Leges prudentiæ episcopalis ad optimum ecclesiæ regimen indictæ a Iosepho Maria Marauiglia episcopo Nouariensi, &c. atque beatissimo patri Innocentio 11. ... dicatae

발행: 1678년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

271쪽

LEGES

rnas Excitat. I 6. de improbabit. opinion. Vbi tamen rigide nimis videtur de Episcoporum residentia loqui, quemadmodum etiam loquitur de caeteris ad te sidentiam addictis. Occurrit itaque hic examinandum, an omnis absentia ab Episcopatu sit non residentia vocanda, di pro non rcsidentia reputanda;potest enim contingere calus, quod aliquis Episcopus vicinus Ciuitati Capitali ad obeunda negotia frequenter ad illam accedat,atqim a propria Dioecesi receis

dat , cum animo tamen cito reuertendi; in quo casu dubitandum venit, an talis Episcopus sic absens dicatur non residere. Scio Doctores plures in eam abijsse sent etiam ut doceret, Episcopos in modica distantia a suo Episcopatu existentes, vere censendos cile tamquam residentes , cum possint facili negotio adstare, ne dum ovium suarum curae veluti Pastores, sed etiam facile eorum egestatibus manus admouere, atque Ecclasiae regimini tam- tuam Principes praeesse, ob quae prae-anda videtur exigi residentia Epitcopalis, at alio collimat nostra doctrina tradenda , cum supponat Episcopos non in tam modica distantia, sed in Ionge maiori commorari, quo tamen non obstante Episcopi absentes cenisse antur vere residentes, ea potissimum ratione, quod animus cito reuertendi in quocunque absente breui reuersuro, non iaciat absentem formaliter , Iedyraesentem, ex l. p limines, S postliminio, T. de cap .est pom m. reuers. O ex I. I. S.habitare, g. de his, S ex I. qua fugitivus, J. de aedib. Ex quibus habetur,omnes discedentes cum animo cito reuertendi, non censeri recedere; ex eo fortassis,

quod mora breuis relinquit animum Personae absentis affixum loco,a quo recedit,quod susticit ad faciendam pr(sentiam moralem, in qua fundatut Ic- sidentia , ut scite aduertit Pasqualit .

qu. S. Morali Iurid. qui subdit non esse considerandam resilaentiam,tamquam nudam, & materialem solius corporis praesentiam, sed esse attendendam vivam, & formalem animi praesentis applicationem, ratione cuius corpus ipsum , quod applicatur ab animo ad agendum,dicitur esse praesens, & qiao- dammodo residere, ubi restidet animus ipse; unde ex doctrina Ciuili, & Canonica, non dicitur quis ibi esse,ubi adest corpore, si animo absiit, neque residentia dicitur vera residentia, si absit ani. mus ibi permanendi, iuxta ea, quae tradunt Archidiac. in eap.licet de Electan 6. Corneus Conm. 2 A. & alij. Cum ergo

qui recedit a propria Dioecesi animo

breui reuertendi, retineat animum reis

sidendi, non dicitur interrumpere restis dentiam, quia remanet pars principalior, quae consistit in animo applicante personam ad residendum , ct inuigilandum curae ammarum.

LEX CCXVI.

Euacumque absentia ab Episcopatu habenda pro non re retia ad esse Iun

gaudendi alternatiua .

EX doctrina supra tradita non latis deprehendi potest ab Episcopali

Prudentia doctrina hoc loco tradenda; quamuis enim dictum sit absentiam ab Episcopatu animo cito reuertendi habendam esse pro morali, & continuata praesentia, quo ad etactum residendi, seu adstandi animarum,& Ecclesiae reingimini, eo quod animus residendi faciat vivam, dc formalem residentiam,

cu sit principalior pars psons residentis,

a qua prouenit operatio praetcnS, &continuata, etiam data materiali corporis absentia: attamen aliter ratiociis

