장음표시 사용
151쪽
nativa puritate degeneraverit: Ut si vellem quod homini cordato & intelligenti si non necessarium, certe non potest non iucundum esse & optabible : verborum & locutionum, quas quotidie & loquens & scribens usu
Pabam, rationes ac proprietates intelligere,ad Saxonicas origines necessario recurrendum esse. Secundo, eam esse Iinguam Saxonicam, quae per se minime contemnenda
sit , sed dignissima cuius a quocunque
veritatis & antiquitatis quae veritatis, ut plurimum, testis & advocata: studiose, ratio habeatur; idque ut alia omittam, ob summam tum antiquitatem, tum amplitudinem; quibus dum hus omnes alias vulgares nisi valde fallor linguas longissimo anteit intervallo. Saxonicam cum dico, Germanicam, ut nunc vocant, & Teutonicam
sive Belgicam intelligo, cum quibus
eam per omnia sere convenisse, vetustissima quae supersunt hodieque trium istarum linguarum monimenta de quo postea plura fidem faciunt: isque etiam ex veteribus historicis apertissime colligitur. Trium autem tam propin quae
152쪽
quae cognationis & originis cui principatus antiquitatis potissimum tribuendus, quaeque se matricis si tamen ulla, & non altius ad Celticam aut Scythicam recurrendum est titulo merito iactare possit, non ego sane valde sollicitus. aut super eo magnopere contenderim, modo id mihi concedatur, quod negari nisi ab imprudentibus, aut stulte invidis non potest, tantam esse illarum conjunctionem &ut in laudem unius vix quicquam dici possit aut inveniri, quod aci caeteras non aeque pertineat. Sed hoc tamen de veteribus illis linguis dictum velim, quales erant in usu ante octingentos vel mille annos. Nam de hodierois si quaerimus, ego quidem primas honoris illi detulerim, quaecunque sit, quae plu rimum de vetustate sua retinet, & e
ternarum contagio minime contaminata est.
Haec igitur lingua est, ut vetustiora de quibus postea dicturi sumus omittam tempora, qua illi loquebantur,qui Galliam, Italiam, Hispaniam suis armis subegerunt, & Romanis eripuerunt:
qui Asricam quoque aggressi, Asiam-K 3 que,
153쪽
De lingua Anglica vetere,que, non modo torrentis in morem ob
via quaeque prostraverunt, sed in iis quoque locis diuturnas sedes fixerunt, imperia constituerunt, legibus & insti, tutis propriis rexerunt: variis illi qui dem nominibus & tribubus quae ex amplitudine, variorum uuasti populorum nomen sortitae sunt: θ distincti, sed eiusdem aut certe simillimi sermonis commercio con;uncti: Hunni. Gothi, Ostrogothi; Wisigothi, Heruli, Fram ci . Burgundiones, Normanni, andali, Alani, Swevi, Langobardi, aliaque plu- es, quorum nominibus istorum temporum historiae refertae sunt. Quis au-xem non ita colligat; Qui tantum in tot orbis terrarum disjunctissimis pamtibus amplissimisque potuere; qui pii
stina regna & imperia vertere,abolere; ova condere, quorum plurima post tot annorum & saeculorum revoluti nes ad hunc usque diem, quanquam varie concussa,permiXtaque remanent:
Osdem etiam linguae sua: & sermonis, quo re utplurimum administrantur humanae, vestigia multis locis, & m
ibus & linguis impressisse : quae loca, fores, & linguae, in dubiis & obscurip
154쪽
e Saxonica. 13s multis qualia passim multa ex vel
ris illius linguae persecta cognitione non parum lucis accipere possint. Et haec quidem, quae de populorum ist
rum, qui Romanum Imperium evert runt 3c occuparunt,communi id maledicta sunt a nobis, ut recentioris sunt memoriar, ita tam certa sunt, ut nemo possit contradicere.
