De quatuor linguis commentationis, pars prior quae De lingua Hebraica et, De lingua Saxonica

발행: 1650년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Hebraica. onctabimur Hebraicae origini asserere. Quid enim aliud suadrant i qbraic Nu πο, ex quo Hiphil Nuri, renuit, ir- . ritum fecit: & ipsumet hi en, non : quod inversum est ipsissmum GraecoruMνη, quod in compositii remanet, νη-ρδης, νη ρως,& ali. Multis. Qu mvulgares autem sint istiusmodi, in murno 4 li his praecipue, transpositiones lia

terarum, tum ali fidem faciant in mundo exempla. tum illud inter alia Ar bicum, nuxtorta observatqm, pro dira nunc Hebraico: ex quo G - corum νῖ, & ex Graeco Latinum nunc:

geminata τῆ n. litera ; quod & in aliis, di in isto, de quo nobis hic sermo, non contigit. Denique de tertiae verbi subflantici persenae is, vel est, quis laboret origine, qui quidem sciat, qu m vim habeat apud Hebraeos Z Literam Hebra cam IV perst, quae longe faciliser pronantiatio, expressere. nec id sine causa. Nixtum enim aliquid ex utroque vid

62쪽

illis π N: ut in illorum sententiam libens concedam, qui Latinum a sis , ex Hebraico P , ob literarum amnitatem, & frequentem permutationem

derivant. Ita dc ρων , resina: volansi,

nausea, &c. Caeteriun, siquis Gracum ex quo Latinum manavit: ex Chaldaeo illo malit repetere, non ego repugnaverim,nec eo minus sit Hebra, cum, cum Chaldaica sit Hebrest dials ctus. Reliqua verbi substantivi, si , sint, esse, de quibus aliquid hic Cluus rius, quanquam ad eosdem & illa fomtes comode referri possint, quia tamen nostra nihil hic interest, cum paucis tantum linguis sint communia, ne lectoribus nimis molesti simus, omitte

63쪽

De Lingua Hebraica.

aliquam Sanctae linguae cognitionem habuisset, vel peritum aliquem in comsilium adhibuisset, nunquam, opinor, commisisset, ut receptam per tot aetates Deliciter opinionem, tam futilibus argumentis & exemplis impeteret. Proxima, post nobilitatem, usus&utilitatis est consideratio, quae multiplex est. Nam ut lingua Hebraica matrix est aliarum omnium linguarum, &tanto prior tempore; in rimandis &investigandis verborum antiquorum

cujuscunque sint illa linguae, quanquam earum praecipue, quae propius ad illam & antiquitate accedunt & affinitate ) etymologiis multum ejus periatiam conducere, imo apprime necessariam esse, & ratio postulat, & certa confirmat experientia. Sed & antiquorum populorum origines, & locorum adde & gentilium numinum, quorum in nominibus fere ratio omnis & naturas . eruditionis philosophicae pars non poenitenda: ) ab ultima pleraque

pendentia antiquitate, ex intimis hujus ut plurimum linguae penetralibus eruenda sunt. Fidem facient doctissimorum nostrae & superioris aetatis viro-

64쪽

De Lingua Hebraica.

rum in hoc genere lucubrationes pra stantissimae, quae sunt in manibus omnium, quicunque meliores literas vel summis,ut aiunt, labris attigerunt. Logant saltem, si qui haec legunt, horum

studiorum plane ἀμυητοι, quae Franciastus Iunius vir doctissimus in hujus a gumenti oratione paucis complexus

est; quae pluribus alii, quibus hoc propositum fuit, ut sigillatim persequeremtur, quae ad hujus linguae commendationem faciunt. Nos, qui libenter hic aliquid offerremus Lectori, quod aliis dictum non sit, omissis iis quae aliunde peti possunt, ad id potius praevertemus, quod a nobis Lector jure fortasse roquirat, ut paterni scilicet operis, aut incepti potius, rationem ei reddamus,s9jus expectationem post ejus mortem non unus publica ejus partim menti ne partim flagitatione commovit. Meminit eius Thomas Erpentus, linguarum, dum ViVeret, Orientalium decus& de Un Oratione, quam de lingua Hebraica anno ante scriptam edidit

, d. 1 . Verbis : Hoc tantum dico,

65쪽

De Lingua Hebraica.

e Graeca Anguae ex Hobraea origine, is quo c ire satis es ne se quantum ex iis, quae multa iam indigesta coacervave

mus inhaica esse. Viderat, opinor. Es penius in proprio Patris, ipse adhuc hiperante, Musaeo; quo etiam phria de ipsius consilio didicisse potuit. Ego quoque dudum professus iam in op scuto,quod olim pene adhuc puem p

.terni nominis & virtutis obtrectatores extorserant, tale quid in manus meas pervenisse . non tamen,ularius edendi, quod pervenerat, aliquam Tuiquam spemfacerem,aur certe 'possem, cum id tale esset, quod potius operis futura nol πιπις α ἰχν α ια,quam quod .leris assecti , .nelum absoluti nomeni mereretur. Aliter tamen accepisse xkidetur vir doctissimus & humanissimus, Greg.Greg Franc ,S.T heologiae Do- . Otor,in Lexicosanm; & illo cred, bile est ad multos alios expectationem

propagatam. Ut igitur di ipsi & aliis,

66쪽

quibus illud opus adeo expetitum, quoad eius poterit, fiat a me satis, de

eo enucleatius hic, non alieno loco, aliquid dicam.

