Leges prudentiæ episcopalis ad optimum ecclesiæ regimen indictæ a Iosepho Maria Marauiglia episcopo Nouariensi, &c. atque beatissimo patri Innocentio 11. ... dicatae

발행: 1678년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

LEGES

credat articulis fidei , multo minus posset damnari tamquam h reticus eo quod non crederet Episcopis,& Inquisitoribus monentibus de errore Propositionis prolatq, cum adhuc possit interius nihil sentire, & nihil velle lentire contra Ecclcsiam. & contra res fidei sex quo ad iummum docent cum Suare Z, dc vatqueZ aliqui DoctoreS, quod esset iudicandus iste talis hqreticuS pertinax quoad lorum externum, non in foro conscientis, quorum tamen

sc ntentiq neque ab Episcopis est facile adhqrendum, si lupponamus, ut vere supponendum est, ignorantiam inculpabilem piisse stare etiam cum admonitione Epit coporum, & Inquisitorum super eriores ore prolatos , hoc est enim fundamentum nostrq doctrinqsane probabilioris . Neque in hoc casu, qui sentiret contra Epilcopos , &Inquisitores, diceretur lentire contra E clesiam, cum ex ignorantia opinetur, vel saltem opinari possit, te non teneri credere Episcotis,& Inquisitioribus etiam in rebus fidei, cum pollit ignorare non adeo extentam esse aut horitatem Episcoporum, & Inquisitorum, ut pollini declarare propositiones de fide tenendas, cum id agat summus Ponti tex.quando agit ex Ca-ic dia, & ut Pontifex, non ut Doctor.

LEX XLI.

Uere Relissionis cultus ab viscopis in sui

Ecclesi s adaugenam.

Potior Episcoporum cura, & Past

ratis Prudentiq lollicitudo ea essedc bet, ut vere Religionis cultus ubiuis suarum genitum, ubique suorum populorum, ne duim implantetur ad hu-ctum, scderiam germinet ad incrementum, cum id sit ipsi, pr ictum demandatum a Deo, ut Eelo diuinorum coeli ius indito fines, & iura Religionis extendant . A cultu ver Rcligionis auspicanda est omnis Ecclasq fclicitas, di amplitudo, quq quidem iacile co

rueret , vel nutaret, nisi hac apposita hale solidaretur. Sic vero ab Episcopis proponenda ad cultum vera Religio est, ut populi eiurata omni impietate Deum humiliter Venerentur, eiusque legem sanctissimam sincero cordis a tactu profiteantur, cuius Obleruati

nis dicuntur Episcopi legati custodes, ct curatores fideles, & transgressionis

vindices leueri, & punitores immites. Omnes vocare,cunctos cogere in obsequium religionis debent Episcopi idque ipsis pr fertim cauendum est,

ne publicus,vel communis in ipsa Dei Domo contemptus sensim irrepat,quo uentu acriter detergenda sunt in delinquentibus sacrilegq impietatis inquinamenta , cum exterminanda prorsus

ab Ecclesia sint illa crimina, quae ipsi

quodammodo cladem intentant, dccxcidium,qucadmodum ad inferorum stationes ab Ecclesia damnantur omisnes illi tenebriones, qui in ipso veritatis lumine caligante, aduersus religio

nem venenata euomunt eiectamenta.

Id potissimum est Episcoporum munus, haec lex e Coelo condita Episcopalis Prudentiae coelitus indictas quam si reciperent Principes reliqui, facilius hostes tuos profi garent, triumphos

agerent, ac imperij ditiones extenderent; nam vera status ratio apud leniores politicos vera religio est, hacque sola vetus Romanum Imperium ad apicem tuq magnitudinis, di felicitatis perductum est ici adhuc testante Namqsimulacro. quod Romae de si icitur religioni dare manus, immo nect re amplexus . Curandum tamen Epucopis est, ne in tuis EccleIijs Personata rei

122쪽

PRUDENTIA E

gio habitu,vere religionis incedat execrandu .n. omnino icelus esset id quo intima operitur impietas esse extimudutaxat vers religionis indumetu Unius, & veri supremi Numinis eunctis est adoranda Maiestas sine fuco 3 & cito nimis colliderentur Ecclesiae claues, collaberentur fidei cardines, si eiurato Verae religioniS cultu, commentius i ducerentur; neque tot regna in ipsoniatris gremio adhuc nutarent absque securitate, si ab exordio Principatus indicto erroribus exilio,adulterins, atque degeneris religionis ritus a suis si libus

exturbassent. Vnus verax DeuSdonM- nantium omnium dominus unam veram religionem sibi iungit in contu-hernium , immo in coniugium . ideo, horrendum temper debet esse Episcor pis in tui, ditionibus veros Israelitas, cum Cananeis. Iebuseis, & Amorrhcis

contubernii communionem audire, aut satanam pati tantae impietatici conisi is tubeLnalem.

