Manuductio ad conuersionem Mahumetanorum in duas partes diuisa. In prima veritas religionis christianae catholicae romanae manifestis argumentis demonstarantur. In secunda falsitas mahumetanae sectae conuincitur. Quod opus SS. mo domino nostro Innoce

발행: 1687년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

si Deo non Berunt impediti,cognoverunt evidenter conceptum Disse sine opera viri, natum ex Virgine, Matris integritate servata, in eius nati vitate audire potuerunt Angelos annuntiantra nais tum est Salvatorem , qui est Christus Dominus; quos evidenter sciebant non posse mentiri, utpote beatos. Rursus evidenter cognoscebant innocentiam,& putatatem vitae Christi; insuper audiebantipium expresse dicentem te est Messiam promi sum Ioannis . Ego sum qui loquor tecum. Et Ma thaei Is cum Petrus confestus estet: Tu es Chrisus Filius Dei hiui, iple confessionem approbauit dicens,

cios mississet ad quaerendum, an ipse esset Messias, fatis clare affirmauit,ostendens miracula. 29 Et Joannis II. cum Martha dixisset : Ego eredidi,quia tu es Chrisus ipse tacite approbavit, iam iam facturus miraculum dixit:. Vt credant quia tum milii Zi,intelligens se esse 1llum, qui quasi per antonomasiam mittendus expectabatur. Quod clarius dixit Joannis I .n cognoscant tesolum erum Dese, quem misisti Iesum-Christum: in verba tam clara sunt, aperta,ut nullam amphibologiam , vel violentam,aut falsam interpraetationem patiantur.Praeterea clare intellrgebant Daemones, Christum sacere miracula in confirmationem huius veritatis,iuxta illud, ' credulit homines,quia tu me missisi. Denique ciebant scriptura signa, & miracula, quae de Mes p dicta erant.& evidenter cognoscebant

ra m

92쪽

Omia compleri per Christum ergo vel inuit cogebantur fateri ipsum elle Christum , si a Deo non

estent impediti,ne ipsum agnoscerent. An vero de- facto impediti sint,non attinet ad nos hic disputare Consulatur Pater Suare ibidem fuse hanc controversam tractans; nobis fatis sit cum Augustino lib.

9.de Civitate cap. 2I dicere: sus tantum innotuit Daemonibus,quantum volui tantum autem voluit, quantum oportuit.

3 Quoties ergo homo docet aliquam do strinam,&in confirmationem illius facit verum mira culum,convincit illamelle veram, a Deo: uteia mait Gregorius lib. 27. Mor . cap. 8. Miraculum es in defectu probationisin es auxitium rationis humanae, Ptassensum prisset alicui veritati, supplentque argumentorum defectiim , suntque velut Dei sigillum , ut quod Ermatur,a Deo elle credatur. Sic cum Deus missi Moysen Exod ad populum de Egypto educendum, ut ille persuadere pollet, si Deo mi Lsum , concessit ei facultatem confirmandi suam legationem miraculis, Exod. . cum iussus flet nomine Dei Pharaoni diceres: Dimitte populum meum, Oe.Vt sibi allerenti, se a Deo missiam, Pharao crederet miracula edidit. Deinde Elias 3 Reg. I 8. ut Deum Istaei verum Deum esse ostenderet,ignem de Coelo super holocaustum descendere fecit. Et . Reg. 1 ut probaret se est Prophetam Dei: Si homo, inqtiit, Belsum gnis de Coelo descendat. in devoret te ,

quinquagista tuos: descendit ignis c.

