Leges prudentiæ episcopalis ad optimum ecclesiæ regimen indictæ a Iosepho Maria Marauiglia episcopo Nouariensi, &c. atque beatissimo patri Innocentio 11. ... dicatae

발행: 1678년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

301쪽

qque enim sancta, & religiosa communitas potest pro libito udi vivendi

formam perfectiorem statuere, dumis . modo id non transeat in statutum, aut legem , & Religionis regulam . Non video tamen quomodo nonnulli Episcopi adprobent, aut possint adpro-hare illam in elictione Abbatissarum conluetudinem , qua lolent Montales cum sola ma ori parte votorum suas - Priorissas , vel Abbatissas eligere, cum in Iure Canonico cautum sit, ad eiusmodi electiones duas ad minimu paristes votorum debere concurrere . Nec video quomodo Barbosa ni cotiret. Buli. U. Monialis, possit docere esse iatis maiorem partem votorum, ubi talis est conluetudo . cligendi, cum ex dictis eiusmodi consuetudines habentes vim legis non possint introduci in Monais steriis Monialium , neque sint appellandi abulus contra Sacros Canones consuetudines sic enim ubi adsimi abusus inter Moniales, ut dacchanalia exerceant indebito more, habitu, &vestitu , quod interdicitur expres,e a S. Congr. Conril. in Ferreamiens ZZ. Aprilis ido post nt vocari consuetudines ideo ab Episcopis probandae, &permittendae, quod lane nefarium esset.

LEX CCLV.

Non permittenda ab Episcipis electio Abb ii Drum, nisi per secreta fulsea a .

VBi Trident. Concilium praescri

bit formam eligendi Abbatissas, Priori stas,vel Praefectas in Monalteriis

Nonialium , praecipit etiam, eam csse faciendam per lecreta sustragia, ita ut ei. ctio sit omnino irrita, si non ieruetur talis forma; quod vero nullo modo sint publicanda eligentium nomina Praeter Concilium declarat etiam Sac.

Congreg. apud Samuel. de Electaract. I.

d p. sontr.2. quae in hae re non admiratit, neque publicationem votoru facta ex ignor 1tia vel alio quocuque modo,& vult l emper esse nullas electiones, si quocuque modo publicetur vota,unde Epistopi non habent authoritatem conualidandi tales electiones, quia e rum authoritas non est supra aut hori. ratem Concili j irritantem eiusmodi

electionem . Secretum vero te ruanis

dum in electionibus Abbatissarum notollit,quin sufflagia Monialium ore tenus ab Episcopis accipi possint, aut ab alijs Montalium Superioribus; idque

refert Gargias de benes. p. S. cap. . n. Ibo declaratum a Sac.Cong. ubi addit non

officere secreto electionis, si suffragia

excipiantur tribuS,vel quatuor ac diunistibus . Quot autem vota requirantur ad validam electionem Donaum latis declaratum est, licet Barbol. lib. I. de Iure Eccles cap. L & Tamburani de Iure Abbat. Hy.28. qu s. alteram fuisse declaratum a S. Congreg. sub die as. Nouemb. I 38 S. quod requirantur diis palles luifragiorum . Certum tamen est de Iure communi, si ilicere maiorem partem, ut habetur in cap quia prompter de elia . , unde illa declaratio cum ex Testimonio Pal alig. in addit. ad

Lamret. non sit in forma authentica non

poteli habere vim contra Ius comunei unde,si non obstet coaletudo,vel aliud. statutum speciale. temper erit sufficiens maior pars tuffragiorum, iuxta RQtam

coram Duran. decisa a. m. . . cui res

pondet texi cap. Indemnitatibus S. An. de elee . in o. crum prae caeteris ab Epimcopis aduertendum est, quod non possunt permittere Regulatibus , ut ipsi non de nuncient diem electionis, nam hoc statutum est in Constit. I S. Greg. XU. quae incipit Inseratiabilis, cum deis bearii, vel ipsi Epii copi interuenire,vcIHI Ic iplos, vel per alios , quapropter

302쪽

PRUDENTIA

si Superiores Regulares,vel omitterent denunciare diem electionis, vel illam facerent ante tempus praefinitum, posss ent ab Epilaopis Puniri, quod habetur

ex declatatione Sac. Congreg. in reso. ut. dub. circa dictam Constit. diib. I S. si tamen deueniretur ad electionem, adhuc

valida esset, quia non adest aliquod decretum irritans talem electionem , neque Moniales essent subiecta poenis ab Episcopis instigendis, cum Constitutio Pontificis obliget solum Superiores Regulares, & de ipsis dumtaxat loquatur. Vbi vero sint suscipienda

vota secteta decernitur a Trid. ex quo habemus,esse accipienda ante Cancel. larum fenestellam,nisi necessitas cogeret ad ingrediendum Monasterium, in quo casu possent Praesidentes electioni ingredi, cum tunc esset unus ex casibus necessarijs ad ingressum , ita docentibus pluribus Doctoribus cum Pa squa-lig. ad Lauret Barbos. de potest. Discor. ellet. Ioa. Peli Z. de Moniat. dc alijs. ubi dicunt subintrare Constitutionem

Gregocij XIII. LEX CCLVI.

