De quatuor linguis commentationis, pars prior quae De lingua Hebraica et, De lingua Saxonica

발행: 1650년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

De Linrua Hebraica .

SOLET a multis, inter Hebratie linguae laudes, & Rabbinicorum librorum utilitas commemorari : ad quos, per hanc linguam, & diligente S.Scriptura lectionem, non admodum dissicilis aut operosus est aditus; iis praecipue praesidiis munitis, quae tum alio , tum praecipue Buxtorfiorum laudatissima nobis opera paravit. Multa sane in hoc eruditionis genere a viris praestantissimis esse praestita ex quibus auctior intelligentia S crae Scripturae facta est, & multa sceliciter illustrata, quae densissimis obruta

tenebris erant, nemo aequus rerum aestimator negaverit ; de quo mΠltorum extant commentationes, qui & argumentis & exemplis plurimis ita rem habere docent. Cum tamen ita fateantur omnes, & res ipsa probet, vastana m

Iem impurissimi sterquilinii vertendam esse, ut aliquae auri micat legantur, quae ex aliis literis longe minore & laboris

4 temporis dispendio colligi possint: nisi quis ingenii proprii ductum potius

cujus magnam quisque in instituendis sudiis rationem nabere debet, quam rationis & iudicii sequatur; aut magnis opportunitatibus invitetur, an tanti si

opera,

122쪽

De Lingua Hebraica. Io3 opera,nescio. Nam qui se totos ad hoc studium applicarunt , ut abditissima quaeq; rimarentur,& viam aliis seci litis rent, quin illi vel meritissimis de ropublica literaria, & sacris speciatim i

teris, viris accensendi sint, nemo sanus S aequus dubitat. Nec de summis illis ingeniis, quibus, raro talicitatis exemplo, in pluribus excellere vi aliis prodesse datum est, nobis lila sermo. Alii, qui stulta persuasione & ambitione i ducti, quasi ad fastigium eruditionis

pervenissent ,.quicunque Rabbinica, quantum ad ostentationem sufficiat, delibarunt, hoc studi um avide arripi runt, neglebis interim quod in medio positi sint) aut strictim & salivatim imspectis, ex quorum assidua lectione solida pendet eruditio, Graecis Latini'; scriptoribus; horum si minor esset numerus, nostra haec nihil, opinor, Respublica detrimenti caperet. De quo plura sortasse, ubi de linguae Graecae praestantia trababimus. Hie interim vis ros doctos, & in his studiis versitos libenter conveniam, maiorem aliquanto otii sui & lectorum suorum patientiat rationem ut hileant, quam multorum

123쪽

hodie mos est.Ita enim multi quicquid Hebraice scriptum est, sine ullo cele- aut discrimine studiose conquirunt,& lectoribus suis pro bona & vendibili merce obtrudunt, quasi satis hoc cuia cuimodi scripto conciliaret authoritatis, quod Hebraice scriptum sit: cum tamen certum sit, multa istius generis& linguat scripta extare, quae ab homi- nibus idiotis, circulatoribus, & agyrtis, nulla vel levissima melioris alicujuslitq-raturae tinctura,imbutis, prosecta sunt :quorum nugae naeniaq; cur a quoquam illo loco sint habendae quam quae quotidie in triviis ab otiosis balatronibus& pannuciis mulierculis garriuntur aut cantillantur, causari nullam video. At illud maioris aliquanto momen- ti, eo processisse midium doctorum quorundam, ut importuna Thalmudicorum locorum & testium citatione, clarissima quaedam de Christo testimo nia convellere sint aggressi. Obsem vatum non uni, si bene memini, solitos Iudaeos veteres dicere,Mundum Messiae causa creatum esse. Hoc arripit vir sine controversia Maximus, & de republicaliteraria inter paucos meritus, sed in

