Leges prudentiæ episcopalis ad optimum ecclesiæ regimen indictæ a Iosepho Maria Marauiglia episcopo Nouariensi, &c. atque beatissimo patri Innocentio 11. ... dicatae

발행: 1678년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

281쪽

eum praesentatur Episcopis Aoostolici

litterae exequutioni mandandae; contingit enim, vel saltem potest contingere, quod verba Breuis, siue gratiam, siue Iustitiam continentis immutetur, atque adeo dubitetur,an ab immutati-hus talia verba incurratur excommunicatio posita in Canone sexto Bullae Coenae contra falsificates litteras Ap stolicas; volunt enim plerique Doctores,quod etiam mutentes unicum tantum verbum E. G. Honesta in Iusta sint censendi falsiatij, & vere excommunicati, cum etiam per mutationem unius verbi fiat mutatio veritatis, dum Ponitur unum verbum pro altero , in

quo consistit falsitas; quam doctrinam sustinent praesertim Hostien. lib. V Abbas in eap. ex litteris, Sylvest. U. Excomm. Caiet infum. U.excomm. & alij. Verior

tamen, & communior doctrina est ea, quae asserit non esse censendos excommunicatos in Bulla Coenae immutantes tantum aliqua verba, quae non tangunt sensum, neque inficiunt veritatem. & hanc sustinent decem, &octo Doctores Classici, quos resert Pasqu lig. qu. Moral. Iurid. aa . Ratio doctrinae est,quia non dicitur falsificari scriptura , neque falsi crimen committi . quando non fit immutatio veritatis ad decipiendum, ut habemus apud Iuriastas communiter tui. quod sitfalsum, . at in mutatione unius verbi, vel etiam rurium verborum, quae non tanguntensum, non fit immutatio veritatis ad decipiendum,ergo, &c. Additur,quod nulla mutatio verborum, in qua retinetur idem sensus, de sua natura est falsificativa, nam permanente codem sensu, permanet eadem veritas,ut patet etiam in formis Lacramentorum, quorum verba possunt sine scrupulo mutari. si retineant eamdem substantialem significationem. Vt docent communi-

.E S

ter Theologi. Denique habemus etiaex communi Theologorum sententia. quod materia leuis non potest prohiberi sub excommunicatione , quae s in lum pro graui peccato potest imponi. Neque obstat, quod in Bulla Coenq d clarentur Fxcommunicati etiam illi, qui mutant puncta, & virgulas, undet

multo magis erunt excommunicati, qui mutant litteras; Respondeo namque id solum esse intelligendum det

punctis, virgulis,& litteris, quae variant sensum, & veritatis expressae significationem, possunt enim haec omnia mutare sensium, si apponantur, ubi non sunt apponenda; non vero de omnibus punctis, & virgulis, ac litteris,cum ex horum mutatione, additione, vel imminutione in certis scripturae locis non mutetur sensus, nec fiat falsitas rei expressae, ut consideranti facile comstabit .

LEX CCXXX.

Hebredi ab Episcopis tamquam excomm nicati in Bulla caena, qui falsi ait:

Asteras Apostolicas,aut ex toto, aut ex parte , etiamsi i lis non etiamur ad decipiendum .

SPeculatiue nimis monet Pasquali

tiam Episcopalem, ne habeat pro cxcommunicatis in Bulla Coenae falsificantes litteras Apostolicas, si illis non utantur ad decipiendum vel si id agant mortuo modo,scilicet cum animo illis litteris falsificatis non utendi ; vult enim ipse talem falsificationem prohiberi lub excommunicatione tantum . in ordine ad usium,& ad deceptionem, cum haec sit causa finalis talss legis,quq regulat mentem legistatoris, ut hade-

282쪽

PRUDENTIA

rum meo iudicio haec doctrina non potest subsistere, quia excommunicatio non fertur contra utentes litteris falsificatis Apostolicis, Ied fertur cotra falsificantes, & falsificatio, ut locum habeat non requirit usium, cum sit quid antecedens ad usu, & habeat suue rictum iam completum, anteqUam adueniat usus ; habetur enim totum id, super quod cadunt verba Canonis ante usum, di ideo ipsa Canonis verba debent suum effectum sortiri, ut habetur etiam ex I. Nomen filiorum s. Haberesf. de Uerbor. signiscat. O etiam ex cap. Reisiatum de meric. non residen. ct ex cap. cum

