Examen thesium theologicarum Iacobi Capelli quas inscripsit de controversijs quae foederatum Belgium vexant & satiusne fuerit tolerari sententiam Arminij, quam damnari. Aucthore Minutio Aquilovicano Friesio

발행: 1629년

분량: 283페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

376. Concordiaeis tura multd majora incomamoda oritura sint,quam mictus ex nonne cessariae Veritatis conservatione sperari possit. Hoc casu quis non malit Veritatis istius praefractum patrocinium deserere dc errori non lethali cursum liberum dare, majoris boni consequendi aut plurium incommodorum evitandorum gratia , quam imporruna ejus propugnatione se aliosque in profundum multorum incommodorum balathrum praecipitat et Verum quidem est, nunquam licet cuiquam Veritatem abnegare, aut Verum dicere id , quod falsum esse credit, contra Semper habendus est hie honor veritati&Conscientiae, ne unquam falsitatis turpitudine aut infamia maculetur. Neque unquam is honor errori habendus est, ut veritatis nomine decoretur. Sed aliud est errorem tolerare , aliud veritatem damnare. Aliud veritatis non necessari defensionem non persequi praefracte , aliud eam impiobare, errorem contiariu Probare. Qui errorem tolerat, ejusque cur sum importune non sistit, quando eum sine damno ingente sisti non posse videt, is ex- rori non cens niit , aut Veritatem non improbat, licet eam non propugnet et , quia alioquin poterat, zelo. Prudentiae hic actua

est,non perfidiae. Et quid ager Capellus,s

182쪽

x s. aliter sentiaNNecessum est ut dicaticoncordiam coli non posse in Ecclesia cum ias,qui objectum Praedestinationis statuunt hominem nondum lapsum, sed increatum adhuc aut integrum; quia cum Veritatis divinae, quam in Synodo Belgica Gallica asseristam esse credit, Ma quas ad extremulati- tum non distessurum jam credo cum caeteris Gallis juravit, dispendio fit. Deinde, necesse est ut dicat, concordiam coli non posse, cum ijs, qui statuunt, actionem, qua

Deus homine emcaciteriqnvertit,non esse nisi moralem,uti Camero alijque Contrariu enim definivisse vult Synodum utram-quri Belgicamri Gallicam. Tettio, necesse est,ut dicat,eoncordiam coli non posse cum ijs, qui statuunt, Remissionem peccatorum sufficere ad Iustificationem nostri, Impu- tationem justitiae Christi activae no esse necessariam ad ejus perfectionem. Hanc enim Sententiam ex Catechesi Heydelbergens quae in Synodo Dordracen approbata est, e presse apparet erroneam esse ut jam alia

non allegem. Quid hic dicet CapellusΘUt ut sit, ex hisce, quae prima hac Disputarione sua Capellius ioposuit, liquido apparet, quid de tota Sequente ipsius Disputatione statuendia sit. Hypothesis tantum

aci Thesin applicetur.Thesis Capelli est,uti

183쪽

ex praecedentibus4 imprimis ex secunda Diiputationis Thesi sexti in terminis liquet curaudum esse risuribata Eeelesia m

verba ipsissima Capelli sunt. Unde colligo, ubi vel metus , vel periculum novarun ordium est, vel ubi tutd veteres sordes elui possunt , ibi Doctores aut Pasto es , qui sordibus istis polluti sunt, tolerandos non esIe Tota itaque Disputatio haec uno Syllogismo comprehendi potuisset, cujus Ma-jo Propositio est Veritatem tanti faciendam esse, ut non toleretur doceri quicquam, quo ea maculari potest Minor Propositio ArminiiDoctrinam continere ea, quibus veritas divina maculatur. Sed noluit Capellus ita aperte Sententiam suam proponere. Multis ambagibus S prolixis primam Propositionem involvere maluit tegere minorem autem mirifice exaggerare, ut speciosior videretur damnatio , innotibus pluribusque nixa fundamentis.

