Leges prudentiæ episcopalis ad optimum ecclesiæ regimen indictæ a Iosepho Maria Marauiglia episcopo Nouariensi, &c. atque beatissimo patri Innocentio 11. ... dicatae

발행: 1678년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

seruanda, urget hic altera conscientiae lax, quod obligantui ijdem Episcopi ordinantes Clericos sine titulo, ad illos alendos , vel prouidendos beneficiis, si sint idonei, ut praeter Concit. Trid .msar. cap. I. de resor. statuitur etiam in cap. Accepimus de Etat. O qualis. O in cap .cum fecundum de Pralend. ex quibus cap. videntur Episcopi ad duo obligari, & ad alendos ordinatos, si statim non conferant beneficium, & ad conferendum Competens beneficium , quae obligationes sunt ipso iure distinctae, cum versentur circa diuersam materiam I maxime quia obligatio prouidendi de beneficio admittit exceptiones, cum possit Episcopus semper excipere circa beneficium , quod ordinatus non sit ido-

Deus , ut constat ex eap. Accepimus, ct ex cap. cum secundum supracit. Obligatio vero lubstentandi, re prouidendi de alimentis , non admittit exceptionem. Igitur obligatur Episcopus quicumque in conicientia, vel ad alendos ordinatos spe titulo, vel ad eos prouidendos de competenti beneficio, & solum aheneficio potest excipere non idoneos, quae obligatio transit etiam ad successores in Episcopatum , si ab ordinante ia-tisfictum non sit; idque statuitur in eidem cap. Accepimus , ct in cap. cum secundum s quia . licet de iure non debeant succcsiores luere paenas antecetarum, cum tamen hoc non fiat in punitione , sed ad tollendum opprobrium a Cirio,

ut testatur colost. in cap. cum secundum. Lerbo'cce res, ex hac ratione, lenentur

Iucccsso es, ut Ecclesiae ministri, qui non debent permittere suae Ecclesiae.&sui Cleri opprobrium, alcie ordinatos sine titulo , vel prouidere de beneficio, cuius doctrinae ratio potissima ea est . quod Clericus eo ipso quod est ordinatum adQturit ius. ut sibi de patrimonio Ecclesi; subministrentur alimenta,etiam sit iam factus de corpore Ecclesiae,iam- quam eius pars, di membrum; hac enim ratione, scripsit etiam Innocentius III. ad Episcopum Zamorensem, ut apparet in cap. cum secundum , ipsum adhortanS,ne pateretur aliquem filiari seruientem de Altari non vivere, cum Clerici vitam transigere debeant de patrimonio Christi. Verum tamen est, quod licet Epitcopi circa prouisionem beneficiorum non possint cxcipere co- tra illos, quos ipsi ordinarunt, pollututamen excipere contra ordinatos a tuis praedecessoribus , quod habetur ex

Gloss. ad cap. toties citis

LEX CXXXII.

Ordinati sine titula etiam facta exceptio reprobeneficus prouidendi ab Episcopis

de alimentis .

Non impleretur Episcopalis Pruis

dentiae munus,si facta ab Episcinpis aliqua exceptione pro benefici js , propter non adinventam in examine necessariam idoneitatem , requ sitam etiam in ordinatis sine titulo, Episcopi ipsi a prouisione alimentorum se putarent immunes; tenentur enim semper prouidere ordinatos sine titulo de alimentis quousque vel consequantur

beneficium , vel alio honesto modo possint sibi victum adquirere, quod statuitur in cap. Non liceat de Praesend. ubi mandatur Episcopis, aut non facere Clericos, aut facere, quod habeant vinde vivere possint, quorum egestari, deficiente patrimonio proprio , debet supplere Patrimonium Ecclesiae . quod est apud Episcopum, qui dicitur Pater pauperum, maxime Clericorum 3 esset namque magnum dedecus ordinis Clericalis si Sacris initiati cogerentur mendicare , aut alio quouis indecenti minis

