Epicteti Stoici philosophi Encheiridion item, Cebetis Thebani Tabula de vita humana prudenter instituenda. Accessere, Simplicij in eundem Epicteti libellum doctissima Scholia. Arriani commentariorum de Epicteti disputationibus libri quatuor. Item, no

발행: 1595년

분량: 373페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

a s IMPLICII

. solent: ut pr meditatione ad illa assuefacti,cum aduenerint, non perturbemur. Nam qui ita se parat, is&cum non acciderint illa, gaudebit, ut euitatis iis quae meditatione ipsius iam quasi acciderant: cicum acciderint aliquando, eo tranquillius Sc tutius . . ea suscipiet, quod exspectauit. At dices: primum so- re timidos &ignavos, qui aduersos rerum exitus subinde cogitarint. Deinde, molestam esse omnino fixam tristium eventuum cogitationem, quae quidem diuturnitate temporis augeatur, si negotium prorogetur. Itaque Demosthenicum illud magis laudabis,qui suadet semper omnes res honestas suscipiendas esse cum bona spe: & quemcunque Deus euentum dederit, magno animo serendam. Sed heus tu, si Demosthenes eam spem bonam di-Qm cit quae conatu bonarum rerum nititur, qualiscun- Π be'i 4 quesit exitus, cum Epicteto plane consentit, nisi voco ερ- quod methodum non adiicit, qua magno animo serenda sint quaecunq; Deus dederit, etia in si asperrima fuerint. Epictetus autem ferendi rationem tradit, pr meditanda natura rei quae & nos deceat,& nonnunquam molestiis dc disti cultatibus implicata sit. Quae utroque modo tolerabilia fiuut: tum propter rei ci dignitate dc utilitatem, cum quam Olesti ε nonnunquam sistat coniunctis: tum quia praemeditatae sunt, neq; praeter spem acciderunt. Sed si Demosthenes eam spem bonam appellat, qua& sa Improuisa ius conseruetur, Jc periculum euite turri vix,ac ne Vix

relagrauius quidem fieri potest, ut is qui spem salutis atquesu

terrenς. cessum perpetuo foueat ingruetes calamitates moderato di aequo animo serat. Neq; enim corpus ne que animus subitas mutationes sine perturbatione fert : mdcanni tempora licet eoru mutatio paulatim fiat morbos plerumque gignant. Neq; vero timidos, ignavos, incestos, ista dissicultatum dc pe-Rbi haes/sti xiculorum praemeditatio efficiet. Nam si actionem cia eu/nim A bonam & Vtilem esse animo hoc est homini ra molestia eo- tio monstrarit,xametsi non absque periculo, ut bonita audis. 4ςsiderium dc fidentes & actucios facit : sic periculit cogitati-

42쪽

cogitationem id consolatur, quod rectae rationi par-Merint, quae praeceperit, expetendum illud opus etiam cum periculo fuisse. Nam periculum dc damnucum ad corpus & res externas pertineant, non proprie mala sunt nostra, nostrarumve rerum, si modo sapimus.' rilitas vero rei honestae, vel cum sericulos icipiendae, cum sit animi, hoc est bonorum nostrorum: multis doloribus, damnis, exiliis & ignominii S aequari, ac potius praeponderare potest, de excellentia boni consolari. Omnis enim homo

bonum maius cum minore malo coniunctum ample sui , praesertim si bonum esse nostrum, malum Vero alienum esse videatur. Caeterum non verbis tantum & labiis ista leui quodam impulsu animi, sed vere & ex animo dicenda sunt, ut discrimen illud in vita & moribus appareat. nam tum quo pamcto adhuc tristis & anxius, difficultates honestis conatibus interdum obiici solitas exspectabit Z Nam illud ipsum ijs qui nature congruenter vivunt, maximo solatio est, quod non citra aerumnam, sed cum

periculis, vitaeque discrimine id quod bonum est, amplectuntur. Declarat hoc Menoeceus,&alii qui Menoeceus. se pro patriae salute Dijs Manibus deuouerunt Et si autem Epictetus id quod vult, exemplo vilissimae Not ct errei docet: tamen simul orationem suam per ea quae t ζηζmpis multis, saepe accidunt, clariorem facit, & mento. 6pcβci xiam atque assensum auditorum excitat: simul id I 'ς quod ipse statim subiicit tirones in minoribus

primum exercendos esse monet, ob eas causas quas ante diximus. Sed possunt haec etiam ad mai ra transferri, quae cum maioribus sirpe periculis F uctu bona coniuncta sunt,&in ijs rei natura nobis digne coim conseientia sideranda, una cum euentibus eam non raro con- Liandum: sequentibus, ut quisque secum constituat, se ea euentu non quoque, si inciderint, moderate laturum esse. Sic dolandum. enim naturae sis statum tuebitur, si &bonae actionis fructum capiet,& euentibus non pexturbabitur.