272쪽

pRvDENTIA EPISCOPALIS. et pi

nandum est de praesentia, quae requirItur ex Bulla Greg.XIII. ad hoc,ut Episcopi gaudeant alternatiua, cum requia ratui vera corporalis praesentia, ut deis monstrant Gongale Z ad Regul. 8.cancell. Gloss. q. num. I . er 8 . GarZ. part. S. de beneficap. I. nu. 53. O Aos. Loiter. de benes lib. 2. qu. o. nu. 38. Rota in Salinan. Canonicatus Eo. Iuni j IS Z. coram Ota-dino, crin Segabiens Benefic3,28. Martii Itio . coram Iusto, & ratio desumitur

ex ipsis verbis Canceti. de Ahernaliua, quae talia sunt. ipsis quandia apud Ecclesias seu Diaecesses fuas mere , ac persena terresederint dumtaxat, ex quibus clare innotescit, Pontificem concedendo ab ternatiuam,ut habeat essectum,exigere

personalem residentiam . quae haberi non potest sine corporis, & totius personae praesentia : atnqc doctrina etiam ex eo constat, quod illa verba in Regula Cancellariq signifieantia prsienuam,di residentiam corporalem addita sunt ad excludendam solam residentiam larmalem consistentem in animo a liticato ad regimen Ecclesiae, etiam inoco distanti . nam dictio quamdiis importat idem, ac donec, seu, quoad, &Consequenter conditionem , sine qua Non, quae conditio impleri debet informa specifica.&non per squipolleneri

ut notant Surdus, Ruin . Socin. Bartol.

de condit. quemadmodum etiam dictio dumtaxat tamquam restrictiua, & taxatiua excludit omnes alios casus residentiae extra personalem, & corporalem iuxta I I. S. cum Thio, etc. ν ἰ.2. deIeg. quod habetur etiam ex cap. cum Eceu de Gerb.signis S ex cap. I. de temp. ordin. in o. ct ex Clementin. i. de sequest. et

palles Vnde concludendum, quod si

non interueniat residentia personalis,& corporea,nunquam intelligenda est concessio cernauuae .

LEX CCXVII.

Admittenda ab Episcopis legitima praescripetis

etiam contra obligationem residenna,

et seruiiij pers natis sn quacum que capellania. Uaecumque spectant ad optimum Ecclesiae regimen nitas est riuis dentiae Episcopali ignorare, & cum non rare contingat Capellanias quaidam vacare,quq dispositione testatoris residentiam . re seruitium personale prestandum requirebant, ex eo quod tenerentur Capellani per se ipsos Missas celebrare; ideo iciendum est, comditiones appositas in fundatione cuiuscumque Capellaniae siue beneficii posse praescriptionem pati, si concurrant necessaria ad praescribendum, sic docente Nauar. Conjil. I. n. I. & alii apud Pal qualig. q. I Z .Mor l. Iurid. cum enim

iura cui uicumque fundationis in eiul- modi casibus transeant ad Ecclesiam, contra quam potest habete locum praescriptio; possunt etiam praetcri'tionem pati quaecumque conditiones positae in fundatione,quod a let euenire, quando tractu temporis longaevi conditiones appositae abeunt in desuetudinem, nunquam residentibus Capellanis,nec per se ipsos celebrantibus; nimirum pro tanto temporis interuallo, quod suificiat ad praeseribendum . Quibus sic expositis sine dubio admittenda est ab Episcopis praetcriptio lupradicta; ita ut praescriptis illis conditionibus appositis in fundatione cuius. cumque Capellaniae,siue beneficii possit quaecumque Capellania, vel beneficium conferri simplici Clerico, qui neque potentia sit, vel velit esse SacerdoS, dc ratio est, quia detract .s conditionibus legitime praescriptis, remanet

273쪽

solum obligatio eligendi Capellanum,

qui tot: Missas celebret ex dispositione fundatoris, atque adeo euadit simplex institutio Capellaniae, dempta obliga.tione residentiae, & seruus j personalis; unde simplex Clericus nouiter institutus in illa Capellania poterit per alium sati facere oneri Missarum 3 Quae doctrina colligitur ex duplici declarati ne S. Congregati apud Gargiam A be

nesic. P.R. cap. I. trum. ST. Vbi habetur ex Presse, habentem Capellaniam non teneri ad

si scipiendium Sacerdotium, nisi in fundatione cautum sit, Qt Capellanui per se laesum cel bre data autem temporis praescriptione idem est, ac si in fundatione non ecset cautum de residentia, & perlonali seruitio, ut per sic patet.