LEX XLII.

Ea ab Episcopis sancienda Decreta , quibus

omnino eiuretur dia ortium membrorum a capite.

VBi membri scelus, quod separatura capite, exagitat Chrysologus,

ea consulit supreniis moderatoribus sancienda Decreta quq maxime utriuiaque faueant unitioni, omneque tollant diuortium. Legibus, ac Decretis totuS regitur Orbis , omne firmatur imperitim , at id potissimum in Ecclesia deprehenditur, quae debet unitatem sustinere in se ipsa , unionem in caeteri S. Ipsa fidei basis facile euertitur, atque collabitur, nisi Decretorum Lanctitate solidetur.Exurgit Schisma ad excidium,msi salutaribus Episcoporum Decretis

amputetur in ortu ternaei colubri multiplex lupercilium. Ne dum tollenda, sed auertenda antequam suboriantur schismata, idque fit faciliori negotio,

cum praecurrant Episcoporum Decreta omnem membrotum a capite disiunctionem reparantia,nam nutus rite imperantis renutum obtemperantis non patitur per inobedientiam induiscendum . Attulere Schismata omni aeuo omnia Ecclesiae mala , primum rerum leuitate concepta , mox subiectorum contumacia dc distractione ad lucrementum lethaliter perduis cta; hqcque per inobedientiam inuecta numero viginti nouem commemorat Brunus ib. I. de Seditiosis. Lydiusve rq fidei proseisionis lapis est delatum Obl quiu totius Ecclesiae, & Episcoporum Decretis, i piaque Principatus iura iis in obcdientiae testimonium subi j-ciuntur; & quo faustior est regnantum fortuna, si pareant, eo magis lugenda sunt eorum intortunia, qui luctuose ab obedientia deficiunt, nec refert quod tabidum sit imperans caput, ut lapsabundum per inobedientiam sit corpus obtemperans. In implendis legum latorum iussis botrus carpend is , spina semper relinquenda . Lucre poenas Datan, & Abrion , qui Moysi , & Aaron restitere decretis, cum ageretus de sacrificio. Hostes Altaris Christi rebelles, in fide perfidi, in religione sacrilegi, in oblequio inobsequentes centenis di sunt omnes sanctionibus Episcoporum reluctantes, digni quoque, ut telluris absorbeantur hiatu.

123쪽

LEX XLIII.

Nulla erroris , aut impietatis doctrina in suis Dibus ab Episcopis admittenda .

I Ndiuidua Episcopalis prudentiae co

mes summa pietas est, summa religio. honestas summa, haecque non patitur Limpietatem graisari in noxii doctrinis 'd animarum excidium . Non

sat est Episcopis faustum suis Ecclcsiis

inde regimen capessere, cum Arrios,oc Porphirios, Apollinares & Euthychios, Antii mo , & Seueros , Donatos, &VUiclcirpos . Lui heros, dc Caluinos, Errorum cordyphaeos a finibus Ecclesiarii m eiici ut, at erroneaS quoque doctrina, omnes ipsum fidei candorem tabida lue thficientes,tenentur omnino Pcidere. & abolere, in hac re facepraeserente Romano Episcopo Pontifice i immo Alexandro VII. qui eius. modi virus omnino lethale. licet illitum tuo melle, anathemate deturbauit ad tartara; neque ignorandum Episcopis est doctrinas eiusmodi populorum conscientias paulatim laxanteS , eas quoque lensim in omne flagitii genus, in tandem in lalutis desperationem adducere, vix namque inter fideles inuenitur. qui impias hasce doctrinas a vivendi licentia in Ecclesiam ad perditi nem inuectas inoffenso pede decurrat. Cum semper lateat anguis in herba , tametsi ad animi obieciationem herbasoreat ac virescat s doctrinas namque impietate, aut obscoenitate laborantes v peras venantiis mas ipseTertullianus appcllat , & horrendum nimis esseti subicit idem ) quod in horto omni venustate consito, qualis est Ecclesia, Dae inonis ope implantatq propagines admitterentur . Augustale Ecclesiae