212쪽

stello sibi victum quaeritare , iuxta id,

quod traditur in cap. Diaconi dis y3. Oe.φ. Ioannes in sis, quod etiam obserua- , uit Glossi, in cap. C. secunX ,Verbo succe res. Ad auuertendum igitur tale dedecus ab ordine Clericali, 'tenentur Epia

scopi prouidere de necessariis alimentis ordinatis sine titulo, licet non sint id net pro benefici js , quia semper dedecet Clericos mendicare, aut viles artes ad victum comparandum exercere. Ius

vero, quod habent Clerici ad Patrim, nium Ecclesiae non est absolutum , ut aliqui supponunt, sed conditionatu,nl- mirum supposito, quod non habeant

unde aliunde vivant, vel per proprium patrimonium , vel per beneficium : ex quo sequitur ex tali iure Clericorum non semper teneri Episcopos, eos priuidere, etiamsi habeant, unde aliunde vivant, dato enim quod sit verum, quod nunquam cesset obligatio, quae Prouenit a iure communi, & quod per prouisionem hominis non cesset prouisio legis, ut notant Iurisconsulti omisnes 3 hoc semper intelligitur, quando

lex,uel Ius commune obligat absolute, non vero quando obligat conditionate, ut est in casu nostro .

LEX CXXXIII.

Admittendi ab Episcopis tamquam legitimi sub clericorum , qui legitimantur a Principe seculari.

CVm spuria Clericora proles non

nullis subiaceat Canonicis impedimentis, a Prudentia Episcopali accurat et inspiciendum est, quinam sint adis mittendi tamquam legitimi , quinam vero reijciendi tamquam illegitimi. Quonia vero non satis est notum omisnibus,quid valeat legitimatio filiorum.

qui nascuntur a Clericis, si fiat a Princiispe Saeculari, hic idcirco operae pretium

est, hanc dissicultatem exponere; equi, dem videtur esse extra controuersiam,

posse saeculares Principes vere legitia mare, antequam Ecclesiae iurisdictioni subiiciantius cum enim eiusmodi spuria proles absolute laica sit,poterit quia libet Princeps in eam suam laicalem

iurisdictionem exercere 3 certum autet

est, quod legitimatio est inducta a Iute Civili, unde eum Princeps sit supra Ius Ciuile,potest pro libito tollere differ tiam inter legitimum. & illegitimum ,

quae inducta est tantummodo a tali Ii re . Quid vero dicendum sit, an sola Principis legitimatio valeat ad succedendum Patri in bonis patrimonialibus

ipsius,in sequenti lege exponemus; v, detur enim de Iure antiquo esse amplectendam partem assirmativam, ut demonstrat Palqualig. MD MI. Iurid. I I. cum hac tamen distinctione, ut valeat

legitimatio Principis tantum pro successsione in bonis patrimonialibus, quq sunt pure laecularia, non autem pro successione in bonis aquisitis intuitu Ecclesiae , quae dicuntur Ecclesiastica.& nulla ratione laicae potestati subiecta . Nec videtur obstare, quod requiratur consensus Patris in legitimatione in ordine ad suecelsionem, ut docent

Communiter Iurastae vi licet enim Pater Clericus non possit illum praestare, tamquam non subditus Principi saeculari iudicialiter, potest tamen illum praestare extraiudicialiter, in quo actu non interuenit iurisdictio Principis fra

213쪽

t 38 L E LEX CXXXI v. in

Non admittendi ab Episcopis filii Clericorum

licet legitimati a Principe Saeculari ad successionem in bonis patrimoniam

libus eorumdem.

Potest quidem Principis Saeeularis

potestas, quae est supta Ius Ciuile tollere differentiam, quae est inter legitimos, & illegitimos, ac quae ipso iure statuitur, & consequenter illegitimos legitimis exaequare, quoad effectus eiusdem Iuris Civilis; at non ideo potest validam in bonis Clericorum successionem adstruere in filijs eorumdem ab ipso legitimatis, neque si sinthona pure patrimonialia ,cut admittebat olim Ius antiquum, etiam Canoni-Cum , quia nunc obstat Ius nouum in Constitutione B. Pij V. in iom. 2. Bullam Constit. III. s. I. ubi declarat illegitimos incapaceS,tam causa mortis, qUaminter Viuos acquirendi aliquid de bonis Paternis , di S. . prohibet ne indirecte, aut per circuitum, etiam intuitu operis

pii aliquid ad ipsos peruenire possit.Neque obstare potest, quod dicta constitutio, tamouam disponens circa Ciuialia, non hamat locum extra Statum Ecclesiasticum,extra quem directe non

se extendit Sum. Pontificis Iurisdictio in temporalibus; quia cum disponat circa res, & personas vere subiectas Iurisdictioni Pontificis, debet semper locum habere, nisi forte alicubi obstet, quod non sit usu receptaipersonq enim, circa quas disponit,sunt Clerici, & bona pariter sunt Clericorum , quae licet ut pure patrimonialia post mortem Clericorum desinant esse sub Iurisdictione Pontificis, cum tamen fiat illo. rum prohibitio, ne transeant in filios,

quando vere sunt actu sit Iurisdictio

ne Pontificis, talis prohibitio sempet manet in suo vigore. & valida est, ut docte demonstrat Pasquali g. forat.