Quo tamen ipso Disputationem totam sequentem, quam inscripsit Satiust fureis, Doctrixam Armini tolerari, quam daamari: ineptissimam reddidit, de quidem multis modis. i. Quia si vela est Propositio illa Capetii,

184쪽

Capelli , tum profect ineptum est, postea

adhuc quaerere,an satius fuerit tolerari, qua damnari Doctrinam Arminij. IIumenda tantum eratPropositio minor,& probanda; Inde enim Conclusio necessario sequitur. Tantum autem abest, ut hoc Capellus Secerit, ut contra praepostero planc ordine quaerat Satiustne fiserit damnari,an tolerari Doctri nam postquam am assumsit, Armini, Doctrinam non tantum continere ea, quae falsa sunt, veritatem maculant, sed etiam per quae fundamentum Religionis Christianae convellitur, id quod toties antead disertis plane verbis Thesi decima Disputationis Secundae asserit. Si enim toleranda non est vel ista falsitas, quia Doctri-

nae veritas maculatur, quomodo recte quaerittir, an tolerari potius debeat, quam da

nar ejusmodi Doctrina falsa , quae ipsum fundamentum Religionis convellita Hoc enim est qu rere, an damnari potius debeat, quam tolerari id, quod prorsus intolerabile

est judicio ipsius Capelli. II. Querit hoc

postquam jam ante asseruerat, Doctrinam Arminiscasi reses cipsa contineres, quς olim in Concilijs quamplurimis , vetetibus Orthodoxis damnatifuerunt, Sc quas jure merito damnatas esse vult, non tantam tanquam falsas, sed tanquam intolerabiles, M puta

185쪽

lagianprum. Atqui quis non judicet, inepte ab aliquo quaeri, an satius sit, hanc aut illam Doctrinam tolerari , quam damnari , qui jam ante asseruit, Doctrinam illam olim jure optimo in diversis Concilijs Nationalibus QProvincialibus , ut intolerabilem, damnatam esse Imis quis non quaeri id inepte judicet ab eo, qui credito profitetur, Pastorum officium esse,ut sordes potius omnes arceant atque expurgentae grege suo, D m ut ullas seu veteres seu novas doceri tolerent Posito enim, qudd omninδα pellus non dixisset, Armini, Doctrina continere ea,per quifundamentumReligionis Christianae convellitur, aut quae olim in Concili, antiquioribus damnata sunt, sufficiebat si assiimsisset tantum , eam falsa, erronea continere; quia satis est Capello ad hocjut Doctrina aliqua doceri non permittatur in Ecclesia, quis dea falsast Ο-mnis extim falsitas Capello noxia est, quiasbrdes continet in se regi inficiend. quae eluendae potius sunt , quam tolerandae. Hoc autem ita esse, colligo ex ipsis Quaestionis turminis , quos Capellus format.

Arit enim, an o letari satius fuerit Do-

a tolerari

186쪽

tolerari ae non tolerari. Vult itaque, Sententiam, qualiscunque tandem ea sit, si tanquam falsa damnetur , tolerari non posse ne debere. Nam si falsum aliquid esse tanquam falsum damnari posse credidisset, quod nihilominus tolerabile esse cieipsa etiam tolerari posse sensisset, inepte opposuisset tolerari, damnari. Neque ero per damnari intelligere potest damnari non ut falsum , sed ut intolerabile. Tum enim absurdissima nihilominus esset Quaestio, An satius sit , Doctrinam Armini, tolerari,

quam damnari, ut intolerabilem 3 Si enim intolerabilis non erat , quo jure quaeritur, An satius velit damnari eam, ut intolerabilem , qu m oleia1 Si intolerabilis erat, quomodo non absurde quaeritur , An satius fuerit eam tolerari , qu i damnari

Ex Labyrintho hoc non video quomodo se Capellus possit expedire. Videtur quidem aliquando judicares, Sententiam Arminij tolerari potuisse, cita loquitur hic illic, ut

non omnino tolerantiam omnem damnare

videatur Sed sit quis ea, quae alibi dicit, cum ex professo de Tolerantia agit, cum ijs conferat , fateri cogetur, Capellum aut Fbi non constares, imo sibi ipsi imprudenter contradicentia loqui , aut studio hic illic diversa quaedam dixisse, ut

M a mentem

187쪽

mentem suam tegeret,&, si forte premeretur effugio locum statim reperiret , aut si eadem consentanea dixit, sub involucro ambiguitatum latere voluisse. Ita cum Thesita. Disput secundae ait: omnino Be αρο-

tuissent eam,ut in alijs,se in Arminis tolerare, si simplieite eam in medium praeuolset Armi

mus, ut Melaniaton in Loeis commuinwm videtur utique tolerantiam docendi concedere. Sed si quis ea cum Disputatione tota Uaecedente, de cum Thesi sexta hujus Disputationis alijsque conferat, necessum est

ut credat, Capellum aut plane contraria sibi dixisse, aut istis verbis talia quaedam dicere voluisse, quae revera nihil minus, quam tolerantiam concedendam esse arguunt. Etenim incertu est,utrumCapellus de tota Arismini, Sententia, an de Sententia ejus sola circa objectum praedestinationis loquatur a. Incertum est, quomodo Capellus credat, Melanchionem de re hac tota locutum esse.