Templum doctrinarum sacrilega Icm-

per eiurat, earumque nefarios antho res non admittit. Musarum lacrarium, aedes pudoris a Sancts Patribu voc tur Ecclesia, id o per immundis do- ininarum sordes non est vertenda in impudentiae prostibulum, vel lupanar gillae etenim doctrinae, quae Veneris v nustatem, & pulchritudinem videntur praeleterre, semper afferunt turpitudinem, eo magis ab Episcopis damnandam, qno honestos, ac rite formatos hominum mores magis deformat, atque in monstrumsam nimis turpitudinem violenter adducit quapropter optime semper Episcopis consultum erit prauas eiulmodi doctriharum corrupis telas in animatum perniciem irrepentes indictis ad pqnam legibus.& censiuris funditus eradicares accedunt namisque facili gressu doctrinq istae laxantes

animas.non solum ad summam viuenis di licentiam. & agendi libertatem, sed etiam stapE saepius ad Atheisimum, atq;ad haereticam prauitatem. Caeterum mnoua doctrinarum inuenta non sunt ab Episcopis improbanda, si mens inuenis totum in puncto veritatis iugiter subsidat, neque a lamorum Doctorum placitis omnino discedat, queadmodu .n. etiam si sit noua quae dam fidei nostrae illustratio, quae ex te latet libenter in tenebris, & noua quaedam sacrae Seripturae interpretatio, non ideo damnanis da est, ita noua doctrinae lux nob s apis posita ad veritatem clarius dignoscenta clam, si sit sine errore. non debet inducere damnation IS, vel improba ionis horrorem , potest namque hi ipse splendidius in dic s micare, & luna ipsa tempori, progressu luminis incremem

124쪽

PRUDENTIA EPISCOPALI Se co

gubernari, quemadmodum nullum luctuosius intariunium,quam sacrilega quadamEcclesiasticq Maiestatis de Ipectione ab illius oblequio per leges CX-

legesmostruose recedere Periero Zoti accolae . cum ausi i in t ex contemptu arcam Dei contingere,quam vel videre nefas erat; iv prima quoque Atheniensiis Areopagi cura fuit, ut indictaea fiaminibus leges , tamquam a Di is

Illa tantum ab Episcopis probanda leges, qua

non aduersantur Ecclesia.

OPtimum Ecclesiae regimen in te

gum lanctuare versatur, haecque

est prima imperandi cura, quae Episcopis demandatur. Prima lex Ecclesia

stica ea est, quae nihil admittit, quod praenunciatq seruarentur line contem- aduertetur Ecclesiae, aut ab Apostolico ptu. Agunt Episcopi Dei caulam, tam iure dissentiat; cuius sacra praescripta in suis ferendis legibus, quam in alienis ad ungitem ab omnibus implenda sunt, admittendis, & probandis, haecque prea nemine ad trutinam reuocanda . oculis semper habenda,ne legi ous ipsis, Male oeret inter Episcopos ille, qui cum sit ex Ecclesiae primogenitis. illa probaret iura , quae omnino ab illius finibus, tamquam spurii adortLs mentis insanae e sient elicienda . orientis simul, ac occidui Solis Principatus ea addecet venerari diplomata, quibus Coeli iura exarantur in terris in fauorem paren iS, q iae tota celestis est. Ex omnibus Oceani plagis in Petri Nauicula deportanda sunt fauentia vota ad Ecclesiam, ne aliquod membrum sir, quod a tuo capite quoquo modo auubium facile concidat, aut contabescat.

Parii Schisma omne id, quod aduersia-tut Ecclesiae ac propterea ab Episcopis semper improbandum omnia namque attulere mala permissae leges aduersius

quae ligant, soluatur,ac tandem soluta abeat in praeceps. Totum fas, aequum, ac rectum legibus construitur Ecclesie fauentibus, quod vero aduersum est semper nefas.& iniquum. Celestis exarmatur Astraea legum impietate gracsante, quae, si ab Episcopis probaretur, lammum scelus esset, summum laciblegium

L ET XLV.

Summum obsequium sincta Sedi Hostilica ab Ppiscopis deserendum .