Iurid. 23 I. ubi suae doctrinae optimam reddit rationem. Additur quod praeter annullationem eorum , quae fiunt contra Constitutionem Pij U. statuit Sixtus

V. in sua consuun Im. S. II. rem. 3. Bullar. quae incipit . In conserendis , quod

omnia relicta illegitimis contra dictam Constitutionem Pij U. aut de quibus in fauorem ipsorum quomodocumque dispositum est, deuoluantur titulo SP liorum ad Cameram Apostolicam, quod fit in pqnam contrauentionis PQ-tificiae, licet postea haec poena fuerit moderata a Paulo U. in sta Constitutis 18. s. s. tom. 3. Bucar. quae incipit, In emianenti Avo Naeacidignitatin , quo ad Curiales incolas. & Ciues Vrbis Romae , dc in districta infra decem milliaria. s

Admittendi ab Episiopis , tamquam edere Ie

gitimi, Ni legitimati per subsequena

Matrimoni m.

O Mnem extra controuersiam est .

Matrimonium subsequens vim habere eos legitimandi filios, qui nascuntur ante Matrimonium t neque in hac re anceps esse debet Episcopalis Prudentia, cum satis aperte decernatur in cap. tanta, qui filij sint legitimi, & id locum habet, tametsi non interueniant instrumenta nuptialia, quae de Iure Ciuili requirebantur, ut cum Peregrin.&Gratian.notat Bossius de contrae . Matrimon. cap. o. n. I IO. haec enim legitimadi vis ex c. tanta es e.tribuitur soli Matrimonio , nec aliud requiritur, ut sequatur legitimatio, attenta disipositione Iuris Canonici.Verum tamen est,quoahaec Disiti pod by Cooste

214쪽

haec doctrina communiter recipitur , supposito, quod filii,qui nascuntur non prodeant in lucem eo tempore. in quo non possit iubsistere Matrimonium ratione alicuius impedimenti dirimentis, quo stante impedimento filii, qui na-icuntur ante dispentationem dicuntur non posse legitimari per subsequens Matrimonium, quod tenent DoAores qua plurimi num litora viginti apud Pa- squalig. e Moral. Furid. II 3. qui est in

eadem lententia afferens etiam Rotae authoritatem coram Ludovisio dec. Iy.n 3. Cum enim tota vis legitimandi filios sita sit in Matrimonio, sequitur quod eo tempote . quo Matrimonium non est, nec potest esse propter impedimentum dirimens, neque possit causare legitimationem , debet enim cauissa , ut possit caulare aliquo modo habere esse, ut habemus in physicis, &etiam in Iure Civili, & Canonico; Nec valet, quod ad legitimandam prolem susceptam ex vi subiequentis Matrimonii suffetat fictio Iuris, quod Ius sicuti fingit quod merit Matrimonium in tempore antecedenti, licet fuerit tantum in te inoore subsequenti, ita potest fingere , quod fuerit. licet non potuerit esse ratione impedimenti dirimenti s dico enam in lententia DoctorUm, qui . supra allati stat, fictionem Iuris semper habere tundamentum In re , ivnon esse pure chymericam , ncque

posse fundari in impossibili, & ideo non posse supponi fictionem Iuris, quam eo adhuc Matrimonium suppom tutimpossibile i in tali enim statu impossibilitatis , sicut nullum habet esse, ita neque potest causare legitimationem.

PRUDENTIAE EPISCOPALIS: iso

LEX CXXXVI.

Etiam filii nascentes tempore, quo adest impcadimentum dirimens , censendi ab Epi-

scopis Gere te utimati per subse

quens Matrimonium .