Christi

124쪽

ne Lingua Hebraica . Christi causa, nescio quo fato ad Soc,

nianos in devexa atate propensior; hoc ille, inquam, studiose arripit,ut de inumdo per Christum creato clarissima alio quin testimonia nobis eripiat. Ait i 'tur Apostolus, Christum haeredem

mnium a Deo constitutum esse, δία, τους αιωναι-Vult ille, ρι ω,valere,

δι ον ; non, Eer quem ted propter qMem. Ideo autem, inquit illle,haec interpret tio hoc loco maxime se probat, quia ad Hebraeos scribens videtur respicere ad vetus dictum Hebraeorum; propter Messiam conditum esse Mundum. Rumsiis idem Apostolus Psalmistae verba, Συ νβ αρχας, Κνειε, δ γηντ ν σου ἐισὶν οἰ-; quo

quid clarius aut illustrius a quoquam dici potest, aut fingi Christo aptat. At hic quoque, ia constabat,inquit, inter Hebratos, Mundum hunc Messiae causa conditum esse quid, quaeso Z )ideo δ τὴν id est, causa

fuisti,cur fundaretur : &, opus manuum tuarum; id est, propter te factum: nam Hebraice 2 Chaldaice etiam

Propter signiscat: &c. Hujus generis plura, apud eundem. Sed haec sortasse, dicet

125쪽

1os De Lingua Hebraica.

dicet aliquis, ea nimio p0tius erga par- tes illas, quibus addictiorem fuiste modo dicebamus, studio profecta esse; , quam ex ulla tali de qua n bis hic sermo. Isaiae capite 1. versu 1 8. Venite iam, O disieptemus, dicit Dominus ; Si fuserint peccata vestra, ut coccinum; quasinis, dealbabuntur Osi fuerint mbra, quasi vermiculus,velut lara alba erunt Quis dubitet, quin elegantissime Pr pheta & ex notissima ratione peccatis & sceleribus in genere rubrum colorem tribuerit, cum natura colorem illum nisi quis απινενοηπινγ, aut, Apostoli

calluerit ) sauciae conscientiae indicium esse voluerit 3 cum praeterea de san- guinolentis hic speciat1m legatur seque- rum manus sanguine plena, versu 16.)quibus iste color peculiari quoque ratione convenit. Jam hoc multis linguis. commune est, ut intensioris tinctura similitudine tum vitia tum virtutes e aggerentur, unde Graecis N omnς& id genus alia, de quibus,tum alii,

tum b. m. parens ad Persium n0n unol O. Nivei autem coloris imagino, cum

126쪽

De Lingua Hebraita.

cum quo certare in istis iocis,albedine. laneum notant hic viri docti: quae non utitur lingua ad simplicitatem animi & innocentiam morum indicandam λ Hinc candor, nivei mores, & id genus alia pinrima, vulgo nota &usurpata. In his igitur omnibus cum nihil a communi usu alienum sit, sed omnia vulgari sermone tritissima : sunt tamen viri insigniter docti qui ad traditiones Thalnaudicas quarum certia ludo ab eorum fide tota pendet, qui tot mendaciis & fabulis passim scatent, )de particula nescio qua cocci, Dea inter cornua hirci emissarii, &c. appendi solista, nos ablegant, & inde sensum verborum Isaiae petere iubent; quae qui aliter, quam ex Thalmude, interpretentur, caecos eos hic quidem certe ) valde es miόμας pronuntiant. Iam Christus in ultima coena, pocu lo discipulis porrecto, ita eos affatur

tum est, Christo praecipue prop0situm fuisse, ut de morte sua propinqua suos

127쪽

De Lingua Hebraica .

commonefaceret, cum multum sed fa

ciendam Divinitatis fias fidem ) nihil sibi accidisse, quod non praedixisset, discipulorum suorum interesse intellia

geret. Caeterum, ut ex re nata & praeiente praedicendae mortis; ita,ex verbis, quibus mortem praedicit, occasionem

sumit consolandi discipulos, venusta non insolente in Sacris Scripturis

Qui igitur alibi panis qui aquae pro renata, scaturientis usus erat similitudiane, ad regni coelestis seu praesentes seu futuras opes & delicias exprimendas: qui obedientiam alio loco, cibi quot diani appellatione signaverat: idem nunc coelestia illa gaudia, quibus sim , vel in hac vita adsperguntur & sustentantur animae; vel olim pleno haustu perfruentur; vini cuiusdam pra stantioris, quod beati potaturi sint,as umbrat similitudine. Vini autem pro prium esse, ut cor hominis laetificet, &humanae testantur literae,& divinat. Huc etiam pertinent & ista Lucae XXII. V.

