Leges prudentiæ episcopalis ad optimum ecclesiæ regimen indictæ a Iosepho Maria Marauiglia episcopo Nouariensi, &c. atque beatissimo patri Innocentio 11. ... dicatae

발행: 1678년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

. Nemini permittenda ab Di pis solutio

annua Pensionis ante expeditionem iterarum AP olicarum.

SVmmus Pontifex Sixtus V. in literis

Apostolicis, quae expediuntur pro solutione annuae Pensionis, iussit apponi irritationem, seu annullationem reis seruationis, quotiescumque soluitur Pensio ante expeditionem earumdem literarum Apostolicarum, ac propterea ab Episcopali prudentia maxime catauendum est, ne fiant eiusmodi illicitae, ac irritae solutiones I clausula enim,quq ponitur in quacumque Pensionum

reseruatione continet haec veIba, Pensionem annuam, oec. persoluendam reseruamus, vigore tamen presentium , nec aliter, alioquinpraesens reseruatio nulla sit, cte. ex

quibus colligitur, quod si Pensio soluatur ante expeditionem literarum statim corruit, & fit nulla ipsa reseruatio, sic etiam sentiente Rota in Veronensidie i. Iulii Issa. coram Millino, ocra antica dee . Igo. num S. quibuS adduetur sensius Lotter. lib. i. de benef. qu. 3 T. n. S. Ratio est,ila deficiente forma praescripta a Summo Pontifice , vi cuius tantum subsistit reseruatio, necesse est corruat, & deficiat id, quod tantum in. tenditur sub tali forma a Summo Ponistifice, immo id quod tantum sub tali forma adprobatur a Sede Apostolica, nulla enim probatur reseruatio . nisi sub tali forma , quae praescribitur in literis Apostolicis. Verum tamen est, quod literae Apostolicae s emper intelliguntur expeditae quando sunt plumbatae, etiamsi non sint relaxatae, unde ad solutioncm, & exactionem, Pensionis solum attendenda est data plumbationis, non data relaxationis, cum fieri

possit, ut postquam literae plumbatae

sunt, ex alioua iusta causa non relaxentur ; idque habemus expresse ex GIUD Antiqua ad metui. Sy. Canceli. ex Rota in dicensi die ao. Octobris is T 8. coram Brauo, et in Bisamina die A. Iuli j Itios . coram Sacrato, quibus praeter Loter.

di Gargiam adhaerent alij Doliores.

Solatio partis Pensionis etiam ante expeditio nem literarum apostoricarum permittenda ab Epsopia .

Non accidit raro, quod in ancipiti

versetur Episcopalis Prudentia obaudiens, quosdam aliquam partem latuisse Pensionis ante expeditionem literarum Apostolicarum;quapropter, ut omne tollatur dubium,statuendum est, posse Episcopos omnes absque xllo scrupulo permittere suis stubditis. ut soluant partem annuae Pensionis non expectata expeditione literarum, non enim permittitur aliquid dissonum amente Summi Pontificis, qui prohibet tantum solutionem anticip/tam totius Pensionis, non partis, quemadmodum enim pars Pensionis non est Pensio,ita neque solutio partis dicenda est solutio Pensionis, sed inchoatio solutionismeisque enim soluere censetur, qui totum non soluit ex I.hareius s. in ilia F familia

poena an nullationis 'eruationis est extendenda ad inrhoationem talutionis, cum poenae uni stricte accapiendae, di semper in fauorabilibus illa facie da interpretatio, quae ipsas excludat ex cap. ex literis de constit. Accedit etiam

quod poena impolita a lege non habet locum, nisi postquam actus est perinctus, di consumatus, ut habemus ex

Glossa

262쪽

PRUDENTI E

Glossa in eap. I. Verbo contrahere, Ac etiam

ex pluribus Iuristis apud Pasquali g. qu.

Io. Mora . Iurid. cum itaque annullatio reseruationis Pensionis sit poena imposita a lege, nimirum a Constitutione Sixti V. qui praedictam irritatione iussit apponi in literis Apostolicis,' poena non debet habere locum, nisi post actum completum , & consumatum, nimirum post persolutam totam integram Pensionem.

LEX CCIII.

Non permittenda ab Disivit solutio Pensio

nis clerico incedenti sine habitu, Otonsura Clericali.