93쪽

16 Caput Tertium.

31 Ipsi etiam Scriba & Pharisaei videntes, Iesum Nazarenum palam dicere, se esse Christum, MMessiam in lege promissum, & in huius dicti confirmationem opera mirabilia sacere,ne cogerentur δε- teri,illum esse verum Messiam , callide ad blaspha naiam confugerunt,dicentes eum virtute Daemonigopera illa facere:plane sentientes, non posse negari, veram esse eius dochrinam, si semel concederent miracula ab ipso facta in eius confirmationem Deum habere Authorem. Ergo vel Pharisaei ipsi certum arbitrabantur, non posse Deum facere miracula iri confirmationem doctrinae falsae, seu in his circumstantijs, in quibus doctrina falsi redderetur prudenter credibilis: sed vero cum manifestum sit,miracula multa a Christo facta in confirmationem suae divinitatis non potuisse a Daemone fieri manet inconcus.

sum ex confessione ipsorum Judaeorum, Christum verum dixisse,dum affirmavit, se este Filium Dei, de Messiam in lege promi illam. Immo Daemon ipse satis agnovit hanc veritatem,dum Matthaei .miraculum unum, non admodum magnum, sussiciens existimavit, ut eum Filium Dei este cognosceret, si in huius rei probationem citet patratum. Si Filius Dei es,aiebat te, ut lapἐ-des Vtipanes iant.Cum enim sciret lapidem non ocse virtute Daemonis in panem converti, eerto deprehenderet,illum esse Filium Dei si in confirmationem huius veritatis miraculum illud efficeret: ergo ex confessione ipsius Daemonis repugnat Deum far

94쪽

Demonstratur Diuisiitus Christi. 1

cere miraculum in confirmationem aliae doetrinae. 33 Vnde alia est ratio de potestate stipernaturali consecrandi,quam Deus hominis libertati committiti, qua potestate licet homo abutatur in pravum finem; tamen Deus, supposita illa prava intentione, supernaturali auxilio concurrit ad faciendum opus miraculosum Alia, inquam, est ratio, quia ex hac promissione, nihil contra divinas persectiones sequitur;immo hic elucet maximus amor Christi eris ga homines, siquidem ut eos certos omnino redde rei de sua praesentia in Sacramento voluit mirac tum illud patrare, quoties verba illa consecrationis proferrentur a legitimo ministro cum vera intentione supra legitimam materiam, licet Sacerdos in ii- aem pravum ordinet miraculum illud. 3 Alia etiam est ratio de miraculis apparentibus,quae patrata sunt aMagis Pharaonis,& fient ab

Anti-Christo .Etsi enimDeus concurrat ad illa miracula; concurrit tamen dumtaxat ut causa universilisn non ut causa specialis, quia illa miracula sunt operi naturalia,& habent specialem AuthoremDiabolum; unde Deo non tribuitur testificatio falsi,quia opera illa astutia Diaboli perpetrata non estent quas sigillum Dei testificantis veritatem, sed sigillum Diaboli persuadentis mendacia Pro quoadverte Daemones multa posse facere supra humanas vires, quae miracula videantur. Ea veris omnia duo plieiter fiunt, aut in apparentia tantum per sensuum

illusionem, aut in rei veritate esse quaecunque hoc

95쪽

28 Caput Tertium.

posteriori modo Daemones faciunt,non aliter sunt,

quam per virtutes naturales causarum,quas nolunt,

es velocissimc Sc occultissime applicant ut supra diximus ex Augustino,&Thoma: ubi autem non est

Virtus aliqua creatura qtuae eiusmodi effectii producere valear,cessat omnis Daemonum opera, dc adsensuum illusiones se convertunt. Quare ubi Magi

Virtute Diabolica applicando activa passivis aliqua opera mirabilia faciunt ad suadendum errorem, Deus illum non confirmat authoritate sua; quia non est author pecialis illorum mirabilium, sed dumta-.xat concurrit ut causa universalis; sicut concurrit ad motu Sindeliberatos concupisccnthe inclinantes in 'peccatum,quin propterea in peccatum inclinet; sicut revera inclinaret si illos motus per se ut causa

particularis excitaret,vel habitum vitiosium directe inclinantem ad peccandum infunderet. Eiusmodi opera mirabilia edet Anti-Chri . stus, de quo loquitur Apostolus r. ad Thesalon. a. Cuius es adueritus secunda operationem Sutunae in omni hirtute signis prodigi, mendacibus,, omni sedu- ctione iniquitatis. Sicut namque Christus in confir- , ' mationem veritatis vera fecit miracula; ita Anti-

