Leges prudentiæ episcopalis ad optimum ecclesiæ regimen indictæ a Iosepho Maria Marauiglia episcopo Nouariensi, &c. atque beatissimo patri Innocentio 11. ... dicatae

발행: 1678년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

LEX CLXXXVIII.

Canenicis coadiutis excommunicatis , non

Propterea permittenda ab osvis perceptio di ributionum

ID Perspicuum esse debet Episcopa

li Prudentiae,quod tradunt communiter Doctores de Coadiutoribus, Accoadiutis, quod nimirum Coadiutores non habent possessionem, nec titulum henefici j, scd tantum exercitium olf-cij; & quod propterea coadiutis exco- municatis nullum ius habent Coadiutores ad lucrandas distributiones. ut

Supposito ergo , quod distributiones debeantur ex titulo beneficii, tamquaex causa. data tamen interessentia Diuinis offici js, consequens est, quod adiutores nunquam eas lucrentur sibi, sed Coadiutis,& sic, cum Coadiuti, stante excommunicatione, non pol- sint lucrari dictas distributiones, nec etiam poterunt eas lucrari Coadiutores . Si tamen aliqua pars distributionum esset as gnata Coadiutori aut horitate Summi Pontificis,idque esset expressum in litteris coadiutoriae, in hoc casu, Coadiutor posset illam partem percipere, etiamsi coadiutus esset excommunicatus, quia tunc illam percipit Iure Pontificio expresse sibi comcessam; neque excommunicatio Coa- diuti, quae est personalissima, & non egreditur personam etiam quoad suos effectus potest impedire estectum concessionis Pontificiae in altera persona, ut patet ex Rota coram Pennia deris S S. N. .m n. a. unde Epitcopi non possent eiusmodi distributionum perceptionem impedire.

LEX CLXXXIX.

Praesectis chori ab Disi opis non permittenda

absentia frequens, GH diuturna

SVssicientem in hac re adstruunt

Prudentiae Episcopalis legem Concilia Prouincialia , quae frequentiam .& diligentiam non mediocrem in oscundo munere ipsis Chori Praefectis summopere commendant, ac Praecipiunt; idque Episcopali curae , ac pri2dentiae demandant, ne torpeant inuigiles in re tam grandi , verum quia ex doctrina Doctoris Angelici, aliorumque plurium omissiones rei debitae in subditis fiunt comissiones culpabiles in superioribus operae pretium est in

defectu illius, qui ab Episcopo pr ciatur Choro, deficientiam ipsius Episcopi vestigare, & si fieri potest etiam

emendare . Cum igitur ex Nauarr. de orat. cap.6. n. Z8. & ex Trullench. - . de obligat. a F. in choro dub g. n. as. peccent Chori Praefecti, quotiescunque non corrigant, quae corrigenda sunt spectantia ad recitationem Diuini om-cij, atque per absentiam reddantur In

capaces adimplendi muneris sui, si Epii copus eiusmodi desectus toleret in subdito , erunt Episcopo ipsi imputandi , ac propterea absque legitima causa cxcusante non poterit Epitcopu S abSetiam praefectorum permittere, maximme si sit frequens, & diuturna; habemus enim ex cap. si illud dist. s. quod qui potest, & debet corrigere, & non corrigit, I emper peccat. Haec tamen doctrina intelligitur, quando absentia Praefecti est culpabilis abaepie legitima causa ; & quando non supplet per altu, quando commode supplere potest;

tUnc enim excusato a culpa subdito, ab eadem immunis censetur etiam supetior

252쪽

Hor permittens. Neque hic est admi, tenda eorum doctrina , inter quos est Pasqualig. Acis. 86. qui afferunt ex absentia a Choro nunquam esse culpandum Praefectum, & multo minus Epi- acopum , cum possit Praefectus etiam ablens omnia accurate praescribere, &ordinare, quae spectant ad publicam orationem, & recitationem ossici j Di-ialni, idque egie satis ad implendos luimuneris numeros,licet non sit praesens,

quia Praefecti obligatio non est, quod adstet Choro, sed quod Chorum pe

recte dirigat; Dico namque maxime urgere in Choro Praefecti praesentiam , quemadmodum urget in naui nauclerimanus ad clauum porrecta; data enim quacunque praetcriptione, ac optima directione , semper contingere potest, quod adhuc sit opus prs sentia Prqfecti, ac posita tali necessitate etiam de possibili, ac de contingenti, semper fit necessaria Prqiccti prssentia . qus requiritur ad euitandos etiam errores possibiles, qui possunt contingere.