Nam si perturbatus fuerit, seque in malis esse putauerit: aut initio non recte iudicauit luscipiendum

43쪽

id essie: aut,si tum recla,nunc effoeminatum in modum & timide perturbatur, mutatque sententiam quae utraque contra naturam sunt

EPICTE TVS.

Homines perturbantur non rebus, sed iis quas de rebus habent opinionibus.verbi causa: Mo=s non ess malum. Alioqui enim Socrati ita visum esset.. Sed opinio de morte est, qua malum eam faciat. Cum igitur impedimur, aut distrahimur: non alios culpomus, sed nosmetipsos, hoc est,nostras opiniones.

bu morte

tiaralia sunt vis iuersalia. Hac nus exposuit, quo pacto fieri possit, ne dita

ficultatibus , quae comitantur actiones, perturbemur. Cogitandum enim, fore ut eae sequantur: de statuendum, rem esse nihilo minus suscipiendam. animo praemeditatione confirmato. Nunc aliam rationem tradit ab ipsarum rerum natura sumtam, quae dissiciles esse videntur, nosque perturbant rexemplo hic usus non paruo, sed morte, eorum quae nos perturbant maximo. Nam eo quod propositum est, peream demonstrato: multo magis in iis quae minus atrocia videntur, demonstratum erit. Ait igitur,res quae nobis videantur acerbae accidere. ideoque nos turbent, ut in periculo constitutos neque accibas esse per sese, neque veras nostrae perturbationis cautis. Sed opinionem de earum acerbitate conceptam esse, quae nos perturbet: atque ostendit, mortem immaturam humana vi illatam, quae omnium atrocium rerum atrocissima videatur, non esseatrocem. Ostendit autem paucis ille quidem, sed accurate& cssicaciter,hac argumentatione. Qiiqnatura terribilia sunt, omnibus terribilia videntur: ut natura calida, frigida, pulcra,&alia id genus, mnibus talia videntur, iis praesertim quorum natura integrior est, &prudentia maior. Mors non omnibus videtur terribilis, nam Socrati terribilis visa non

44쪽

t. st

quibat itassiis

stis

visa non est, qui cum eam effugere possci, sustinuit tamen: totumque illum diem apud amicos immortalitatem animorum declarauit, & qualis sit repurgati ix plilosophorum vita edocuit. Concluso quoque ex ijs quae possita sunt perspicua est, mortem suapte natura non esse formidabilem. itaque mors ipsa nos non peturbat: sed opinio de mortis atrocitate, ea est quae nos perturbet, neque mel amarum est: sed icterici affectio id amarum videri facit, ob redundantem in eo amarum humorem. Is humor expurgandus est, ut naturales rerum qualitates per cipiamus. ita hic etiam opiniones de rebus corri- gedae sunt, adhibita regula nost arum & alienarum rerum, quaeque in potestate nostra sunt aut non sunt, qua bonum & malum nostrum iudicemus. Quod si mors in nostra potestate sita non est: mala non erit. Quae si non animi, sed corporis malum est: nostrum malum non erit. Plato autem, dc Platonis Socrates, eam etiam bonam esse, di melio Socrates se rem vita corporea pronuntiant: nec his quidem Fiato mortε bonam, illis vero malam, sed in V niuersum bonam mira pras omnibus. Nam Socrates iii Phaedone dicit: Fortas- rtint. sis hoc tibi mirabile videtur, si hoc solum caetera. rum rerum sit simplex, neq; unquam homini malu accidat, ut reliqua omnia. Vnde etiam praestiterit esse mortuum quam viuere. In Legibus autem, plato suis verbis idem affirmat, hoc modo: Coniunctio corporis & animi non est praestantior separatione, si id quod sentio, dicendum est. At Epictetus mortem ut hominum opinione maxime sormidabilem, instituti sui probandi causa adhibuit. Sed D quia unusquisque nostium quamuis calamitatem Θ morte grauiorem ducit serenim aliquando dolore in inon modo vehementi urgente, statim mortem optamus: cum pati pertate vigemur, Pauperta icinmorte grauiorem ducimus licet in his etiam eadem uti demonstratione, qua Epictetus de morte Catapotia. usus est. Nam vehementitum os cruciatus in mor- Sectrones.

bi etiam plebei j homines vltro admittunt,cum se, Vsiones.