De linguarum origine quae Patris suerit sententia, ex iis satis liquet, quae iam De linguarum confusione sex ipsius Adversariis protulimus. Ut autem erat ille invictus operis & laboris, & inu mnes de publico bene merendi occasiones semper intentu' sed & ab omnibbus, quaad tale opus necessaria, pro terquam otio, praesidiis paratissimus :futuri operis effgiem talem animo concepit, & sibi proposuit, qualemex 4psius verbis, ex iisdem Adversariis depromptis, videre est.

Σ--Θεω ; Totum hoc argumentum paucis cap tibus potes comple ti. I. Uπο- Θέ ς, ovibus innitimur. 2. De multia

piici Unitate, ω de agnitatisin rerum

O vocum - - ---- causis. 3. Exempla

mocum, ubi nulla facta muratio. q. Ex empla vocum,ubi literae mutatae. s. Exempla vocum, ubi est etiam μύάθ m. 6. Obscurior agnitas. Sic concepta methodo, proxima cura de idoneo ain

aratu, quo moles instituta surgeret. In

67쪽

.In eum autem finem, ne quid ipsius diligentiam fugeret,voces Hebraicas tum primigenias,tum alias,cum variis significationibus manu sua singulas descripserat; accurate postea retractaturus&expressurus singulas, & verba G ca, quicunque ex illis orta probabilis aliqua ratio suaderet, iis appositurus. N0n pauca tamen, quae inter scribenodum se illi obtulerant, iam apposuerat; ad primam praecipue secundamque Asephabeti literam ad quarum exemplum si caetera reliquisset, aliquid esset fortasse, quod sine lectoris, vel ipsius a thoris iniuria publicari posset. Qua quam autem nihil mirum qui tam multa scripserit & ediderit, eum multa quoque inchoata reliquisse; sed & ex

multis, quae susceperat ac coeperat, pro occasionum & opportunitatum varie

tale alia aliis praevertisse, ne id quidem mirum sit: pensi tamen hujus aut Omittendi aut intermittendi causam aliam quoque fuisse suspicor, quod ab aliis occupatu se magna ex parte deprehenderit, qui vel post prima ipsius moli: mina prodierunt in lucem, aut saltem ad ejs tum primum notitiam perve

nerunt,

68쪽

nerunt. Atque haec de Patris opere, quod instituerat. De etymologiis in genere multa dicemus, ubi de lingua tractabimus Saxonica. Sed praecipua hujus linguae utilitas . est,ad promovendam rem pietatis: quil P . cum charius ac antiquius homini nato, qui suae sibi conscius originis ad ccelessem vitam adspirat, nihil esse debeat

consequens est, ut tanto praestet haec utilitas, quanto anima corpori,&artesena momentaneis. Verborum compendium faciam, quando ista a pluribus

prolixe tractata sunt. Ut illud igitur maxim contendat aliquis, extare tales ac tam perfectas Verbi Divini vetito. nes, ut nihil in isto genere perfectius

sperari possit; quod quanquam stul

tissmum sit credere, eo tamen facilius hic postulanti concedemus, quia ad id, quod nunc volumus, nihil pertinet, &postea pluribus seo loco a nobis tr ctabitur:) quis rerum peritus negaVe iit, quemadmodum Gratior est virtus veniens ἡ corpore pulcro, ita verbo rum splendorem, & orationis gratiam, ad rerum ipsarum commendationem

insigniter sacere λ Non quaero,quid fieri si debeat i

69쪽

De Lingua Hebraica.

debeat: & illi, nesciocui, apud Aulum Gellium philosopho facile asse tior, Ad ipsa Platonis penetralia ' ipsarumque rerum pondera ct dignitates pergendum esse, non ad vocularum ejus

amoenitatem, nec ad verborum venusta

tes diversitandum esse: nec illud arripiam, quod quidam de Platone quos

inter Dionysius Halicarnassatus) majore iudicii severitate quam veritate pronunciarunt, eum, quantus quantus est, nihil nisi verba esse: hoc certe dicam, quod alii plures tum Christiani tum Ethnici agnoscunt; quod Plato praestantissima quaeque florentissimorum ab eruditione seculorum ingenia tanta sui admiratione fixerit, detinueritque,id sermonis ipsius singulari cuia . dam cum sublimitate junctae venustati

potissim im tribuendum esse. Ut non sine causa, orationis ornatum caussnon parum conferre pronuntiarit Quintilianus, quod qui libenter audYant ut i ipsius verbis utar:) ct magis attendanti facilius credant. Iam, ut nulla esset . peculiaris linguae Hebraicae elegantia, quam, tamen sunt, qui eo nomine aliis omnibus anisponant': ut nulla styli sa-

70쪽

De Lingua, Hebraica .cri in hoc genere praerogativa, de quo nos alibi fuse quaerimus:) quis tamen

tam iniquus, ut ei neget, quod omnes,. quotquot aliquis ingeniorum provem sus, aliquis eruditionis usus excoluit, habere linguas nemo in linguis versatus negaverit λ Habere illam suas quasidam proprietates, suos idiotismos, suas formulas, suas particulas, quibus, qui, aures. imbutas longo usu habuerint, nihil gratius aut venustius accidere possit qui autem non assueverint,ab iis tanquam barbaris & asperis, & agrestibus, ne dicam etiam ridiculis, plerum que refugere λ Habet hoc natura aurium, ut quemadmodum oculi novitate capiuntur, ita illae contra omni sermonis peregrinitate offendantur, ut Varronem alicubi observare memini. Qua re quod multi dicunt se verba oon mOrari. rerum momenta & pondera consectari, frustra sunt; cum ut plurimum nulli magis verbis ducantur, quam qui ita vulgo profitentur a adeoque ipsi sibi

de se fortasse persuadent; cum etiam invitis & imprudentibus vis verborum obrepat & insinuet , & maximorumdun arcat ingeniorum ut pridem Au

SEARCH

MENU NAVIGATION