Ammouendi ab Episippi, illi Praefecti, qui non implent, Ut sal est, ct aqvum,

Praefecturae munuI,

PRqstitute Episcopalis Prudentiq le

gi lex ista cohqret, si enim illud est Episcoporum onus , ut ad tollendos eiectus a Choro, omnem operam impendant, sequitur clarh, ut tenea tur radices ipsas euellere, vel obtruncare ex quibus germina prauitatis errumpunt; idque fit solummodo presectos desides, & negligenteS ammouendo, vigiles, & accuratos substituendo. Praefecti vero ab Episcopis ammouendi illi sunt, qui cum teneantur ex ossicio dirigere Chorum,& tecitationem Diuini ossicij, tamquam orationem quamdam publicam ab Ecclesia institutam ad animarum utilitatem, & p pulorum edificationem, hoc suis numeris impositum onus, aut omnino excutiunt, aut ferre contemnunt. Item illi ammouendi,qui licet munus suum impleant, quo ad tecitationem ossicij, optimamque Chori directionem, patiuntur tamen , & tolerant, ut Canonici , vel Clerici amistentes in Choro . vel inter se iurgia laetant, aut in ludicris confabulationibus versentur, vel id genus alia prq stent, quibus non leuiter publica oratio turbatur, magno cum proborum hominum scandalos licet enim Prqfecti non prociantur ad eiusmodi tollendos, vel corrigendos abusus, sed tantum ad rite dirigendam Diuini ossicij recitationem , nihilo tammen minus debent etiam ea omnia tollere, vel corrigere, quq minimum cultum possunt imminuere, aut in crutemptum perducere,& si ipsis desit animus, vel authotitas corrigendi delinquentes, multo magis alij idoniores, di fortiores ab Episcopis substituendi sunt. Denique illi Prefecti sunt amis mouendi, qui in menses singulos spiritualia Capitula omittunt iuxta regu lam traditam a Concit .Prouincialibus, cum enim agatur de non leui animaru damno, quod reparare tenentur Episcopi, illico earum indemnitati per Episcopos consulendum est alios eligendo Chori Presectos, qui liqc omnia ex necessitater agenda segniter non omittant.

253쪽

LEX CXCI.

LEGES

D postiones legatorum, qua fant Ecclesia Cathedrali , non semper ab Episcopis relinquenda arabitrio Capituli.PRoponitur hic examinanda Prudeistis Episcopali qusdam dilpositio

Iegati indeterminata quo ad usum, relicta tamen Ecelesq Cathedrali, a quo

nimirum sit determinanda, a Capitulo , an vero ab Episcopo, & plerique docent eum Pasqualigo Moral. Irid. II S. talem vium legati relicti Ecclesiae eta determinandum a Capitulo , non ab Episeopo, idque videntur Colligere ex cap. Relatum de testam. ubi habetur,quod Capitulum, & non Diascopus repraesentat Ecclesiam, quae b Ia habet ius in omnia bona sibi a testa.toribus relicta, & sola potest habere liberam saeuitatem talia bona administrandi; volunt ergo isti DD. , Episcopum non posse se ingerere in administratione, dc usu legati, nisi tamquam de Capitulo, & tamquam caput Capituli, a quo non est excludendus in deliberationibus , quae fiunt a Capitulo, nisi ipse velit. Si tamen a testatore Episcopo committeretur praecise administratio talis legati, etiam Ecelesis relicti, tunc non posset Capitulum scingerere, sed ad solum Episcopum spectaret disiponere iuxta Rotam coram Caualero decis 63y. n. o. dc coram Durano decis 3 s. n. g. Ita etiamsi legatum relinqueretur alicui Capellae, quisii in Cathedrali, & ratione beneficis habeat proprium Rectorem, tunc admin:strario non pertinebit ad Capitulum Ecclesiae, sed ad Rectorem illius Capellae iuxta id, quod tradit Glossis cap. tilatum, & etiam Rota coram

Caesare de Grasi deci . de his , qua funa

a maior. part. Capitul. dc coram Durano

decisay2. n. I s. dc similiter disserendum esset, si legatum esset relictum Con- fraternitati, quae esset erecta in Catheis drali; quod habetur ex cap.cum dileeta de

excess. Pralat. dc ex Rota coram Durano aeris. ZOI. n. Zo. Enimuero confraternitates , licet erectae in Ecclesia Cathedrali , non subduntur Capitulo, sed

Episcopo , cum eius authoritate eriis gantur iuxta Constitui. II S. Clement. VIII. iom. 3. Sullam

LEX CXCII.