TR ia haec tamquam certa propon

supponenda in hac materia Pruvidentiae Episcopali . Primum , quod Matrimonium, quocumque tempore tollatur impedimentum dirimens, sit vere Matrimonium, & habeat in iesuam legitimandi vim . Secundam, quod dato in quocumque tempore,Impedimento dirimente, semperad haueis at quod possit tolli per dispensationem Tertium, quod dato etiam impedimeto dirimente sit semper possibile Matrimonium , & habeat illud esse laltem possibile, quod supponunt Canonastae suffciens ad causandam legitimati omnem . ex quo constat esse omnino fabsam illam doctrinam , quae facit Matrimonium impossibile, dato impedimeto dirimente, cum non sit absolute, dc simpliciter tale, sed ad summum secundum quid , & in sensu composito, non in sensu diuisis His suppositis, di endum est etiam filios nascentes sub imis pedimento dirimente. vere legitimari per subsequens Matrimonium, dummodo impedimentum aliquando tollatur per dispensationem. Ratio est , quia Matrimonium quocumque tempore evadat Matrimonium, habet tua vim legitimandi filios, ut constat Ex Iute Canonico supra allato , quae vis non tollitur, aut non impeditur, nisi per impedimentu dirimens, ergo quom tiescumque auferatur hoc impedimentum per dispensationem, & quocumque tempore fiat, erit vis integra legitimandi in Matrimonio subsequente. Sa di ni-

215쪽

LEGES

& nihil obstabit, quod fuerit tale impedimentum , quando nati sunt fili j. quia adhuc illud impedimentum poterat tolli, & subsequens Matrimonium validari, quo validato potest semper in natos Iuli sortiri effectum legitimationis adnexae , cum supponatur ex Iure Canonico aliunde non impediri quin sortiatur. Addo quod legitimatio secundum doctrinam Pasquali i oppositum sustinentis n. g. citata quaestionis non incipit a tempore natiuitatis, sed a tepore Matrimonii; ergo nihil refert, quod adsit impedimentum dirimens, quando nascuntur filii pro legitimatione, sed sufficit, quod non sit, &sit ablatum, quando incipit Matrimonium, mane non video, quo fundamento opposita doctrina possit sustineri.

LEX CXXXVII.

d beneficia non admittendi ab Episcopis

eiri illiterati.I Iteraturam, ae scientiam esse unum

ex numeris, quos debet implere admittendus ad beneficium, satis iam ex dictis perspicuum est, cum enim plura in unum colligenda, siue colliganda sint, ut aliquis vero constituatur idoneus ad beneficium,prq caeteris de-het doctrinae lumen collucere, ne ruis dis promoueatur ad suggere,ut pleruque contingit. Viros igitur tantummodo literatos adprobant Sacri Canones, illiteratos eiurant. Sic in eap.ran rab. de prebria. S in cap. eum in cunictis Aelee . di colligitur etia ex Trid. pluribus in locis: quod licet hunc solum characterem non exquirat in Clerico, scientia tamen omnino destitutum Nunquam probare videtur. Nec sunt in hac re apducsnda quaedam exempla

Curiae Romanae, ubi u aliqui ad bene.

sicia promoueantur prorsus rudes, de ignari, id contingit, non quia Curia

Romana in promouendis non requirat scientiam, morum integritatem , dc id genus alia, sed quia saepe falsis relatimnibus, & informationibus decipiuntur Ministri; cum aliunde illius supremae Curiae ille mos sit semper commendandus, ut non assumat ad beneficia, nisi viros benemerentes, ac praesertim doctrina praestantes, quos ipsa longa annorum serie tales esse cognouit. Cum igitur Ecclesiastica i iteratura ex textu Canonico triplex sit, alia emunens, alia mediocris , & alia modica, pro diuersitate ossiciorum, & etiam beneficiorum literatura ab Episcopis quaerenda est; & licet eminens sit semis

per optanda . non tamen semper exigenda , ut habetur in cap. decorem de Ix-stitui.& in cap. Venerab. de prabend. sussicit

ergo, quod sit literatura mediocris ubi pro dignitate offici j vel beneficii eminens non est exercenda, atque ad hanc

maxime debent Episcopi respicere in ossicijs, di beneficijs conserendis .

In concurrentibus ad beneficia vita probitas scientia praserenda .