Non permittenda electio Abbatissae, Vel Pri

risa, qua non tangat sua aetatis annum ait adrages mum .

Non agitur hic singillatim de aliis

qualitatibus requisitis a Triden. ad electionem Abbatis arum, vel Superiorum in Monasterijs Montalium,

quia caeterae qualitates requisitae non cadunt sub quaestionem, certum enim est praeter aetatem quadraginta ann rum requiri Prudentia, vitae integritatem , ct sufficientem in implendo munere idoneitatem . & quod saltem Ccto anni transacti sint post professionem , quando haec omnia fieri

possunt, & copulari, nam Concilium in alijs casibus necessitatis aliter disponit,atque multa relinquit arbitrio Epiccopi,ut patet in cap. . Setfvit.de Regiuam Tota dissicultas et circa aetatem qua draginta annorum . extra calum, in

quo Abbatissa etiam per Concili uiri potest eligi triginta annorum s an sciliacet sit eligenda quadragenaria per annum completum, vel iussiciat ad electione annus quadragesimus inceptus. Multi Doctores cum Pas quali g. in adisdit. ad Lauret. volunt requiti a Concia Ito annum completum, cum dicat Co-cilium, quod Abbatissa non sit minor quadraginta anniS;semper autem esset minor quadraginta annis, si annus non esset completus, maxime quia annus quadragesimus non dicitur talis nomiamine unius, vel aliquot dierum, per quos incipiat. Alii tamen Doctores

volunt, siti licere annum inceptum,qucis

admodum etiam docent in Ordinibus suscipiendis, dc alijs eiusmodi, quia unaquaeque dies anni quadragesimi facit, quod Abbatissa sit vere in anno

quadragesimo, praesertim cum simus in fauorabilibus, dc fauores sint semper ampliandi. Nescio tamen quomodo Pa squali g. l. e. dc etiam in quaesi. Cavom ex doctrina quorudam asserat in eius modi Ecclesiae, dc Concilioru Sanctionibus esse temper intelligendum annucompletum, ut quis intelligatur esse in illo anno, quasi annus accipiendus sit per modum rei indivisibilis, Cum tamen dicat ad complementum anni lassicere, quod quis attingat ultimum diem iuxta l. denique s. minoremf. deminor.; si enim annus accipiendus est co-pletus indivisibiliter , non potest deec se anno neque ultimi quadrantiS complementum ; si vero annus diuisibiliter accipiendus est, tam Iussicit pro anno

qua&agesimo, quod siti in prima die .F t a vel

303쪽

LEGES

218 vel primo quadrante illius quam quod

sit in postremo ; semper enim talis annus diuisibiliter acceptus, erit annus

quadragesimus, siue sit in principio, ue in fine.

LEX CCLVII.

Iis Electione Abbatissa excipienda ab Oso

pis Montalium Gota, non intra,

sed extra Clausra.

gular. Ur ex cap. statuimus apud N Uar. n. SO. habeamus pro eligenda

Abbatissa esse excipienda Monialium vota extra Claustra Monasteri j ad lane stellam ante cancella, Episcoporum, vel Prqlatorum Regularium nemo poterit ad eadem excipienda ingredi Mo-Da stetium , aut Clausurae Septa; quod tamen communiter a Docioribus limitatur, nisi adsit aliqua urgens causa ingrediendi Monasteri j, quae sit suificiens, ut cessare faciat dispositionem Concilij, & ubi habeat locu Epicheya, nimirum,quod talis casus sub lege non comprehendatur, & quod Legislator ita voluisset, si casum praevidisset; unde hoc erit a Praelatis iudicandum prudentet secundum regulas eiusdem Epia Chryae, de qua agunt DD. in materia de legibus. Causia vero sufficiens existimatur suspicio, & timor iubornati nis votorum,at non quicumque timor, sed valde fundatus, & bene examinatus, Vci alia eiusmodi causia arbitrio Prael totum prudentissime iudicanda.Siv ro contingat causa necessaria imgrediendi, tunc Episcopus, vel Praelatus non poterat rusi illos introducere, qui sunt necessari j ad illum actum. Hic vero luboritur dubium a quonam Superiore sit probada eiusmodi causa.