Ab Episcopis , tamquam a me utoribui

Ultimarum Voluntat m cognoscenda

omnes di positionei legatorum quo modoramque fa Ia .

Quidquid sit, an a Prudentia Epiis

scopali sint permittendae alieno arbitrio determinationes legatorum quo ad vium, supposito quod sine determinatione talis usus relinquantur a testatoribus legata, vel Ecclesiijs, Vel Capellis, vel Constaternitatibus, quod tamen non ita libere fateor , cum sint haec duo in legatis, quae relinquuntur a distinguenda, nimirum Ius legatorum, quod temper est apud eos, quious rem linquuntur , & determinatio vlus suae posito , quod relinquantur sine determinatione; cum pollit spectare ad Episcopos, tamquam ad conIectores, dccognitores vltimarum voluntatum imtentiones testatorum interpretari, eccognoscere, Ac consequenter Indere minatas determinare; pro certo hoc loco statuendum est,posse Episcopos stamquam Praelatos se immiscere 1 quacumque exequutione legatorum, cognoscendo dispositiones , dc effemctuationes eorumdem 3 nam id clare habe is

254쪽

PRUDENTI J EPISCOPALIS:

habetur in cap. A collatione de A ellat.ino. ubi Glosi . & Doctores communiter id amimant, consentiente etiam Rota decis ly . u. 3. Part. q. recent. in hac re

videri possunt omnes, qui scripserunt de testamentatijs dispositionibus, de quae praerogatiuae tribuantur Episcopis

in hac materia.

LEX CXCIII.

Soluenda Pensiones ab Epistam tantum adratam fructunm, qui percipiuntur ab Episcopatu

EXtra fines, & leges Episcopalis Prudentiae vagarentur omnes Episcinpi illi, quibus cum ex Ecclesiae dote ne cessaria alimenta sint constituta, idque praecipiatur, tum a iure naturae , qtiae pro omni statu necessaria praescribit,

tum a Iure Diuino, quod spiritualis coniugii bona fecit Episcopis propria, vel saltem cum Ecelesia Spons a communia, tum a Iure positivo, quod Episcopis sumcientes redditus ad congrusi substentationem ratione status praescribit, quasi tamen suae obligationis ignari , vel suae tortis, immo potius propriae necessitatis obliti, vellent ita semper pensiones suis Pensionariis soluere, ac si singulis annis integros fructus reciperent , nullo habito resipectu ad euentus, vel infortunia, ex quibus redditus,vel fructus Episcopatus solent notabiliter minus, vel mutilari; sane enim sic agentes imprudentissime agerent, quia Iemper a praescripto Iuris naturae, Iuris Divini, & positivi deflecterent, cum omnia ista Iura rectae rationi sint Consona, nec ullam criminis notam possint admittere. Cum itaque Pensio- De Squaecunque sint, ut valeant, sint ex aliqua iusta causa ponendae, semis

Perque supra fructus Episcopalus con-

stituantur, quorum nomine non inteliliguntur res Episcopi aduentitiae , non erunt ab Episcopis loluendae, nisi ad ra. tam fluctuum, qui annuatim perci piuntur : Quemadmodum enim si omnes periret tructus,nullo Iure teneretur Episcopi Pensiones soluere,ex eo quod Pereunte toto obligationis fundamen.to, perit tota obligatio; sic si tantum quoad partem perirent fructiis, etiam quoad partem cessaret soluendae Penistionis obligatio I sicut enim se habet totum ad totum, ita proportionalitet se habet pars ad partem; quae tamen doctrina intelligenda est,quando aliu- de non remanerent pro Episcopis necessaria ad congruam substetationem;