Non aequa lance ab Episeopis mirum integritas, & literatura inconcursu beneficiorum libranda est, cum enim beneficium indicet statum, de ordinem Ecclesiasticum, cui debita est persectio vitae, q est fax praeserem da a quocunque viro ad Clericatum assumpto, neque poterit beneficium adire, qui caret hoc lumine, quod diacitur exemplare; & licet lumen suum reddat in Ecclesia Dei etiam Cleric rum scientia, ex eo tamen, quod scienua non sit qualitas ita propriaEcclesiia, Cooste

216쪽

PRUDENTIAE

stici status, ut est vitae probitas, propterea dicitur haec ab Episcopis semper

illi praeserenda; nec prudenter agerent, si vitq probitatem scientiae posthaberent. Neque obstat textus in cap. nisi cum pridem ex illi Osea . ubi habentur haec verbal: quia tuficientiam ruisisti, esse te repellam ne Sacerdotio fungaris mihi , ex quibus inseri Brauus excit. T. O II.

scientiam requiri pro ministerio Alt ris, ne dum de Iure naturali, & Ecclesiastico, verum etiam de Iure Diuino; di ideo ab Episcopis esse scientiam praeserendam vitae integritati, praese tim etiam, quia vitae probitas in Clerico sibi uni, vel aliis paucis prodcse potest i ieientia vero, maxime si sit eminens, multis semper, immo toti prosit Ecclesiae. Dicendum est enim, ne dum scientiam, sed etiam vitae probitatem esse de Iure naturali, Ecclesiastico, dc Diuino in Clerico ratione status as sumpti, cui debetur utrumque; unde ex hoc non est prqferenda scientia;c teris vero paribus ex dictis semper erit praeserenda vitae probitas , cum magis iit intrinseca statui Ecclesiastico, & dicatur res. quasi ipsi essentialis 1 quod non dicitur de scientia in quocumque gradu eiusdem status, nec dicendum magis Ecclesiae semper prodcsse scientiam, quam vitae honestatem , cum ex scientia male usurpata plura mala conis tigerint Ecclesiae, Ac id semper est magis aestimandum ex doctrina S. Thoomae, & etiam AristoteliS, quo quiS male uti non potest, ut est Vulus , & vitae honestas.

Probanda ab Episcopis quandoque Institurio benesicr absique obligatione recitandi Diuinum O cium.

RVdis admodum esset, ac prorsus

inexperta illa Episcopalis Prudentia, quae ignoraret obligationem recitandi Diuini Osricis ordini Sacro, ita ex Iure communi esse adnexam , ut a nemine tolli queat prq terquam a Summo Porifice, idque cognita rationabili causa; at non eadem est ratio de Ordiane Sacro, ac de beneficio, cum post aliquod institui beneficium, quod non sit temper propter officium, tamquam propter causam finalem , ut in supra positis satis expositu est.Specialitervero hoc potest affirmari de aliqua istitutione benefici j Iurisipatronatus, cui institutor potest apponere hanc conditionem, ut Beneficiarius institutus non teneatur ad horas Canonicas , quae com

ditio sicut ab Institutore beneficii potest apponi, ita ab Episcopo, & Ordia.nario loci potest, & debet adprobari ;docent enim plures Doctores apud Pasquali g. in selecit. Iurid. D. I. de consensu Ordinarii posse apponi ab Institutoribus beneficiorum conditiones etiam contrarias Iuri communi, idque tradunt ex Glossi in cap. cum Di Ierias de consuet. dc ex Innocent. de Praebend. iv ex Abbate in cap. Significatum, & ex R ta in Hispalens DF. Nouembris Io Io. &ex alijs pluridus; unde licet de Iure comuni obligatio ad Horas Canonicas sit semper adnexa beneficio, ut desumitur ex cap tu. dis.y2. addita declarat Leonis X. in Concit Lateran.& Constitui. Pij V. cum tamen istae Declarationes, ct Sanctiones sint factae in fauorem Instituentium, de Fundantium beneficia, quibus

217쪽

quibus de Iute Naturae competit benetici j recompensatio, quam compensationem constituunt Sacri Canones in obligatione recitandi Diuinum om-cium, sequitur, quod ficta ab Institutoribus beneficiorum cessione sui Iuris ad talem compensationem , possint etiam Ordinarii admittere , & adprobare tales Institutiones, nulla apposita obligatione recitandi Horas Canonicas. Neque obstat, quod praeter Ius Institutoris ad compensationem, cui potest cedere , aliud Ius interueniat, . quod dicitur Ius Ecclesiae, cui Iuri Ec-clisia ipsa nunquam cedit, unde saltem propter hoc Ius Ecclesiae semper erit obligatio ad Horas Canonicas in Beneficiato, etiam ratione Iurispatronatus , dico enim Ius Ecclesiae in hoc casu ad exigendas Horas Canonicas non conuenire ipsi Ecclesiae, nisi supposita Institutione beneficii, di hoc cum originetur a voluntate Institutoris, a quo

trahit originem etiam beneficium,non habet locum,nisi tali voluntate supposita; cum haec voluntas non sit obligandi beneficiatum ad Horas Canonicas, neque Ecclesia, quae conformatur voluntati Institutoris, censetur Imponere hanc obligationem, neque habet aliud Ius Ecclesia, nisi decernendi compensationem in ben cficio in Horis Canonicis, qUae compensatio in hoc casu, non requiritur.