in cunctis S.Clerici de eleel. Addo in sup riori lege de monitratum esse satis praecipuum obiectum talis prohibitionis fuisse falsificationem . sive veritatis annullationem, quae habetur independenter ab usu , neque intentio utendi, vel non utendi facit id ad rem, cum sit actus internus, nec cadat sub prohibitione Ecclesiae , quidquid dicat Pasqualigus loe. rit. licet enim multi actus externi prohibeantur ab Ecclesia, quatenus pendent ab internis, a quibus desumunt malitiam moralem, in hoc tamen castu haee doctrina non habet licum, cum per se, & directe prohibeatur solus actus externus falsificandi litteras Apostolicas, cum talis actus de

sua natura temeritatem,irreuerentiam, di contemptum inducat contra Sedem

Apostolicam prsciso quocumque alio actu interno, & ideo se solo potest esse obiectum prohibitionis, licet non fiat ad decipiendum.

EPISCOPALIS. 2OT

LEX CCXXXI.

Nemo ab Epi pis admitte ut ad audiendas consessones, tametsis Regularis, nisi ab ipsis uere iudicetur idonem. EX Trident. sessag .cap. I S. de reformis habetur expresse quemcumque ad audiendas confessiones admittendum, debere prius, vel per examen,si hoc Videatur necessarium, vel aliunde idoneuiudicari ab Episcopis; si enim quis admitteretur non cognita eius idoneitate,vel per examen,vel aliunde,non possset excusari Episcopus a mortali, nedum quia ageret contra praescriptum Concilij in re graui,sed etiam quia n gligeret munus suum Pastorale, oue siuas exponeret perditionis periculo . An vero pro benefici js parochialibus examen sit necessarium , & sit de forma Sacri Concilii, ita ut sine illo nullus Parochus possit adprobari praecisa uoad scientiam, non est una, ct e

em Doctorum Sententia scommunior tamen est, quod sit satis, ut al:qu modo quicumque admittendus ad cofessiones innotescat, & iudicetur idoneus et nec modo sermo est de admi tendis per concursium, ad quem plura alia requiruntur a Ti id. Potior dissicultas in hac re est, an Episcopi per solas attestationes superiorum Regularium circa sumetentiam, & idoneitatem subditorum possint illos idoneos reputare, dc iudicare, non habita aliu- de notitia, nec sibi constante aliunde eorum idoneitate . Nonnulli DD. volunt, Episcopos non posse ex eo, quod in nulla re possit iudicium, vel sententia ferri,nisi cognita causa; approbatio enim est declaratio idoneitatis per m dum sententiae, Ac iudicii. Alii tamen communius volunt, posse Episcopos sarc

283쪽

stare iudicio, & relationi Superiorum

Regularium, cum Per eorum examen,

diiudicium latis ipsis constare possit de idoneitate , & poliunt eoru iudicio uti,ac si est et iudiciu ab ipss ad hac rem delegatum, ut etiam solent Episcopi

suorum Examinatorum iudicio state, licet ipsis immediate non constet de idoneitate, superiores autem Regulares tenentur sub mortali recta testimonia ex recto iudicio Episcopis exhibere, ut ipsis possit praestari fides, cum in tali casu Episcopi censeantur corum fidelitati committere cognitione causae, & in virtute eorum relationis, ct testificationis subditos Regulares adprobare dicitur namque etiam Summus Pontifex in causis grauit Iimis stare relationi,& examini alicuius Sac. Congregationis,ut passim constat. An vero grauatus in examine per suspectos Examinatores,possit ab ipsis appellare, di petere, ut iterum subiiciatur examini , videtur satis decisum ex pluribus Rotae decisionibus, quas affert Pasqua-lig. in addit. ad Lauret. n. I O.

LEX CCXXXII.

Confessariorum idoneum semel tantum ab Episcopis adprobanda, sed pluries

examinanda

I A D tollendas omnes Confessa-a, riorum, etiam Regularium praetensiones, seu praesumptiones, quas habent vigore Privilegiorum , naeest lex ab Episcopali Prudentia ad

pravim reducenda, quod scilicet facta semel ipsorum approbatione absoluta pro consessionibus audiendis non

reuocent amplius in dubium talem apis probationem,cum sit per modum senistentiae, quae de stra natura est irreis

