Leges prudentiæ episcopalis ad optimum ecclesiæ regimen indictæ a Iosepho Maria Marauiglia episcopo Nouariensi, &c. atque beatissimo patri Innocentio 11. ... dicatae

발행: 1678년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

habilitatem, & potentiam ad exercenis dum utrumque actum ., Quod vero caecus sit absolute irregularis, ct inca- Pax ordinis Sacerdotalis, nisi dispensietur a Papa, demonstrant Canonistae

Apost ubi inter canonica impedimenta recensetur caecitas in Clerico . quod impedimentum non potest tolli, nisi per Pontificiam dispensationem ex vi cuius, it supradictum est, potest etiam caecus, ne dum ordinari, ad audiendas coni ssiones, sed etiam ad Missam c lebrandam . Neque valet dicere Clericum caecum nullum habere impedimentum pro exercitio actus Sacerdotaliti consistit in tala auditione conlesIionum,dc ideo posse ab Episcopo absque alia disipensatione ordinari

ad nunc enectum; fallum enim est, quod supponitur, quia satis est, quod vere sit impeditus caecus ad exercen

dum absolute Sacerdotium, licet non sit impeditus ad omnem actum Saec dotii, & ex illo impedimento semper dicendus est absolute irregularis, dc solum dispensandus a Papa. Distinctio vero, quae fit de diuersis actibus Sace dotii, est potius metaphysica, quam moralis, quam Canonica, dc ideo in hoc loco nullo pacto admattenda .

Ab Episcopia. non ordinandi clerici cogniti

non idonei quo ad Scientiam, O mores.

Xamen Scientiae, & morum pro bitatis faeiedum ab Epitcopis iuxta Canones, Sc Concilia, id Potillimum eis, L de Clerici idoneitas ad Ordines innoteticit, de hanc tenentur Episcopi exquirere in ordinandas, ne peccent, di poenis subijciamur, terribile enim

est exemplum S. Leonis Papae, qui du

precaretur a Deo veniam suorum ' catorum . habuit responsum, omnia peccata ei misse dimissa praeter peccatum manuum impositionis. pro quo maior ipsi agenda erat poenitentia; de habetur etiam in Canone, in cap. is qui Episcopi; quem volunt DD. conditum esse ad eodem D. Leone Papa in Epist.83. quam scripsit ad Episcopos Aphri. . Nimis tamen rigida est in hae materia illa Doctrina, qua tradit La

rum, quod Episcopus ordinans no id neos sine examine. debeat deponi i vhaec enim poena non inuenitur imposita, sed ad lummum. Vt aliqui volunt, '. cum Gloss. V. Ordinat. imponitur pri- uatio Iuris ordinandi, quae Prauario, ut notat Pal qualig. ibi, extenditur tantuad illum O: dinem,quem ERINOPI comiterunt indignis; non enim scena debet magis extendi, quam extendatur delictum, ut habetur in Iure Civili, de Canonico . Ratio vero cur Epit copidebent cautissime procedere in Oidia nationibus, desumitur ex malis, quae oriuntur Ecclesiae, si ordinentur indignis ex hoc enim haeretes laepe ora as

hinc initium habuiste Hussitarum haeresim refert AEneas Sylvius lib. de origine

cus Epilcopus Tolosanus non ns si probatos . dc ab ipsi et examinatos ad ordines admittebat, quod agebat etiaS. Carolus noster Mediolanensis Archiepiscopus. Vnde id praelertim Epuscopis cauendum est, ne initient ad Ordines, quos nouerint id agere ad declinandum forum saeculare , nam Trid. Ses. 23. cap. . de resar. ad hoc potissimum prohibet initiari prima Ton sura, qui Clericatum assumunt in ira

202쪽

PRvDENTIAE EPISCOPALIS.

LEX, VIII.

Ab Episcopis non ordinandi non habentes

titulum pro Ordinatione.