SIxtus V. in sua Constitui. yZ. rem. 2.Butiam. in hac re posuit legem Episcopali Prudentiae statuendo, quod Clerici habentes Pensiones, si non deferant habitum Clericalem cum tonsura stat ipso Iure priuati Pensione abstque alia citatione , monitione, aut Iudicis ministerio , quod notant Garg.de benes pari.Z. cap. I. Vt uald. in exposivit. huius Constit. Loiter. de re bene . Lb. I. i. r. additis etiam pluribus Rotae decisionibus in hac materia, nimirum decis

Pensionis Ioa . T. Iunii coram Ubat. do , & in Cesaraugustana Pensionis I 622.3. Iunii coram Coccino, & de. nique coram Merlino deris 382. Lobterius tamen loco cit. ex declaratione

Sixti V. habita post factam primam

Constitui. , aduertit illam primam Costitutionem esse intelligendam, non quoad omnes Pensiones, sed tantum quoad illas, quae excedunt Sexaginta Ducatos aureos de camera, qui faciunt nonaginta sex scuta argentea, siue haec summa consistat in una tantum Pensi,

ne, siue in pluribus f quemadmodum

etiam notat ex Rota Leg. 382. coram Mellino non habere locum illam Co.stitutionem Sixti U. quoad Equites Militares, qui capaces sunt Pensionis supposito, quod incedant cum habitu,& insignibus suae militiae ex Indulto

eiusdem Sum .Pontis in Constit. declarat. allata in to n. 2. Bullam S. 2. Addit etiam Lotter. q.q2. de re benef. n. 33. lib. I. quod

obligatio deferendi habitum, &tonsulam Clericalem incipit tantum, qua 'do Clericus incipit exigere Pesionem. quod etiam habetur ex decis Rotae a M. . coram Ludovisio . quae est iuxta declarationem eiusdem Sum. Pontic Sixti U. unde si post concessionem Pe-sionis moueretur aliqua lis super releris Uatione, non tenebitur Clericus duranis te lite incedere in habitu . Si quis vero deferret habitum sine tonsura, censeretur utique Pensione priuatus, vel priuandus ex vi praefatae Constitui. , quia Pontifex in illa loquitur copulative de habitu , & tonsiura, ut patet ex illis Ue

bis S. 2 . tonsuram, di habitum cIericalem . Meses scilicet talares & rursus ex illis , in futuri. autem non nisi actu mericis in ha

bitu Clericali, re tonsura incedentibus es c.

Ratio est,quia habitus Clericalis consistit copulative in veste talari, & tonsura, ut cum pluribus Iuristis docet etiam

Gargias de benes pari. Z. cap. I. dc Loiter. de re benes Io. 3. q. 36. n. . intelligitur

namque habitus Clericalis pro comis plexo requisitorum pro statu Clericali ex Ecclesiae Institutione, quemadmodum etiam idem intelligitur de habitu Regularium ex Instinuo Religionis.

263쪽

LEX CCIIII.

Non inhibenda ab Episcopis selum Pen madebita clerico, nisi constet in Iudicio de omissa delatione habitus , O

INgerit dubitandi locum Prudentiae

Episcopali Constitutio eadem Sixti

v. OZ. S. 3 tom. 2. Bullam ubi habentur expreis e illa verba, harum stria ex certa nostra mentia , deque Apostolica Potestatis

plenitudine privamus, achne Ulla monitione, citatione, Micis decreto,ac miniserio ipse s Ela priuatos declaramus orc. ex quibus ut

his latis clare colligi videtur ex sola Ie- ne Pontificia, absque alio Iudicis ministerio Clericum non deferentem habi. tum , di tonsuram . de priuatum qua- eumque Pensione, & beneficio Athoe dubium Episcopis facile tollitur, si dicatur Clericum non deferentem ha-hitum , & tonsuram intelligi quidem priuatum Pensione ex sola lege, sed tamen ex delicto talem poenam sube-iante esse conueniendum coram Iudice, non ad iudicandum de ipsa priua-uatione, sed de delicto propter quod incurritur poena priuationis, adhoc ut iudicialiter constet g esset enim contra Ius naturae , si aliquis priuaretur ex delicto,a quo nD posset se defendere,& de quo non posset facere,ut aliquid costet in contrarium, quo se,& a delicto,& . poena tueatur; dicta namque constitintio supponit delictum, nimirum,quod Clericus incedat sine habitu, & tonsi ra, & ideo supponit, quod sit in eo statu, in quo sit capax punitionis appo-sn in ipsa lege, unde supponit, quod legitimh constet, non potest autem constare legitime sine iudicio, vel ministerio Iudicis , qui cognoscat,an ulla suppetat excusano iusta, vel defenso