SEdes illa,quq Throni Dei vices agit

in terris, utpote admirandum Trianitatis subsellium, & adorandam sum-

Ecclesiae legem quae prorsias diuina est. mae Maiestatis exemplar primum Epi Censendi sunt hostes Altaris, in fidem perfidi, in religionem lacrilegi illi omnes, qui leges condunt, approbant, aut patiuntur impleti si leges ille dirimant legem obseq ut Ecclesiae deserendi, cum haec sit fidei, & religionis Parens, copalis Prudentiae characterem quaerii in obsequio, exposcit in flexu ven rabundos par siquidem est, ut primigenia Ecclesiae proles Eoilco iS congentia primos quoque ianct sitimae Parenti impendat honores. Pluiquam regium

ct Nata. Lydius est Catholicae proseis est Apostolicae Sedis Imperium,ec cumsionis lapis iuris Ecclesiastici cultos; tergemi io duadi et diademate, insulas nullaque faustior omnium Christi fide omncs vocat ad pedem osculabundas.siam fortuna, quam tuo uno, atque im Episcopos, tametsi Eccle liq Principes diiuduo Iutchumano Italicet, ac diuino in Orbe terrarum, Ilia cuniscunq; cDi cciis

125쪽

Dioecesis meta concludit, at ubiuis gentium, ubique locorum Apostolica

Sedes tamquam regnatrix dominatur cxcelsa, cum habeat potestatem Deo conterminam, Coelo finitimam, nec aliquid maius contineat Orbis, nullumque altius attollatur regnum,

quod ipsas csticas potestates, & Acheronta potest mouere; ideo Episcopi omnes Ecclesic cardines non purpura-ii Solem suum debent agnoscere , &fontem luminis demisia oculo tu acie contueri. Fulgent quidem Episcopi Omnes ad fulgurantem Ecclesiae splendorem, at aequum est Stellas esse primo lumini obsequentes , cum ab orbita Solis illa nunquam exorbitent astra, quae mutuato semper incedunt , & splendescunt lumine. Igiturrima Episcoporum laus erit sanliam

edem venerari, eique cultum exhibere,eoque celsior semper erit Episcopalis prudentiae apex, quo profundius erit dimisiae elationis experimentum. Non est pondus ad ima deiciens Episcopirum obsequium sanctae Sedi delatum,led motus aligerum in lublimiora conis tendens, nam & Archytae Columba fortius tollebatur ad sidera, quo grauius ferebatur ad infima; ut omnibus palam sit , eo humilius obsequium sanctae Sedi deserendum esse, quo tu, limior est eius celsitudo principatus; sicque Episcopalem dignitatem altius attolli, quo grandius est Ctroneae abiectionis exemplar, nec ullam deprimi gradus, vel status magnitudinem, si ad normam humilitatis temperetur .

L EX XLVI.

Summo capiti summus honor ab Episcopis'.

exhibenditi.

VNum est summum Sacerdotium,& summum Imperium:Vtrumque redolet supremam potestatem, cui non obsequi, non obtemperare semper ne is

fas . Lex praesertim Episcopis indicta

est,ut corruant ad pedeS capitis,ad submisse parendum, cuius suscipiant oracula, quae Romae, quemadmodum in Dodonis Vibe non tunduntur a Quercu ad illudendum . Vnum Caput tricipiti diademate ideo tegitur , ut C lestium, Terrestrium, di Infernorum

dominatus exerceatur in uno , cum diuisitonem lucis non capiat unitas Solis, nec bipartitum in astris admittat obie-

quendi nitorem . Inseruiunt Capitia'

membra, & ideo ab ea nulla ratione scindenda, quae impiam nimi S Pariunt .scilsione mi enim vero fractus ab arbore ramus fructum non germinat, di piscisus a tante riuus statim arescit. FG u Capitis, tum mi nimirum Pontifici, num . . xia nascuntur Episcopi, tamquam lum--

mi Iouis mineruales fili j, nec licet i stenatos a Parente degeneres . Damn

tur in Ecclesia Polytheismus D.Ath

nasio, quia unum addecet esse totius Catholicq uniuersitatis Moderatorem, cui caeteri omnes Ecelesij, Imperantes se se exhibeant ex praestito honore famulatores. Adstant quidem tamquam

Capita Ec clesijs suis Episcopi, at unum est Caput, iod Capitolium efformat,

nimirum supremum in uno summo Pontifice imperii Prancipatum,cui cu Uant genu, flectuntque caput Imperatores ipsis. Claudit hanc legem D. Be nardus scribens ad Engenium,cum ait, 'omne genus honoris cile lummo Pon-

126쪽

tifici delat edum quia ipse solus dicitura tonomaittae CaputEcclesic Sactim niae speculuin,Piciari S exemplum, Veritatis assertor, Fidei defensor, Dcsctor gentium, Patet Reguim , Modera tor Legum Canonum dupensator, Orbis i men, Sacerdos Allillimi , vicarius. Cli isti Christus Domini,cum reliquis, quae ad euincendam supremi Capitis celsitudinem ibi disertissime proierun

LEX XLVII.

admittenda ab Episcopis Principum Priniugia a Summis Ponti baiconcesta .