LEX CCXVIII.

admittendus ab Episcopis ad Capellaniam simplex clericus, tametsi ex fundatione si institutusCapellanus Sacerdo qui Missas celebret .HAEret plerumque Episcopa is Prindentia, cum praesentatur, vel elligitur ad Capellaniam simplex Clericus nondum Sacerdos, cum tamen ex institutione Capellaniae dicatur esse praesentandum, vel eligendum Capellanu, qui Missas celebret unde ad tollendam ab animis Episcoporum Cmnem haesitationem,statuendum est, posse in his casibus admitti etiam simplicem Clericum , nondum Sacerdotem . Ratio est quia ex dimositione iundationis,seu institutionis Capellaniae, solum imp nitur onus celebrandi Misias ipsi C pellano e lecto, vel praesentato,cui oneri potest per alium satisfacere, cum nunquam intelligatur onus personale, nisi id in ipsa fundatione expresse caum

tum sit. Quae doctrina est plurium

Doctorum apud Pa squali g. qu. I 3. Moismi. furid. praeter Barbos de potest. Epi . a U. 2'. n 3. Quinimmo etiamsi te is stator dixisset, quod praesentetur, siue instituatur Sacerdos, qui Missas celebret, adhuc posset per alium Missarum celebratio fieri, & Capellania ex institutione nunquam esset a Capellano per seipsum exercenda, licet diceretur Capellania Sacerdotalis . & semper posset simplici Clerico conferri. Sic

habemus ex Rota in Firmana Altaria 3. Decemb. ISO . coram Blanchetto apud Garg. de bene P. ID. cap. 2.n. 3T. O in Pampi lonensi sacrisc, Ii. Februarii Issi. as ud Gon Zaleg in R M. min. Glus. S. nu. 8 3. ubi eamdem sententiam tenet Alphonius de Leone de osse. Peli. Praxi 6. nam. XI 3. ex quibus colligendum est non requiri in Capellano eligendo, vel praesentando qualitatem Sacerdoti j nisi in institutione exprimatur obligatio per se ipsium celebrandi; unde licet dicatur in fundatione, esse eligendum Sacerdotem,qui Missas celebret, non per hoc designatur qualitas pro idoneitate eligendi, sed qualitas muneris exercendi, quod cum per alium impleri possit, non est intelligenda tamquam qualitas personalis propria personae electae, sed tamquam qualitas requisita, ad satisfaciendum oneri,cui laus est, quod per alium satisfiat

LEX CCXIX.

Poena inflicta a Summis Pontificibus contra non aeserentes habitum, O tonsuram,

non intelligendae ab Episcopii per non usim , -I per usum

contrarium abrogat

NE Episcopalis Prudentia in Di-

miam erumpat seueritalem conis

274쪽

PRUDENTIAE EPISCOPALIS

tra non deserentes habitum, & tonsiuram, affert Gargias quamdam doctrinam p. . de benes cap. I. n. 2 . qua conatur ostendere Clericos in hoc delinquentes non priuari ipso facto pensi nibus & beneficiis, neque collationes ipsis factas esse ex tali delicto nullaS, ex eo, quod Constitutio illa Sixti V. non sit usu recepta, immo quod sit per non vlum abrogata; quo aute fundamenro hoc dicat Garvias,haud facile inolescit;

quin immo Loter. de rebas benes qu. 2onum. ya. Ab 3. ex Rota in Tutiens I ensio.riis a I. Aprilis Ioa I. coram Coccino

docet hanc legem Pontificiam, neque fuisse abrogatam per non usum,neque pol uisse abrogari, quae doctrina an vera sit, quoad secundam partem examinabitur infra. Certo igitur statuendum

est,illam Costitutione Sixti U.no filisse abrogatam, & consequenter ab Episcopis semper considerandam esse tamquam rem in suo robore , & vigore permanentem. Ratio est, quia ut experientia constat in quocumque iudicio manutenetur, etiam ab ipsa Rota, quae semper iudicat cum tali manutem

tione, ut constat ex decis I S s.fart. I. re cent. nu. Ici. O in Eborem Pensionis p. I

nis Ioa . coram Vbaldo, ct in Caesaram Susana Pensionis 3. Iunii Ioa 3. Coram Coccino, dc coram Merlino dec 382. rum. I. quod sumit ad probandum, quod talis Constit. adhuc sit in suo robore,& sit usu recepta. N q; hoc quod ab aliquibus non seria et ur, potest concludi, quod sit introducta consuetudo contraria,quia potiu dicendus est abusus, cu sit coniunctus,cum violatione legis, quae licet non obseruaretur a maiori parte, actus illi non obseruam tiae non sunt actus inconcussi, cum sint semper interrupti per iudicia. & senistentias in contrarium, quod iussicit ad euertendam omnem consuetudinem sis stactus enim contrari j frequentes consuetudini in contrarium non pernnittunt,nec sinunt eam vires sumere iuxta ea, quae tradunt BartoL m l. semper insipisat. in fine F de regis. Iuris, Surd. n pl. 3P3. num. 23. Schadrec..ti Feude. Io.sect.2O. num. - . & alii plures Iuristae cum Rota coram Ludovisi decisio a. num .s. & coram Meriano AOfSS .n. 3. Volunt tamen nonnulli alij Doctores cum Lotter. qu. 33. & Rota decis. 336. ari. i. recent. num. s. quod si in aliquo

oco dicta Constitutio, ut plurimum non seruaretur, id suiliceret ad euitamdam poenam

LEX CCXX.