cum Abdauilae electioni praesunt pro Monialibus subiectisRegularibus Episcopus, di Praelatus Regularis. Pal qua-lig. in addit. ad Lauret. qii. s. vult caulam

sufficientem necessariam pro ingressu ad Monasterium esse probandam , ct iudicandam a solo Superiore Regulari, cuius proprium munus est vota reiscipere proeligenda Abbatissa sibi subdita, idque tradit ex quadam declaratione S.C. Concilii Trid. edita die Io. Septembr. Io 3y. At ego putarem, In hac re non esse praeferendum iudicium Superioris Regularis iudicio Episcopi, cum agatur de Clausura, supra quam semper habet Episcopus maiorem a thoritatem, & Iurisdictionem, quam Superior Regularis; di circa ingresssum in Monasterium exceptio volorum materialiter se habet ad Clausurae violationem, quae in hoc calia principaliter attendenda est, licet fiat ex dicta causa. Epit copi namque tata quam Delegati Apostolicae Sedis possitnt su-nire etiam ipsos Regulares SuperioreS, si ingrederentur Monasteria sine debi. ta causa, quod est signum maioris potestatas supra Clausuram.

LEX CCLVIII.

Non approbanda ab Episcopii, neque censi manda electio abbatissa, nisi facta a

duabus partibus motortim, Me statem a maiori parte .

FX Doctrina, quam afferunt Doctores de confirmatione Abbatiosae facienda a Superioribus Monasterii, colligitur, quid sit dicendum de valida eiusdem Abbatissae electione quoad

numerum votorum , nana tradunt cin

muniter esse confii mandam, siue fit electa a duplici parte Montalium, siue a maiori parte, dummodo reliqua m-lerueniam requisita. Id praelestim affirmat

304쪽

PRUDENTIAE

mat pa ualigus in addit. qu.8. Vnde sequitur, electam a minori parte nullo modo esse admittendam, neque ipsi concedendam Monasterij administrationem; videtur namque tota haec doctrina fundata in c. de indemnit. S. po ro O s. Verum de eleel. in o. multis autem

in locis id oblEruatu est in praxi, quod illa Monialis habetur pro legitime electa, quae tametsi non habeat duas partes votorum , vel maiorem partem, dummodo tamen inter alias Moniales concurrentes ipsa reliquas excedat innumero votorum, quod an sit rite permissum a Superioribus, nolo hic inuestigare, cum unusquisque teneatur scire, quae lui muneris lunt, & officii, ut scite docet Doctor Angelicus. Illi D ciores, qui requirunt duas partes lusefragioru pro valida Abbatissae electi

ne inter quos est Barbos. de Iure Eccles . I. cap. S. D. II. & Tamburan. de Iure Abbat disp. 28.qu. y fundantiar In quodam Rescripto S. Cong. die ao. Nouemb. Is s s. quod factum est Episcopo Assisiensi, quod rescriptum refertur a Paulino Betto in prax. Crimin. titia. . Alij vero qui dicunt sufficere maiorem partem votorum , habito respectu ad totum Capitulum, inter quos sunt Mirandari Monialib.qu.R. art. . PetillZZar. cap. Io. & alii plures fundantur in Iure communi ex cap. Quia propter de eleel. Oex cap Dudum cum caleris de eleemonibus in h. ct ex cap. de indemnitatibus s. Uerum de euet. Ac tandem ex Rota coram Durano decisa 32. nu. 3 . cr iv IIerdens electionis Priamisi E. I mii Ioso. coram Rotas,

ubi habetur. ad veram electionem carnonaeam sufficere maiorem partem votorum, & haec doctrina videtur propraxi probabilior, cum tollat maiores difficultates in electionibus, quae Passe sim contingunt.