Commune populorum commodum , quod in recto Principum regimine semper spectandum est, exigit plerumque ut non modicis, ted amplis priuilegiis a summis Pontificiburum cumulentur Principes ipsi, cum nec ab eadem meta, quae est totius mundanae

Reipublicae lalus ab iis, qui supremi

moderatoris vices agunt in terris, numquam fas sit aberrare;qiuscunque enim temporanea populorum latus ita cum aeterna animarum salute colligatur, ut

hoc intolubile vinculum disrumpere nemini liceat 3 ac propterea non raro Contingit, ut summi quoque Ecclesiae Principes , di H erar hae ad tuendas aliorum Principum Respublicas, easq; in optimum finem perducendas priu legia quaedam non solo dilpenient a Dbitrio. I id ut qua ex causa rem iustitiae. Nel a quitatis, vel ve munerationis patrocinante . Eiusmodi igitur Principum priuilegia in bonum com mune ex instituto collimantia ab Episcopali prudentia, ne cum facile adis

mittenda sunt, scd eriam io o Conatu

in vitan reuocanda,ut pote ipsi quoque Ecclesiae admodum fauentia i licet

enim videantur quandoque Ecclesiasticae immunitati, aut libertati aduersari, cum tamen re vera in ipsis ad lummum vis Ecclesiae ex indulto summorum Pontificum ad maiora reparanda mala transferantur in laicam potestatem, sequitur aperte nihil iuris Ecclesiae laedi, aut violari per eius imi di translationem; sed potius ius ipsum Eccllesiae lustineri; cum omnia agant Princilies ex hoc iure translato virtute priui-egiorum, a quo etiam dicuntur accipere potestatem . Verum tamen est, quod debet Epitcopis constare de talis Iuris translatione facta per concessio nem priuilegiorum , cum plura fieri possint a Principibus ex usurpatione iuris Ecclesiastici vel ex praeiumptione aliquorum Privilegiorum, quae vere ipsis non fuerint concessa ; ideo in hac re Episcopalis prudentia non debet cecutire, neque obdormitare.

LEX XLVIII.

Permittenda ab Episcopti quadam Principut o Iudicia aduersus Eceu sitasti.

P Lures enumerant Canonistae casus, in quibus licet Epitcopali prudemtiae permittere Principibus iudicia aduersus Ecclisiasticos . sine laesione Ecclesiasticae libertatis, qui quidem cum sint fere omnibus noti non est hic operae pretium eos recentere. Quo iure vero id agant Principes,& Iudices Labci etiam in caula moltis exstipra dictis statutum est: utuntur namque iure illo in ipios ab Ecclesia tranflaro, ne sicci ribus, vel criminibus atrocibus ab Ecclcsiasticis perpetratis vel pereat Orbis, vel ipsa colaminetur Ecclesia, aut ab imnato Paulatim concidat innocentiae candose. Prae caeteris Principibus eius, modi

127쪽

modi priuilegiis ditata est a summis

Pontificibus Serentissima Venetorum Respublica. quae licet ex delictis atrocibus, vel ex criminibus laesae Maiestatis saepe animaduertat in Clericos,cum tamen ubique terrarum migeat piet iis, ac Religionis obsequio, atque E clesiae veneratione, id sane non ageret, nisi hoc iure per Pontificia diplomata in eius potestatem translato impune uti posset. Diplomata, quae extant in hac materia apud Venetos plura iunt. I. Xisti Iv. datum Romae die M. Iunii I 2 . anno g. Ponti f. a. Itidem X isti IV. datum Romae die go. Iunii I a . anno 3. Pontis. 3. Innocent. VIII. datum Romae I I. anno A. Ponti f. q. Alexandri VI. datum Romae die as. Inlij anno io. Ponti f. s. Pauli III. datum Romae die io. Octobris I S I. anno S. Pontis. Quorum exempla manuscripta ipsemet vidi,& iub hac lege r Cententur ad verbum ,)ad tollendas mentis dubietates s noui enim quamplures supra eiusmodi Venetorum privilegia hssitare, eosque forta Ilis quadam irreligionis nota damnare, cum videant etas tam iacili negotio manus suas Clericorum , ac RclisIOIOIum sanguine cruentaIc.