uocabilis, sed relinquentes integram

talem approbationem, quae est absoluta idoneitatis declaratio,reuocent i men quandoque ad examen Consessarios omneS, ut eos contineant in studii necessarii exercitio pro exercendis confessionibus; possunt enim Pastores quoties Voluerint, recognoscere lustiicientiam Confessariorum in ordine auregendas oves; ex quo deducitur, posse Confessiarios omnes etiam Regulares, iam approbatos, etiam ablolute ab Episcopo Praedecessore, reuocari ad examen ab Episcopo Successore, non ad serendam nouam sententiam circa

approbationem iam factam, sed illam recognoscendam, & ad faciendum experimentum de sufficientia; & in hane

doctrinam conueniunt DD. omnes,

qui sunt in opposita opinione circa n uam Consessariorum approbationem,& etiam est doctiina conformis Trid. vi testatur Quaranta U. Confessor.& com

formis etiam Constit Psi V. editae a no s. sui Pontificatus, alijsque Sacris Canonibus. Ad tollendas autem diae. cultates,quas solent Episcopis Regul res Conie stari j afferre, quod nimiium, cum sint semel approbati, possint semper confessiones audire in Dioecesi, in qua semel facta est approbatio 3 optimum erit Episcopis consilium'praeoculis habere decretum Saccongreg. Concili j emanatum die a. Iulii iss T. in quo relinquitur ipsorum arbitrio approbationem ad tempus limitare, scilicet cum limitata facultate; quidquid sit, an possit approbatio absolute

facta limitari, nec ne, cum doceat Pal- qualiDAimor. posse tantum fieri approbationem secundum mensuram repe

tae idoneitatis, semper enim liberum est Episcopis, etiam stante idoneitate, approbare Confessarios ad tempus, cum ex aliquo motivo maioris boni communis possit tempus etiam ido- neis tui: Aod by Cooste

284쪽

PRUDENTIAE EpISCOPALIS. io s

neis Confessariis restringi, vi suum mu- quenter ex illa sola approbatione nonnus persectius obeant. Addo quod si sunt Consessarij censendi ubique loco. pro libito Episcoporum possunt ad rum approbati, Haec obiter dicta sunt

cxamen Vocari, poterunt etiam pro li- ad demonstrandam necessitatem apis mitato tempore ad consessiones depu- probationis ab Episcopis locorum protari s poterunt enim non censeri ex tali excipiendis consessionibus , non obis motivo absolute idonei, quidquid di- stante quocumque priuilegio . Non cant in contrarium multi DD. in hac sunt igitur admittendi ab Episcopis materia. tales Confessarii electi a Constaternia

L E X CCXXXIII.

Non admittendi ad audiendas consessones ab Episcopis Consessam electi a ConfragerNitatibuI Gyare Privilegi rum, siue imorum avr

batione

Nullum priuilegium potest exime

re Confessariosa requisita approbatione facienda per Epii copos, cum id habeatur expresse ex Trident. 6c ex Constitui. Clementis VIII. quq incipit Luaecumque a Sede Apostoliea. Unde datis quibuscumque priuilegijs pro quacuque Constaternitate , ne dum erunt

praesentandi Episcopis CGlassati j electis

sed etiam erunt ab ipsis pro conscissimnibus approbandi I nam licet Sacerdotibus quibusdam priuilegiatis de Iure antiquo esset suffciens praesentatio, de

Iure tamen nouo praesentationi supera

addita est approbatio, sine qua unusquisque invalide absolutionem imperucieret a peccatis; & ideo etiam Regulares, qui supponunt se posse in quacuque Dioecesi audire confessiones. supposito , quod sint semel approbati in una ab uno Episcopo, valde decipiuntur , cum sit necessaria approbatio a quocumque Episcopo pro siua Diqcesi;

approbatio enim unius tantum Episcopi, cu sit actus authoritativus,& Iurisdictionis,non potest se extendere extra

limites propriae Dioecesis , & consc-tatibus sine approbatione, cum priuileis ita Confraternitatum cadant tantum upra potestatem eligendi, non supra potestatem approbandi, & tales electi , perinde sunt quoad approbationem incuti omnes abj Confessarij, qui debent semper ab Episcopis approbari. Non requiritur tamen haec approbatio, quq statuitur in Trid. Sessas. cap. I S. pro saecularibus, etiam pro Regularibus in ordine ad suos Regulares, nam sussicit, quod sint approbati a suis Superioribus m suorum subditorum confessionius audiendis, & ratio est, quia cum Saeculares sint commissi curae Episcoporum, de quibus etiam tamquam de

ovibus proprijs tenentur rationem reddere, debent etiam recognoscere quoad idoneitatem Ministros omnes, quos assumunt Coadiutores in proprijs pascendis ovibus; quae ratio non mi litat in Regularibus, qui non pertinent ad ipsorum curam, sed ad curam tantum suorum superiorum. An vero, quod dictu est cie Regularibus quoad approbationem Confessariorum , sit dicendum etiam de Equitibus Hierosolymitanis non est una , & eadem Doctorum sententia . Ego tamen cum

in addit. num. I I T. & alijs putarem ideesse dicendum de ipsis, ac de Regularibus , cum & ipsi sint vere Religiosi subsiuis superioribus constituti. Immo Sancheg insilio . disp. y.num. Io. hoc extem