128쪽

Quam vero a communi usu non abhorreat, ut coelestia gaudii cibi potituve vario apparatu significentur, vel ex Homero discamus, qui cum alibi ut Plutarchus, Porphyrius, aliique veteres observant ) Diis suis immortalitatem eo potissimum asserat argumento,quod

men eosdem Deos convivia inter se gitantes frequenter nobis exhibet.unde& Divorum epulas, apud Larinos - &θελώς, apud Graecos pro ori ιναμά sive immortalitate poni interdum, doctissimi viri recte docuerunt. Hoc sufficere poterat: sed animadvertenda praeterea in Christi verbis vox V νον, qua non de communi usitatoque vim agere se satis aperte indicat: cujus vim vocis ΚωΤατει doctissimus Camero diligentius hic expendit & explicat. Quid igitur opus, ad Iudaeorum fabulas de uvisa creatione mundi servatis, quas qui

manducaverint, vitam ecis aeternam

possessuros traditum sit in ipsorum innirocriticis: Quid, inquam, opus, ad istas somniantium fabulas iecurrere.

129쪽

De Lingua Hebraica. ut ad istas uvas a Christo dicamus al- lusum λ Mihi sane non videtur: quod tamen quia viris quibusdam maximis aliter placuisse video, liberum per me Lectori sit, ut, quod ipse maluerit, a

plectatur: cum nec alio fine haec a me proferantur ; non ulla sane viris maximis contradicendi libidine; sed ut cau- itiores sint, qui talia legunt, nec Omnia, magnis illecti nominibus, sine delectu aut judicio adhibito amplectantur. Sed e& illud observatione dignissimum, quod harum literarum peritissimis m nitum est. haud pauca reperiri in vel rum Judaeorum scriptis, quae ex verbis&historiis Evangelicis detorta & d pravata esse res ipsa fidem faciat. A pri mis autem illis qui quondam ad Christum, sed non plene conversi, ad ,ἀlim παροδότους opiniones & superstitiones redierunt, sic tamen ut aliquid ex ptistino Christianismo, quo suorum commenta incrustarent & auctiora fac

rent, retinerent; Iudaeis esse profecta talia. iidem illi viri doctissimi, recte censuerunt: quale quid cum veteribus quoque paganis contigisse, de quo libi pluribus observaverimus; non est,

130쪽

De Lingua Hebraica. quod in Iudaeis tanto propioribus m remur. Sed de doctrina Thalnaudica quid in genere censendum sit, & quibus ea cautionibus amplectenda, consulant studiosi profundae simul erudiationis & iudicii virum, Iohannem Sebdenum, in opere eximio De lure naturali Hebraeorum,dcc. cujus nos judicio libenter submittimus.

Patrum aut avorum nostrorum m

moria rari erant, qui literas Hebraicasottingerent, quoa partim difficultaq istis temporibus) nonnullorum, qui tardiores, conatus in ipso limine destia tueret; partim vero rei insolentia alios omnia maiora, quae ignota, suspicantes terreret,& procul arceret. Nunc vero studio isto ad summam facilitatem doctorum laboribus perductodiaque jam vel merorum lis trita, non tam necessaria videtur novat, ad capessenda, exhortatio; quam capessentibus, ut cum verecundia tractent & sobrietate, praemoniti0.Satis Hebraicae linguat comsulit quisquis illi suam antiquitatem &sanctitatem asserit;neque puto, quam tam male cum gente Christiana agetur, ut non summa ejus linguae utilitas

SEARCH

MENU NAVIGATION