Examen thesium theologicarum Iacobi Capelli quas inscripsit de controversijs quae foederatum Belgium vexant & satiusne fuerit tolerari sententiam Arminij, quam damnari. Aucthore Minutio Aquilovicano Friesio

발행: 1629년

분량: 283페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

suum D. Tilenum, .iem in partes Armiiiij jam concessisse certum ipsi erat, orthodo

xum ex cathedra pro concione renunCiare non dubitaverit, nulla alia ratione adductus, quam quδd Princeps ita vellet juberetque. Post haec omnia credimusne Capellum, tactio veritatis adductum, Quaestionem hanc disputandam proposuisse , quidem quaestionem, quae tota tacti est , de quo ipse nihil, nisi per rumorem aut famam accepit , de quo recte judicare ipsi impossibile fuit , nisi intelligeret arcanum Reipublicae, unde tota haec Quaestio ortum habuita Et quae subesse caussa alia potui inquies Nempe calculus Academiae Sed

nensis deerat adhuc, ne alio quam communi omnium Calvinistarum suffragioSententia Remonstrantium damnata videretur: ut

suum adjicerent Ecclesiae Gallicae , Synodum Dordracenam , cui per imperium regium interesse non potuerant, in media Gallia, sub ipsis Regis oculis,totidem verbis ac syllabis Sententiam dicere jusserant,

.novo atque inusitato juramento defectum juramenti sui Dordraceni suppleverant. Non poterat Academia Sedanensis, in meditullio caeterarum sit , acclamationibus tora tantis ps EpHIS NON suum denegare et Cele male igitur illustri opus fuits

192쪽

suit, quo id toti mundo testatum fieret. Hoc Capellus edidit Academiae nomine.

Sed quicquid sit hac de re , Videamus, quomodo quaestionem hanc propositam tractet. Nulla adfert argumenta, quibus alteram Quaestionis partem adstruat. -- tum objectiones quasdam sibi ipsi solvendas sumit, quas alicujus momenti esse Credidit sed quas plerasque ita frigide ac dilute proponit, ut eas facillime , aut pro caussa sua utiliter solvi posse crederet. Nos illum argumentis novis non urgebimuS,DC-que adstringemus fortius quae proposuit: scimus enim frustra nos laboraturos. Nec enim verisimile est, eos, qui in Synodo Dordracena, bam in Aleetiana Charentonensi tam solemniter damnarunt Remonstrantes,unquam in gratiam cum ijs redituros , nisi legibus ijs , quas iniquas de

conscientijs suis intolerabiles censent Re monstrantes aut si omnino vellent, eos, qui tam inique damnati sunt, unquam cum damnatoribus istis sese conjuncturos, nisi in docendo, judicando agendo, vias Onee moderatiores eos inire videant, i quibus Odie eos tam sunt experti alienos, quam qui sunt alienissimi. GaudetR emonstrantes

193쪽

186. se Deo,Conscientiae, latriae suae satisfecisse , quis 'quamdiu cum ipsis uniti vixerunt, morbos eorum ut curarent, pro virili

operam dederiist. Sed quia curari noluit Babylon, quia medicinam respuit,& in eos, qui medicam manum porrigebant, crudeliter saevijt,' vire quotidie non desinit, valere eam jubent , is res suas sibi habeat, ex animo optant. Gratulantur sibi de

accepto repudi libello Deo gratias agunt in dies, quod oculos ipsorum aperueis rit4 magis magisque aperiat , ut videant atque experiantur in seipsis, quibuscum mortalibus uniti antea fuerint, 'idim fglices sint, qudes, morbido isto grege separati sint Anima eorum nunquam deinceps veniat in consessus eorum, in quibus tam crudelia dc sanguinaria consilia agitari vident, quae vel Barbari detestentur ran quibus doceri, foveri rebellionem contra legitimos Dominos, cqdein sanguinem contra innoxie errantes suaderi,Dominatum, Tyrannidem in dissentientes stabiliri, eotissimis documentis atq; experimentis persuasi sciunt. In quibus bona opera commenqdario mala reprehendi no nisi dicis caussa edocti sunt quippe cum in ijs bona adeoque optima nihil prodesses mala adeoque pessima Electis nihil obesse doceatur: Denique