285쪽

LEGES

EI odit etiam ad Sacerdotes ordinis Sancti Iacobi Alcantarae, & Calabrauae, quos ait,non indigere approbatione ordinarii pro audiendis consessionibus militum suorum ordinum , holque posse eligere Sacerdotem non approbatum ab Episcopis, quae tamen doctrina, cum multas patiatur dissicultates, is san alibi soluendas, pro nunc non ulterius examinanda est.

LEX CCXXXIIII.

Nullus, nisi idoneus, deputandus ab Episcopis ad excipiendas confessiones .

IAm dictum est latis ab Episcopis es

se cognolcendam,& approbandam eorum idoneitatem , qui deputantur ad excipiendas confessiones, idque deis finitur in Tridentino, & in varijs Sacrorum Canonum Textibus, praese

tim in c. Inter cetera de osse. Ordinar.

Dissicultas est , si aliquis Episcopus ex aliquo, humano respectu depintaret in Confessarium aliquem non idoneum , quid sit dicendum in tali casu de tali approbatione, Episcopum namque idem agentem, &suarum curam animarum negligente peccare mortaliter,apud omnes in comsesso est , at nullam esse approbatione, di talem deputatum non posse absobuere, non omnes Doctores fatentur. Ego tamen dicerem, & nullam esse approbationem, & sic deputatos carere omni potestate absoluendi, cum in Trid. Sess. 23. cap. I S. de resor. duo tam quam neccssaria requisita ponantur, siane quibus non potest ministrati Sacramentum Paenitenti ae, nimirum idoneiatas in ipso Sacerdote . & approbatio fundata in ipsa idoneitate; quibus deScientibus deficit commune fundamem

tum potestatis absoluendi, di si quis absoluit, invalide absoluit .Approbatimnem vero factam ab Epilcopo sine idoneitate , omnino nullam esse tradunt SuareZ disp. 23. de Panu. secI. T. Regina t. I. I. Prax. M. Panis. num is T. Bonac. de

Sacram. q. T. Punc . . Iordau. rom. I. Mam

lucubrat. tilia. q. da Panit. dc alii plures. Aduertendum est tamen inon esse ne cessariam idoneitatem, quae dicitur talis absolute, & absolute probata, vel Probanda, nam maior, vel minor id neitas non variat speciem idoneitatis, ut etiam constat ex principio philoso- phico; sussicit namque quod Sacerdos cognoscatur, dc probetur idoneus ab Episcopis, & ad summum minus id neus erit approbandus ad certum tempus , ut temporis progressu magis id neus inueniatur. dc possit postmodum absolute probari, & quod dicitur de Episcopis , intelligitur etiam dei sorum Vicarijs Generalibus, qui ex vi mandati Vicariatus possunt examinare , & approbare Sacerdotes pro confessionibus audiendis, nisi id expresse ipsis prohibeatur, & limitetur facultas, tui etiam ex causa possunt suspendere onle statios ab exercitio, quamuis nunquam dicatur suspensa facultas , quaenabetur ex vi Ordinis Sacerdota

lis, quam neque possunt ipsi Episcopi suspendere, quidquid dicant aliqui in

contrarium.

LEX CCXXXV.

Non admittendus ab Episcopis ad confessiones Sacerdos quicumquesit, siue R Marii, siue Sacularis, qui abiuravit A

etehementi.