Etiam leges Pontificia quandoque intelligenda ab Episcopis per non Usum abrogata.

FAvendum quidem est pro viribus

ab Episcopis legibus, de Constitutionibus Pontilici js,lint ne, an no praelecrationem usum, & conluetudinem, unde in hac re non est audiendus Lot

docet in legibus Pontificiis, non posset allegari non usum quia cum tales leges non habeant potestatem a populo, ut reliquae leges laeculares, sed a Deo imis mediate, neque per mille annos potest earum vis desinere quocumque usu, seu quacumque consuetudine polita in contrarium i quin immo idem Lolter. absurdissimam putat doctrinam oppositam, Acasteri deris Rota 83. m . I. comram Caualtero, ubi allegantur etiam ex Iudistis Salon. & Alexander; cum hac tamen exceptione, nisi adsit scientia Papae probans illum contrarium vium. Verum quidquid sit de

hac doctrina , communior lententia

est, leges quoque Pontificias posse per

contrarium Vlum, & consuetudinem

abrogari

275쪽

abrogari, de colligitur non solum ex

doctrina communi Theologorum cuD. Thoma I. E. qu. y . sed etiam ex Suram istis U. Consuetudo, Ac ex Canonistis in eapsn.de Consuetud. in quo expres-sci declaratur,consuetudinem rationabiliter introductam , & legitime praescriptam posse habere vim abrogandi quodcumque Ius positiuum, cum id habeat ex se rationabilis consuetudo absque scientia Pontificis, quae gratis requiritur a Lotterio, & id etiam ha

que obstat,quod Pontifex leges tuas ferat authoritate immediate accepta a Deo, quia ex hoc solum deducitur ,

quod ipse solus possit leges ferre inde-

Pendenter a populo , non vero quod per non usum, vel contrariam consuetudinem non possint abrogari, quia unaquaeque lex cenietur posita seruata natura legis, quae est talis, ut semper contra ipsam possit praeualere consuetudo rationabilis 3 cum enim tota vis Iegis sita sit in ratione, tunc poterit,&debebit cedere quaecumque lex,quando ex ipsa ratione nouiter insurgente inducitur cessatio ipsius legis, praesertim si noua ratio iusiurgens sit confodimis Iuri naturae, quae est prima lex, ct magis intrinseca cuicumq; homini,ut habemus ex Iure ciuili L cum ratio S. Abon. damnat. O I. scire oportet S.su cuss

ia excusat, tutis didai

In Canane, o Edicto prohibente Clericis d.

lationem armorum inretistenda, comis Prehendenda ab Di pii etiam arma inservientia Menati ni ,m cupis .

patio concessa sit Clericis recreandi animi causa, exceptis temporiabus visitationis , solemnitatum, Praedicationis , & aliarum huiuscemodi iunctionum Ecclesiae, ut docent multi Doctores apud Pas qualig. Einoris. Iumrad. IS Z. videtur clare intelligendum

ab Episcopali Prudentia, non esse Clericis prohibita illa arma, quae inseruiunt venationi tantum, & aucupio,& sic in Canone, vel Edicto non esse intelligendos tamquam comprehen sos quosdam Sesopetos ad id institutos, ac propterea Clericos illos deferentes

nullas incurrere poenas inflictas contra deserentes arma . Firmat Pasqu lig. loe. rit. hanc doctrinam alijs rati nibus S I. quod arma , quae prohibentur cum simus in odiosis ratione poenae impositae, intelliguntur tantum arma ostensiva, non defensiua, siue ad venationem. & aucupium instituta; a. quod quaelibet statuta accipiunt interpret tionem a Iure communi, ut tradunt communiter Iuristae in I. I. s. lex faus-dia , & etiam Canonistae cum Rota coram Millino decis Issar. Io. O decis stetis in sine para. I. Quem cum autem Ius commune, quod prohibet arma, intelligam tur non comprehendere illa, quaedem seruiunt venationi, sic etiam erit intcbligendum Ius, & Statutum particularet