quia tunc per Pontificia Diplomata, tamquam per legem positivam possent Episcopi obligari aci soluendum pro Pensione omne id ,quod superest congruae substentationis & propter hunc casum quaecunque lex positiva non potest obligare contra Ius naturae,& conistra Ius Diuinum, quae est doctrina co-mlinis , dc communiter recepta in Ecelesia Dei. Addo ad impollibile neminem teneri, neque ad impossibile posse obligari, & ideo cum ex fructi. Dus quocunque cata imminutis impossibile sit id percipere, quod percipiebatur ex fiuctibus integris ad soluendam integram Pensionem . & ad necessaria alimenta decerpenda, nulla quoque erit obligatio ex Iustitia soluendi, quod soluebatur re manente integra in iisdefluctibus. Quod vero dicitur de Episcopis , qui primates sunt Ordinis Clericalis , dicendum est quoque de Beneficiarijs quibuscunque, in quibus mili

tant rationes eaedem, cum ex cap. Extir

panda de Praeben. habeamus beneficia quqcunque Ecclesiastica esse primario instituta ad alendos Beneficiarios secundum congruentiam proprii status,

Z a quam

255쪽

LEGES

mam ad alendos alios, etiamsi essent Pauperes, & egenteS.

LEx CXCIIII.

Retinenda ab Episcopis congrua su sciens ad subsentationem propris status,o

dignitatiF.

FSset non leui imprudentiq nota

inurendus Episcopus ille, qui si modus suppeteret sustinendi propriqdignitatis, & gradus onuS, & honoremex ijs, quq sidi debentur tamquam Ecclesis sponto; deesset tamen animus , aut ex indebito conscientis scrupulo, aut ex mentis imbecillitate ea iuste retinendi , que ad necessariam . & congruam stubstentationem censentur rem quisita; cum enim in unoquoque permsonatum statu sint de iure status, & nature ea omnia, sine quibus non posset

status aliquis Libsistere, si quis vellet

iuri status, cuius non est dominus particularis persona, cedere aut abrenunis clare,is semper ageret contra naturam, di contra rationem, quae dictat iura

cuiuscunque status, & dignitatis esse sustinenda . hancque primam esse debiti , & debitoris legem, quae neque in conscientia debet violari, ut tradunt Doctores omnes de debitis, & debitoribus , qui non tenentur de ijs se expoliare, quae requiruntur ad sustinendum statum suum pro soluendis debitis suis Cred: toribus. His itaque suppositis, cum redditus cuiuscunque Episcopatus, ct benefici j sint primario instituti ad hoc, ut decor Ecclesiastici Status prae caeteris affulgeat in Ecclesia, & vita cuiuscunque Ecclesiastici, & beneficiarii decenter, & congrue transigatur, clare deducendum Pensionum solutionem nunquam fieri debere aliis,

ii possidenti Episcopatum, vel benem

cium ad haee su Helens non remaneat congrua; quae doctrina colligitur exis

prelSe ex cap. Extirpandae de Prab. & acriistet sustinetur a M. Ant. Brauo de viri

improb. excitat. s. n. Io est II. qui etiam

pro hac sua doctrina Romae adprobata, & in lucem edita multos affert Doctores. Qualis vero debeat esse suffciens congrua non satis, neque unanimi sensu expendituria Doctoriis ribus, at certum est ex ipso nomine pro congrua esse intelligendum redditum congruentem statui, non personae, cum primario decor status sum.

nendus sit, ubi fieri potest, & licet sthius Episcopalis quoad Characterem,& ordinem sit in omnibus Episcopis idem, & unus , non est tamen Squalis

in omnibus, quoad decentiam exteriorem , & exigentiam rerum externarum s plura enim exigit status Episcopi, qui sit magnus Princeps, di status Archiepiscopi Mediolanensis, quam

status simplicis, & pauperis Episcopi a

Vnde multi Doctores volunt a Con-ci L Trident. taxari congruam pro Episcopis mille aureorum pro minimo, ubi fieri potest, quod indicat in Coniscit. illud verbum, saltem, vera igitur regula congruae Episcopalis, & cuiuscunque beneficiarii erit de sumenda a conditione status, etiam spectata deiscentia exteriori, & haec erit semper ab Episcopis, & alijs beneficiarijs specta. ta status proportione retinenda in s lutione Pensionum, nec video posse adduci rationem in contrarium. In muri

256쪽

Non semper ab Disippis pro congrua rei

nenda , aut impedienda solutiones Pensionum

Non semper expedit scientiae, &

Prudentiae Episcopali examinare casus, atque tenebris inuolutas dilucidare tricas , in quibus intelliguntur Episcopi ipsi, & reliqui etiam beneficiarij ab omni onere Pensionum exe-ptis cum enim eiusmodi casius semper obuersentur in dubiis, magisq: praese=rant dissicultates soluendas, longe opportunius erit Episcopali prudentiae

cod praetermittere, quam inter eorum ambages immorari . Supponunt tamen Doctores communiter tunc onera Pensionum Pensionarios minime grauare , neque eosdem Obligare.