3. Incertum est, quid illud sit in medium proferre quid simpliciter in medium proferre utrum ijsdem verbis,an aequipollentibus efferie,vel tantum proferre in meo dium in Consistorio,in Classe, in Synodo, an etiam in suggestu pro concione, in Ocriptis libras lue publicas, lan ita, ut Demo rc intelligat mentem proferentis, an vero

188쪽

ut quilibet eam intelligat,&de veritate ejus persuasus esse possit: Denique,uuid illud sit tolerare ut in alijs qui enim sunt isti alijr

An Doctores Pastores, an ver privatiὸ Si Doctores Pastores;ubi tolerant Doctores ejusinodi,& quomodo' Si privati; quid Tolerantia ista cum hac, de qua agitur, habet commune aut similes Certe, si propius omnia haec explicaret Capellus, tum demum constaret manifeste,qu m aut dissi lmiliter sibi ipsi aut callideri tecte haec dixerit. His addes, quod cum de tolerantia loquitur hac Disputa. Secunda, ita de ea loquatur, tanquam si per tolerantiam intelligeretur di luta quaedam & incircumscripta licentia , qua cuique liceat impune semientiam adversariam vellicares, traducere, insectari , respuere,& acerbe damnare, uti

apparet ex responsionibus ipsius , quas Thesi ultima Disputationis prioris alie-sibus 3. . Disput posterioris facit. Quo quid ineptiusὶ Quis enim, qui ullo,vel Dei Vel proximi amore vel salutis propriae desiderio tangitur ejusmodi licentiam aut sibi dari cupiat,aut alijs concedata Quid foret Ecclesia alitis, qu1m forvi litigantium Quid ambones & cathedrae, qu m arenae

lgi di xoria: Quid c tus Christianorum,

iam pugilum & luctatorum circuli mise

189쪽

quis tolerantiam sibi Malijs concedi cupit,

is eam nullo alio fine concedi cupit, quam ut pax fraterna tant,st certior , tutior diuturnior in Ecclesia. At quisquis istum agendi modum, istam effraenem licentiam postulat, is finem istum sibi propositumh Dere non potestinihil enim est,quod ad tu bandum pacem concordiam,animosq; in se mutuδ irritandos efficacius est,quam vaga ista Mincircumscripta contradicendi licentia Patietur itaq; facile circumscribi libe

tatem istam cancellis iustitiae , iram degeneret Lubens abstinebit ab omnibus istis agendi modis, quibus jure ostendi

frater possit, ut ab ijs idem abstineat facile impetrabit Sententiam suam dicet modeste cum prefatione licite amicςque dissensionis; utque idem alius faciat, haut invitus permittet plane uti in explicationibus varijs locorum sacre Scripture fieri solet apud Reformatos,&apud Catholicos in omnibus,quae abEcclesia praxis defini ta non sunt. Et hoc cum facit, quis, quaeso, offendetur Quis non gaudebit tam placida animorum consensione in medijs Sententiarum dissidijsi Quis non excitabitur in amorem liberum veritatis Quis non cum voluptate ponderabit, quae hinc inde cum

lumina modestia adferuntur,rationum momentap

190쪽

menta Ei ut ut hisce vel illis adsensum prς-beat, qui propterea vel hilum minus ama bit eum, quo dissentietr Christita aninius ita comparatus est, ut adversarius senrentia multis esse possit, inimis nemini eme velit:

Dissentire bonos etenim de rebus ivdem, Incolamιtieuit fleve amicitιά. x lDenique inepte movit hanc sententiam Capellus: Videri enim vult veri studio po- timmum ductus examen ejus instituere, cualiam caussam subessi vel caecus videat. Nempe damnata jam erat Sententia Arini- nix, non tantum tanquam falsa, sed etiam tanquam intolerabilis,& damnata solemniter in Conventu tali , in quo Calvinisticarum Ecclesiarum calculi ut consentirent, laboratum fuerat. Gallicae Religionariorum Ecclesie damnationem jam acham juramenti inusitati religione nrmaverant Damnatio ipse . quod eam secutum est schisma, proscriptionibus, edictis, persecutionibus, cine denique ac sanguine oppressis-rum sancitum erat. Princeps Sedanensis damnationem factam ratam eme voluerat,&jam locis suis moveratiquibus damnata et triumphataSententia non omnino displic

bat. Principis jussibus hac in re non obluehaturum Capellum , facile erat colligere: quippe qui ante damnatione facta Collagam suum

SEARCH

MENU NAVIGATION