Clerico, & an aliquid possit alleretes

quod importet dispensationem a tali obligatione ex mente legis a toris, vel aliquid aliud excusans a delicto, pr pter quod tali dena priuationis non sit punibile delictum, quq doctrina est

iuxta ea quq tradit Glossa in clement. a. U. Rationabilis de vita, ct honest. clerie. i a Clementina in ait Panua e Moris. Iurid. IgI. n. p. Constitutio Sixty V. recipit interpretationem; ac pro pterea, antequam Clericus subeat Anam, debet semper audiri , ne indefinissus condemnetur, quod neque Pontiis

rex facere potest de plenitudine Pot statis , cum nulla sua lege positiva possit derogare defensioni, quE est de iure naturq , quod habemus passim in Iure Civili, & Canonico, di communithetiam apud Doctores.

clericis Pensionata a quandoque peraminen gab Episcapit incessus De habitae

clericali.

EX Constitutione Sixti et, quq h

bet ni i a.a. BuIIaris interdicitur Cle . a censionarijs incedere sine ha

bitu Clericali, cui Constitutioni,cum sit adnexa declaratio quqdam eiusdem Summi Pontificis habita die ultima Ianuarii Is 8s. videndum est quqnam sit mens Papq in hac materia circa Clericos Pensionarios, & cum in eadem Constitutione fiat mentio de Pensi nibus excedentibus sexaginta aureos de Camera, ct de alijs ad talem num rum non pertingentibus,resoluendum est, quinam Clerici Pensionarii ten antur incedere cum habitu, quinam vero sint illi, qui non teneantur. Iuxta Constitui. allatam Pontificis videtur Clericos omnes habentes Pensiones, di B

264쪽

PRUDENTIA

& Beneficia, teneri ad deferendum ha .hitum Clericalem. Ratio est quia cum omnes gaudeant commodo beneficij, vel Pentionis. debent etiam oneribus Clericatus subiacere, inter que onera Connumeratur etiam delatio habitus Clericalis, dc tonsurq; Verum tamen

est , quod post iactam a Pontifice declarationem, videntur excipi a tali onere illi, qui non habent Pensiones excedentes sexaginta aureos de Camera , ut dictum est, idoue conceditur ex

Pontificis Privilegio , dc iam est in m re positum, quod quamplurimi, licet

tonsurati non deferant habitum Clericalem , saltem talarem, & tamen vere sunt Clerici, & fruuntur Pensionibus, di bene sui js , etiam sine habitu inc dentes. Remanet tamen dissicultas adhuc resoluenda, an nimirum Clerici non incedentes cum habitu possint more Laicotum exercere qu(dam ossicia Civilia pure Sqcularia , an vero his obstet Clericatus, sed hec qu stio erit in sequenti decidenda, ne terminos breuitatis proposits tranigrediamin.

Cere eis Pensionariis numquam ab Di pis

permittenom exercitium in o ij. Saecularabus CiviIibus.

PAti potest /t supra dictum est,

Episcopalis Prudentia , quod Cleri i Pei sic darii quandoque etiam sine habitu Clericali incedant, dc numquam ferre debet, quod ossicia Ciuilia , dc pure Sqculatia exerceant, cum

expresse interdictum habeamuS ex cap. Curici da Uis. O honesi. Clerit m ex cap. I. Ne Clerici, aut Monachi, ubi ea redditur

Tatio tamquam finalis ex Apostolo, . quod nemo militans Deo implicet se in negoti a

i calarita. 3 quod etiam colligitul ex

cap. sacerdotibus eodem tit. cum igitur sit

lata talis lex Propter finem, ne ob negotia secularia distrahatur a Deo miliistia Dei, sequitur quod debeat extendi ad illa omnia, ex quibus prouenir* p test distractio a seruitio Dei, dc Eccle-sq; par enim est, quod Clerici Pensio. nati j, licet incedant fine habitu Clericali , vitam tamen agant Clericalem, cum sint vete Clerici, sintque a si ut ribus curis omnino seiuncti, cui doctibadhqrent multi Doctores,presertim

Molin. deI . ct Imr. traei. 2. disp. IOS. Diag. in frab. Canon. cap. 6 i. Maio l. da Irregul. lib. 2. cap. S. Squillant. de obligat. Ceram Part. 2. n. OG. dc tandem Panoris mil. in cap. Cerias de Mit. S honest. Clerit