45쪽

6 SIMPLIC II

mercede etiam medicis numerata,secandos 5c Vrem

dos praebent. Et si enim hoc vitae causa faciunt mortemque maius malum iudicant: at ferri posse dolores, si expedire videatur, hoc ipso declarant. At Laconica Lacedaemoniorum adolescentes, terribilem illam verbera. flagellationem ultro gloriolae tantum causa sustinebant, tolerantia pene ad necem usque declarata, idque eos aequis animis dc alacres secisse constat. A- : lioqui enim ultro in tale certamen non descendissent. Sic autem erga illos cruciatus affecti erant, non quin cruciarentur, etsi sortasse minus quam inexercitati de delicati: sed quod persuasum haberent,

' cruciatus ese ornamenta potius & commoda viri liter cos tolerantibus oc sine perturbatione, quam

Paupertate malum. Ne in paupertate quidem mali esse quie- non usa ma- quam dixerit Epictetus. Alioqui enim & Cratetitam. Thebano ita visum esset, qui bona sua reipublicae concessit,cum dixi siet:

Crates Cratetem priuat hac pecunia. actum demum se in libertatem assertum putauit, cum diuitias paupertate commutasset. Adeo neutrum horum natura tam est graue atque intolerabile, ut nobis videtur: sed Sc contrariis suis aliquando utilius, cuad nosmetipsos, hoc est, nostrum rationis compotem animum eorum usum retulimus. Opus igitur

est, ut qui se a talibus perturbari nolit, rectas de ijs habeat opiniones. Quod cum in nostra potestate sit illud etiam in nostra potestate erit, ne perturbemur , dc magnum ad id nobis asseret adiumentum, ut ijs etiam, quae in nostra potestate non sunt. ita: utamur, quali in nostra potestate sita essent. Etsi enim an ignominia assiciar, an pecunia spolier, an vapulem arbitrii mei non est: at recte de his sentire, Rerum ad- non ea esse mala, sed saepe utilia, penes me est. Talenerorupem autem decretum satis est ad illud, ut huiusimodi nereulis exose accidere quidem videantur: aut si acciderint, noxianat avisu. non iudicentur,sed interdum conducibilia. Qui uis enim, ut ego quidem existimo, pulcrius nobis, hoc est,animo existimet, in rebus asperis vacare pertu

batione,

46쪽

ball

batione, luam non incidere in res aduerses: eoque pulcrius, quo res aduersae grauiores asperioresque Iuerint. Vt enim corpora velle mentissimis quibusque motionibus quae quidem eas scri equeunt, maxime exercentur, tam ad valetudinem quam ad vires & celeritatem: ita & animi, ut ubi opus est, ali quid qua facili me&tranquillissime seratur. Quod duabus hisce rebus consequemur: Vna, Vt Vcte ς ρὸ is Gijs sentiamus, altera. ut praeparati ad ea simu , cum pi L. , tractatione corporis asperiore, quae ad omnia op- portuna est, quaque fit ut multi improbi homines verbera, di ea quae dolorifica censentur, contem nant: tum praemeditatione & exspectatione, quae omnia in nobis sita sunt. Quod si neque mors,nec huiusmodi quicquam terribile est, constat, neque ipsa. neque eos qui illa inserunt, perturbationis iambis esse causam,sed nosmetipibs, nostrasque opiniones. Nunquam igitur causa perturbationis nostrae alteri ascribenda est, sue is dolor sit, siue metus, siue quid aliud eius generis: sed nobismetipsis, & nostris opinionibus. M

E PICTE TVS.

AZios accusare ob calamitatem suam, hominis in ineruditi: seipsum, eius qui erudiri coepit.

Necse, nec alium, eruditi.