IVre Canonico satis cautum est, nequis admittatur ad ordines sine titulo . unde non solum peccarent Episcopi sic ordinantes, sed etiam teneren tur de proprio illos alere, quod tamen intelligenetum est, quando Epit copiordinant iubditos suos, non quando alienos cum Dimissorijs , quia tunc spcctat ad concedentes Dimissorias inquirere de Titulo, dc reliquas oblis gationes implere . Neque peccarent Epii copi, aut Ooligarentur ad alendos ordinatos sitne titulo . si circa hoc ex men alias personas graues deputarent, uia tunc ipsi Episcopi censentur bona de procedere alaenae attestationi in is nixi 3 oc nulla esset iplorum obligatio, nullumque peccatum. Cum vero non susticiat Titulus pro ordinatione, sed requiratur etiam dignitas ordinandi cognita ab Episcopo, non poterunt ordinari illi, qui cognoscuntur indigni absolute, etiam data quacumque pe nuria Clericorum , cum ex cap. Talagdis. a 3. semper Ianctius sit ordinare

paucos bonos, quam multos malos , quemadmodum etiam ex cap. Nullusae Temp. Ordinat. in o. Epucopis ordinantibus omnino illiteratos imponitur

sulpensio a collatione ordinum per annum . verum tamen est, quod ordinatio ijsdem regulis mensuranda est, quibus mensurari Iolet clectio, in qua sicut nunquam licet eligere indignum absolute, cum hoc sit intriniece malucx D. Th. Fodlib. o. ara. s. ita nec vinquam licebit ad Oidines assii mere imdignos absolute. Qiacia vero vitante penuria Clericorum possim OIdinari minus digni, si digniores no adessent do cent multi Doctores cum Pasquali g. quest. 3y. de Regul. ordinat. in addit. ad Lauis rei., nam obligatio ordinandi dignio. res stat attenta tantum possibilitate.

LEX CXIX.

In ordinatione Sacerdotum mnienda merba consecrationis prolata ab Episcopo ordia nante cum a dem uerbis consecra-- timii prolatis ab ordinatis.

Esse id praeceptum Ecclesiae ex eius

dem institutione, quotiescumque Sacerdotalis ordo confertur, no debet esse nouum Episcopali Prudentiae, quin id quoque competium esse debet,Epis copum ordinantem esse principato agens in consecratione, cuius motum sequi tenentur alii Sacerdotes cons Crantes, ut concausae subordinatae, de coniunctae quq concurrui ad eumdem effictum coniecrationis dependent et ab actione consecratiua Episcopis cum igitur ratione istius Iubordinationis, dc dependentiae, quam habent alij conqsecrantes ab Episcopo, velut primo cisiectante, ex illis. oc Epistopo fiat quoadammodo una causa adaequata mora Iss consecrativa, hinc fit, quod singulis concurrentibus per modum unius ad eumdem effectum supra eamdem ma teriam consecrandam, debeat necessa rio fieri unio verborum consecrationis Epiicopi cum verbis aliorum Sacerdotum . quae tamen unio non debet esse

physica . sed moralis 3 ita ut etiamsi Epilcopus , vel alter e Sacerdotibus compleant vel ba consecrationis paulo ante, vel paulo post, adhuc intelligum . tur aeque concurrere ad eumdem effectum s unde non est admittenda in hac re illotum doctrina, qui volunt, non cile ulterius proterenda verba

203쪽

abeatur iam totus essectus consecrationis per unam consecrationem; lemis per enim illi omnes consecrantes, tenentur implere, quod intendit, & praecipit Ecclesia; intendit vero, & praecipit, quod omnes consecrent per integram prolationem verborum: quam nemo ex libito suspendere potest sine Peccato , cum teneatur agere iuxta Praeceptum, & intentionem Ecclesip. quidquid sit, an intelligatur materia

iam consecrata per unicam tantum anticipatam prolationem verborum,

ue sit Episcopus, qui illam anticipet,

iue alter Sacerdos , non enim opus est hanc rem hic Theoloeice examinare , serior namq te Doctrina in hac quaestione . si esset agitanda, illa esset. quae tradit haberi materiam consecra tam statim completa consecratione Episcopi, qui est consecrans principalis . a quo determinantur morali m do ad producendum effectiim verba aliorum consecrantium , quae verba moraliter semper intelliguntur unita,

verbis prolatis a principali causa, licet non sint physice omnia praesentia, Munita. Fuit haec dissicultas publice agitata in Collegio Romano Societatis Iesu, dc ex tunc plerique Doctoies de

ea disputauerunt.

LEX CXX.