Neque ex eo quod per Constit. Sixti V. dispeletur in delatione habitus Clericalis . colligendum est dispensari etiain exercitio rerum si utarium, quia indulgentia , siue illa dispensatio Pontifi- 'cia est stricti Iuris, neque potest extendi ad exercenda munera pure seculam ria;quq doctrina habetur passim in Iure Ciuili I. si quando init. cap. de inoJ Testamst alibi, dc etiam habetur ex Rota coeram Ludovis decis m. num. I S. maximme , quia non deferre habitum, de exercere negotia i cularia sunt duc oblisationes Clerico tum distinc q inter se , dc independentes, unde ex dic pensatione unius non potest colligi

dispensatio alterius ; tot enim dispem sationes requiruntur quot sunt obliga tiones , ut notat Gon Zaleg. ad Leg. o. Caneeli. dc etiam habetur ex Rota cora Sacrato , dc coram Pennia decis o I p. i. I. dc coram Ludovisi decis Ios. n. 5.

265쪽

LEX CCVII.

Non permittenda ab Episcopis constitutio ' fanis Clerico illigitimo , ut erigatur os titulum benesor.

Non proponitur hic Prudentiae

Episcopali considerandum, an Clericus illegitimus sit capax Pensionis quomodocumque transsatae , vel constitutae, quia hoc dubium erit in leges quenti resoluendum, sed id, quod curae, & vigilantiae Episcoporum exponitur, est, an aliquis supra certam partem fructuum beneficii separat, rum, vel separandorum possit Pensionem constituere ad hunc finem, ut in titulum benefici j erigatur , ct dicendum est, hoc non posse Episcopos ullo

. modo permittere ex eap. de Incesis 3 3.3. O ex cap. eum cuneZis de etiSI. nam

hoc modo constituta Pensio Cleticalis , & Ecclesiastica regulatur instar benefici j, & ideo sicut Clericus illegitimus est incapax beneficii, ita centendus erit incapax Pensionis sic constitutae , quod notat etiam Gigas de Pension.

Ratio est, quia Pensio sic constituta non habet amplius rationem Pensionis , sed veri beneficij, cuius Clericus illegitimus ex Iure Canonico sine dispensatione Apostolica semper est in-Capax . De pura autem Pensionis tran- natione in Clericum illegitimum,su posita dispensatione ad Clericatum, sentiunt unanimiter Doctores, cum Plerique velint,supposita dispensatione ad Clericatum, Posic Pensionem etiain illegitimum absolute transferri abs que noua dispensatione ; asserant vero alij non posse transferri absque noua distensatione, quae reddat illegitimum talis Pensionis capaccm, cum putent

isti Doctotes pensionem semper eae

aequiparandam beneficio. Nos tamen Sententiam nostiam in sequentibus prostremus.

Permittenda ab Episcopis tramaia pura

Pensionis etiam in Clericum illegitimius posita se a dissensione ad

clericatum a

Haesitauit diu Episcopalis Prudem

tia in regione quadam, an Clericus illegitimus obtenta prima dispensatione ad Clericatum, esset capax Pensionis absque alia dispensationeyro ipsa Pensione obtinenda, vel trania ferenda ; & ratio dubitandi fuit, quia cum ex doctrina multorum Clericus illegitimus sit incapax beneficij Ecci fastici, nisi obtineat dispensationem , videtur consequenter, quod sit incapax etiam Pensionis , quae saltem largo modo accipitur a multis nomine beneficij , cum ad titulum Pensionis diaceant multi posse aliquem ordinari. In qua re tamen solidiore doctrina resoluendum est,Clericum illegitimum esse capacem Pensionis, neque pro illa o tinenda requiri aliam dispensationem, quam iam obtentam pro Clericatu . pro qua Sententia allari Pasiqua ligus T. Moris. Iurid. praeter plures , di plinres Doctores etiam perplures Rotae decisiones coram Seraphino,dc coram Coccino, di coram Durano, & coram Merlino, & coram Blanchetto apud Gargiam, & coram Robusterio, di coram Gypsio, & eoram Litta, denique coram Buratio,quae videri post tapud Scriptores Decisionum Rotae. Ratio est, quia incapacitas , seu inhabilitas illegitimorum quoad beneficia. non extenditur ad Pensiones,cum Penissio

266쪽

PRUDENTIAE EPISCOPALIS.