. Christus in confirmationem falsitatis fallacia edet signa, prodigia sicut Christus miracula vera faciebat virtute Dei qui est prima veritas, ita Anti Christus miracula falsa peraget virtute Diaboli, qui est Pater mendacij quia vel mirabilia ab ipso facienda non erunt res verae,sed phantasticae; ut si vi-

96쪽

deatur suscitare mortuum , qui antea mortuuS non erat,vel postea vere vivus non remaneat . vel si interia

dum faciat res veras, quae mirabiles appareant , illa non erunt vera miraculi, quia solum exhibebit haec Opera, occulte velocissim applicando causas naturales illorum effemium, qui apparebunt hominibus miraculosi, quia ignorant causam, quae reipsa datur. Id explicat bene Caietanus exponens verba, illa Christi Matth. et . Surgent Pseudo Christi, &, Pseudo-Prophetae:& dabunt signa magna,&pro-

, digia quae Diabolica potestate fieri postulat.)M tu secundum veritatem inquit non excedunt, facultatem naturalium agentium nisi pro quanto, Daemon movere potest aliqua quae naturalia, agentia non movent, vel ad mixtionem vel ad locum,&celerius agere, aut ad contraria statim, , aut applicando ad flectus ad quos natura nun- quam applicaret huiusmodi. Et propterea appare, bunt mirabilia, Mexistimabuntur vera miracula. M Facile enim erit tantae multitudini Daemonum, liberae in suo posse quod modo ligatum est sa

, nare aegrotos, etiam quos incurabiles appella, mus,quas subito in curate vulnera incurabilia a, nobis quasi subito movendo quae intus sunt in

, corpore,&itendo intus secretis naturalium cora, porum,tanquam atomorum, quae non percipimus.

, Et sic de similibus. 6 Aliam rationem reddit Eximitas Dochorvom .a .in 3.pati. disp. 3 I sat. 2, cur licet Deus non

97쪽

3o caput Tertium.

possit facere verum miraculum, quando per illud redditur prudenter credibilis doctrina salsa; possit tamen permittere apparentia miracula,quamvis vi dea per illa decipiendos homines sub specie divinae virtutis, authoritatis Respondet enim, non esse eandem rationem; quia quando fiunt falsa miracula semper,inquit, relinquitur aliquis modus,quo moraliter possint diiudicari, si homines quod in se est, faciant ad cognoscendam veritatem. Prim&bene considerando ipsamet opera, circunstantias eorum. Secundo considerando personam, vitam, Amores eius, qui sic loquitur, operatur. Tertibconsiderando doctrinam ipsim, an aliqua in parterationi adversetur, vel alijs revelationibus divinis sufficienter propositis per Ecclesitam. Denique orando Deum, consulendo scripturas, 'taedictiones in illis factas,& signa data,ne in errorem in

ducamur

AsIerit itaque Magnus Suare non pertinere ad providentiam Dei, non permittere falsa signa, quae ad probationem, profeetum electorum prosunt, sed pertinere ad providentiam Dei dare auxilium, ac modum quo possint diiudicari,&cognosci, quia non est divinae bonitatis,& sapientiae permitte re hominem tentari ultra id, qudd potest ac propterea quando facta morali diligentia, investigatio ne,adhuc constat evidenter vera esse miracula, quae fiunt in confirmationem doctrinae, nullam relinqui os dubitandi rationem de talis doctrinae veritate, pretu.

98쪽

sertim si miracula sint frequentia, & magna authoriis tale, atque potestate facta,& vitae innocentia, ac sanctitate confirmata,& in ipsa doctrina, nihil contra honestatem nihil contra rationem recham , nihil denique contra alias divinas revelationes appareat. Quae omnia cum in doctrina, miraculis Christi cumulatissime inventa sint; constat miracula Christi evidenter,evidentia morali, ipsius doctrinae veritatem comprobauisse.