Primo, Quando Pensiones sine iusta causa ponuntur. Secundo, quando Pensiones impositae, quae sunt de iure posui uo, opponuntur iuri Diuino, vel

iuri naturae . Tertio, Quando Pensiones, quae habent speciem contractus, deficiunt in requisitis necessarijs ad obligandum . Quarto, Quando Pensiones talem patiuntur excessum , ut nec locum relinquant alimentis secundum statum personae, nec dent tacultatem, Ut possint eroga: i pauperibus eleemosinae, arctius semper stringente vinculo alend. ieipsos, suosque paueeres, quam obligatione soluendi Pentiones alienis non egentibus. Quinto, Quando eo assurgit Penssionum excesssus, ut propria dote omnino sponsa ex- hqredetur Ecclesia, cum dos Ecclesiae omnino non possit alienari. Sexto, Quando in Bulla Pensionis impositae,

non commemorantur alia onera Pe

sionum imposita, quibus omnibus necesse est consentire. Septimo, Quando Pensiones, quae sunt hUna Ecclesiae, non condeIiuntur in utilitatem ipsius Ecclesiae, vel immediate, vel mediatae nimirum illas applicando personis,quq possint Ecclesiae inseruire, aut quae iam merita, & virtutem exhibuerint in viilitatem, &illustrationem Ecclesiae, ut

sunt Pensiones,quae dantur in remunerationem . Quibus conditionibus PSsionum adduntur etiam aliae, quae t men , cum non sint ita communes, re linquuntur. Non sunt igitur retinendae,

vel impediendae ab Episcopis soluti nes Pensionum, quando illi, qui tenentur soluere, licet non habeant modum soluendi per redditus Episcopatus, vel beneficij, habent tamen aliunde; ita tamen ut per bona patrimonialia possint supplere omni obligationi impositae cis neri Episcopatus, ct etiam debito soluendi Pentiones , nam in hoc casu via dentur cessare omnes rationes allatae in fauorem retinentium, vel non soluentium Pensiones, cum vere de facto possint, & consenserint in illam solutionem attenta etiam facultate Patria moniali, quae certo modo per consensum remanet obligata ad tolutionem . Si vere tamen tota radix obligationis contractae ad soluendum fuissent fructus, vel redditus Ecclesiastici, deficie- te radice, dcruente iundamento totius obligationis, deficeret tota obligatio,

tam pro Episcopis, quam pro alij, Benemiarijs. Solui itaque debent exacte

Pelisiones,quando hadent omnes com

ditioneta vi sint solubiles; nec Summus Pontifex, nec Deus ipse potest iacere , quod sit solubile id, quod de Ie non est tale, cum nulla sit polcitas, neque in creatis, neque in Diuinis ad impossibile

257쪽

ira,

LEX CXCVI.

Ibundida quandoque Pen umselutionet ab Oiscopii, non mum pro alendas P suo familia secundum flatum, Paetiam pro alendis pauperibus propria Diamest.

v Aldh diremam esset a Scientia,&Prudentia Episcopali, si ea, quae proprij muneris, & officii sunt, penitus ignoraret, docente D. Th. pluribus in

locis unumquemque teneri, aut scire, RUt quam cito addiscere ea , quae spectant ad proprium statum, ut numeros

omnes sui status, & officij exacte im-ylere possit. Cum igitur teneantur Epscopi scire ex natura coniugi j,quod ipsi contrahunt cum Ecclesia, se habere Primum, & principale ius intrinlecum ad fiuctus, ct redditus Ecclesiae, & post ipsos ius quoque intrinsecum ad eosdehabere pauperes,ex eo quod bona Ecclesiae antiquitus in commune subsidiurecepta, fuerint etiam ad hoc instituta, ut latis constat ex primordijs ipsius E

clesiae s tenentur utique scire ex cons quenti, se non posse Pensiones soluere, nisi prius iuri intrinseco proprio, di iuri intrinseco pauperum fuerit Iutisfactum s quae iura utpote intrinseca deis hent priserri iuribus alienis extrinsecis, ex Iustitia enim, di etiam ex Charitate primo sibi ab unoquoque consulenduest, deinde alijs, di sic loquendum de

moribus , na in primis proprijs pau-

, sue Dioecesis propriae succuserendum est, quam pauperibus alienaeditionis i quod asseritur, ut intelligatur etiam illos pauperes, si vere pauperes essent, quibus essent loluendae Pensi nes, esie posthabedos pauperibus propriis, tum ex Iustitia,tum ex Charitate.