so sit quid valde diuersum a beneficio, & Ius Canonicum semper faciat distinctionem inter Pensionem. & b

neficium , Ut patet ex cap. quamuis de

Praebendis in o. & ex Concit. Trid. se . II. cap. 2. O less 2 S. cap. I S. de Reform. unde cum inhabilitas, tamquam quid odiosum sit potius restringenda, quam extendenda, non debet extendi etiam ad Pensiones, quae vere non sunt heu ficta s. maxime quia etiam in Philosophia i diuersis non possit fieri illatio,

quae doctrina etiam habetur praeter Philosophiam in Iure Civili l. neque n taDI cap de Probat. O L naturiuiter, i nihil commune f. de aequirenda posessione, re alibi isaepe . Ex quibus deducitur, Clericos illegitimos totum esse incapaces Pensionum propter incapacitatem fundamentalem ad Clericatum, qua ablata per dispensationem , remassent cais paces, cum illegitimitas opponatur tantum Clericatui, non collationi, tr sationi, aut receptioni Pensionis, relicet in concessione transiationis Pensionis non exprimeretur transsatio ad illegitimum, adhuc valeret concessio, ct translatio, cum facultas transferendi semper intelligatur extensa ad omnes capaces, quod notauit etiam Lot-

ter. de re benef. q. o. n. IA . lib. I. cum Rota decisi. deS. Pras t. in Antiq. An vero valeat Pensio translata, aut collata illegitimo, qui suscepit Clericatum absque praeuia dispensatione, non ita certum est. cum sint hinc inde variantes sentemiae , tutior doctrina est, non valere d: fectu fundamenti capacitatis, quae fundatur in Clericatu rite suscepto, scilicet cum dispensatione . idque

colligitur ex cap. Inter corporalia de Fran-

t. Disc. ct cap. Meniens de Presbyt. non baptiZat. ex cap. D. de restiui. spoliat. &etiam ex Iure Civili apud Bald. consi. 2. n. 3.3 considerandum es lib. I.

Seruanda Qt plurimum ab Epis is re enistia in proprio Episcopain.

EX Concit. Trid. Se M. eap. I. de rein Form. & ex Constit. Pij IV. incipiente In Suprema, & ex Bulla Vrbani VIIL edita anno 16 3 .praecipitur Episcopis residentia in propria Dioecesi, idque sub peccato mortali, & sub aliis poenis ibi contentis, nisi adsit legitima causa; quidquid sit, an residentia sit de

Iure Diuino,vel tantum de Iure hum no, & praeter eiusmodi poenas Epitc pi non residentes tenentur ad restitu tionem fructuum pro rata temporis, quo non resederint, quae restitutio seis cienda est, vel fabricae Ecclesiae, vespauperibus, absque alia declaratione, aut sententia iuxta dispositionem Tria dentini, & Glossi in cap. Episcopus A. Dconsecr. dist. 3. Vbi hoc asserunt etiam

est, quia quidquid datur Episcopis siue

sit dignitas,& potestas,sive sint opes,dcredditus ideo dantur,ut illa in salutem, ct egestatem animarum impendant lsi vero absint a suis Ecclesijs, neque illarum salutem promouere possunt,uemque indigentiae prouidere, cum nihil videant in loco distanti. Dixi .seruentam , Ni plurimum residentvim . non iugi commoratione, cum ad hanc nul-

Io Iure obligentur Episcopi, nam plerisque de causis possunt abesse, & saltem per tres mentes ipsis permittitur absentia, ut patet ex Trid. & ex communi lententia Doctorum. Quod vero sine causa non possint abesse ultra tres mentes,& si absint peccent mortaliter , ct teneantur ad restitutionemiru-

267쪽

LEGE s

- r yx fructuum pro rata temporis, est doctrina communis. Doctrina vero singularis Pasqualigi in Aes. Moral, decis 3. est, Episcopos, praeter tres menses taxatos a Concilio, non posse abesse , neque per quindecim, neque per decem dies, cum vitra talem laxam teporis , per quam indulgetur Episcopis, quantum indulgeri potest, non habeat locum paruitas materiae, quamuis idePa ualigus doceat habere rationem Paruitatis materiae duos, vel tres dies ad summum ; sed ego non video quomodo Pa squaligus dicat indultum esse a Concilio, quantum indulgeri potest Episcopis in taxa trium mensium ad summum, & postea doceat,posse viterius indulgeri per duos, aut tres dies, Cum ratione trium mensium possint habere rationem paruitatis materiae etiam dies decem , ut patet in aliis rebus, in quibus admittitur parvitas

LEX CCX.