Episcopale . Verum quidquid sit de hac doctrina eiusque rationibus statuet dum est vina quae et esse Clericis

276쪽

PRUDENTIA

prohibita, earumque delationem esse poenis Canonis, Statuti, vel Edicti sumiectam; nam si intelligerentur prohibita tota arma offensiua, quodcumque

genus armorum posset non esse prohibitum, si tantum ad defensionem deferrentur , ut vere a multis, tum Laicis, tum Clericis possunt deferri. Addo arma esse Clericis prohibita, ut impropria Status Clericalis ipsumque statum valde dedecentia, cum is sit finis prohibendi arma Cleri eis, & non cessante . sine legis in uniuersali, neque in uniuersali cesset lex. Unde nulla ratione ex hoc poterit armorum delatio cohonestari, neque recreationis gratia,quae aliter, & aliunde percipi potest 3 omnis enim armorum delatio,etiamsi sit sim-sticis Scio peti,prqbet occasionem vio-ent ijs, percussionibus, ct homicidiis, ac ideo in legibus iure prohibetur. Excipiuntur tantum aliqui casus, in quibus delatio armorum etiam Clericis permitti potest, de quibus in sequenti; at pro nunc concludendum est, Clericorum arma defensiua non esse Sclopeios, sed lacrymas, & orationes,

ut habemus ex cap. comunior , et c. P.

Porro , O ex Glossa in cap. ex multa, &alibi.

LEX CCXXII.

Delatio armorum quandoque Clericis ab Episcepti permittenda.Quum est quandoque iusta de

causa etiam Clericis armorum delationem secluso scandalo permittere , immo imprudenter agerent Episcopi, si illam semper, & sine tem p Tum , vel rerum contingentium discrimine interdicerent, praesertim si ab hostibus metuerentur insultus; tunc enim

ab ipso Iuic naturae armorum delatio

ad defensionem, quasi per legem imperatur, cum nemo sit Dominus prinpriae vitae, nee illam possit exponere mortis periculo: ubi autem lex naturae imperat, cessat omnis alia lex, & statutum , & cessant omnes poenae , siue ipso facto inflictae, siue comminatae,& haec est doctrina communis , tum Iuristarum, tum Canon istarum, & pro

hac doctrina plures a Pasqualigo

Moria. Iurid. IS S. citantur Canones, re Doctores , quos omnes hic recensere

nimis longum essct.Ratio doctrins est, quia nulla lege tolli potest defensio, quam praecipit Ius naturae, quae est prima lex intrinseca homini, ergo neque ulla lege poterunt prohiberi media ne- cessaria ad talem defensionem, quae sunt arma, quae ad hunc finem deferuntur ; quemadmodum enim conceis ditur etiam occisio inimici, quando est necessaria ad defensionem cum debitis circumstantiis, & moderamine inculpatae tutelae, ita potet ut concedi arma, nee occidens hostem cum debitis circumstat iis stubest poenae Irregularitatis, ut habemus in clement. si Furiosius de homicidis . An vero in hoc casu fit necesssaria Episcopi licentia, varius est D chorum sensus, & hinc inde opinio probabilis; tutior tamen pars erit licentiam petere, & obtinere; sicut idem dicitur in materia dispensationum, quae semper fieri debent ex causia, & tutius est, ut causa a superiore cognoscatur, licet quandoque ex sola causa intrinseca fieri possint, praesertim si caula sit euidens, quando enim causia est euidens de se soluit omnem obligatione, ut docet D. Thomas secunda secunda rau. I p. art. . in corpore, di cum ipso Doctores plures.

ae ii

277쪽

sto L

LEGES

Mandata Apostolica ad dissensandum, a

d alias ara ias faciendas ab Epsopia suspendenda ob mortem manda giniis, siue Pontifris concedentia.