Monendi ab Episcopo, uel ab riui ministris

FRror quorumdam inualuit assereniatium latis esse in ordinatione Sacerdotum. si Sacerdotes ipsi, qui ordia Ranlur, proletant cum Epticopo verba consecrationis, solum reeitatiust, non significatiue, vel lolummodo habeant intentionem consecrandi cum Episcopo conditio natam , non absolutam

ita quod si Episcopus prior ipsis verba

consecrationis proferat, ipsi statim suspendant intentionem consecrandi, cuiam per consecrationem Episcopi haheatur Corpus , & Sanguis Cnristi. Hoc supposito erit munus Prudentiae Episcopalis Sacerdotes ordinados monitos reddere, ut temper habeant intentionem consecrandi cum Episcopo absolutam , & non conditionatam . semper integra verba consecrationis proferant, sine mutilatione, di sine intentionis suspensione; est enim complenda ab ipsis integre actio conlecra-tlUa, quam agunt in Periona Christi, quae actio compleri non potest, nisi posita intentione, & integra verborum prolatione; debent enim Sacerdotes proferre illa verba significatiue, ut docent Theologi omnes. non pure materialiter, & recitatiue, quod indicat esse semper proferenda cum intenti ne significationis. quam habent ex m-stitutione Christi ; neque sequeretur verba consecrationis posse plerumque suo essectu carere, aut frustrari; quia iam dictum est, semper sortiti suum effectum , ut unita moraliter verbis prolatis ab Episcopo consecrante Quemadmodum igitur Ecclesia monet ordinandos Sacerdotes, ut current

verba consecrationis simul cum ipso proferant sic pariter ijdem Saceldotes ordinandi ab Episcopo monendi iunt

ut veram . di absolutam habeant con iectandi intentionem, ac si soli essent, De peccent contra institutionem Christi. & Intentionem Ecclesiae. De alacre videri potest Suarra 3. p. rem . . disp. o I .se . 3. Uictoria ae Sacram. Dia na P. S. tras . l . rem. 3 a. oc Paequalig.Deos am

204쪽

LEX CXXI.

Male ad Ordines promoti non semper ab Disippii censenia incapaces beneficis.

Contingit, & non raro Episcopis,

quod nabeant Clericos male o di natos , vel quia sint ordinati absque Dimissoriis requisitis, vel quia sint ante legitimam aetatem ad Ordines promoti , vel ex alijs causis, & ideo Episcopalis Prudentia solet in ancipiti ve sari, nesciens quid agat in materia beneficiorum , an scilicet centendi sint male ordinati beneficiorum inca-

Pacem nec ne. Supponunt autem comis

muniter DD. cum Alphons. de Leone

quast. . eos omneS qui male ordinantur esse incapaces beneficiorum, quia sicut ratione suspersionis remanct imis

pedita exequutio Oidinis. sic dicuntur impediti reliqui effictus, qui ordini sunt adnexi de iure politiuo, inter quos est beneficii capacitas. Docti na tamen fere apud oes recepta est, quod si promouendi ad Oa dines bona fide male ordinetur,sicut dicuntur exculabiles,

di non suspensi, ita dicendi liant etiam heneficiorum capaces, ubi enim non habet locum suspensio, neque impeditur exequutio ordinis, neque retultat incapacitas ad beneficia et in si aliunde adsit aliquod aliud impedimentum, Achaec doctiina colligitur ex Rota in quensi irregularitatis I . Maij soop. coram Caualtero,quam etiam sequuntur Graf., Rod rigueZ . SancheZ Suare Z, Ugolin . . Miranda, Paris. Mandos, & alij quos citat, & sequitur Pasqualag. quas. 3 o. Moral. Iurid.

Admittendi ab Epimpia ad bene lata, ramis quam capaces omnes suspensi ab Ordine, si prurius Epissopus, cuiui pro

ordinatione licentia deterii, ratam habeat ipsam

ordinationem.

I' O dictamine in hae re dirigenda est

. Episcopalis Prudentia, ut si illi, qui ut male ordinati suspendantur ab oris dine , hanc solummodo suspensionem incurrant propter drfectum licentiae non obtentae a proprio Epilcopo, si postmodo rata habeatur ab eodem proprio Episcopo eorum ordinatio, illico intelligantur beneficiorum capaces ex hac parte. & consequenter sint ad ipsa beneficia sine scrupulo admi tendi. Ratio doctrinae est, quia per hoc , quod rata habeatur a proprio Episcopo illorum ordinatio, statim intelligitur ablata suspensio,& sic redeunt in pristinum omnes illi effectus , quos impediebat suspensio, inter quos est