'Enerabilis Frater salutem dc Ap

stolicam benedictionem. Cogimur non sine nostra cordis dolore plu- Timas querelas de Personis Eccletiast

Cisatione, ex lita Ciuitate praeiectam, in qua i*re nonnulla aut monetas adusterata , aut crimcn laetae maiestati, comis iste dicuntur; adeo vi pro aliolum exemylo, delinquintiuirque pia triorici notio videatur esse opus reminio , Itaque volumus , di mae Fraternitati mandamus, It quotietciniquc contai

eat alique Clericali charactere insignia

tum pro delictis huiusmodi capi, Vicatarium in spiritualibus tuum ad eorum examen mittere debeas,dc nihilominus eisdem licentiam Auctoritate Nostra concedas complices latanorum, sine alicuius irrcgularitatis incursiI, reueis

Iandi, ne ( quod iniquissimum esset in iontes pro sontibus poenas luant, dummodo personae ipse sint sub tua poteilate; Constitutionibus Apostolicis, de aliis in contrarium facientibus, non obstantabus quibuscunqHe. dcc Datum Romae apud Sanctum Petrum lub annulo PucatoriS die II. lu-ni j i et . Pontificatus Nostri anno Te

V Enerabilis Frater salutem, dc Apo- .stolicam Benedictionem. Superioribus proximis diebus Fraternitati e

tuae per alias Noliras in forma Breuis literas dedimus in mandatis, ut ad e, men Clericorum .Ecclesiasticarumque Perlonarum, quae in crimine laetae maiestatis deprehensae fuissent, Vicarium tuum mitrere deberes , prout in ipsistiteris plenius continetur,. Intellexiamus nuper reuocari in dubium a nonnullis an in Clericis personis hujusm di iuri ld.ctioni tuae non subditis hoc facere tenearis, Nostrae Intentionis fuit, di est, ut omnibus, qui in Deo dilectis iij nobilis Viri Duci, Venctorum ad crimina in literis antecedentibus ex-yrcita deprehens fuerint . idem iacere runcatas, de delicas , de ita tenore Praesentium declaramuS, dic .

Daium Romae apud Sanctum Petrum lub annulo Pucatoris dic 32. Iuni j i M. Pontificatus Nostii anno Tcr- .

128쪽

L INNOCENTIUS PAPA VIII.

Dilecto Filio Vicario Venerabilis

Fratris Patriarchae Venetorum In spiritualibus Generali. Dilecte Fili s Iutem , & Apostolicam Benedictionem . Exposuit Nobri dilectus filius vinci guetra Orator Venetorum Ue stri istius dominii Veneti non vllum fere latrocinium,aut grauius delictum in Ciuitate ista Venetiarum per trari . cuius non sit auctor aliquis Clerucus, qui, si capiatu non potest examiis Lari, quandoquidem tu examini huiusmodi interesse reculas, nec praesens csse vis, praeterquam in casibus laesae maiestatis, cuius causa venit ira Dei in filios dilidentiae , ct falsificationis

monetarum ibin quibus casibus tibi a Sede Apostolica concessum esse dicitur , ut intercile possis exam mi : quae quidem recusatio causa est, ut Iesertur,

quod quidam Clerici facinorosi auda-- ciores ad committenda delicta in dies reddantur; Supplicatum proinde Nobis suit de opportuno ad id remedio. Nos attendentes priuilegia, de indulta

dari ad bene vivendum, non ad dclinis quendum, illaque praesidio bonis conistra improbos esse debere, non autem malis ad nocendum, tenore praesentium concessionem tibi fictam a praefata Sede . di praedecessistibus nolitas Romanis Potiticibus interessendi examini huiusmodi in tribus super nomitiatis casibus, ad alia etiam delicta grauiora extendimus, decernimusque, ut sicuti in examine Clericorum in tribus

calidius potes huiusmodi ex indulio Apostolico intercsse . ita, & praetens esse possis, & debeas in casibus facti latrocinii, & alijs atrocibus, dc grauioribus facinoribus ad hoc ut Iustitia locum habeat , ct se quisque intra hon statis sines, ae terminos contineat,

Constitutionibus, & Ordinationibus

Apostolicis, caeterisque in contrarium facientibus non obstantibus, &c. Datum Romae apud Sanctum P trum sub Annulo Plicatotis Anno is p. Pontificatus nostri anno quarto.