LEX CXL.

Nonsemper permittenda ab Episcopis Insi.

ARbitrio Prudentiae Episcopali S reis

linquitur plerumque beneficI rum Institutiones admittete , etiam

non apposita obligatione recitandi

Horas Canonicas; idque latis demona

stratum est ratione, & etiam Docti

rum authoritate: at uniuerse loquendo non sunt eiusmodi institutiones beneficiorum admittendae. nisi apposita obligatione recitandi Diuinum off-cium, cum in qualibet beneficii Institutione sit principaliter respiciendus cultus Diuinus, qui primario intenditur, & debet intendi ab Ecclesia, & ab

Institutoribus beneficiorum, cultus autem Diuinus habetur in Ecclesia, maxime per recitationem Diuini ossicit. Nec beneficium,quod est res quodammodo Sacra, debet nisi Deo consecraris tametsi detur etiam in commodum

ipsius beneficiarii: & licet Ecclesia ad inuitandos fideles ad beneficia instituenda permutat quandoque, ut Instituentes beneficia apponant pacta, de conditiones , quae magis libuerint, quamuis sint contra IuS commune,

quod pro aliqua vice potest relaxare; no propterea dicedu, quod sic semper.& uniuerse fieri polIit, cum Ecclesiae potestas non possit tollere, quae sunt debita Deo, & quodammodo de Iure Diuino,ut est cultus Diuinus exhibitus, per recitationem ossici j Diuini. Neque in hac re amplectenda est doctrina Pa ualigi a. s. amis. Plect. Iurid qui iustinet esse probabile posse fieri quamcumque Institutionem beneficii, non apposita obligatione ossicii Diuini, cum id videatur esse semper libera fundatori, licet sit contra Ius commune ducto exemplo a iundatione Hoc piralium, quae ex iure communi debent subesse visitationi Ordinarii, ut decernitur in Concit. Trid. Rusa a. P. S. de Resorm. & tamen, si funaatores in

tylorum institutione caueant, ne sub- sint tali visitationi, praesertim conterimis entibus ordinatijs locorum, numquam poterunt visitari, aut subiici visitati

218쪽

PRUDENTI E

tationi, ut docent Algedo p. a. nam

p. g. Est enim in allata doctrina, & paritate maximum discrimen, cum institutio Hospitaliu no respiciat imediate,& directe cultum Diuinum quemadmodum resipicit Institutio beneficiorum; Institutio siquidem Hospitalium dirigitur ad subleuandam proximi miseriam, dc ad charitatem exercendam,

quae quomodocumque fiat, semper obtinet finem suu quod dici no potest de Institutione beneficio tum, si ab ipsa tolleretur obligatio recitandi ossiciu Diuinum,quia sic tolleretur cultus Diuinus, per hoc autem quod fiat aliqua Institutio beneficii sine tali obligatione , non tolleretur omnimodo,& vniuerse cultus Diuinus in beneficiis primouendis, cum casus singulares nunquam ossiciant uniueIIall, dcc.

LEX CXLI.

Non semper ab Discopis premittenda

Tonsura ad beneficium.

A Mbigit plerumque nec sine ratione Episcopalis Prudentia, an qu quomodo alienum subditum possit facere sibi proprium per collationem

benefici j, antequam praemittat collationem primae Tonsurae, quam necesse est praecedere ad constituendum Clericum capacem beneficij; certum enim est, quod beneficium non potest