EX supraposita lege eam veluti conis

lentaneam, ac consequentem po

test tibi constituere legem Prudentia Episcopalis, quod nimirum, si agatur non de gratijs iam factis, sed de faciendis, quae spirant morte concedentis, debeant Episcopi suspendere mandatorum exequutionem, dispensationes, di quascumque alias prouisiones ex gratia faciendas; id enim, quod suppinnitur contentum in mandatis Pontilcijs ad Episcopos est tantum potestas quaedam dispensandi , siue prouisionis . & gratiae faciendae , quae vere non est gratia iam facta a Pontifice . sed adhuc facienda ab Episcopis

delegatis, & cum per mortem cellet potestas illa in delegante , cessat etiam in delegato , quod verificatur etiam in mandante, Ac mandatario. Neque est ulla paritas de gratia facienda , di gratia iam facta a Pontifice,quia haec jam dicitur ad suum esse deducta, licet pro complemento pendeat ab exequutione , quae est quid extrinsecum rei iam factae a Pontifice , illa vero nondum dicitur deducta ad esse, sed deducenda ab Episcopo,cuius potestas demandata perit in morte demandatis;quae doctrina intelligitur etiam de beneficijs;qu do Summus Pontifex mandat prouidemti alicui ceris perlonae de certo beneficio vacante. Tola igitur doctrinae vis

in eo consistit, quod distinguatur factae gratia a gratia facienda ; & haec diuinctio colligenda est ex mandatis ipsis Apostolicis, quae auutate ab Episcopis consideranda sunt. De hae revideri potest qAi. Moria. Iurid.

LEX CCXXIV. r

alia obtenta, ct visiopis demandata tam

tum propter exequutionem, etiam secuta morte Pontificis concedentis, nem

da,tamquam evirata

STat pro lege Episcopali Prudentiae

indicta illud morale. dc Canonicum vulgatissimum , quod gratia no po

rant morae concedantis. quemadmodum

Poenae dicuntur expirare morte infibeentis . Quoniam vero unaquaeque lex suam patitur exceptionem, neque de omni omnino gratia verificari potest, ut patet ex Iure Canonico, ex quo h bemus, quamplures inueniri gratias obtentas a Summo Pontifice, atque Episcopis demandatas, non tamquam factas, sed tamquam faciendas, positis talibus, & talibus circumstantiis, idcirco videndum est quaenam illae sint,quae mortuo Pontifice concedente sint iuspendendae ab Episcopis, tamquam in fectae, & expiratae, quaenam vero sint exequutioni mandandae. Atque uniuersaliter loquendo dicendum est,gra tias omnes siue sint dii pensationum, siue beneficiorum,quq intelliguntur iam factae, etiam secuta morte concedemtis , non esse ab Episcopis suspendendas , sed exequutioni mandandas, i metsi res esset integra post mortem concedentis, & haec doctrina desumiatur ex cap. sicut nulla s. 'us de priaeua. in o. ubi habetur,quod solum illa gratia expirat morte concedentis, quae commmittitur, seu demandatur exequutori concedenda . seu facienda, ut indicantilla verba si super prouisione certa persen facienda si data pote a certum enim tu,

278쪽

PRUDENTIA

quod prouisio facienda non continet gratiam prouisionis factae, quemadmodum e contra gratia iam tacta, &completa nunquam potest esse facienda, neque ut talis suspendenda; quae doctrina clarius patet ex eap. sesuper

gratia de o c. deligat. in G. cuius verba,

cum plura sint, breuitati studens non refero , Tunc vero intelligitur semper gratia iacienda, quando conceditur tantum facultas ad concedendum, seu faciendum , & nullum adhuc ius est quaesitum parti per gratiae impetrati nem a Summo Pontifice,& tunc intelligitur gratia facta, quando demandatur tantum exequutioni a Summo P tifice, ut videat si preces veritati nitantur, & statim exequutioni mandet diaspensationem , vel gratiam obtentam, in quo casu etiam ante exequutionem

tribuitur Ius parti, quia vere gratia est facta, licet pro exequutione quaedam alia demandentur a Pontifice; unde in hac re, ut aduertit Hyeronim. Paulus in Praxi Cancellariae decipiuntur Do- ores,plures non aduertetes ad stilum Cancellariae , quae licet expediat saepe impius mandata de faciendo, siue de prouidendo , non propterea dicuntur continere semper illa mandata gratia faciendam, cum plersique contineant gratiam factam , sed tantum a delegaras exequutioni mandandam.

LEX CCXXV.