EX e. ad abolendum, quod ibi notatut

286쪽

niori Doctorum omnes illi, qui abiu-

rant de vehementi, censentur graui infamia notati, dc consequenter sumenis

si ab omni officio, de beneficio, cum etiam post abiurationem remaneat inisfamia iacti per Hostiens Abbat. Fel in.& alios intret. apud Lauret. q. .n. I I.

unde videtur sequi eme etiam inhabiles ad ministrandum Sacramentum Conis

fessionis . neque ad illud posse ab Episcopis promoueri. Locatus vero in sine

Prax. eper. Iudicial. aflari Decretum,stu declarationem Cong. S. Osricij,ubi cxpreste habetur , quod abiurantes devehementi non sint admittendi ad a diendas confessiones, quod etiam tradunt AlphonL. de Leone de o c. consess.Part. 2. Ricc. decis 2 I S. Genuens . inpram rchiepi p. cap. s. dc alij. Hanc tamen doctrinam, ait Pasquali g. in addit. num.

Io a. non esse intelligendam , nisi de eonfessionibus Saecularium, quia id hahetur expresse ex Decreto, non vero de consessionibus Regularium, unde infert, quod si Sacerdos fuerit Regularis eum licentia siuorum superiorum, posse audire confessiones aliorum Resularium , cum de huiusmodi confestionibus non loquatur Decretu. Abiu rantes autem de leui poterunt admitti ad consessiones , cum cessent rationes omnes suprapositae. Quin immo resert Lauret. de Franchis quast. . emamnasse Decretum Cong. Generalis Inquisitionis pro Curia Archiepiscopali Neapolitana die o. Mariij rsy6. in quo fuit dictum, Sacerdotem quemlibet

non esse areendum ab Exercitio omnium ordinum , dc Ministerio Sacra. mentorum , ex eo quod de leui abiura. uerit ; dc posse etiam consessiones Saecularium audiresdummodo nihil aliud obstet in contrarium. Neque obstant traduq doctrins pro abiuratibus de vehementi, Parii. Doctrina, Conm. a. T.

63. dc aliorum, qui asserunt etiam HPreticos formales, qui prima vice tantum abiurauerunt, non effici inhabiles ad beneficia, nam, quidquid sit de tali doctrina,inhabilitas ad beneficia non est comparanda cum inhabilitate ad conficienda , dc ministranda Sacramenta , quae potest esse res animarum

saluti magis praeiudicialis, dc quia adiuersis non fit illatio, dc in poenalibus semper standum est stricto Iuri.

LEx CCXXXVI.

Nou arraudi ab Episcopii abiurantes de e hemereti ab audiendis eorumst ovibus

tamquam Irret larig.

Non est idem in Iure Canonico,

quod abiurantes de vehementi non sint ab Episcopis admittendi ad audiendas consessiones ex aliqua nota, ut supra cum nonnullis Doctoribus Obseruatum est , dc quod sint ab ijsdem rei iciendi a tali munere, tamquam Ir- regulares 3 Neque apud omnes certum est, quod eiusmodi abiurantes post abiurationem criminis, dc paenitentiam adhuc notentur infamia facti . licet id ab aliquibus supponatur,ut dictum est

supra. Ricc. tamen decis 2IS . num. S. para. . cum alijs, cum doceat, Sacerdotes per abiurationem de vehementi Teis th fieri Irregulares, vult etiam consequenter, eo arcendos ab audiendis consessionibus , docet enim ipse Irregularitatem contrahi ex publica paenitentia, ut habetur in e. Plaevit dist. Sinoe abiurationem publica Pantientia ex C. ccusatus S. Haret. in o. Alij tamen quamplures oppositum docent cum Nauau. eo I. Io. ubi, ut confirmet abiurationem etiam de vehemeti non inducere Irregularitatem resert exemis

D d et plum

287쪽

LEGES

plum cuiusdam Praelati qui die sequenti post abiurationem de vehementi dicitur, statim Missam celebrasse, atque ex hoc fuisse comendatum a Papa erat enim in Curia Romana, quod sane factum probatum non fuisset, si ille Prq latus ex abiuratione incidisset in Irre. gularitatem , & haec doctrina videtur magis probabilis, cum noret Pammis

lig. in addit. Mum. i 23. non esse verum,

quod publica paenitentia inducat Irregularitatem,cum hoc non habeatur ex icto e. Placuit; immo potius colligatur oppositum, dum in ipso statuitur,quod publicd Paenitentes non admittantur ad Clerum, nisi necessitas, aut vlus exegerit; unde non re ciuntur ablolute, ted admittuntur sub conditione, quod vius, hoc est, conluetudo id exigat , ut ibi explicat Gloss. Addo publiacos Paenitentes dici quamdiu durat publica Paenitentia, non quando haec estiam transacta, vel impleta, nec ita certum est abiurationem de vehementi obtinere vim publicae paeintentiae, qua lis antiquitus erat in usu per certas Publicas demonstrationes, quae per certum tempus imponebantur in populo rum aedificationem. Ratio potissima est, quia Irregularitas non potest contrahi , nisi ex eo, quod est expressam in Iure , nullo autem Iure probatur ta- Iis Irregularitas, & ideo neque est admittenda i immo dato, quod publice, di solemniter Paenitentes essent Irregum lares , non ideo extendenda esset Ita gularitas ad abiurantes. cum non chtendatur a Iure 3 nec in eius odi poenis valet omnis paritas rationis. ut is

iis dictum est.