Non omnes cano non residendi is proprio Oscopatu amplectenda ab Episcopis

tamquam legitima.

SIue Residentia Episcopalis sit de

Iure Diuino, ut putauit Caiet. Iicunda secunda l. 8 S. art. S. Couuar. lib. 3.

Uar. cap. II. Diag. in Praxi crim. can. cap. 2. Nauar. in Mati I. cap. S. AZor. In

sit. Moris. Part. 2. lib. . Bellarm. in 'us I. ad Nepotem contr. D. Gargia Part. 3.

de benes cum alijs pluribus, siue sit de

Iure tantum humano , ut voluere alij quam plures apud citatos Doctores, de apud Ambros. Cathari n. de resid. Episcore Leonardum Venetum eodem tractatu, plures admittendae sunt causae excusantes a residentia, inter quas an

sit insirmitas habitualis, & perpetuas telinquo examinandum Nauari. M. a.

eit.23. Barbolae pari. 3. alleg. S 3. n. s. Le Duae lib. . cap. S. iv alijs. Inter caulas autem legitimas, quae enumerantur a Concit. Trid. est Christiana Charitas , urgens necessitas, debita obedientia, euidens Ecclesiae, vel Reipublicae utilitas, quibus etiam positis eausis tenentur Epiaeopi in absentia beneplacitum Apostolaeum obtinere, & suis Ecelelijs Nita prouidere, ut nullum inde, si fieri

potest , patiantur detrimentum , cum autem eiusmodi causiae excusantes, non ex uno tantum rationabili motivo co-

tingere queant, sed ex pluribus, di pluribus; idcirco erit opus Prudentiae Episcopalis ea diligenter examinare, ne 'conscientia illudatur, ad id semper specialiter mentis aciem conuertendo, Vt nimirum semper absit animarum detrimentum , & Ecclesiae praeiudicium. An vero liceat Episeopis abesse etiam aliis de causis, praeter enumerataS, Variae sunt opiniones , & doctrinae, quas afferunt Corradus in disp. Apost. Bardos pari. g. allig. 33. & Squillant. de obligac isc. para. I. cap. a. ubi docent Episcopos, posse abesse tempore pestis, dummodo satis prouideat per Ministros, re Eleemosinas; asserentes etiam, posse abesse certis temporibus ob aeris intemperiem 3 quorum doctrinae fauet illa sententia, quae docet, residentiam esse tantum de Iure humano, ct ideo ipsi semper praeualere Ius naturae, quod dictat esse propriae vitae, & Ial ti consulendum , quando fieri potest, absque salutis spiritualis animaetum

detriment .

268쪽

PRUDENTIAE

LEX CCXI.

R sidentia intra Dioecesim, licet fiat in loco exempto, semper habenda pro residentia, quoad essectum alternatiua .

On adeo facile negotium est Episcopali Prudentiae deprehendere,

an sit gaudendum alternatiua cum resident Episcopi intra Dioecessim, sed in loco omnino exempto, nec eorum iurisdictioni ullo modo subiacenti, videtur namque idem prorsus esse extra Propriam Dioecesim commorari, ac in loco exempto residere cum locus cxemptus sit extra ditionem ipsius Epia scopi , praesertim si in illo loco exempto nullam possit Episcopus iurisdictionem exercere, quod notat Gargia

Fart. S. de benes. c. I. num. Io . ex cap. cum

Episcopum de os M. Ord. in G. unde videtur deducendum, non posse Episcopos gaudere beneficio alternatiuae defectu residentiae A & corporalis praesentiae in propria Dioecesi. Hoc tamen non ob flante statuendu est,Episcopos omnes

commorantes in locis exemptis pro priae Dioecesis, siue exerceant, siue non exerceant Iurisdictionem censendos esse tamquam vere residentes, atque adeo gaudentes alternatiua, cum vere sint praesentes etiam corporaliter

propriae Dioecesi, ubi sussicit, quod possint praeesse , & prouidere omnibus tuis, q lae est causa finalis residentiae ipsis iniunctae; maxime quia ut plurimum etiam loca exempta sunt loca propriae Dioecesis, & Iurisdictionis, nedum materialiter , sed etiam formaliter,quoad subiectionem, cum ex Trid. Sess T. cap. g. de resor. statuatur, quod Episcopus visitare possit etiam Ecelesias exemptas, quemadmodum etiam fessa I. cap. 8. iniungitur Episcopis, ut

visitent quaecumque beneficia, tam cu

rata,quam non curata etiam exempta;