194쪽

i 87onique in quibus libertas omnis proscripta, moderatio omnis conculcata jacet, shismati, seditioni, non necessati, bellis, oppressioni eorum , quos consilijs suis schismaticis obstare,aut non favere vident, Opera datur In quibus scelera,flagitia privata, publica fanda nefanda aut excusantur, aut teguntur , quando ea solum pro salute Ecclesiae ipsorum aut patrata sunt , aut pse trata videri possunt Haec faciunt, ut hi tus , qui jam factus est inter hos , magnus sit adeo, ut qui apud hos sunt ad eos redire , qui apud istos sunt ad hos venire aut non possint, aut non velint. Quod cum itast,non afferemus ergo argumenta noVa, quibus probem satius fuisse tolerari, qu mdamnari Doctrinam Arminij. Quorsum enim id nunc faceret Tantum examinabimus , quid ad argumenta , quae stibi Capellus ipse objicit , respondeat, ut appa

Teat, quam parum considerate, solide Quaestionem hanc tractaverit , inu mparum intellexerit istarum rerum, quae ad Quaestionem hanc recte tractandam scitu

necessariae erant.

Argumentum Primum hoc facit optis quique censen tolerandos Lathera nos. Ergo multo magis Arminis os tolera

Armini

195쪽

tantum eonsentiunt cum irr, quae damnanta in

Ad hoc argumentum respondet hun in modum Valeνα hujus Argumentirensequentia, si me ,aut utrobique paria essent, aut ejusdem generis esset tolerantia , quam agitat -- minishebola, cum ea, quam Ecclesia nostration- redunt aut offerunt Lutheranis. Responsio haec obscutior est, u m ut prima fronte intelligi possit. Nec enim distincte proponit , quomodo caetera utrobique paria non sint quomodo non sit ejusdem generis Tolerantia in sequentibus colligi id necesse est. Nos elucidabimus Responsionem. Disparitatem primo facit Capellus in genere Tolerantiae. Est enim secundum ipsumTolerantia quaedam, quae extra Ecclesiam est; quaedamquae intra Ecclesiam est. Illa est, qui alius alium tolerat in separata communione. Haec, qua alius alium tolerat in eadem communione.

Prima Tolerantia locum habet,uti vult, in ter Calvinistac Lutheranos At de secunda quaeritur. Haec est, distinctio illa, qua argumentum hoc validum elidere hactenus conati sunt schismatici in Belgio,, qua nunc idem tentat Capellus Operae pretium est, ut quid ea solidi in recesse habeat,

examiis

196쪽

examinemus. olerantia extra Ecclesiam in separata communione, aut est tolerantia, iqua quis aliquem tolerari posse credit in eodem Imperio Regno Pi incipatu, Re lpub Civitate, oppido aut Pago uti, Ex lgr. Tolerantia,qua Lutherani Galviniae ltolerantur in Germania, ac qua Lutherani, Calvinistae, Papiae simul tolerantur, ut Dantiscin qua denique omnis generis sectae tolerantur, at in Polonia Aut est Tolerantia, qua quis aliquem toleratri posse credit in diversis Regnis, Principatibus, Rebusi publicis Civitatibus , Oppidis aut Pagis: ut Ex gr: Tolerantia, qua Graeci , qui in

oriente sunt, Latinos, qui in occidente sunt,tolerant: qua Calviniani tolerant Lu- theranos, qui in Saxonia sunt, cisti Calvinianos, qui Genevae sunt. Quando itaque Capellus dicit, tolerari potuiti Armini nos, uti Lutherani tolerantur, explicandum fuerat, quo modo tolerari eos potuisse intelligat; in isto genere Tolerantiae, quo Ex: gi Latini tolerant Graecos, ut longe ab ipsis in oliente ex animi sui Sententia dc legibus ac ritibus suis vivant , quo Genevenias tolerant Lutheranos , ut ij in Sax ni C:etus suos habeant An vero illo Tolerantiae genere, quo Ex gr: Rex Poloniae tolerat Lutheranos, Calvinistas Vc quo

197쪽

in Belgio Ordines tolerant Lutheranos , ut inbsidem Civitatibus, uri Calvinitae seorsim caetus suos faciant. Si primum genus Tolerantiae intelligat Capellus, tum ex ipso sciscitari lubens velim, quodnam illud genus Tolerantiae sit 'olerare enim ita potest quis alterum diversas ob caussas Vel quia existimat, Principi cuique jus esse inuio territorioReligionem talem permittendi ac sanciendi , qualem vult , Malteri fas non esse , jus illud suum Principi ereptum ire. Vel quia id quidem illicitum esseponputat, sed tamen adeo periculosum, sive cum tanto periculo ac dissicultate coluunctum, ut satius sit tolerare , ut Religio errone sub Principe isto vigeat

ejus cum Principe exstirpand Gisia in

periculum manifestum se suosque conjiciat Vel quia existimat, suam cuique Religionem liberam concedendam esse , ac proinde illicitum esse eum, quem quis errare credit , vi cogere ad errorem deseren idum, aut eam , quam credit Veritatem esse,

suscipiendum Vel deniqum quia existimat

eam, quam tolerandam censet, senxentiam talem esse , qu sine salutis damno aut periculo tolerari potest. Si prius se intelligere dicat Capellus , quq ita , obsecro, foret Tolerantia Certe,qui in alterum