Ad priora illa tempora si veniendum est. ex quo primum coepit oraecis L
tinisve Germanum nomen innotescere; quanquam ob summam vetustatem non adeo liquida res est, ut tam certo assi mare audeamus; non levibus tamen
adducti conjecturis doctissimi qhidam viri in ea fuere sententia, linguam Thracicam Phrygiamque quae in Asia
latissime olim patebant) non alterius fuisse originis quam Germanicam. Quorum sententiae accedere videtur magnum saeculi sui ornamentum Cl. Salmasius in priore de Lingua Helle- salin. Denistica quae sola adhuc ad manus meas pervenit)commentatione. Addit porro Wy 'de lingua quoque Persica vir summus, Persica quoque sive Parthica, quin stus othorei originis habuit Scythassim
155쪽
i 36 De lingua Ang lica metere,
itas praefert voces, quae e dem reperiuntur in Graeca pariter Dialem O iis Teutonica. Idem quoque in praefatio, ne ad Cebetis Tabulae versionem Ar bicam, post commemoratum Ioh. Elichmanni M. D. obitum, & deplor tam quam in tanti viri morte Respubl. literaria fecit iacturam, ut qui praeter alia o in Persicae linguae cognitione parem in Europa non habuerit, nec t mere habiturus sit,ita pergit: tauod ad
hoc aevi latuit plerosque eruditorum, ex eadem origine compererat suxisse Gemmanicam ct Perscam linguam, ad hancillum conjecturam ducente infinita πο- cum copia utrique linguae communium
sed O merbissimiliter terminatis, eodem modo cola sitis, aliisque multis argu
Iam Illyriorum. Germanorum,GRllorum, Hispanorum, Britannorum nam olim eandemque fuisse linguam, quae utique Germanica fuerit, ut ex priscis plurium rerum vocabulis capi- te Vm.evincere satagit) pluribus argumentis adstruere nititur Phil. Cluverius, Germania suae lib. primo, cap. V.
156쪽
e Saxonica. ' Ι37 cuius olim nominis & gentis quanta . amplitudo nobilitasque fuerit, soli neqsciunt, qui in vetere Historia plane sunt hospites linguam non aliam fuisse
quam Germanicam, quanquam di lecto diversam,receptissima opinio est mi ita censeat ac sanciat, unum nominabo, sed qui unus instar omnium esse possit, JoL Scaligerum, cujus haec in Propertium poetam castigationibus
verba : Verdomarus, ad verbum Σενι--πGH Nam mar apud nostros erat equus: author Pausanias. Gasiorum veterum se
disma sine dubio Teutonicum fuit. Huc etiam faciunt quae de Getis & Get rum lingua postea dicturi sumus:quam si Gothicam fuisse ut plerique omnes
hactenus crediderunt) obtinemus, m gna hinc linguat Germanicae veteri amplitudinis accessio fuerit, cum Getarum natio per longissima terrarum spatia diffusa fuerit. Sed de Getis,postea pluribus. Quid quod & orbis Novi,qua ad Septentrionem situs est, linguas ex Germanica plerasque Vir sine controversia Maximus in tractatu de Origine gentium Americanarum repetit ξ Huic eius sententia quid alii non contemnendae
157쪽
nendae &ipsi auctoritatis & eruditio- diis viri opposuerint, non ignoramus. quam tamen interdum sic impugnant, ut n0n Omnino negent, dum gentium 11tis linguis utentium, nonnullarum sellem,originem Germanicam esse non abnuunt. Nos non ista ad nostram censuram revocamus. Id tantum dicemus.
