mihi no videtur,fed malum, inquam ego. Quomodo igi tur u ita bonii sit, siqui-

68쪽

siquidem huic malum est. Quia vitam male agentib. mihi videtur malu ,bene eam agentibus bonum. igitur dicis,vitam bonum es e malum. Ita dico.Noli ea asseverare,quibus assentiri nomo possit. Fieri enim nullo modo potest, ut idem & malum sit & bonum. Sic Grte cha omni ratione pugnet. Sed quo pacto si in quem cadat, ut male vitam agat, ei mali aliquid sit, ipsa vita eidem malu est Verum non idem est vita,& vitam malὸ agere nun- quides tibi ita videtur' omnino: neq: mihi utrunq: idem esse videtur. Itaq: vita malum

non est. Etenim si ipsa malum esset, bene vitam agentib. malum esset aliquod:siqitidem vita praediti sunt,quae malum sit. Ita ut res eqmihi dicere videris. Quoniam igitur utris. que contingit ut vivant, illis ut male, his ut benesipia vita neque bonum erit,neque ma lunae sieut neque scisso neque ustio in aegroatis,quibasadhibetur,aut mortiferum est aut

salutare. Sic igitur & haec in vita se habent. I Quare

70쪽

T A B vL Αοῦ ω Quare nate ita considera: malisne ustam age re male, aut bene sortiterque mortem obire Equidem honestam mortem turpi vitae prae

sero. Itaque neq; mori malum est: siquidem fgpὸ magis expetere debemus mori quam vivere. Ita est. Nonne eadem ratio valetudinis Ec morborum 8siepe non conducit valere sed

contrarium, si talis sit circumstantia. Vetum dicis. Age igitur consideremus ad eundem modum de divitiis, animadvertine possit. quod cipe videre est,aliquem abundare opibus.& eum ipsum tamen male vivere & mi sere. Multos per Iovem. Illis igitur divitiae ad

bene beateque vivendum nequaquam conferunt. Non videtur. Ipsi enim mali fiunt. Igitur, ut quis vir bonus sit, id non efficiunt divitiae,sed disciplina. Hoc sane consentaneum est. Hac igitur ratione, quando divitiae bonum sunt,siquidem ipsς divitibus nihil con- .serunt, ut meliores sinis Hoc apparet. Itaque' non conducunt aliquibus divitiae , quando illis uti nesciunt. Ita mihi videtur. Quomodo igitur hoc bonum aliq uis esse statuet, quo

I a carere

SEARCH

MENU NAVIGATION