198쪽

jus nullum habet , is eum tolerare dici non potest. Si Secundum ista Tolerantia non Iibera voluntate, sed invito, ac tantum non reluctante animo concederetur,4 desineret simul atque cessaret periculum. Si Te tium,tum velim rationem ullam justam Llii de Capellus, cur noti in eadem civitate, oppidori pago Tolerantia eadem legitime concedi possit ac debeat. Si enim illicitum est vi errorem impedire , aut errantes ad deffrendum errorem violentia vel armis cogere , utique si contingat, errorem aliquem Nivitate,oppido , aut pago grassari, a postulat, ut error iste toleretur Q, Omni contra errantem abstineatur. Et hoc imo fundamento Rex Poloniae ni j xus linierat in Regno suo diversi generis sectas Et non pauci Magistratus in Civitatibus , oppidis magis suis, non tantum diversas ejusdem Religionis Sectas, Ted ipsos etiam Iudaeos, juratos licet Christianae Religionis hostes , tolerant , quod Religionis non sit religionem cogere, quod tyrannidis apex sit , animis conscientijs hominum imperare velles, uti corporibus linguis. Si ve15 ad hoc accedat Quartum,quod videlicet Tolerantia hujus modi concedaturi, quia id,quod toleranducensetur, tale est, quod in se etiam reipsi

199쪽

tolerabile est , iussi nulla justa ratio est, cur duplex olerantiae genus statui debeat. Quid enim obstat, 'quo minus tolerantita, quae jure concedi potest in jsdem Regnis, Rebuspublicis, Civitatibus, Oppidis, Pagis , non etiam pari jure concedatur in ho

clem Ecclesjs, in jsdem Templis, in i)sdem

caeli is,in eadem communiones Exempla inulta in contrarium allega Capellus Sed exempla non faciunt regulam. Non enim

quaeritur , quid fiat, sed quid rect uat, quid jure fieri possit. Detur ulla ratio film-

ciens, cur error, qui tolerabilis esta, qui in eadem civitate, in eodem oppido toleratur,non etiam in eadem Ecclesia,in eodem coetu, eadem prorsus ratione tolerari possitὶ

Nulla alia dari potest, neque Capellus ipse aliam ullam dat, quam quia μνitatis in eis

ligionis puritas non tam ανιδιutbquem re μνι potest, buxta eam in eadem Melem Δων permittatur ereor, qu si non 'prematiatur. E qm perieula errori non tam eommori potessoreum isti, qu- ος easu. t Vero , inquam ego ratio haec non sufficit Primo Quiamnori illius mon necessariae ad salutem puritatis conservandae spes aequare nullo moco potest periculum, quod ex separatio ne oriri potest , ac paene necessario oritur, nimiium caritatis de benevolentiae mutuae

200쪽

internecionem. Separario enim , uetecun

que tandem illa sit , raro stat intra mentem atque intellectum uti ex odio aut aegro senim fere gignitur; ita odia alia ex alijs

solet post se trahere. Nimirum ne leviter aut sine graviaeaussa facta videatur,quetruntur primum colores ingendae ruptionis necessitati ut quae primum non nisi majoris alicujus commodi gratia facta videbatur,non multo post necessario propter salutis periculum fieri debuisse credatur. Et postquam aliquamdiu in partibus constiterunt animi, alienatio gignitur, per quam fit, ut vulneris inflicti labia tractu temporis tam longea se invicem disjungantur, ut consolidari postea vix possint. Statur itaque in pertinacibus odiis, ω, quibus illa veluti follibus accenduntur, litibus, jurgijs,par-riumque studijs. Quisque pro tua parte

contia dissentientem contendit tanto animo, tanto zelo tanquam si in damnationis certissimum periculum se praecipitaret, qui transit ad alteram. Hinc fit, ut pars una alteram,qdibus potest,modis maculare studeat , quo eam invisam reddat transitionem impedia: usque adeo ut tandem spes reconciliationis omnis plane decollet.

Colloquia, si quae deinde fiunt reconcilisandis animis , illa fere sunt suspecta, acria

SEARCH

MENU NAVIGATION