capacitas ad obtinenda beneficia. Sic habemus apud Qua rantam in Sum. Rullam. U. Ordo V. amplia hane, & apud plures alios DD. si vero antequam rata habeat ut male ordinatorum ordia natio, obtineant aliquod beneficium, tunc omnis collatio, seu institutio erit nulla, & necessaria erit noua prouisio, ut possint retinere illa beneficia sic ostenta . Sic habemus ex cap. quoties de pactis, O ex cap. Ratthabitionem de Regul. Iur. in o. di Rofa coram Mer lino Deego IS. n.D. Quin immo si beneficia obtenta essent Iuris patronatus, ne dum indiserent noua prouisione, collatione . institutione, &c. cum nullo pacto possint conualidari, neque per Ictro-

205쪽

LEGES

virtute ratthabitionis. ut habemus ex Rota Decisia 2.nu. a. coram Seraphino, & coram Ludovisio Drais Z3 n.y.sed etiam indigerent noua praetent tione, quia prior prae lentatio censenda esset omnino nulla, quod docet Pasqualig. I. c.

LEX CXXIII.

admittenda ab Epimpii Dimissoria pro Ora

dinandis . etiam defuncto Episcopo , .uel alio concedente.

C Ratias omnes non expirare peri mortem concedentis docent comuniter Doctores ex cap.Fsuper Dratia de ossic. Deseg. in o. atqui cum litters dimissioriales gaideant hoc nomine, debent etiam gaudere hoc priuilegios unde ab Episcopis, quibus Praesentantur in ordine ad consequendos ordi- De S. erunt semper admittendae, & obcamdem rationem erunt admittendae Dimissoriae concessae a Vicario Capitulari. Sede vacante , quod tradunt

celma p. t. Sum. e .l& alij plures; est namque eadem ratio quo ad omnes ipsas gratias concedentes. Poterunt tamen Epitcopi succetates reu care concessas Dimitarias a suis Praedecestoribus aut a Vicariis Capitulatiabus . quatenus non stat effectam com sequviae I & ratio est, quia Episcopi successores possunt recognoicere omnes actus circa tuos lubditos , Colque adprobare, vel reprobare, prout expcdite iudicauerint 3 maxime quia tem poris processu possunt illae causae cecsaxe, ob quas concessae mut, ae proinde etiam ex hoe capite reuocare. Addo litteras Dimissotiales esse institutas ad testificandum de vita, ct moribus oris dinandorum s hoc enim testimonium debent continere Dimitaris,quaecumque sint ex Trid. Sess. 23. OP. S. de reser. cum igitur post Dimissoriarum comcessionem temporis progressu, maximme si diuturnus sit, possint esse mutatimores Iam probati, poterunt etiam ex hac caula reuocati litterae dimissori tes iam concessae s non enim dedent Epii copi permittere, quod ordinentur indigni et unde prudenti Sime agunt Episcopi illi, qui semper inquirunt i stimonia de vitae probitate suorum Subditorum, etiam alibi commorantium , antequam litteras Dimissoriales concedant ad ordines recipiendos . Epitcopi vero ad quos cum ordinandis diriguntur Dimissoriae,debent eos ex minare tantum de litteratura . quemadmodum proprij Episcopi debent reipsit eosdem examinare ex Trid. Sessas. cap. 3. de Resor. Vnde duplex examen o clinandorum in hoc calii erit faciendia ex eodem Trid. Sest. p. cap. I I. de Reso quod maxime Episcopis aduertendum est, ne in re tanti ponderis oscitanter agant

LEX CXXIV.

Nemo ab Episivis alienis admittendus ad Ordinesse Dimissori .

PLerisque visum est litteras dimissio-

riales non ita esse necessarias, ut

semper illis indigeant alieni Episcopi ad ordines conterendos i cum enim in eum finem sint instituis Dimissoris, ut E iscopi cognoscant idoneitatem ordinandorum,di habeant consensum proprij Episcopi, & ordinatij; si haec aliunde constci Episcopo non proprio, licet

206쪽

pRUDENTIA EpISCOPALIS.'