EPISCOPALIS . . ras

Ab Episcopis non permittenda electio Moni

lii in Abbatissam,qua non habeat annociquadraginta alatis,ct professionia ooto, Gelsaltem annos trigi ia aetatis, et proseisia nis quinque

Rii Iar. Praeter illa. quae habentur in iure Canonico in cap. de indemnit de elect.

lib. o. habemus, quod Abbatissa , seu Praefecta Monasteri Monialium debet eligi non minor annis quadraginta, de suae per octo annos post ei fam pro-ressionem laudabiliter vixerit; & si tamiae aetatis,& professionis Monialis non inueniatur in illo Monasterio , vel eliatur ex alio Monasterio eiuldem Orinis, si id commode fieri potest, vel

eligatur una in eodem Monasterio, quae saltem attingat aetatis annos triaginta. iv professionis annos quinque, ubi aduertit Suare Z tom .de Rel .iract.8. Ab. 2. cap 6. ex quadam declaratione Sac. Congreg. annos professionis non

esse tam necessarios ad electionem Abbatiss. . quam necessaria sit conditio aetatis,sive quadraginta siue triginta annorum, unde deducunt aliqui DD. posse Monialem eligi in Abbatissam ex necessitate, etiamsi sit aetatis triginista annoru, licet non impleuerit quinquantum Religionis per proteisionem, quae tamen semper debet esse expresse iacta;& ratio est, quia ad regimen allorum magis consert aetatis maturitas,quq regulariter indicat maiorem prudentiam quam antiquitas professioni Si ex quo deducunt, facilius esse dispensabile tempus Religionis requisitum a Concilio . quam tempuS aetatis, pro cuius dispensatione sempet maior cau

305쪽

LEGES

sa requiritur. Ouinimmo refert idem Suare Z, adesse aliam declarationem S.C.apud Gallem art. in collactam ad Trid.

ex quo habetur, quod si deficiat Monialis habens maturiorem aetatem , &Professionem, posse eligi in Abbatis. sam Monialem iuniorem, scilicet habente triginta annos, licet non habeat quinquennium Religionis. Tutius ta-mc eritin eiusmodi electionibus serua. re formam 1 Tridentino praescriptam maximh quia illa declaratio S. Congr. fuit pro casu particulari, qui non potest facere legem uniuersalem, & conditiones requisitae a Trid. pro eligenda Abbatissa minus clare exprimuntur, nec possunt per doctrinam aliquam speculativam inverti; quidquid dicat

Tamburin. iure Abbatis. disp. 23. q. a. num. s. dum enim pro eligenda Abbatissa praescribuntur qualitates a lege conciliari, Monialis illis carens nunquam erit eligibilis , & in casti quo nulla esset eligibilis ipsarum desectu,

recurrendum esset ad S. Congr. Unde sequitur ex eodem Conci l. sena per pr(ferendam esse Monialem seniorem aetate , & ptofestione, illi, quae tantum trigenaria esset cum quinque annis Religionis, si tamen non esset prorsus inhabilis, & licet una tantum existeret in Monasterio habens qualitates requisitas a Concilio, illa semper esset eligibilis , nec extra Monasterium eiusde ordinis quaerenda esset, neque ex hoc redderetur electio inualida , utpotEnon libera , ct coarctata. quod notat Tamburi n. l. e. nam susticit ad libertatem electionis, quod eligatur habilis prae alijs,&c.

LEX CCLX.

Pro elmenda Abbatissa, neque tempm etatic, neque tempus professionii prascriptum a

Trid. dispensandum ab Epsopii.

Doctrina commullis est, legem

quamcumque superioris indispe-sabile esse ab Inferiori,quantumui S ctia

superioris lex Epicheyam, &interpretationem patiatur ab Inferiori, di haec doctrina sustinenda est etiam in re proposita s solus enim summus Pontifex ex causia potest supra Concilium dispe-sare ex quo sequitur, legem a Concilio Trident. praescrippam, quod Abbatissae sint tantae aetatis, & tantae Religionis non posse ab Episcopis dispen-lari, n si ad summum ex tacita aliqua Summi Pontificis concessione, quae tamen non ita facile supponi potest in re proposita , adest namque declaratio S.C in Vite sensi S. Rotae a s. Matiij I 623. pro Episcopis, quod si deficeret etiam unus mensis ab aetate praescripta proeligenda in Abbatissam Moniali, neque in hoc casu posset dispensari, quia semper deficeret una, ex qualitatibus praescriptis a Trid stuper qua non posset dispensari, ita sentientibus cum Pa squa-lig. in addit. q. I. Lauor. Tamburi n. dc alijs ct c. Si vero expediret pro Monasterio, aliquam eligere non habentem qualitates praescriptas, pro dispensatione ex causa facienda, recurrendum esset ad S. C. Ex qua doctrina deducitur, Monialem carentem debita aetate, vel tempore professionis , neque posset eligi in vicariam , si vicaria munus gerat Abbatissae, ut regiminis caput, sic enim iniuria, & haus irrogaretur legialiter iubenti, cuius dispositio sempcrattendenda est in ordine ad munus obeundum, non in ordine ad nomen obti-Disit ipsed by Coos e