LEX CCXXXVII.

Resseruandi aliqui eam is Episcopia in

quacunque Onaeces .

O ex Clement. Dudum, datur Episcopis facultas,immo est Episcoporum Privilegium, ut possint sibi quorumdam peccatorum absolutionem reser uare, idque habent ex vi ordinarit I risdictionis, quam habet unusquisque in propria D:oecesi in isto conicientiq. Facienda autem est ab ipsis reseruatio .co prqsertim intento, ut grauiora peccata grauiori iudicio subdantur, quo melius corrigi possint, & emendari, de ut acriori metu correpti homines scelesti a suis sceleribus fortius arceantur. ideo referuari debent tantum grauiora crimina, & quq frequentius perpetrari solent ad illa auuertenda, immo et dicandas & hqc peccata reseruanda recenset Barbos. de potes. vis. p. 3. at C. St. Vnde non debent reseruari ab Episcopis casus iam reseruati a Sede Ap stolica, vel contenti in Bulla Coenq; neque alij easus parui momenti neque casus graues, si sint pure interni, nec

habeant connexionem cum externis,

ad hoc, ut possint Ecelesic iudicio subiacere, cum hqc de pure occultis non iudicet. Casus autem ab Episcopo reis seruatos, & vere cadentes lub reseruatione nemo potest ex quocumque priuilegio absoluere, nisi in articulo mortis . in quo cessat omnis peccatorum , & centurarum reseruatio;neque in hoc potest Regularibus fauere quodcuque suppositum priuilegium , cum omnia priuilegia in hac materia supponanturabolita, & reuocata per Bullas Gregorii XIII.Urbani VIu. & Alexandri VII. qui postiem damnauit tamquam TLin

288쪽

PRUDENTIAE

roneam opinionem contrariam; Vnde dato, quod aliquis haberet amplissima facultatem a Papa absoluendi ab omnibus centuris, & peccatis etiam ipsi Papae reseruatis, non per hoc intestigeretur habere facultatem absoluendi etiam a reseruatis Episcopo, tametsi

Epilcopus inter casus a se ipso reseruatos, reseruasset etiam aliquem calum reseruatum Papae I eo enim ipio, quod evadit ille calus releruatus ab Episcopo , non potest absque eius licentia, &authoritate absolui, licet sit calus Iam reseruatus Papae; idque prae caeteris tramdit Grassius p. i. decis Ab. I. c. I S. ex de claratione Gregorii XIII. quae incipit, eum a Sacra . cui doctrinae dditur Decretum Clement. VIII. ubi statuitur , neque Societatis Iesu ReligiosoS , neque alios quotcumque; Regulare S quomodolibet priuilegiatos, etiamsi obtineant iacultatem abioluendi a qi bulcumque casibus, de censuris reieruatis Summo Pontifici. posse abloluere a te- seruatis Oidinariis locorum , ne dum intra Italiam, ut videtur lamitate hodDccretum , sed etiam extra, ex alijs constitutionibus Pontificajs, quae loquuntur uniuersaliter, ur optime aduertit Cab. ut. in Theor. et Prax. fur. Canon. lib. I. cap. I I. & hinc sequitur nullo modo csic tolerandos ab Episcopis illos Resulares, qui ex priuilegijS suP-

ponuntie habere omnem facultatem absoluendi quoscumque caius reserti tos; quin etiam per mementin. I. APDu Q. excommunicantur illi Regulares,

qui praesumunt, se posse absoluere a culpa, dc a poena, cum id sit prae iume-xe , se posse concedere Indulgentiam Plenariam, quam lolus Pontifex potest concedere, de qua re videndi sunt plures Doctores,quos citat Squillant. p. 3.

EPISCOPALIS. EXILEX CCXXXuIII.