ruod ad Vocabularia nos reiiciunt viri Octi, in eo minime nobis satisfacere Quod enim de loquentibus a non uno observatum scimus, nihil obstare quin linguae sint cognatae,imo c03natissimae, quamvis in verbis ultro citroque tem xe iactatis nihil tale percipiant aures peregrinae: idem nos de Vocabularia volventibus, quanquam sedula fiat ο-pera, non sine cauita affirmemus; clim Praeter vulgarem istam diligentiam, propria quaed/m ad deprehendendas linguarum di verborum,cognationei& origines ingenii sagacitas opus sit, qua qui destituuntur, haud mirum sit,s in plena interdum segete multo Iabore nihil metant. Ipse audivi quosdam linguae Persicae peritissimos cum ita profiterentur, se in omni lingua
Persica non ultra Io.aut I*. Verba Observare
158쪽
servare p0tuisse, quae cum Germanica vel Anglica convenirent. At alios scimus non minore nec peritia nec ingenio fuisse, qui longe aliter reperirent,& aliis persuaderent. In lingua certe siquis hoc experiatur Anglica, & ad V cabularia, solis suis auribus fretus, se conserat, quanquam infinita adhuc sis. peresse minime dubito, quas nobis lili praeterita sunt; valde tamen ego fallor, aut ille quisquis est, praeter laborem &industriam aliquid hic requiri expertus intelliget, & agnoscet. Hoc interim tertium, quod linguam
Saxonicam de meliore nota nobis commendavit, a nobis commemorabitur,
quod dum in illam propius inquir,
mus, ita plane rem habere, comperimus,eam vel Graecae, sed ab ultima Origine, propaginem fuisse; vel certe ab eadem, qua, & Graeca, origine, ut a Graeca sola differet dialecto, profluxis se. Sed is, quia nostrae huius de lingua
Saxonica commentationis praecipuus
est stopus, & unica iam deinceps proposita materia,uno verbo rem telisisse hoc loco sufficiat. Atque haec sunt praecipue quorum - seria
159쪽
seria consideratio sacro quasi nescio quo thyrso tactum ad linguae Saxonicae studium vehementer impulerunt. Non jactabo profectum meum,qui longe ab eo absum, ut inter peritos ejus linguaei Iocum aliquem mihi postulem. Ille vero qualiscunque fuerit, me certe operae non poenitet. Nec defuit voluntas. Sed ne longe progrederer, tum alia studia, tum negotia pro loco & tempore i
gruentia, ac tantum non obruentia, s erunt in caussa.
Commode interim accidit,ut Guilielmus Somnerus Cantuariensis, ex honesta familia natus,antiquae ipse probitatis & simplicitatis Vir, mihi innotesceret. Huius ego genio ingenioque magnopere captus, quod & industriam eius non vulgarem in scrutandis patriis antiquitatibus .animadverterem, & in summa modestia acre & subactum i dicium valde probarem, ad Saxonicae linguae, dignum ipsius industria inge, nioque, studium capessendum, vehementer adhortari & impellere coepi rmeam ipsi operam, si qua utilis esse posset, & qualemcunque supellectilem Sinonicam ultro offerens. Ne longum
160쪽
sse Saxonica. faciam, cum ille consilium meum probasset , tam pertinace deinceps industria, parique ingenii bonitate & stet citate rem prosecutus est, ut intra paucos annos vel peritissimis ut parcissime dicam aquari posset. Hujus autem prosectus ipsius & peritiae testes eruditae in hoc genere, & laboriose luc brationes plurimae, quas ille dudum publici juris fecisset, multa quoque praestiturus alia, nisi funesta haec bella,
ac feralis rerum non minorem literis & ingeniis, quam terris vastitatem inducens,intervenisset. Hactenus quidem nihil in vulgus emisit, praeter Antiquitates Cantuarienses: Pium& laboriosum opus, nec istius tantum florentissimae quondam Civitatis studiosis, sed omnibus veteris Historiae Anglicae non incuriosis perutile. Prae ter hunc primum ingenii sui foetum scripsit in Leges Henrici i. a Rogero Twisden, ordinis equestris viro, sed virtutibus & eruditione, quam titulis ornatiore, haud ita pridem editas, Notas & animadversiones uberes & doctas cum Glossario utilissimo. Item de celeberrima & antiquissima consuet