Ex quibus constat, Episcopos commorantes etiam in locis exemptis proprie Dioecesis, retinere Iurisdictionem, linon in actu,saltem in habitu, atque ibi semper posse proprium munus Epii eo pale exercere,quod siussicit ad residentiam requisitam a Regula Cancellariq. An vero relidentia,ubicumque fiat,de beat fieri toto integro mense alternato , ut praeseserat beneficium alternatiuae , non est una in hac re DD. Sentenistia , docent enim Gongaleg ad regiagoZIauam canerit. in . se. q. s. & Gargia

de benes P. S. cap. I. num.6ys. non esse ne

cessarium, ut residentia fiat toto inte- leto mense alteruato, sed satis esse, quodit Episcopus in residentia, quando beneficium vacat, quibus tamen non adhaerent alii plures apud Pa squali g. Ei Moral. Iurid. So. qui volunt necessariam esse residentiam pro toto integro mense, etiam horis computatis a media nocte primi, & vltimi diei. Quae . nam verior sit sententia ex praxi clii dicandum est 3 solent enim etiam ho rq computari, & plures sunt in hac

materia Rotae decisiones in Fauent. coram Blanchetto. in Segobiens coram Iu sto. in Sulmonens coram Laucci lot. coram Millino, & coram Ludouil quae omnes suo annorum ordine facile vi. deri possunt.

LEX CCXII.

Residentia, tametsi coacta, extra D vemi non habenda pro residentia queadesseclum alternatiua.

Supposita lege supradictae dochtinae

ea quoque nunc lex Episcopali Prudentiae indicenda est , qua pro certo habeatur apud omnes EpiicopoS, B b resici by COOole

269쪽

residentiam,licet coactam,extra Dice. Cessim nulla ratione pro residentia habendam esse, cum in regula Canceli ris supracitata de alternatiua habeantur illa verba ipsis quandiu apud Ecclesai, seu Diaecesis fias uere ac persenaliter residerint dumtaxat, ex quibus latis innotescit, requiri residentiam cum personali,&corporali prqientia, & cum verba sint Prqcisa, non est ab ipsis recedendum et nec sufficit, quod residentia in loco propinquo equi polleat residentiq personalis prcscntiq; in hoc enim casta nihil facit qqui pollentia; quemadmodu, nec iuuat dicere, quod Episcopus tunc dicatur personaliter residere, cum per ipsum non stat. vi restideat; est enim tantum implenda apposita conditio , quando est moraliter possibilis, non quando est impossibilis, ut docent coismunitet D D. , Dico enim hoc totum verum e sie, cum legislator apponens conditionem aliquam certam tacite , vel interpretatiue non excludit omne aliam conditionem contrariam, quod non euenit in hoc castu , in quo nimis

stricta sunt verba disiponentis, & ideo strictissime intelligenda . Hec ideo dicta sunt quia non raro contingit, quod vel Pi incipibus impedientibus, vel aliqua alia cogente causa, plerumque Spiscopi no possunt proprijs ovibus adflare,nec in proprijs Episcopalibus resbdere, ea adacta necellitate, ut viciniores sibi eligant locos in omni meliori modo, quo possunt, proprjq regendae Ecclcsiae adstant; in quo cata cum

Con Zaleg ad reg. g. Cancel. q. s. n. 2. opi

nati sunt plures, Episcopos sic extra Dioecesim residentes gaudere alternatiua, quod videntur etiam colligere

ex Climentis. I. de foro compet. ubi stat ubtur, scopos impeditos ingredi propria/ μα- emi , fece in aIlena Diaecespropinqua exedicere iurisdietionem contra impeHemei a m

silicet citando , O contra ipsi procedendocte. Vnde patet in eiusmodi, dc similibus casibus residetiam in propria Dioecesi , videri commutatam a Iure in re sidentiam in aliena Dioecesi; quod videtur Iusticere ad gaudendum alte

nativa.

LEX CCXIII.

Aventia ab Episcopatu non disserenda ab Di pis ultra ire; mensis.