lieet non adsint litterae dimissoriales, non erit abs dum eiusmodi praetent tos ad ordines ordinari. cum finis legis praescriptae in Trid. Reg. 23. cap s. de reislo . ille sit, quod non admittantur ad ordines. nisi idonei, & nisi cum conisseno suorum ordinariorum s ad hunc

enim tantum effectum requiruntue

Dimissoriae a Concilio : Unde si Epira copi ordinantes habeant sine Dimi tatiis notitiam idoneitatis, & consensus ordinarii ipsius ordinati, videntur

seruare formam in Concilio praetcri tam per aequipollens; cum certum sit formam inductam ad certum effectum posse per aequi pollens seruari, ex quo sequatur idem effectus, quam dotari.

no & in Aruiensi Parochiali . Aprilis Ibys. coram Lancellotio . Quidquid sit de hae doctrina, quae lanh probabilis est, tutius erit semper Episcopis, quod ipsis innotescat idoneitas ordinandorum per Dimissorias. & etiam consensus ordinariorum, qui semper magis expresbe constadunt , R iam per alia medianorma enim praescripta in Trid quoad hoc est illa, quae dat essse rei, eiulque omissio temper dicitur actum vitiare, ut habemus ex Bald. in cap. senstitutis G. de Appellat. nu. 6. &etiam in Raegulis cancrilaria Regul. E . apud Mandos. de mali promotis NMyn. II,

maxime quia formae taliter praescriptae a Concilio Trid.subintrat imposita pq-na, ex quo tequitur, talem formam semper esse seruandam, cum id certo constet . di doctrina contraria sit tantum sub opinione .

Obtinentes Dimissorias apropriti vi capianon semper ordinandi ab v Popu

T Xponitur casus aPrudentia Epistoa

c pati reuocandus ad trutinam, qui Dcile,& non raro potest obtingere, nimirum an Clericus accedens cum litteris Dimissorialibus ad alienum Epistopumsit semper ab ipso ordinamdus, etiamsi sit impedimento irregularitatis detentus, supponitur enim a plerisoue Doctorum, & praesertim a Syb

Auila de o quod Episcopus proprius eo ipso,quod dimitarias concedit pro suscipiendis ordinibus ab alieno Epiccopo concedat etiam eidem Episcopo. quod dis set super irregularitate supra quam proprius Episcopus posset dis

pensiare, ea praesertim ratione , quod concesso uno, intelligantur omnia alia concessa, sine quibus id expediri non Potest, ut patet ex I. 2. J. de Imri . ct ex

cap. aterea deo . Delem cum certum

sit promotionem ad ordines fieri non posse,nisi remoto irregularitatis impedimento, maxime quia dispensatio ad suscipiendos ordines ab alieno E ilcopo, videtur esse quid principale , ad quod sequitur accessorium .icilicet dispensatio ad tolledam irregularitatem. Vetu haec doctrina ab Episcopis neque est probanda, neque admittenda,ex eo

quod quando plura obstant alicui actui

sublato uno non tollitur alterum, ex L si domus f. de seruit. O ex cap. ex tuorum sct ex cap. Pastoralis de priuileg. & ex Rota Decisio p. coram Puteo, dc coram

Ludouis. DecissZ. cum ergo in pr*semii casu obstet ordinationi duplex impe-R a dimem

207쪽

dimentum, nempe, non esse subditum, di esse irregularem, ex eo. q'lod pr prius Episcopus tollat primum,conc dendo, quod possit ordinari ab alieno Episcopo, non fit, quod concedat secundum . nempe, ut dispenset super it-

regularitate ; Unde Episcori alieni etiam acceytis Dimissorijs ad prom,

tionem Crdinum, non semper debent ordinare subditos non suos, maxime si nouerint esse irregulare S,quoS etiam

datis Dimissoriis non possunt dispensa.re ex vi illarum, ut satis constat.

LEX CXXVI.

Vbi plura obstant in conferendis ordinibus impedimenta, singula ab Episcopia

tollenda.

PErspicuum satis eme potest Episco

pali Prudentiae ex Doctrina supra tradita, quod ipsis agendum sit in casu, quo quis pluribus de entus impedimetatis accederet ad ordines suscipiendos, ac propterea hic pauca in hac re erunt a nobis lubi jcienda . Eadem igitur de-het esse ratio de irregularitate tollenda

ante ordinum susceptionem,ac de aliis impedimentis, cum certum sit ex doctrina Suid. I.2A . num. . & Gorametaleg ad retin. g. Canceti. Gltis. II. nu. yT.& ex Rota in Zemlen.Pensionis a. Iunij ISO .coram Pennia, tot requiri dispen. sationes, quot sunt impedimenta ; unde etiam ex Trid. Rey a 3. cap.P. de re .

habemus posse quoscunque Episcopos ordinare suos familiares triennales, supposito tantum, quod prius per dicliensationem tollatur defectus nata tum quoad ordines minores, ex quo care patet singula impedimenta esse tollenda in promouedis ad ordines;sic

annuentibus etiam Nauar. cons .ao. Sa p. de temp. Ordinai Ledelm. P. I. Sum.