Cohaeret hoc cum sit periore sique coniuncti ne addita legeretur: Nam ineruditi munus est,alios accusare obstiam calamitatem: cause recte exponeretur,cur alii no accusandi essent ob ea propter quae nos perturbamur, timemus, dolemus , aut in malis esse nos existimamus. Hoc enim ex institia nobis usu uenit. Deinde ineruditi affectioni recte annectit eiusti abitu, qui erudiri incipit, & qui iam est eruditus. Hic enim, ut naturae congruenter vi

47쪽

exsequimur

uens, nec unquam suis desidet iis frustrandus, nec in ea quae declinat incidens: neque in ullo se malo esse putat, neq, ullum accusat ut auctorem suae calamitatis. Sed is qui erudiri incipit, interdum frustratur suis desideriis ,&inea quae vitat incidit: quia tum . in agendo brutas etiam affectiones adhibet. Sed diuisione rerum,quae in nostra potestate sitae striat, aut non sunt, occupatus, nouit seipsum sibi auctorem esse &frustrationis& calamitatis: non autem alium, si quando bonum aut malum suum in rebus alieni iuris collocarit. Cur autem dixerit aliquis,

is qui erudiri coepit,cum in se bonum S malum suum positum esse norit c nisi enim id sciret, seipsum

non accusaret peccat, ut seipsum accusett Aneo sit,quod cognitio bonorum& malorum antecedit, ut quae rationis nostrae sit actio, sed non statim in omnibus brutae assectiones se accommodant, conformant &subiiciunt rectae rationi: praesertim vero cum ob socordiam & dis lutionem rationis, de continentem brutae partis motionem corroboratae perturbationes quasi tyrannidem occuparint. Sic

affecta fuit ea quae in Tragoedia dicit: Sciam licet quod aggredi parem nefas,

Tamen ira mentis omne consilium premit. Quamobrem ad tempus boni consulendum est, si ratio partim cogendo, partim veluti magico carmine deliniendo, affectus in suam sententiam pertraxerit. Nam tum rationis etiam cognitio fit euidentior, α scientifica, & omnis dubitationis expers. Non mirum igitur,eos qui erudiri coepei ut, peccare interdum, avectibus nondum plane subactis, & ratione nondum secundum scientiam agente : se i psos autem accusare, & non alios, ob diuisionem illam rerum nostri&alieni iuris utcunque admissam. Prorsus ineruditi autem saepe S multum peccant, quod o ob assectionum commotionem, de ob rationis ignorationem verum bonum & malum nondum diiudicarunt, neque se a bruta natura vel nuda cogitatione remouerunt. Quam dico bilitam

48쪽

tam natura 3 Quod nos ipsos naturamque nostram esse corpus opinamur, auari autem a diuitiis pen- det. Peccamus igitur cum ineruditi sumus,propte- . rea quod bonum & malum nostrum in rebus cxternis collocantes, quodnam verum bonum & malum nostrusit,& unde sit prorsus ignorantes: eos nobis malorum auctores esse putam', qui aut aliquid nobis adimunt nostra opinione bonum, dc appetendum in rebus externis, aut in ea coniiciunt, quae a nobis declinantur. Neque vero externa ista, quae vel in bonis vel in malis habentur, omnino talia sunt, sed interdum utraq; rationem contrariam habent. Quapropter ineruditi adolescentes, paedagogos, ut Moim πι- a quibus male tractentur, oderunt: cos vero a qui-- φιλε bus ad voluptates inuitantur, diligunt. Epictetus κ9λακῆς.

autem paucis ille quidem, sed notas euidentes nobis exposuit, qui b. eruditi ab ineruditis & tironibus Eruditi.

discernantur. Nam eruditi ab omni errore & peccato remoti,ob rationis persectionem,& brutae partis cum ea consensionem dc obedientiam, neminem unquam accusant ut ullius sibi mali auctorem. neque enim in ullum suum malum vel ipsi sese coniiciunt, vel ab alio coniiciuntur, siquidem eruditi sunt. Quia si. eruditi sunt, non in rebus externis malum collocant. In eruditi autem utraque de causa Ineruditi. errant & peccant, eorum ci ratione & bruta parte male affecta: atque aliis suum vitium imputant, quasi id in rebus externis inesse cernerent. Est autem & facile & iucundum , & indoctis omnino dignia m. culpam eorum quae ipsi deliquerint, in alios conferre. Qui vero erudiri incipiunt, & principia Tirones. salutis habent: etiamsi peccarint, &in malum ali quod inciderint, tamen ubi sit malum, & unde nascatur, sciunt, & quae sit ortus illius causa, ideoque illam accusant. Neque quisquam opinor, his iudicandi velut instrumentis utens, unquam errabit in

diiudicando statu eruditi, ineruditi & tironis. Nam mer se paca proprie est eruditio, cum puer qui in nobis est, a duUM ira PMdagogo, qui ec ipse in nobis est,castigatur. Puer nobis