38 Addit idem Author quando Deus dat potestatem ad supernaturale opus faciendum, considerandum esse modum,& finem eius: quando enim datur modo stabili, ac permanenti, non ad confirmandam veritatem .sed ad aliquam publicam utili tatem Vt interdum datur gratia sanitatis, vel alia similis, tunc licet quis diceret se illa uti in confirmationem veritatis, non ideo statim adhibendam

esse illi fidem, sed potius attendendum est ad alias regulas fidei certas,& infallibiles. Si ver potestas

haec,& usus eius, datur singulari, extraordinario modo,ita ut non appareat alius finis, mutilitas eius

praeter veritatis confirmationem, tum certe maxime spectare ad divinam providentiam non concurrere

specialiter ad tale opus, quando homo per illud intendit falsitatem persuadere, ac alios decipere. Α-

99쪽

s caput quartum.

CAPUT QUARTUM.

Oecluduntur friuola euodues, quibus insidetis eludere

conabuntur argumentumpetitum a miraculis Christ. 39 ἰX dictis constat,miracula I Christo patra

C ta in confirmationem hae Divinitatis, eam evidenter evidentia morali convincere, is fideles obligari ad eam credendam, si eis rite proponatur.Nihil enim solidum huic argumento respondere poterunt. In primis enim frivolum est, quod pagani respondent apud Originem lib. I. contra Celsium, nimirum miracula, signa Christi Dillepciestigias,& sensium ludificationes quasi non veri tate, effectu, sed apparentia tantum , illa omnia conficta fuissent. Non quod Lazarus, qui quatuor iam dies sepultus iacebat, vivus ex sepulchro prodierit in postea multo tempore vixerit, item quod caecus a natiuitate postea viderit, non erat sensuum delusio mam hic vere experiebatur se videre, mille se vivere; miraculum ipsum fatebantur, idque manifestum erat omnibus, non minus, quam est manifestum me vivere,& vobiscum loqui unde non minus evidens erat illos esse veros . reales δε-ctus, quana nunc evidens est vivere homines, qui

permanenter exercent opera viventium propriar

praestigio nanque sensuumque ludibria statim eva

100쪽

Demoneratur Diuinitas risii 33

nescut, ille, quem ali delusorie existimant vivere, videre,id non experitur, sicut Lazarus,& caecus experiebantur.

o Idque vel inde patet,quod Scribae,& Pharisaei, qui prae invidia, Modio infensi erant Christo,

M per blasphaemiam saepe dicebant, eum Virtute Diaboli miracula patrare, nunquam ausi sunt estu-tire, opera eius mirabilia effectum non habuille: nam post diligentissimum examen evidenter de prehenderunt vere videre, qui I nativitate fuerat caecus; vere vivere, qui diu iacuerat mortuus te pente ambulasse, qui per multos annos se movere,

potens non fuerat.

i Nec item dici potest, Christum virtute Diaboli miracula patrasti, tum quia multa fecit,

quae omnem creatam virtutem excedunt,ac proin

de a Diabolo fieri non possunt. Tum quia licet secerit aliqua, quae si secundum se considerentur, Daemon potuit faceres eo tamen modo secit, qui omnem virtutem Diaboli stupperat: nam Christus fecit solo verbo sine applicatione alicuius virtutis naturalis fecit etiam in instanti, Ine ulla mora, quod Diabolus facere non potest. Rursus Christus opera illa mirabilia faciebat saepe orando ad Deum,&imperando, simul secreta cordis pandendo, quod ex traditionem Diaboli est. Deinde si finem miraculorum Christi inspiciamus,manifeste deprehendimus,illum virtute divina, non Diabolica ea fuiste operatum. Nihil enim temporale, nihil pra- vum

SEARCH

MENU NAVIGATION