Nuctui casus reseruatus Papa ab Episcopis

Nouemb. 16oa. facto de mandato Clement. VIII. quod refert Quaran

ta in Sum. Butiar. U. casus Reseruati, nul

Ius casus specialiter reseruatus Sedi ASpostolicae potest ab Episcopis reseruari 3 rationem affert Pasquali g. in additis ad Lauret n. I I a. quia ubi Pontifex manum apponit cententur ligatae mainnus Episcoporum, qui sunt inseriores, idque tradii ex e. vi nostrum, de spellat.

Quod etiam videtur consonum ordini Hierarchico Ecclesiae, cum nulluS in- .icrior se debea ingerere in rebus superioris, Dissicultas potior in hac materia eit de Haeresi pure interna occulta , dc mentali. quam volunt quamplures esse Summo Pontifici reseruatam, eo quod sit vere & complete haeresis,cum

sola mente perficiatur, Sc colum metur.& ideo habeat etiam adnexam CXcom municationem , ratione cuius tantiam

dicitur reseruari, ut docet Pasqualig. I. c. dc de hac q Iaeritur, an pollit, redebeat ab Episcopis reservari. In Sem tentia illorum , qui dicunt haeresim

etiam pure occultam, dc mentalcmesse Pontifici reseruatam, dc habere adnexam excommunicatione alijique poenis subiacere, dicendum est, non posse ab Episcopis reseruari ratione iii pra allata , cum iam sit r*seruata Pontifici, neque possit inferior mittere in num in messem luperioris ; at in Sem tentia aliorum , qui hoc negant, desunt Doctores plusquam triginta tres enumerati a Pamualigo ubi lupra, fortassis non ita facile drecultas PI posi- --.

289쪽

ta potest resolui, eum haeresis pure

mentalis fit casus pure occultus, ct actus internus; qui ex doctrina comuni non subiacet dispositioni, neque iudicio Ecclesiae, atque adeo nec videatur, posse ab Episcopis reservari. Ego tamen non video,cur haeresis pure me.

talis non possit reseruari ab Episcopis, cum ipsi plura peccata reseruent ad differentiam Apostolicae Sedis, quibus nulla est adnexa censura. & si possunt pro libito peccata mortalia reserUare, toterunt etiam reseruare hqresim purerentalem, cum sit semper peccatum mortale contra virtutem fidei, licet non transeat ad actum externum, unde

sicut Episcopi possent sibi reseruare, si vellent, tum Dei quod est peccatum

consummam in voluntate, nescio,cur non possint etiam reserpare haeresim, uae consummatur in sola mente, cum

t error in intellectu, & id, quod dicitur de haeresi mentali, dicendum est de quocumque alio actu pure interno; nulla enim adest disiparitas, aut ratio in contrarium. Quid vero requiratur, ut haeresis mentalis fiat aliquo modo externa, ita ut subiaceat censurae Pontificiae, nec possit in eo casu ab Episciso reseruari, tamquam res iam rese uata Pontifici diserte exhibet doctiliumus Pasquali g.n. I is. in addit. Vbi luseagit de hac materia.

LEX CCXXXIX.

Permittenda sine scrupulo ab Episcopis electio confisarr etiam non approbati cuicumqICardinali, O Episcopo.

TAmetsi ex probabili hinc inde do

ctrina liberum fortassis Episcopali Prudentiae sit confessarii non approbati electionem Caldinalibus, & Episcopis permittere. vel non permittere,

consultius tamen semper erit Episcopis in hac re Ecclesiae magnatibus fauere, & eoru suppositis priuilegiis indulgere. Quemadmodum enim ex reguis odia lunt restringenda , sic amplianis di fauores, praesertim, cum ullo modo per Ti id. Sessas .eap. I s. de resere . nota videatur sublatum priuilegium concesssum Praelatis in eap.D. de Paenitentia,quoad eiusmodi electionem, cum decretum Concit.Trid. restringatur,tantum ad Saeculares , etiam Sacerdotes, quo

nomine non intelliguntur Cardinales,& Episcopi, ratione sublimioris dignia talis , ex qua deberent specialiter in minari; sicut etiam eorum priuilegium insertum in corpore iuris, deberet a Trid. specialiter abrogari, si vere intelligendum esset abrogatum , Cardinales namque , & Episeopi, etiamsi sint extra Dioecesim, seu locum, in Quo possunt exercere iurisdictionem, habent tamen hanc facultatem ex priuia legio facto dignitati, quae facultas est in ordine ad tribuendam iurisdictione cuicumque confessario etiam non a P-

probato , eo ipso, quod ab ipsis eligitur virtute priuilegii: Neque Cardinales, ct Epistopi quicumque sint, & ubicu-que sint subduntur Ordinariis in aero