306쪽

PRUDENTI T EPISCOPALIS.

obtinendum. Si tamen aliqua iubori. retur dissicultas,ex qua necessario esset protrahenda per aliquod tempus A, batissae electio. aut esset S. C. consulenda, posset pro interim aliqua eligi in Vicariam , quae pro aliquo tempore regimini adstaret s temper enim intelligeretur ipsi impositum onus per modum transeuntis, quod non vitiat electionem. Quid vero sit agendum Episcopis in electione Abbatissarum Regularium , hoc statuitur in Const. Gregor. XV. q iae mcipit Instrutabilia oeccum enim possit esse dissicultas , an Episcopi in talibus electionibus habe ant merum Ius praesidendi, leu interessendi cum superioribus Regularibus. neque spectet ad ipsos aliud agere, tametsi in commodum Monasterii Abbatissa ex alio Monasterio petenda esset, in hoc calu temper est consulenda S.C. cum nihil sit Iuris minuendum luperioribus Regularibus, di multo mi nus Episcopis. Qualitates reliquae,quq requiruntur in Moniali, ut eligi pollit

in Abbatissam, referuntur communi ter a Doctoribus, nimirum, quod sit honesta . observatrix regulae, dii creta, prudens, dc omni morum Integritate praedita, si enim haberet qualitates co-trarIas, non posset eligi, mimo electa deberet deponi,si graue incommodum oriretur Mona flerio, qiod hadetur ex

cap. si quis Abbas I s. q. i. cum , dc notat

harin. de Iure Abbat s. ei p. 28. cum sit semper ad regimen Monasterii admouenda Monialis, atque in regimine detinenda, quae promouear, non deis

struat commune bonum Monasterjj

Moniales illegitimae in Abbati fiam non admittenda absiue dispensatione.

Posse Moniales illegitimas sine diis

mensiatione ab Episcopis admitti in Abbatissa , tradunt multi Doctores

apud Pasqualig. in addit. ad Lauret. q I.

asserentes: Sic declium fuisse, dc declaratum a S.C. die l. Octobris i 3s . ubi habetur Moniales illegitimas nori comprehendi sub Const. Sixti V. de Il. legitimis quoad dignitates. At comis

munior Senientia tenet. non posse illegitimas et gi in Abbatissas sine dilpe- satione , quam sequuntur Doctores, dc Canonistae supra viginti quinque apud

eumdem Palciuali g. l. e. ubi etiam dicitur : Sic declaratum misse a S. C. die ap. Aprilis Iogo. ubi vero allaruntur declarationes S. C. inuicem adueriantes. dc contrariae ait Passualig. aut

nemini standum est, cum latis de ipsis non constet , aut illa est amplectenda, quae magis rationi, di Iuris dii positio. ni fauet, qualis est posterior allata . Concluditur autem ex principijs certis

apud Iuristas omnes, quod Monialis illegitima non possit et gi in Abbatis.

sam, cum sit regula uniuersalis in Iure, quod malculinum concipit iae mini Pu,qlsae temper valet in materia indiffercnta quando ratio disterentiae assignari non potest. ex A siquisff. de Iurasdu . ex qua regula tequitur, quod clitpositum pro uno , inteli gallai d i postitimetiam pro alio; dc sic quod est disipositum de masculis quoad ilic git imitate, intelligatur etiam de foeminis pro dignitatibus afr quendis a si ut enim in

utrisque delictus natalium est idem, ita ratio debet esse eadem quoad habilitatem dcc. cum ergo tam cx Iure Cia

307쪽

uili, quam ex Iure Canonico arceantur illegitimi indifferenter a dignitati-hus, ut patet ex dictis, & ex eis. D. Assiis Praeibit. neque taminae Moniales tali nota signatae poterunt in Abbatisssas admitti ab Episcopis, neque ab alijs Praelatis Regularibus ordinarijs; quidquid sit, an eiusmodi Praelati Regula res ratione suorum Privilegiorum possint in hac re dispensare , quod tenent

tus autem Civiles, ta Canonici de non admittendis ad dignitates infamia, vel Iuris, vel facti notatis, itidem intelligendi sunt indisserenter de utroque se xu, cum sit eadem ratio de virisque, ut sit pia dictum est . Atque idem iudiciu ferendum est de descendentibus ex

maculato genere intra quartum gradum , nempe ex Iudaeis, Saracenis,

Haereticis damnatis, & huiusmodi gruamuis enim nulla extet prohibitio

e Iure communi , ut obseruat Miram

da , tom. E. Manual. q. I. art. I. adest ta

men prohibitio per Constit. Pauli IV.

sub die a . April. Is 38. quae etiam fuit innovata a Greg. XIII. IS A. in Const. quae incipit, Conflueuit, ubi habetur, descenden reformes ex Iudaeis, & Haereticis , damnatis, & combustis usque ad quartum gradum non posse eligi ad osticia, & dignitates , quam prohibitionem puto aeque valere pro viris , ac pro staminis ratione supra posita,quidquid dicant Miranda, di Tamburin, in locis iam allatis.