Inter Episcopos Viciniores deligatos a Sede Apost ea, uou fu i semper intelligem di Episcopi loco Viciniores , O

ABlaborat plerumque Episcopalis

Prudentia ad intelligentiam alicuius Apostolici Rescripti, in quo asiolet cauta qusdam, vel aliquid aliud

Episcopo viciniori ex delegatione

committi,nec satis percipit, quemnam

ex vicinioribus Episcopis debeat eligere , nisi specialiter sit in Rescripto nominatus,eo pr*sertim quod sqpe sit pilis duo, vel tres Episcopi finitimi sint iniquali distantia ab aliquo Episcopatu . vel salte in quasi qquali, ik in eiusmodi casibus Prudentia Episcopalis quo

se vertat penitus ignorat. Concit. Trid. Sesset . de resor. cap. v. videtur disponere,

quod sit semper intelligendus ille Episcopus vicinior,qui habet suam Catheis dialem alteri Cathedrali viciniorem.& consequenter, quod is sit semper ex delegatione deligendus, in quacumque causa vicinior a Sede Apostolica delegetur. At licet hqc proximitas, seu vicinitas possit intelligi ex allato Concilio ; alia tamen vicinitas ab Episcopis intelligi poterit; Ea nimirum , ex qua

Dioecesies ipsis finitimq, siue habentes

in proximiori loco sua confinia, dicu-tur viciniores ad disterentiam illarum Dioecesium, que non sunt finitimq , neque inuicem habentes confiniat unde in his casibus etiam Episcopi loco magis distantes quoad suas Cathedra oles, poterunt accipi tamquam viciniores, & eligi ad disterentiam aliorum non habentium confinia, & sic erit in

arbitrio cuiuscumque Episcopi eligere quem libuerit ex finitimis, dummodo non sit specialiter a Sede Apostolica

nominatus; omnes enim Episcopi finitimi dicuntur viciniores ad exclusione Episcoporum non finitimorum. Addo.

quod in eiusmodi casibus posset ab Episcopo Nouariensi intelligi Episc pus vicinior ille, qui habet confinia

Dioecesis minus distantia a finibus propric Dioecesis, ut esset E. G. Metropo litanus,cuius Dioecesis confinia distant tantummodo per sex milliaria, vel Episcopus Papiensis, cuius pars Dioecesis

C c a distat

279쪽

distat vix per milliares in comparatione Episcopi Uet cellensis, vel Vegle- Uanen Sis, quorum confinia magis distant a Dioecesi Nouatiensi. Qusdam de eiusmodi vicinitate tangit Pasqua- ljg. iti cu . Iurid. q.6.

LEX CCXXVI.

Admittenda sine eoutradictione Deligatio

Oisivi facta a sede Apostolica specia

liter Romisati, tamquam vicinio ris , licet re vera non sit loco Vicinior .

Non sine ratione hq itabit quecuisque Prudentia Episcopalis, an Sit admittenda tamquam non subreptilia illa vicinioris Episcopi delegatio, etias cialiter nominati, qui non Sit re vera vicinior eqteris; videtur namque nullam reddere illam delegationem

expressio falsi. qt e facta est in supplici

libello, cum veiba delegationis habeant claululam qui Ut asseritur Micinior Orm Marius est, si quidem non ille, qui d legatur vicinior est, sed alter; cum sint tamen virique finitimi, scilicet habentes Dioeceles confines, licet unus minus loco distet, quam alter, qui supponitur delegatus . Ad tollendam igitur . eiusmodi l)Oitationem in casibus, qui contingere possunt, sciendum Episcopis est nam expressionem falsi circa causam finalem posse vitiare rescriptu Pontificium, vel concessionem , qu*Cumque sit; non vero expressionem falsi circa causam impulsivam , Sic docentibus cum Glcss in cap. ex parte etc. quampluribus Doctoribus, quos refert Pas qualig. qitas. p. Moral. Iurid. cuius doctri rq ea ratio est , quia sola causa finalis regulat dispositionem rescribentis,uel concedentis,ili facit illam subsistere tamquam tibi commensuIatam,

unde licet deficiat causa impulsiva

adhuc subsistet dispositio, cum adhuc habeat suum fundamentum, & ade. quatum motivum, & proinde non cesset voluntas, quq semper trahitur a fine, quo cessante, i pia non cessat; causia autem finalis est temper electio, & deis legatio perlone idonee pro exequuti ne literarum Apostolicarum, & maior vicinitas est tantum causia impulsiva ;& ideo etiamsi esset falla expressio circa ipsam non posset nullam reddere delegationem . Addo ex suprapositis, neque esse fallam expressionem maioris vicinitatis, quia ille Episcopus dele.gatus, cum sit finitimus, semper dicitur vicinior respectu illius, qui non est sinitimus, neque habet sines liuq Dioecesis confines Dioecesi, pro qua supponitur facta delegatio. Videri possunt quam plurimi textus Ciuiles, & Canonici pro hac materia apud Pas qualag.