Conterri, nisi tonsurato, ex quo videtur

sequi, quod nunquam Episcosi alienum subditum non habetem primam Tonsutam possint facere sibi iubditum ratione beneficit. Quae doctrina a me ipso in praxim rc ducta est anno iop . cum in Vicarium Generalem delegissem Leonaidum Suturum nobi-

lem Mediolanensem, virum intelligentia, ct integritate praeclarum, cui contra multorum Doctorum consiliv. dc opinionem nolui simul, & semel eodem contextu simul Tonsuram, de beneficium conferre, licet doctrinam a me hoc loco pro Episcopis tradendam iam optime callerem. Posse igiatur Episcopos simul, & semel eodem

contextu conferre alieno subdito priamam Tonsuram, & beneficium docet Palqualis. qu. Moral Iurid. 2 . dumis modo id non faciant aliqua fraude,vclfigmento, hoc est,quaesito praetextu ordinandi no sibi subditum; hoc enim exis presse prohibetur in cap. eos mericos de tempor. ordin. in 6. ubi Glus uerbo si Pmento inter alia figmenta ponit Episse copi intentionem, ad hoc tantum, Ut conferatur beneficium,ut ordinet; quia

sic principale intentum est conferendi ordinem non subdito, quod repugnat

sequitur, quod si principalis intentio Episcopi esset de conferendo beneficio absque ulla fraude,& figmento, sola spectata dignitate personae dc Eccle-sae utilitate , in hoc casu fortassis non intelligeretur prohiberi , neque per Canonem, neque per Glossi de omnes doctrinae quae afferuntur in oppositum possunt intelligi tantum stupposita fraude, quae nunquam interuenit, quando contertur beneficium alieno subdito propter solam dignitatem personae . dc utilitatem Ecclesiae . Ratio autem cur

possint Episcopi conferre simul beneficium, de Tonsuram, est, quia possunt Episcopi eligere ad beneficium etiam laicum non bubditum in ordine ad suis

scipiendam Tonsuram, antequam instituatur in beneficio , ut habemus ex Rota in Immolens Iur Patron. Iv. Novembris Is 8 . coram Ora. de ex declaratione S. Concit. Trid. ad cap. Io.

219쪽

Ag. . de refor. Vbi conceditur Vicario Capituli Sede vacante posse dare Diamissorias ad primam Tonsuram ijs, qui praesentantur a Patronis Laicis ad beneficium Ecclesiasticum Iurispatronatus ipsorum, ut illud valeant obtinere a cum igitur actus eligendi. praesentandi instituendi .conferendi, suit i qui- pollentes,& habeant vim faciendi lubditos etiam non subditos Episcopo,ad quem spectant, Propter Iurisdictio. nem, quam potest in illos exercere, sequitur,quod possint quicumque Episscopi conferre simul beneficium , dc Tonsuram, etiam alienis .

LEX CXLII.

Semper ab Episcopis prannuendas aliquis actus ad Tonsuram, qui faciat proprium subditum , subditum alienum.

A Constitutione Bonifacij VIII. la

cap. cum nullus de Tempor. ordin. in

o. capienda est ab Episcopis norma, ut Leite,& valide possint ordines,& Tonsuram conferre;certum est enim,quod non potest ab Episcopo ordinari, nisi subditus, siue sit talis ratione originis, siue ratione domicilii, siue ratione benefici j, quo fit, ut subditus, nisi quoquomodo fiat subditus proprius, nunquam poterit ad ordines, & Tonsuram promoueri. Potest autem alienus fieri subditus proprius, si conferatur illi beneficium, siue si eligatur, siue si praesentetur, siue si confirmetur ; isti enim

actus omnes sunt aequi pollentes,ut habemus ex Clementis. I. iuncta Glossere o conseruntur, & ex Rota coram Verat. decis36. num. I s. pin. 3. dc de sita natura faciunt subiectionem Epitcopo,gui ex vi illorum actuum potest in ele

os, & praesentatos ad beneficium exercere Iurisdictionem, ex Seraphino deciso Z. num. I. Institutio enim bene-

fici, denotat iubiectionem in Instituto

ex cap. decernimus,& cum talis subiectio inducatur ex electione , seu praesentatione ad beneficium erit subiectio ratione beneficii susticiens ad recipie-

dam Tonsuram ex cap. cum nullus in o.

Ad quam etiam faciendam subiectionem non requiritur, quod Tonsurandus prius obtinuerit beneficium, sed est satis,quod obtineat actu, quando actu Tonsuram accipiti Verba enim illius