LEX CCLXII.

Non permittenda ab Episcopis esurienes Abbati arrem, qiresiant ultra criennium .X Bulla Greg. XIII. statuitUr, ut Abbatistae, re aliae MonasterioruPraefectae non eligantur vltra trienniu.& ita seruatur in praxi in Italia, ex quo sequitur , qnod stante supradicta Gre gorii Constit. electiones Abbatissam ,

si fiant vltra triennium, sint omnino nullae,quod notant Nouar. in Sum. Bulis Iar. V. Abbatissa num. I. de Tamburin. de Iure Abbatus disp. 3 o. q. I. n. 3o. ubi enim adest decretum irritans si fiant electi nes vltra triennium, adest etiam irritatio validitatis pro ipso triennio, cum tota electio annulletur, & nulla ratione subsistat.Talis aute prohibitio habet locum pro omnibus Monasterijs, licet sint militiarum, etiam Sancti Io: Hierosolimitant f ita enim declarauit S.C. de mente Clementis Octaui die a a

Maij I 6o . apud Lauor. in Iar. Iucub.titia. . cap. 2 . An vero locum habeat

in aliis locis, ubi mulieres, vel oblatae, vel Vrsiulinae, vel quocumque alio nomine collegi aliter vivunt, quae non sunt vere Religiosae, cum tria substantialia vota non emittant, duplex est Doctorum opinio. nam RodriqueZ, Tamburin. & alii volunt, Constitutionem illam solum esse intelligendam de ijs, quae sunt vere Moniales , ut sunt illae Sancti Benedicti, Cistersienses, &Carthusienses,& id genus aliae, in alijs

Ordinibus vitam Claustralem traducentes . Alii tamen volunt, comprehendi omnes mulierum Congregationes , in quibus fiat electio superiorissae, & id colligunt ex eap. fndemnitatibui de elect. in G. ubi videtur haec lex extendi ad Omnes omnino mulierum Congregationes , in quibus fiat Praefcctatum electio , & addit Pasquali g. in addit. ad Lauret. q. idem esse de Iure commu- Di. Ego tamen puto in illa Constitutione,vere solas Moniales comprehendi , nam in Veneta ditione, ubi sunt plures faeminatum conuentus, ego O seruaui eiusmodi Matres Gubernatri

ces,

308쪽

PRvDENTLE EPISCOPALIS :

ces, & Praefectas esse perpetuas, quod etiam reperi in hoc meo insigni Episcopatu Nouariensi, in aliquibus Vrsuis

linarum Collegi js, quam lamen consuetudinem ego , praesertim in oppido Galliatensii, abrogaui sub aliorum exe-plis; cum in omni regimine quoquommodo Episcopis subiecto debeant rectrices aci normam Sacrorum Canonuelusi, nisi oppositum ex speciali Iure ipsis concedatur. Aduertendum est tamen , quod licet Abbatissae eligi non possint ultra triennium , non tamen Praecipitur, quod semper eligantur ad triennium, cum possint eligi ad annu , di ad biennium, prout meliuS expedire videbitur,etiam data quacumque consuetudine electionis triennalis . idque colligitur ex Constit. Leonis X. cum semper ab habentibus Iurisdictionem id spectandum sit,quod inducit ad perfectius regimen communitatis . Expicto autem integro triennio non po- . test eadem Abbatissa recligi sine dispe- satione Sedis Apostolicae, sed debet per aliud triennium vacare, sic iubente Gregor. XIII. in Constit. supra me

morata .

LEX CCLXIII.

Ad habitum Religionis non admittenda ab sapis Puella ante duodecim annoI .

C Extant Doctores in hac re de menta

te Concili, Trid. aliqui enim volunt, non c sic admittendas Puellas ad habitum Religionis ante duodecim anno , & hoc ex mente Concilii, &S et in quodam rescripto. Alij veto amrmant , esse admittendas, cum in hac re nihil Concilium decernat, sed tantum mandet Episcopis , ne explorent voluntatem puellarum ante annuduodecimum , cum ex cap. Addidistis q.