49쪽

.. autem in nobis est bruta illa pars,quae cum utile vl- si μ' dei .iri solum iucundum est intenta,ut pueri. PM' -ῖ μ' dariori ux vero est ratio, qui componit di moderax urbruta' in nobis appetitiones, easque ad utilitatem dirigit. Itaque ineruditi, qui puerilem in modum appetitum in vita inconsiderate sequuntur , multu peccant, quamuis ignari ob incuria, nec semctos accusant. Qui vero erudiri incipiunt, hi paedago

in alici edi excitatum iam habent, di pumim edite ineipientem. Quamobrem etiamsi peccant.

tamen quis peccati sit auctor sentiunt, eumque re non alium accusant. Eruditi autem & sa dagogum habent sobrium,& puero iam imperantem, S pue' rum ligatum, & ad suam perscctionem iam perductum: eo quod paedagogo paret,cum eoque cO sentit. Haec enim pueri virtus est.

OB nullam alienam prastantiam esseraris animo. Si equus semet iactans diceret, sum pu or: ferendum esset. Tu vero tum insolenter glori νis,te pulcrum equum habere. scito,equo te bonoseupe hir.. Quid igitur est tuum t usus visorum. Luapropter cum in et a Disorum ita moratu fueru, quemadmodum natu postular, tum efferer u. tum enim ala quo tuo bono lataberis.

nocuit quemadmodum fieri possit, ut in calamitatibus aliunde ingrueritibus tranquilli,securi de alacres stimus Nunc . quales nos in externis rebus. Quar expetendae videantur, praebere debeamus, tradit. Vocat autem eas aliena bona, ea ratione quam primum instituit,cum diceret, ea quae in nobis sita non essent, infirma, serua, impedita esse, di aliena. nosque vetat ullius externi boni specie efferri. νπαρ-- autem, hoc est elatio, hic illi non leuitatem, inb- limes spiritus aut arrogantiam significat, Hin

50쪽

eo MMENTARIVS. M

um saepe partem ea voce uti solemus salioquia

non suaderet ur nostris di veris bonis efferremur

sed ut mihi quidem videtur)ἰ memς hic ei significat opinionem inclementi alic imis. & quasi gran ditatis, ob alicuius boni accessionem. Non igitur, inquit. alienis bonis augeri nos atque excellere pu- eandum est. Nam unumquodque bonum. eius bonum est in quo est :& usquo i naturae congruenter assicit. non autem at erius. Q aod igitur in equo bonum est id i psius eqvi est bonum, non nostrum. Sive enim animo ius. siue celer, siue tractabilis est, equi virtute habet: quae nostra virtus non est, eoque nec bonum nostrum,neq; auget nos aut perficit. At dicat aliquis, nonne reium & inst sumentoruin vir' Hrtus ad possessores, & eos qui his utuntur, reserri solet Z Solet illa quidem. Verum asciae Virtus Db um fm. λαν . bonum non facit,nisi ante fuerit. urioniam asciae, ratione aciei dc figurae alia viri' est,alia fabri. ratione artis. Ipsius asciae bonum est acies, de elegantia formae: eaque ad ministerium facit, atq; ad opus quod peream perficitur. haec enim institi menti virtus est. Ad fabri autem persectionem nihil confert. nam illius peculiare bonum in artis rationibus situm est, etiamsi opus externum peius consectum fuerit, siue ob materiam, siue ob instrumenta. siue ob aliquod

aliud impedimentum. Quodnam i pitur, inquit, Bonum M. nostrum bonum est , quo sic assici debemus, quasi misti m.fanostro incremento & perfectionet erius rectam opi' iudieium danionem in primis, nunc usum opinionum naturae

consentaneum id esse dixit: & quod illic πλη, ν

opinionem, hic φι μαιον visum appeliquit. Videntur enim atque existimantur a nobis res tales, aut

tales, alias recte,alias perperam. Atque illud etiam visis naturae congruenter uti fuerit,si res tales nobis esse videantur, quales ipsae sunt: neque commisceantur inter sese & immutentur, ut luxuriam bonum, temperantiam malum existimemus. Re. Viseors stillime autem is visorum usus naturae consenta n tura con neus dicitur,cum appetuntur bona, & declinantur sent ι-

SEARCH

MENU NAVIGATION