cap. cum nullus , sunt, In cuius Diare obtinet beneficium , non dicunt ob tinuit beneficium , namque , siue sit dudum obtentum, siue actu obtineatur,semper trahit secum subiectionem, qua unusquisque subjicitur Episcopo loci, in quo situm est beneficium,unde fit, quod Episcopus ratione beneficiuin ima Dioecesi semper dicatur ordinare sibi subditum, & non alienum. Premittendus igitur erit ab Episcopis alia quis actus spectans ad beneficium ex ijs, qui trahunt secu subiectione que siu-biectio se per dicetur ratione benencij.& talis subiectio erit iussiciens ad Tonsuram ; illa vero praemisso actus non debet antecedere tempore , sed est satis, quod piae cedat per instans naturae,ita quod valeat semper dicere quod Tonsuta conferatur subdito; licet eodem tempore esset actus electionis ad beneficium, & collatio Tonsurae. Neque obstat, quod beneficium debeat e semper supponere Toniuram , hoc enim intelligitur de collatione consumata beneficii, non de sola inchoatione per electionem,uel pr lentationem, qui actus Iusticiunt ad constituendum subditum,qui possit ab Episcopo tonsurari. Preter Pasqualig. qu. ZZ. Moris. Iurid. potest videri etiam Passerinus ad

cap. nullas nu. S. Fateor tamen esse po

tius doctrinam sustinendam spe calatsuc, quam Practice.

220쪽

PRUDENTIAE EPISCOPALIS.

LEX CXLIII.

Non permittenda ab Episcopis retentio plurium beneficiorum fusicientium, etiamssini Iuris patronatuI.

Consideranda sunt beneficia, quaecumque sint, ab Episcopaji Prudentia , si sint sussicientia de se ad congruam , dc honestam substentationem,

nam hoc respicit dispositio facta a Co-cilio Trid. Se .r . cap. II. de resor. quod solum permittit plura conserri beneficia , si unum non sit sufficiens pro substentatione, quod non videtur ita ceristum de benefici js Iuris patronatuS, Vt

hibere solummodo collationem plurium beneficiorum suffcientium, non vero institutionem, & praesentationem ad plura beneficia, quae sint Iuris patronatus . Verior tamen , & certior doctrina est, quae ex mente Concilij prohibet omnem pluralitatem beneficiorum sussicientium, etiam Iuris patronatus in ordine ad retentionem . Ratio est , quia unus, & idem est finis te, gis latae a Concilio in omnibus beneficiis , siue obtineantur per collationem, siue per institutionem , & praesentationem , cum intendat Concilium , quod conferantur beneficia quomodocumque ob honestam substentationem,quq semper haberi potest per unicum beneficium lassiciens, volens in hoc superfluitatem in benefici js ab Ecclesia eliminare , quod satis constat ex illis verbis Concit. Trid. cap. I . de resor. .E . ubi declarans extensionem suae dispositionis haec habet. Haec que non modo ad Cathedrales Ecclesias, pd etiam ad omnia eneficia, tam facularia, Mam regularia qua cumque , etiam commendata Eertineant. cn

i cumque tirali, ac qualitatis existant Ocin quibus vltimis verbis ob suam uni uerialitatem videntur clare compreethendi etiam beneficia Iurispatronarus, cum dictio illa, cuiuscumque tituli , qualitatis, se extendat ad omnia. Neque

obstat, quod dicit Concilium, esse unicum tantum beneficium singulis com ferendum , nec loquitur ibi de institutione , siue praesentatione, sed tantum

de collatione &e. quq stricte accipienda videtui; dico namque ibi Concilia

sumere collationem pro quacumquiconc ellione quomodocumque facta beneficiorum , cuiuscumque generis sint, & qualitatis, quod notauit etiam

Ludovisio decis s3. n. 6. An vero possit praesentari a Patrono habens aliud beneficium lassiciens videtur satis declaratum a S. C. Concilij ad cap. II. de reis for. Reg. 2 . a qua tamen etiam statutum

est , quod obtenta pacifica possessione

secundi, vacet primum, & mens Concilii est, ne plura conserantur beneficia suffcientia in ordine ad retentionem . quod explicant Doctores quam plures

cum Gargia part. II. de benes cap. 3. dccum Rota pluries. Verum tamen est, quod poterunt conserti beneficia Iuri Patronatus etiam habentibus aliud beneficium sussiciens absque illius Vacatione, si ita in fundatione disponatur,ut

est apud Gargiam de benes. Part. II. c . . n. 28 I. Ratio est, quia iundator beneficiorum de consensu ordinarij p test in limine sun dationis apponere coiditiones etiam contrarias Iuri communi , ut habemus ex cap. cum dilectus de consutudine, ubi DD. id tradunt communiter etiam ex Rota in Hispalen Thesauraria I . Nouembris Io Io. co

ram Pirouano,unde erit ad libitum fundatoris etiam hanc peculiarem conditionem apponere, ut patetis

SEARCH

MENU NAVIGATION