ALEXANDER PAPAiVI. D secto Filio Vicatio Venerabilis

Fratris nostri Patriarchq Venetorum in spiritualibus Generali. Dilectet fili salutem, & Apostolicam Benedictionem . Nuper ex parte di pecti fili, nostri nobilis Viri Leonardi Lauretani

cis Venetorum Nobis expositium fuit, quod iamdudum nulla fere lata cinia , di grauiora delicta in Civitate perpetrabantur, in quibus aliquis Cl ricus Saecularis, vel Regularis non inisterueniret, & quod propterea fel . reis cord . Sixtus IV. & Innocentius VIII. praedece res nostri per literas suas iusorma Breuis, ad percludendam viam delinquendi, tibi , quotiescunque aliis quem Clericum sic delinquentem capi, & examinari super delictis per eum

perpetratis contingeret, examinationi

huiusmodi intereste possis, Concesse runt; prout in dactis literis asseritur latius contineri. Verum quia a nonnullis dicitur reduci in dubium, num literarum praedictarum vigore examinationi Clericorum,& Religiosorum se cuiuscumqs ordinis etiam Mendica tium interesse possis, qui saepius ob huiusmodi delicta capiuntur. & examinantur, ea propter ad tollendum omne dubium, & ut delinquentes praedicti iuxta delictorum eorum indigentiam puniantur,tenore prae lentium tibi committimus, & mandamus, quatenus examini cuiuscunque Clerici, tam Saecularis, quam Re latas cuiuicumque Oidinis, eliam Mendicantium

129쪽

latere sie, ae alia, & alia faeere possis,& valeas, prout in dictis praedecesso

rum nostrorum literis desuper tibi co- cessum extitit, praemissis & constitutionibus, & ordinationibus Apostolicis pri inlegijs quoque . si que fortasse

delinquentibus concessa tuerint, caeterisque in contrarium non obstantibus quibus amque, &c. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub. Annulo Piscatoris die as. Iulij i soa. Pontificatus nostri anno Io.

PAVLVS PAPA III.

BDecto Filio nobili Uiro Petro Larado Diaci Venetorum . Dilecte Fili nobilis Vir salutem, & Apostolicam Benedictionem. Exponi Nobis per dile ctum Filium Gabrielem Venerium tuum, & istius dominii apud nos Oratorem nuper fecisti , quod licet

alios ab immemorabili tempore citra certi Iudices saeculares Ciuitatis Venetiarum Advocatores Communis nuncupatos, contra quoscumque Clericostam Saeculares, quam Regulares cuiuscumque ordinis, etiam in sacris ordinibus constitutos, aliasque Ecclesiasticas personas atrocia delicta in eadem Civitate. & Dioecesi committentes cuinteruentu dilecti filii pro tempore Venerabilis Fratris Patriarchae in spiritualibus Vieari j Generalis, procedere, illosque culpabiles repertos pro modo

culpae condemnare, is sunire, mediam

tibus consilijs X. consueuerint, di in possessione, seu quasi procedendi, condemnandi, de puniendi huiusmodi fuerint , cum se l. record. Sixtus IU. Innocentius VIII. Alexander VI. & alij Pontifices Romani praedecereres no stri per eorum literas eidem pro tem ore vicario, & examini, & proce libus per eosdem Iudices faciendis vili- stete, & interesse debere mandauerint. Nihilominus dilectus Filius modernus Patriarchae vicarius in spiritualibus Generalis, ct forsan alii Iudices Ecclesiastici istius Ciuitatis, ex eo quod de aliquo Privilegio Apostolico ex diviturnitate temporis forsita consumpto, di deperdito, aliterque per immem rabilem obseruantiam, & consuetudinem huiusmodi non constet, examini,

ct processibus praedictis interuenire reis cuiant, dictosque delinquentes per Iudices praedictos puniri, dc debite casti. gari impediunt , propter quod Clericis . & Personis istis audacia tribuitur delinquendi, variaque, & frequentia

delicta committuntur, & excitantur.&quamplurima mala exempla incon. uenientia, perturbationes, de scandala

subsequuntur. Quare nobis humiliter supplicare fecisti ut Iudices saeculares praedicti contra Clericos, & personas

huiusmodi, prout hactenus, ut refertur, consueuerunt procedere, eosque pro

delicti qualitate punire , & castigare valeant, ac Uicarius, & alij Iudices Ee- Cesiastici praedicti examini. & questi