atque in eiusmodi casibus temper erit vera lex prudentiae, innocentiae. Ec eG- scietiae Episcopalis, solutiones Pensi

num retinere, non obstaute quacunisque Ic Te possit tua in contrarium I nam pars illa redddituum, quae est addicta soluendis Pensionibus , cum sit super nua pars, & non necessaria pro alendo Episcopo secundum proprium statum, ut vere supponitur ex cioctrina communi Canoni statum, non potest, nisi pauperibus applicari; coeteris autem paribus semper praeferendi sunt alienis pauperes proprii Episcopatus His exceptis calibus Pentiones sunt tempersoluendae Pensionariis, quia sicuti sup. ponuntur ex iusta causa impositae, sic iuste exigi possunt, & tolut debent. De pensionibus vero currentibus in Sede

vacante eodem modo ratiocinandum

est, nam temper soluendae sunt, si Episcopus accepit redditus si afficientes ad soluendum, detractis expensis nece si rijs factis ad parandas res necessarias

ad Episcopatum, quae debent solui de redditibus Episcopatus , cum fiant in ordine ad illum.

LEX CXCVII.

Fructus Pensionum ab Epissoris non res enis di ad ratam pro omissione Horarum Canonicarum , si praeer Pensiumes obtineam alia beneficia.

CVm non sit inusitatum Episcopis

praeter Episcopatum quaedam alia obtinere beneficia, Ac praeter beneficia ex Indulto Summi Pontificis, quandoque etiam gaudere Pensionibus, erit Prudentiae Episcopalis haud spernendum o pus, inter fructus Episco patus, beneficiora, & Pensionum o time discemere, ut debita restituendi fructus pro omissione Horarum C nonicarum accurate distinguat, & impleat

258쪽

PRUDENT LE

pleat, neque hic est diuturnius immorandum in fructibus Episcopatus , dc beneficioru , cum de i js iam suis dictust, maneatque solummodo difficultas de Restitutione fructuum Pensionum, posito, quod Episcopus Beneficiarius omittat recitare Horas Canonicas, ad quas tenetur ratione beneficii 3 videtur namque , quod obligatio recitadi Horas Canonicas sit subrogata Obligationi, quam prius habebat Pe- sonarius recitandi officium B. M. V. di ideo quod ficut antea tenebatur reinstituere fructus Pensionum pro rata attenta omissione Oilici j B. V., sic postmodum teneatur etiam eosdem fructus pro rata restituere omissis Horis Canonicis.Certu enim est exCon it. 3 3 sPit V. tom. a. Buth teneri omnes beneficiarios. dc PensionarioS fiuctus pro rata restituere . Sistendo tamen in fructibus Pensionum, verior doctrina est Episcopos Pensionarios non teneri ad talem restitutionem quia cum in ipsis, qui non sunt simplices Clerici nec simplices Pensionari j, cesset obligatio recitandi officium B. Uirginis, debet etiam cessare obligatio restituendi fructus pro illius omissione imposita a Constitutione Pij U. & haec doctrina colligitur ex eaps Papa de Pri L in o. Gr

clemen. Ffumus desententidis excommunicat.

coram Merlino deci ra. n. I. cessanie

enim praesupposito obligationis, cessat etiam dispositum pro obligatione smaxime quia omnis obligatio est stricti Iuris, ac proinde nunquam est cxtendenda iuxi as obligationum Distantia, est l. Arrianus T. de ali. O oblig. & iuxta decis Rota 36. Addo, obligationem restituendi habere pro causa obligationem ossica j, quae cum nullum haheat locum in beneficiari jS, neque pintest habere locum cilcctus, ex I. sipu

EPISCOPALIS. I 83

pillus de acquirend. harad. & ex Dia decis3 s. 3 p. enimuero obligatio restituendi , quam imponit Pius V. est cons quutiua ad obligationem, quam idem Pontifex imponit Pensionatijs recitandi officium B. Virginis, quae obligatio solum imponitur simplicibus Pensi

Dariis, non beneficiatis ; neque obligatio onerosia, odiosa, & poenalis est ex tendenda, sed potius restringenda, ut

patet ex cap. I. de Fil. Presb t. ct ex cap. Odia, ct ex cap. in Poenis, et ex via decis

Iso. omnis igitur obligatio restituendi fructus oritur ex obligatione officii, propter quod datur beneficium, Pensio vero iuxta doctrinam communiorem non habet rationem beneficia. De hac re fuse, dc docte agit Palqualig. q. 2 II. in singul. seleel. Iurid. qui multoS DD. reteri istius doctrinae patronos .