I.olim mos esset offerendi puellas Monasterijs etiam ante annos pubertatis,&Io: Medin lib. . de continent. controuerss. cap. qui interfuit Concilio, quando ae hac re agebatur, assirmat, nihil de aetate a Concilio decretum fuisse. Verior tamen doctrina est ante annum

duodecimum, non posse ab Episcopis admitti Puellas ad habitum Religionis;

si enim Concilium hunc annum decernit expresse pro exploratione voluntatis, quae semper exploratur ante habitum Iliscipiendum, tequitur etiam fuisse Concilij mentem, quod non admita tantur Puellae ad habitum, nisi sint maiores duodecim annisi ideo enim in tali aetate solummodo est exploranda voluntas, quia in illa tantum lupponuntur Puellae habere propriam ei ctionem , quae sane diri itur ad susceptionem habitus. An vero etiam nune temporis, sicut olim est in more positum,possint offerri Puellae a parentibus ad seruiendum Monasteriis in haditu Religionis, licet hoc assirmet Sanchen

lib. . Summ. cap. I S. Palquali g. relinquit indecisum in addit. ad Lauret. Sed, cum nunc temporis obstet praxis in contrarium, libentius ego dicerem . non possse. An vero sint Puellarum voluntates explorandae necessario ante habitus suis sceptionem, cum possit fossicere illa, quae fit ante professionem, videtur esse simpliciter assirmandum , cum ex Comcilio duplex exploratio voluntatis iniugatur Episcopis, vel Vicariis Episcoporum, nisi adesset consuetudo in contrarium; ut contingit in Halpania ex thstimonio plurium Doctorum , ubi semel tantum solet voluntas Puellae explorari , & praxis in contrarium potest quamcumque legem abrogare ex cap. Fn. de consuet. Si tamen, ubi utraque cxploratio voluntatis est in usu,contingat ex aliquo casu prunam omitti in ordi-

, Disi

309쪽

LEGES

ne ad habitum, suffetet secunda in oris dine ad profissionem, & hoc referunt

Doctores communiter decisium a Sacra Congrcg quod praesertim testatur Barbos depotest. auegat. Im. n.

LEX CCLXIIII.

Exploranda Moluntates Puellarum ab Disi pii ante susceptionem habitus , ct ante professumem .

D Vplicem voluntatis exploratione esse Episcopis iniunctam a Trid. etiam a S. eiusdem Concilii Comgregatione, nemini dubium est; idque agendum esse non solum in Monast rijs subditis , sed etiam in exemptis,

Certum est I nam in collectan. ex Bella min. in hunc locum habentur haec vetaba seopua examinet, ct exploret puellas, etiamsi sint in Monasteris exemptii , ct sub Poma cogat superiores Se & quoad Mo- Diales exemptas id decernit etiam Pius V. in sua Constit. I. ut extat in Sullar. quam resert etiam Rodrigue Tnum. I s. Debent autem in exploranda volunt

te illae tantum fieri interrogationes, quas praescribit Trid. ad hoc tantum, vi dignoscatur, ne puellae sint seductae, aut quoquomodo actae, reliquis omissis interrogationibus, quae ad rem non tertinent,quae ideo in Bulla Psi U. pro-ibentur. Nec debent Epistopi, aut vicarii ad explorandam puellae voluntatem ingredi septa Monasteri , , cum id etiam ex prelie prohibeatur in eadeBulla , quae decernit esse faciendas in

terrogationes ad cratem ferream, licet doceat Tambur. de Iura Abbatum d b. . s. 2 num. o. poli, ex iusta causa puellam

Irofessuram educi e Claustris Monia. ium,& perduci in Ecclosiam exteri rem, praesertim si intra Claustra adesset suspicio, vel periculum subornationis. In casu autem, quod in exploratione non inueniretur puella sibi constans. tenentur Episcopi, vel Uicarii termianum pr figere quindecim, vel viginti dierum, in quo deliberet, quid sibi agendum sit, quo elapso, Episcopus admittat, vel non admittat ad habitu,& prosessionem, ut habetur apud Ca

Si vero Episcopi, vel vicarij omitteret

explorationes eiusmodi, peccarent mortaliter, quia agerent contra praeceptum rei grauis indictum a Concilio I non proinde tamen esset irrita

puellae prosessio, quia in Concilio non

ponitur decretum irritans, & deberet poni, ut as Serit Palqualig. in addit. ad Lauret cum Rodrique Z, Sanche Z. Ba bos Tambur. N alijs. Tenentur autem praelactae Monasterii ante mentem prosessionis certiorem facere Epitc pum de tempore protessionis, ad hoc, ut Episcopus exploret voluntates ea runa, quae stini proseisurae & si id omi terent , poena ni suspensionis ab ossicio statim incurrunt, ad arbitrium tamen

Epithopi relaxandam.