P Lures annumerantur iustae cauta a Canon istis, quibus licet Episcopis

abesse ab Episcopatu, etiam ultra tres menses, quas hic superuacaneum esset afferre, cum notissimae sint, etiam ex Trid. quod tamen extra Illas cap I. de reser .RT. 23. statuit ne Episcopi absint a Dioecesi ultra tres mentes, siue hoc temporis sipatium singulis annis sit continuum , siue interruptum ; ubi etiam simul adhortatur Episcopos omIes, ne permittant eorum absentiam contingere in Aduentu, Natiuitate, Quadragesima , Resurrectione , Pentecoste.

vel in se sto Corporis Christi. Quod

temporis spatium pro ab lentia, videtur etiam concedere Dignitatibus, Can nicis, Praebendatis, & alijs eiusmodi. dummodo tamen siuarum Ecclesiarum Constitutiones longius seruiiij tempus non requirant, quia in hoc casu Trid.

Sess. 2 . cap. II.de resor. Non intendit maiorem licentiam concedere,quam com

cedunt Constitutiones Ecclesiae. Quod vero absentia ab Episcopatu etiam pertreS tatu mentes requirat aliqua causa, docent communiter Canomstae, asserentes pro causa sussicere etiam quamdam a laboribus animi remissionem,Ut Episcopus inde vegetior, & robustior fiat in tractando Ecclesiae regimine . Si vero etiam in illis tribus mensibus graue Disitired by CO Ie

270쪽

PRUDENTIAE EPISCOPALIS: rys

graue aliquod damnum immineret Ecclesiae, vel Gresi, nulla ratione, vel cauca liceret Episcopis abeste ab Epiccopatu, cum quilibet Pastor teneatur animam tuam ponere pro ovibus sitiis, imminente ipsarum periculo . Qualia vero esse debeant eiusmodi imminentia Ecclesiae, vel Gregis pericula , non est unanimis Canonistarum lentus, cum illa diuersimode explicent, neque in hac re est nobis diuturnius immorandum .

LEX CCXIV.

Non iungendum ab Episcopis trimesbe ante incedentis anni cum trimestri avni sum quentis pro licita absentia ab Episcopatu .

A Gexet semper contra mentem

Concit.Trid. loe. cit. Episcopalis Prudentia, si trimestri unius anni ad necteret trimestre alterius anni ; mens namque Concilii ea est, ut explicant Communiter DD. ut Episcopi per modicum tempus absint a suo Episcopatu, quod tempus modicum iptum Concilium spatio duorum, vel ad summum tritam mensium concludit; si vero sex menses iungerentur in unum non esset amplius modicum tempus, cum esset integri anni medietas, neque esset amplius parua in uno anno materia. Scio tamen Doctores nonnullos in hac ciniunctione sex mensium nullam agnoscere deformitatem,cum dicant unum trimestre ad unum annum referri, &alterum ad alium annum,& sic semper verificari, quod Episeopus tantum per tres menses absit in anno, iuxta concessionem Concili j ; at tutior doctrina semper erit, notabilem absentiam declinare , siue absentia respondeat unitantum anno, siue duobus, quem adtmodum etiam non est permittendum Episcopis, quod tempus cocessum pro una visitatione liminum Apostolorum vniatur cum alia visitatione; non solum quia seeum trahit talis mora notabilem absentiam ab Episcopatu, sine legitima causa, sed etiam quia Ecclesia non obtinet finem intentum ex talibus visitationibus , qui finis est, ut statis temporibus prqstetur obsequium Sum. mo Pontifici per vices interpolatas, de etiam quod Summus Pontifex de trienio in triennium habeat exacta de statu Ecclesiam Episcopalium informatione, quae sane haberi non potest, nisi Episscopi redeant ad suas Ecclesias, quas

Nouiter cognoscant, vel nouis visitationibus, vel nouis alijs eiusmodi mo dis,quod impedit, ne unam Sacrorum liminum visitationem,cum alia statimi ossint coniungere . Si vero adsintegitimae causae absentiae praescriptae a Concit. Sess. 23. cap. I. de refor. Nempe Christiana Charitas, urgens necessitaS, debita obedientia,ac euidens Ecclesie,

vel Reipublicae utilitas , absque ullo scrupulo poterunt Episcopi abcste vltra trimestre, quod semper conceditur a Concit. vltra illas caulas, etiam ad relaxandum animum, ut tradunt AZor.

LEX CCXV.

Absentia ab Episcopatu mn semper pro non

residentia reputanda .

OBtutibus Episcopalis Prudentiae

non sunt hoc loco obi jciendae causae, quibus a Sacris Concilijs & Ca- nonum Constit. excusantur Episcopi a

non residendo , nam omnibus notissimae sunt, easque nouiter recenset Bra-

SEARCH

MENU NAVIGATION