LEX CXCVIII.

Ad seuctuum restitutionem non semper cogem di ab Episcopis Capetiam omittentes

Horas Canonicar.

Non omnis Capellaniae fructus diis

cuntur beneficiales, nec Propter Osricium dati,ac propterea Episcopalis Prudentiae id erit opus, ut temper distinguat inter fructus beneficiales C pellaniae datos propter ossicium, qui dicuntur fructus Capellaniae collativae, dc inter fructus non beneficiales Capellaniae non collativae, quae non trahit secum obligationem beneficii, de his namque certum est apud omneS, nullam esse obligationem restituendi, dc Capellanos huiuimodi non posse ab Episcopis ad restitutionem comtelli. Difficultas igitur est de Iolis fructibus Capellaniae collativae, quae datur in titulum benefici j, qui fructus, si sint ita Pingues, Ut posunt respondere oneri celebrandi

259쪽

eelebrandi Missas, & etiam oneri recitandi Horas Canonicas, certum est, quod pro illa parte, quae respondet oneri ossicii, quod omittitur, sunt restituendi, si vero non sint ita pingues, ut respondeant utrique oneri, sed lotum oneri celebrandi Missas, in hoc caladata quacunque omissione ossici j non iunt restituend is est enim doctrina comunis apud Pasquali g. qu. m. in select. Iurid. quod quando Beneficiarius praeter recitationem ossicij habet alia onera adiuncta, non teneatur restituere

fluctus respondentes alijs oneribus, sed solum respondentes oneri Diuini ossi-cij, eo igitur modo,quo quis obligatus ad plura onera, sed principaliter ad of-- ficium, propter quod datur beneficiu, non tenetur restituere,nisi fiuctus debitos omissioni ossici j,& non omissi ni aliorum onerum, ita obligatus principaliter ad celebrationem Missarum ratione Capellaniae,licet habeat adiunctum aliud onus, scilicet recitandi Diuinum ossicium, non tenebitur restituere nisi fructus respondentes oneri principali,quinimmo docet Sacheg Ab. a. Con norat. Euctus Capellaniae nullo modo esse addictos recitationi ossicij, si tantum sussiciant pro celebratione Missarum, ac propterea ex illo capite,nunquam esse restituendos;neque in hoc calii Capellania potest unquam euadere unum ex illis beneficijs, quae dantur propter ossicium,quibus Leo X. in se a Constitui. p. imponit onus restituendi fiuctus. Quod intelligendum est, etiam si Capellania non collativa erigeretur in beneficium, quia ex in-' tentione fundatoris illius Capellaniae semper fructus darentur ob celebratiorem Mistarum, non pro recitatione ossici j, qnae intentio, & dispositio fundatoris per illam nouam erectionem

non potest mutari, & sic Capellanus

nunquam teneretur restituere fructus pro omissione ossiciis nisi tamen fructus, ut dixi, essent ita pingues, ut posssent respondere utrique oneri, in qu casu essent ad ratam restituendi.

Non permittenda ab Epimpis uenditiones,

redemptiones, extinctiones Pensionum pro pecunia numerata .

SVpereas dumtaxat Pensiones Pruis dentiae Episcopali incumbit vigilantiae onus, quae vel dantur in titulum

alicuius beneficii pro aliquo Spirituali

ministerio, vel quae dantur in titulum quomodocunque Ecclesiasticum ex eo, quod persona intra Ecclesiasticum

ordinem constituta per tonsuram adduta obligatione recitandi ossicium Beatissimae Virginis adquirit ius aliquod in