& alijs, concessio enim, quae temper supponitur ad unum tollendum impedimentum , non intelligitiir extensa ad aliud, nisi in ipsia coccmione expressum sit, ut habemus ex I. statu liberum, s. Sti

iber ignos. cum ergo dicitur a nonnullis, quod concessa dispensatione ad unum impedimentum, conceduntur omnes, sine quibus vltimus actus obtineri non potest, intelligitur de iis, quae ex natura rei concessa, trahuntur tamquam necessaria, & connexa, qualia sunt media pro assequendo fine , non vero de ijs,quae sunt omnino extra exugentiam rei concessae,quia haec,quamuis impediant assequutionem rei conis Cessae, id euenit per accidens,& non perse,ratione connexionis, quam habent, tamquam media cum suo fine.

LEX CXXVII.

Utentes falsis Dimissor-s pro ordinibus suscipiendispuniendi ab Episcopis .

EX Const. Urbani VIII. quae incipit

Secretis Aterna Prouidentia, cte. habentur poenae, quas luere debent, qui utentes falsis Dimissiorijs promouentur ad ordines,siue minores, siue lacros, dc ad Episcopos spectat irrogare easdem poenas, cum ad eorum notitiani tale delictu peruenerit, quod & authoritate ordinaria agere poterunt, ut Iudices ordinarij. & etiam tamqufi Sedis Ap stolicae Delegati. Difficultas est, an sint puniendi ex Constit. allata etiam quando illis utuntur bona fide,putantes esse veras, nam aliqui ID. volunt excusari tantu per bonam fidem,quam do illas recipiunt ab ossicialibus, scMianistris Epilcopi eli tunc possint supponere esse factas de mandato ipsius Epis

208쪽

PRUDENT LE EPISCOPALIS. t 33

eopidicet Ministri illas expediant falso, di absque mandato s si vero utantur dimissorijs falsis aliter expeditis, dc ab

alijs. ad quos non spectat, cum tunc teneantur scire, a quibus sint expediendae dimissoriae, dicuntur non excusari ex ignorantia, & ita cum multis Doctoribus videtur sentire Pasqualigus in

addit. ad Lauret.qu. I. de mali ordinantibus,

ct mali promotis. In qua re tamen absolute dicendum, puto omnes Clericali ordine insignitos,& quomodocumque ad ordines male promotos ab alieno Episcopo cum falsis Dimissorijs, quas falsas esse vere ignorabant, excusari ab omni culpa, ct consequenter a poenis in Constit. Urbani enunciatis, cum ex Regulis Iuris falsitas non puniatur abseue scientia , quae est qualitas de siubantia dei cti, ut demonstrant Iuristae omnes. Puniendi igitur sunt male promoti ab Epitcopis, quando vere non ignorant, sed sciunt Dimissorias esse lallas,dc illis utuntur . Et ad illum Episcopum eos spectat punire,cuius laeditur Iurisdictio, nam offendens Iurisdictionem alicuius, per illam offensam fit subditus illius, dc sic ab illo puniri potest; haec est enim communis doctrina in Iure , quae tamen limitatur, ut non habeat locum quoad laicum respectu Ecclesiastici, ut notat Pasqualigus su- racit. ubi plures refert Doctores hane imitationem amplectentes. An vero scribentes Dimitarias falsas, sed illis non vlentes incurrant pqnas PontificiqConstit. cum distinctione decidendum est; si enim, qui perficiunt eiusmodi Dimissiorias, non apponant sigillum, neque illas reducant in forma authenticam, ut possint fidem facere.& haberi vere pio litteris Dimissorialibus,tunc sane non subiiciuntur ps nis, cum non inducant crimen falsi. cui statuitur Pq-na,secus vero si reducatur cuiatio sigil. Io in formam authenticam , dc falli crimen inducant. Neque obstare potest, quod per non vium nemini praeis iudicium afferant actui suificit enim, quod possint afferre .evi habetur in

Iute apud Felin. in cap. ex tenore riu. 2

de reseret. addo tales Dimissiorias falsas, semper praeiudicare authoritati, & I

rildictioni ordinatij.