LEX CCLXV.

Adhibenda ab Episcopis diligentia, Ut Ad Mares singiuis me ibus confessionem faciant suorum peccaIstrum. O S crosancti In Euchar tiam humani.

EX vel bis Concilii cap. IV. sis. VIR de

Regul. in quibus haec diligens atteistio demandatur Episcopis, oritur qnae stio inter Doctores an Decretum Co-cilii contineat praeceptum pro Montalibus. an vero tantum consilium comsitendi singulis mentibus i pleriquc enim

Disit illed by Coosli

310쪽

PRUDENTIAE

enim volunt eontinere praeceptum cuNauar. in Manual. cap. 2 I. alij vero non,

cum Pellig. Tamburi n. & alijs . At hanc quaestionem sine fundamento agitari puto ego, cum mandatum Coisci iij siit ad Episcopos, ut id curent, non ad Moniales, ut id agant. Deinde mandatum Concilij ad Episcopos circa hoc

in eo consistit, ut admoneant Montales, non ut praecipiant ; est enim maximum discrimen inter monitum . &praeceptum I quapropter dicendum est ad summum ex praecepto Concilii, te

neri Episcopos per se ipsos vel per Co

fessores, ut singulis mensibus Confit antur peccata sua, atque Eucharystiam sumant; neque enim disponit Concilium de tempore, in quo Moniales debeant confiteri,& Eucharystiam lumere, ted solum, quod in earum Constitutionibus de hoc admoneantur pro singulis mensibus, ut patet ex verbis Concilii, quae videntur tantum obligare Episcopos , aliosque Conlata res, ut hanc admonitionem faciant inserere in Monialium Constitutionibus,vndescolligitur tantum Moniales esse monendas ex vi Constitutionum de hac re, non vero, quod ipsae Moniales habeant praeceptum de confessione, &Communione singulis mensibus. Opti. me tamen consultum erit ipsis Monia.

libus, si id agant, cum maxime id spectet ad vitam religiosiam, quam profitentur , & ad inclementum perfectionis ad quod tenentur;nec debent Conis fessores in hac re tanti ponderis esse nimis indulgentes, vel negligentes , ita

tamen . ut temper maxime curent, ne

sacrilege talia Sacramenta suscipiant. An vero possint Episcopi indulgere Monialibus, ut Eucharystiam seruent in Ecclesia interiori,vel intra septa Mo

nasteri j, videtu ad omnino negandum, tum ex Concilio Trid. cap. Io. de Regis.

ubi hoc prohibet Monialibus , non obis stante quocumque indulto, & priuilegio; tum ex S.C. quq in colle. . ad hunc locum ait, Eucharistiam niuio modo in Choro M onialium, sed in exteriori Ecclesia esse seruandam, quidquid dicat in contra

m. . ubi ex priuilegio Clementis VII. concesso Monialibus fratrum Minoia docet, posse Eucharystiam asseruari in Ecclesia interiori in loco decenti,quod

tamen est contra praxim.

LEX CCLXVI

Bis, vel ter in amo indulgendum Montaliubus, Ut possint confieri peccata Daco mori extraordinario.

Hoc in leuamen conscientiae coracedendum est ab Episcopis cuicumque Monasterio Monialium, sic praecipiente Trident. ubi agitur de hac materia s & quod tenentur facere Episcopi cum Monialibus sibi subiectis.

tenentur facere etiam superiores Regulares cum suis Monialibus, ita tamen , ut etiam Confessores Regulares

extraordinarii a suis superioribus electi approbentur ab Episcopis, quod deciarauit S. C. resoluens dubia supra Constitutionem Gregorij XU.Non possunt autem Episcopi, nisi iusta de causa Cois

fessiores Regulares praesentatos a suis superioribus reprobare, quae tamen eausa sussicit, quod sit cognita ipsi Episcopo . Possunt tamen Episcopi deputate Conlaffores extraordinarios pro Monialibus cuiuscumque ordinis sint, dummodo pro Monialibus sint approbati , quemadmodum etiam id facere possunt superiores Regulares , qui ta-

-men ex declaratione S. C. non tenentur deputare Confel Sarios alterius O

dinis, ut quidam olim existimarun i

SEARCH

MENU NAVIGATION