LEX CCXXVII.

Admittenda ab Episcopissignatioves grati csacta a Sum. Pontifice etiam ante e seditionem Aurarum in forma

co seuera o

HAud frequens is cassis contingere

potest Prudentiae Episcopali,cum ut plurimum Episcopis, aut illorum ministris exhibeantur litterq concessi nis in forma consueta: at si daretur CP sus, in quo aliquis obtenta a Sum. Pontifice gratia , solam supplicis libelli Sgnationem exhiberet nondum facta li. terarum expeditione, in hoc casu C insenda esset ab Episcopis gratia completa, atque , ut talis esset ab ipsis sine dilatione admittenda; gratia enim non habet aliam efficientem causam,quam

voluntatem Sum. Pontificis, unde hac posita ,

280쪽

PRUDENTIA EPISCOPALIS. xos

posita, & lassicienter manilastata per signationem lupplicationis . habetur completa ipsa gratia i completus siqui- dem, & perfilius estectus habetur per causam completam , & persectam, ut euenit in hoc casu, & licet ex Rota

decis s s. ex nouissimis havamus expeditionem literarum Apostolicarum esse necessariam ad perficiendam gratiam, cum in ipsa expeditione dentur executoriae, & apponantur necessariae clausulae ad perfectionem , id tantum intelligendum est de quadam perfectione extrinleca in foro fori, vi scilicet constet authoritatiue de tali concessione , non vero de perfectione intrinseca gratiae. Quod vero ad perfectionem gratiae susticiat, quod tantum sit signata supplicatio desumitur ex Clement. Dudum de sepult. O ex extraues et si Dominici de poena. sv remissione, dc etiam ex ipsa Rota coram Burato Acm l IO. n. IE . . ita est Maceratensii pradu die as.

Maij itiis. & ex alijs pluribus Doctoribus quos refert Pasquali g. decis II. Clausulae igitur, quae apponuntur in literis non spectant ad perficiendam

gratiae concessionem , sed tantum ad quamdam explicationem concessio. nis; fiunt enim formulae ad hoc tantum institutae, quae tamen semper supponunt concessionem fratiae iam perte-ctillime factam i dc ideo unusquisque obtenta gratia a Sum. Pontifice, dc signata potest illa uti cum omni quiete in foro conscientiae.

LEX CCXXVIII.

Expectaeda ab Episcopis expeditiones litterarum in dispensationibus , facultatibus , coe abstutionibus, qua fiunt Roma

a Sacra Paenitentiaria

EX distis, dc ex doctrina aliorum quamplurium, potest satis ire

tescere Prudentiae Episcopali, concessiones factas a Sum. Pontif., dc iam signatas alia perfectione literarum Ap stolicarum non indigere, ut suum lor tiantur effictum: at valde disparem esse rationem de facultatibus, dc gratiis, quae obtinentur a Sacra Paenitentiaria; quae quidem cum agat, ut tribunal deis legatum a Sum. Ponti f. in hac delegatione, recipit etiam larmas praescriptas concedendi facultates , dc dispensationes, quas sicut ipsa non potest concedere , ita neque potest immutare; cum igitur sine elui modi formis praescriptis non habeantur concessiones, dc pertim neant quodammodo ad essentiam , dc substantiam concessionis, hinc est, quod nunquam reputandae sint pro concessis , absolutiones, dimentati nes, Ac caeterae facultates Paenitentiariae . ni praesententur literae concessionis in tarma,tale enim est praescriptum delegantis , ut Delegatus non agat nimii in tali tarma , ad quam est coarctata authoritas illa delegata . quoad exercutium. Accedit quod in literis Paenitentiariae praescribitur multoties modus exequutionis Episcopis , qui ab ipsis sciri non potest, nisi expectent literas ipsas. Supponitur autem hic casus, quod literae expediantur pro Episcopis, quod saepe potest contingere , cum quaedam opera iniungenda pol sint demandari etiam Episcopis iuxta catus

contingenteS.

LEX CCXXVIIII.

Non eostudi ab Episcopis excommunieati iv

Bulla caena . qui mictant verba in litteris fotilicis rei Merua tem non inscientia.

PLerumque sit, quod Episcopalis

Prudentia nesciat quo se vertat,

cum .

SEARCH

MENU NAVIGATION