redditus Ecclesiq;de aliis namque tamsionibus pure laicalibus, collatis nimirum in titulum remunerationis pro aliquo laicali seruitio non est, hic loquedum, cum nullo modo sint sub ditione.& regimine Episcoporum, ut Episcopi sunt Sistendo itaque pure in Ecclesi sticis,que dicutut quoquomodo Spiria tuales , cum sint fundatae in iure Clericali, & Ecclesiastico recipiendi fiuctus Ecclesiae, valde dissonum semper erit a Prudentia Episcopali,si earum vendiationes , extinctiones, aut redemptio nes permittat pro pecunia numerata,

cum in eiusmodi contractibus semper aliquid simoniacum interueniat CX c mutatione rei Spiritualis, scilicet Pensionis cum Temporali, quae est pecunia . Neque in hac re audiendos existimo Doctores illos, qui putant Pe sones esse aliquid pure temporale, cum sit onus impolitum fluctibus beneficiuquod init Spiritualitatis videtur pr se-

260쪽

PRUDENTI E EPISCOPALIS:

ferre; enim vero cum sit res omnino fundata in re Ecclesiastica, & in statu Clericali, non potest dici res omnino temporalis, ut dictum est . Doctrina tame opposita sua probabilitate noearet, & ex illa fortassis non damnam tur in Ecclesia tot pensionum redemptiones , & extinctiones, quae quotidie

fiunt; quas tamen auuertere, & impedire, optime semper consultum erit

Prudentiae Episcopalis saltem sub dubio, vel suspicione simoniae, quia licet

Pensio ut bene probant sectatores istius doctrinae, non sit ius aliquod, aut det ius ad beneficium, quod est quid Spirituale,sed tantum ad fructus benefici j, qui sunt temporales, ius tamen illud Spirituali modo acceptum, nimbrum a Clerico, quatenus est persona Ecclesiastica participans in bonis Ecclesiae semper fit aliquo modo spiritua-Ie. saltem ut annexum rei spirituali, cum fiat proprium personae Spiritualis intra ordinem Spiritualem , & hanc doctrinam sequuntur viginti Doctores apud Pa squali g. Cfrop. Vbi etiam affert Decisionem Rotae,& Constituti

LEX C C.

Ab Episcopis permittenda tantum cessio fructuum , non cesso i viris in Pensionibus.

A Prudentia Episcopali, quae sem

per cune scientia necessaria de-het esse coniuncta faciendum discrimen est inter cessionem fiuctuum,quae res purE temporalis est, &cessionem iuris supra fructus Pensionis. quod ius semper est spirituale ex dictis, utpote fundatum in Clericatu, & ordine E

clesiastico , & facta hac distinctione facile erit deprehendere, quomodo unum permitti possit absque simoniae

nota, & non alterum s neque audiendi sunt Leae l. a. e .22. &Nauarr. Consi I. H. de rebus Eccles qui dicunt etiam ipsam fructuum cessionem secum trahere ius ad fructus , quod est Spirituale;

certum enim est noc ius remanere

semper in Pensionario, qui ob pecuni 1

etiam auticipate solutam transfert tantum quamdam facultatem exigendi fructus, sicut solet transferri in Procuratorem, retento semper iure in se ipso, quod est indivisibile a transferente; exigens enim fructus Pensionis nunquam exigit iure proprio, sed semper iure cedentis tales fructus, agitque in illa exactione laquam Procurator ce dentis ; atque in hoc quod quis tantum fruatur commodo fructuum aliis cuius Pensionis, non dicitur frui aliquare sipirituali, sed tantum temporali,quq potest vendi, atque pro libito commutari cum alia re temporali. Neque obstat Canon in cap. si quis obiecerit dist. I. qu. 3. Vbi dicitur, qui unum Gendii, sine qua

nec alterum prouenit, neutrum Genditum esse,

ruta in nostro cam ceduntur tantumuctus tamquam exacti per Procuratorem, de quibus Pensionarius semper potest libere disponere exigito con uenienti illorum pretio. Neque obstat

clementis. I. thia. de rebus Ecclesiasticis non

alienandis, aut extrauag. ambitiosa, aut de

cis Rota 632. quia textus illi non loquuntur de cessione Pensionum, aut fructuu earum, aed solum de locatione beneficiorum,& de alienatione rerum Ecclesiae facta quocumque modo,quae non debent extendi ad Pensiones , exeo,quod onera sunt semper restringenda ; praesertim, quia fructus Pensionis, ut saepe dictum est, non sunt aliquid Ecclesiasticum, dc Spirituale, sed meretemporale,

SEARCH

MENU NAVIGATION