nibus praedictorum Clericorum. Noestrorumque praedecessorum dictarum literarum tenore interuenire debeant, aliasque opportune in prae millis prouidere de benignitate Apostolica di- Laremur. Nos igitur, ne quod circa oc tanto temporis spatio, tuit lauda. biliter obseruatum, quod non nisi Cainnonicum principium habuisse praesumitur, infringatur, sed in tuo robore ermaneat, prouidere inconuenientiaus, ct scandalis huiusmodi obviare,

tuisque . & illius Dominii precibus

quantum in Deo possumus annuere volentes, volumus,e& Auctoritate Apostolica concedimus, ct ordinamus , quod Iudices saeculares praedi cti,

nisi per Vicarium, & alios Iudices Ec

cles

130쪽

clesiasticos in procedendo praeuenti

fuerint contra Clericos, dc Ecclesiastiacas Personas huiuimodi, prout hactenus a dicto tempore citra consueue runt procedere, illosque, prout criminis. & delictorum qualitas exegerit, condemnare, punire, ct castigare pol- sint, dictique Vicarius, ct alii Iudices praedicti sub poena excommunicatio nis per eos, nisi astiterint, ik In tetriue rint, incurrenda, examini, & processui huiusmodi assistere, & intereme deoeant mandantes propterea in virtute

Sanctae obedientiae sub praedicta excommunicationis poena vicario, de alijs Ecclesiasticis Iudicibus praedaetis,

ne Iudices saeculares praedictos contra consuetudinem immemorabilem praedictam & aliorum praedecetarum nostrorum literarum praedictatu . & praesentium noli rarum tenorem quomodolibet molestent. vel impediam, nec aliud in contrarium facere praelum ant,

scd examini, de processibus huiusmodi quoties, & quando a dictis saecularibus Iudicibus vocali fuerim interesse,& astillere omnino debeant. Dccernentes ita. & non aliter per Clericos,& perlonas depraesenti pro grauibus, dc atrocibus cielictis huiusmodi per eosdem Iudices detentos, de carcera-los iudicari, dc definiri deberes ac irritum , dc inane quidquid secus super his a quocunque . vel ignoranter, vel Icienter conligcrint, attentari. Non Obstantibu3 praedictis,dc consuetudinibus, dc ordinationibus Apostolicis caeteri seque contrarijs quibuscumque . volumus autem, quod ubi pro delictorum atrocitate flanguinis poena adiungenda foret degradatio, quae alias procedere debet lecundum lormam Iuris omnino procedat. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die et .

Octobris is a. Pontificatui nostri

Anno octavo.

LEX XXXXIX.

Theologiae , ct Canon iis ab Epissa D po

honor deserendus, ct aqualia Privi etia

concedenda .

A Libi Prudentiae Episcopalis obtu

tibus obiectum est discrimen aliis quod inter doctrina Theologicam, di Canonicam, cum Theologia ratione suorum principiorum , quae nituntur lumine reuelato , & ratione obiecti, quod est Deus, dicatur esse in altiori ordine, quam doctrina Canonica, dc ideo magis aestimanda , at si agatur de honore , quo ad praxim de tetendo utriusq; doctrinae professoribus, quemadmodum a iure videntur eadem priuilegia concessa Theologis, & Cano-nistis . sic videntur ab Episcopis esse concedenda ; in iure enim Theolo'i, di Canonistq aequiparantur, dc pro uno,& eodem subiecto intelliguntur , dc

quod conuenit uni ex aequiparatis, halteri conuenit, ut habemus in I. i. f. de legibus, Ubi Bartol. & caeteri DD. Vt etiahabemus in Glos Canonie.cap.sPost quam, O alibi; aequiparatio enim operatur

quod ide iudicium fieri pollit de uno. ac de altero, quod etiam intelligenduest quo ad honores, & priuileg a pedsonis concedenda . Quod vero Theologia , & Ius Canonicum aequiparcntur in Iure, habemuS clare ex caZ. cum

de cursis de priuilegei in o. ubi i jsdem priuilegijs esse decorandos Studentes Theologiae, & studentes Iuri Canonico statuitur; quod etiam habemus

ex cap. super specula de massisAris, ct ex ea licet Oobis depraebend. , unde satis constat Non esse reuocandum in dubium apud

Epistopos, quod Theologi , dc Cano.

SEARCH

MENU NAVIGATION