Paenitentialis vult enim Trid. nullum consessarium, posse excipere confessiones Saecularium, etiam Sacerdotum snisi sit approbatus a suo ordinario, caratione, ut quilque cognoscat Pastore suum , di vi consessari j dependeant ad Epis opis in administrando Sacramemto Paenitentiae eorum iubditis, quae ratio cessat in Cardinalibus , & Epiae pis , qui ratione superioris, vel saltem paris dignitatis non possunt Ordinarijs subiacere. Cardinales vero, & Epistopi eo ipso, quod eligunt sibi conlassarioSi dicuntur eos approbare pro se ipsis tantum , sicque per talem approbati

290쪽

PRUDENTLE EPISCOPALIS.

nem idoneos facere, cum non dicatur ex Trid. confessarius idoneus, nisi sit approbatum; & ex eodem Concit. deis beat semper eligi confessarius idoneus. De hac re videri potest Pasqualig. decis s. 86.8p. & deinceps qui licet videatur varius,& sibi contrarius in eius- modi decisionibus quoad modum diiscendi , & explicandi suam doctrinam; sibi tamen est semper constans quoad substantiam;docet enim Episcopos per electionem approbare confessarios ex priuilegio,siue id faciant ipsi immediate per authoritatem receptam a Sum.

Pontifice in priuilegio, siue mediate utendo ipsa Sum. Pontis' authoritate, quae sit illa, quae in eiusmodi casibus confessarios approbet, hoc parum refert, dummodo confessarii censeantur vere approbati , quae doctrinae explicatio fauet admodum etiam Episcopis Titularibus tantum, non habentibus Ecclesiam, neque iurisdictionem . An vero Episcopi non Titulares tuas ha-b hentes Ecclesias, etiam extra Dioece- sim, habeant eamdem iurisdictionem,

quam habent in Dioecesi quoad pro-Prium regimen Episcopale , nemini dubium esse potest, cum ipsa Episco- Palis dignitas ex parte mi semper secutrahat adnexam iurisdictionem, quae

semper eadem est, re tantum per accidens potest impediri defectu subditorum, qui si desint, deest subiectu exeriscendae iurisdictionis, non ipsa potestas cxercendi. ex quo sequitur quod Episcopi omnes, etiam extra Dioeceum Posunt approbare consessiarios subdi-gos, approbare Reliquias,& ea omnia exercere, quae non ipectant ad iurisdictionem contentiosam, vel ad Pontificalia 3 & si possunt approbare conse sarios pro alijs, multo magis pro se ipsis

LEX CCXXXX.

Non omnibus, licet exemptis, O priuilegi iis permittendus ab Episcopis priuilegi Co , quoad eleelionem confessami

non approbati.

Quod uni, aut aliquibus in praeceia

lenti dignitate constitutis permmittitur , nequaquam esse caeteris indis scriminatim permittendum, dictamen est non solius Episcopalis Prudentiae , sed prudentiae uniuersialis politicae,non enim in omnibus aequalis est virtutis. ac meriti mensura , neque paritas dignitatis , atque praecellentiae, ideo ne que aequa lance librandus fauor sing lis impertiendus. Quod vero praeter Cardinales, & Episcopos queant pleriaque alij superiores, & Praelati gaudere priuilegio sibi confessarium eligendi.

etiam non approbatum, ut sunt Prointonotari j participantes, & etiam non participantes, Referendarij Apostolici,

Sacrae Rotae Auditores . rel. qui etiam Praelati. & luperiores exempli, atque etiam in aliquorum Sententia Parochi.

Plebant, Archypresbyteri, & alij plures aliquod genus dignitatis . & superioritatis ostentantes, non est hic, neq; omnino inficiendum, neque ex parte

fatendum, sed id tantum statuendum , quod licet praenu meratis gradibus inigniti, possent vere gaudere illo privit

fio posito in cap. .de Panitentia, eadem in ipsis militante ratione, quae in Carisdinalibus, & Episcopis, non proinde prudenter agerent Epiicopi, si talis priuilegii usum omnibus indifferenter permitterent, cum sit ab ipsis attende da personarum conditio, & qualitas snon enim ideo , quod priuilegia subsistant tenentur Episcopi utentibus illis semper indulgere, di fauere, cum ple-

SEARCH

MENU NAVIGATION