LEX CXXVIII.

Ab hisivis propriys non semper ratificanda ordinatio Dela suorum Subditorum ab

sapis alienis sine Dimis ri s. OC Lericum a non suo Episcopo o

di natum eme male promotum,

sed habere characterem Clericatus suspensum quo ad exercitium,& gaudere priuilegio fori docent communiter

Doctores ex cap. de temp. ordinat. in o. Ocx Trid. I 23. cap. g. neque incurreretpqnas appositas ab Urbano VIII. comtra male promotos per Dimissorias falsas, certum est,cum ibi Sum. Pontifex imponat pqnas tantum male primotis cum falsis Dimissorijs, quae vitima particula si deficiat, deficit lex pC nalis , dc ipsa poena, quae extenditur dumtaxat ad falsis utentes Dimissiorijs. Caeterum quamuis ordinati ab alieno Episcopo sine Dimissorijs remaneant ordinati, dc Clericali charactere insigniti, dc ut Clerici gaudeant priuilegio tori, non per hoc eorum ordinatio facile ab Episcopo proprio est habenda

pro rata, ut sit in exemplum male promotus aliis eodem crimine irretitis, dc

etiam ipsis Episcopis alienis male ordi

nantibus . duoties vero erit habenda ratificatio,id fieri opus erit, antequam conferatur beneficium , si beneficium male promoto sit conferendum; alio-quua collatio erit nulla,Vt tradunt DD.

209쪽

apud Lauret. qu. i. Neque ratificatio erit facienda, quando fiat in praeiudicium tertii ex communi Doctorum sensu, cum nemo priuari possit Iute suo, unde si male ordinatus esset sediuus , vel Religiosius conuersus, ex eo quod sint sub Iure &dominio alterius, quod laeditur per talem ordinationem, talis ordinatio non poterit ab Epilampo ratificari; si vero male promotus non sit sub Iure, vel lub dominio alterius, poterit eius ordinatio ab Episcopo semper rata haberi, licet ex hac ratificatione per accidens sequatur ali- cstad incommodum alteri bene ordinato, qui concurreret simul cum male ordinato ad aliquod beneficium, nam Episcopus semper potest uti Iure suo, licet per accidens, di sine intentione, contingat alteri damnum a nulla enim fit iniuria, cum quis utitur Iure suo, ut habemus ex cap Ecclesia de elect. Epi copus namque ratificans ordinationes in male promotis, tantum tollit sucpensionem ordinum in male promin is, quam ex Trid. cf. 23. cap.f. de refor. semper tollere potest, ct sic reddere benefica, capacem, qui per suspensi nem Incapax erat. Non potest tamen Episcopus sub spe rati habitionis facie-dae ab Episcopo loci ordinare Subdiatum alienum . nam iura, quae prinhibent ordinari alienum subditum absque Dimissorijs . ideo prohi-hent , ut per litteras testimoniales conis

stet de eonsensu proprij ordinarii, metiam notum fiat ordinanti .quod ordinandus habeat qualitates requisitas a Sacris Canons bus,quae per ratthabitionem suppleri non possunt, quae licet faciat pratu mere contentum, non tammen facit de ipso constare,quod abs lute necessarium est, & solum haberitotest per litteras Dimissoriales. De acre videri possimi Quaranta ui dum.

vero Episcopus ordinans alienum Subditum sine Dimissorijs sub spe ratiis habitionis incurrat suspensionem, non est ita certum apud BD. Ex Trid. ta men cum apponatur poena suspensi nis violatoribus legis secundum foris mam praescriptam, re lex sit, quod fiat ordinatio in virtute litterarum dimissori alium . videtur consequi, quod framgentes legem etiam poenam incuris

rant .

LEX CXXIX.

Non dispensanda ab Disiopis Intersitia sine

necessitate, Vel villisue Ecclesiae .

O Mnem dispensationem facienda

esse ex aliqua rationabili causa pro certo habetur apud omnes Doctores, eosque dispensationes, quae fiunt in rebus Ecclesiasticis,esse faciendas ex necessitate potissimum, & utilitate Ecclesiae, nemini dubium est, idque saepe habemus ex Trid .RT. 2 3. cap. II. O I . In dispensandis vero Interstitiis inter Minores Ordines , & Subdiaconatum, docent Sorbus in compend. Mendirant. V ordines, & Zabarella ine. seris de alat. O qualitat. sufficere neces litatem . vel viilitatem Ecclesiae disiuncti uel imter Subdiaconatum, & Diaconatum, volunt sufficere leuiorem causam; idque arbitrio Episcopi esse relinquendu sinter Diaconatum . & Presbyteraium, docent esse necessariam utramque causam copulatiue, scilicet necessitatem simul, dc utilitatem Ecclesiae . verum tamen est prudenti arbitrio Epilcosorum esse subi jciendas dispentationum causas uniuersialiter , ne Episcopi ipsito ueanmr scrupulis, & satis est pro necessitate, quoia considerent iunctio

ne S

210쪽

pRUDENTI E EPISCOPALIS. is s

nes, quae in Ecclesia exercendae sunt, an indigeant maiori miniitrorum numero, nec ne, vel an minister exercens non sit idoneus, quod docet Sylvest. in Sum. U. ordo n. Io. Pro utilitate vero sussicit, quod Ecclesia ex tali dispensati ne maius aliquod commoda recipiat, semper autem potest esse necessitas, dc utilitas, quia licet sint ministri necessa-rij ad exercendas functiones, cum tamen isti quandoque possint impediri, vel infirmari, optime consultum erit,si ad supplendum ab Episcopis habilitentur alij , quae doctrina etiam traditur a

D. Antonino S. patri. tit. Id. & ab alijs Dolioribus. An vero Episcopi ordinantes, vel dantes dimisso rias, non facta alia mentione dispensationis super Interiiiiijs censeantur distentare , reis spondent DD. communiter assirmatiue, dummodo Episcopi sciant ordinandos indigere dispensatione, secus si penitus ignorent; si enim sciant,censentur

dispensare, si ignorant nequaqua iuxta Glus. in cap. Statutum. iv alios Doctois res, quae tamen doctrina non habet locum in dispensationibus Papalibus ab MPI.' o. cancest. Per quam . decerni tur . quod nunquam censeatur dispensatum a Papa in re aliqua, nisi specialiter concedatur dispensatio idque tradit Gonraleg ad Reg. S. CanuII. gloss. II.

Pro dispensendis Interstuus attedendo ab i-

A Nnus, qui interponendus est ab

uno ad alterum Oidincm Sacrii, non ex cursu Solari, sed ex Ritu Ecel siastico mensurandus est , cum ex S. C. apud Lauret. Q . de Regulara erdinat, habeamus declaratum, promotos ad ordinem Subdiaconatus in Temporiabus Quadragesimae,posse anno sequem te ij idem Quadragesimae Temporibus

ad Diaconatum promoueri, licet integer non sit elapsus annus naturalis, qui dicitur solaris; tussicit enim quod sint elapsa quatuor interstitia pro anno Ecclesiastico,quod etiam declarauit Summus Pontifex cum voto S. Congregationis apud Margillam ad Concit.Trid. iit. II. cap. II. ubi Statuitur,quod annus, qui interponi debet ab uno ad alium Sacrum ordinem, non debet esse necessatio duodecim mensium, unde susficit ad constituendum annum Ecci siasticum, ut sint transacta quatuor anni tempora, cum tempora Quadragesimae licet plura,sint per modum unius, di sic, qui ordinaretur in Sabbato Sancto praecedentis anni. posIct anno sequenti ordinari primis Quadragiimae

Tempotibus, cum satis sit quatuor elapsa interstitia connumerare inter unia, Sc alium ordinem Sacrum . Si aliquis tamen Episcopus scrupulosus vellet attendere integrum cursum anni solaris pro conferendis ordinibus, non posset redargui, cum vere pro anno stricto sint intelligendi duodecim menses; cuipsa quoque Ecclesia computet initia,& terminos annorum per menses duodecim , & dies supra trecentos, & sexaginta. Verior tamen doctrina est suis pradicta, cum sit masis fauorabilis, iugratiosa,ac etiam maiori prodabilitate

LEX CXXXI.

Alendi, inlprouidendi beneficus merici, qui . . ab Episcopis ordinantur sine tituli.PRaeter Prudentiae legem, quae in re quacumque imponitur Episcopis

SEARCH

MENU NAVIGATION