Tempe helvetica, dissertationes atque observationes theologicas, philologicas, criticas, historicas, exhibens. Tomi primi sectio prima sexti sectio quarta Tomi secundi sectio prima

발행: 1738년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 철학

101쪽

Authorem SIMPLICII VERI NI egregium no

men, quod sibi ad tribuit, potius depraedatum fuisse, omnibus erit manifestum, qui meam dissertationem de systematibus Theologicis cum ejus animadversionibus conferre non recusabunt, sed aequa lance ponderabunt. ' II. Quid

clare senserim, causae tamen quam tueor tantam esse justitiam &evidentiam scio, ut non dubitein, judicium de iis, quae antea dixi & nunc dico, omnibus Ecclesiae Nostrae Academiis deferre. Ne ergo quisquam existimet litigandi pruriginem esse, quae me

ut Dissertationem illam censoria virgula notem permoverit, moeneo, viros eruditissimos esse, qui eam minus adhuc quam ego pe ferre potuerunt , eam Academiis nostris maculam adspersuram metuentes et Honori ideo Celebb. Virorum tuendo manuin meam lubens comodavi, quamvis nimis brevitati studendum sit, ut res paucissimas & obiter tantum tangere potuerim. Cum vero exististimes Uir D. me Tenebrionem aliquem esse, qui nomen suum

publice profiteri non audeat, offero id a me petenti sive privatim sive publice, sive voce sive scripto illud contimicare. Et facias deinde contra me quicquid poteris, nihil contra me essicies, nisi quod majoris cladis subibis periculum. Spem mihi dudum secerant, D. Authorem Parturire Apologiam aliquam, quam sumo animi desiderio exspectavi, & quod exspectavi nunc obvenit, Mevenit uti exspectavi, ut D. Author sua defendendo. clarius quid de Theologia ipsius sentiendum sit ostendat. Cum autem atrocis. - simorum me accuses mendaciorum, meque veritati neutiquam studuisse perhibeas, certe nec mihi nec aliis, qui Diae tuam inspexerunt, videris, meque non tantum veritati studusse, sed modeste adhuc locutum fuisse, ipsa tua Dissi perpetuum erit monumentum, neque a quoquam postulo, ut verbis meis fidem habeat, nisi ab iis, ad quos Tractatus tuus per enit; si vero qui quam dixi, quod veritati consentaneum non sit. rogo eos, quos penes arbitrium est & jus & norma mihi imperandi, ut justam mihi propterea anfligere velint poenam, meque ut publice tibi satisfaciam obligent, paucissimis enim quis sim ignotum est , secthujusmodi impudentissimi mendacii me nec accusatum nec con- vilium iri, satis perspectum mihi est. Insulsi autem haec tua ac- cusatio prodit gravissimum vulnus , quod tibi Animadversiones

meae inflixerunt s Quod telum cum ita Maro corpore recepetis .

ut nulla medicina evelli posse intelligas, illud unum solatio tibi futurum arbitraberis, si innocentem me . falsissime licet, calumniarum ejusmodi accuses , nullo vero alio teste, quam Dissi Tua, hac in re opus habeo,

102쪽

ille stylus, quem in tota sua crisi S. V. usurpat j ita ut Histrionem potius, quam Theologum agat. Ridendo dicere verum equidem nihil vetat 3 sed Ridendo dicere id quod falsum est & iniurium, proximi famam aggredi, iniquas suspiciones in eum movere, illud nefas est. Et equidem a limine luarum animadversio' num talem se prodit s hanc eximiam & modestam o,- servationem praemittendo i Ita nimirum comparata est tac Disertatio, ut vel ipsa mole jam jam spectabilem sese reddat , plerasque alias magnitudine Vincat, ct admirationem propterea apud Doct. Authoris populares commoDeat, &c. Quibus verbis non modo me qum , sed cum popularibus meis etiam, rem sibi esse, declarat: veluti alter Arnan totam gentem tanquam alicujus facinoris

nefandi consciam involvit : sed quid quaeso tibi Sii l. cum popularibus meis hic negotii et An ii

li, ea quae Theologi celebres clarisime docuerunt,temere O sine villa meditatione simul mecum compiladerunt, plebeio oe sordido fit lo conscripserunt e parag. a C. Sed non doluerunt, uesomnes alii Lectores, tantam praetiose Chartae copiam atque vim fruBra fuisse eonsumptam; sed ea , quae tibi & tuis adsectis nauseam creant, mercem vix aspectum tuum serentem mirati sunt. (b. Nonne diceres, L. B. me inter

c b. Quis dixerit ornatissimo COCHETO , apud Sarmatas & Getitas esse prodigium, si quis aliquid luci publicae exposuerit; itane vir doctus vult, sibi rem esse cum fortissima Sarmatarum gente, quae integram Phalangem Doctissiunorum virorum exponere. Min apricum producere posset. Cave ergo imposterum, mi Cochete, ne tibi talia temere scribendo, etiam cum Literatoribus MCriticis res sit, qui contra fidem & auctoritatem veterum A. h diernorum scri tuorum admissos eriores Misen non facilius con- . donant, quam Theologi illos qui contra fidei fundamenta commit. tuntur. Uidit id popularis. tuus , vir doetus, sed certe in politioribus literis non multum versatus, ubi non ex aliorum scriptis integras paginas compilare dc describere potuit, Johannes CLE-

103쪽

Getas & Sarmatas natum esse E apud quos aliquid publici iuris facere sit prodigium , portentum aliquod ingens, Manserum mirabile dictu ; quique omnia indiscri-ms natim & absque ullo delectu adprobant 3 Qui quid sit, quomodocumque de popularibus meis sentiat SIMPLICIUS (qua de re magnopere sollicitos illos fore non arbitror di semper illorum suffragium magnifaciam, ita ut si alicujus usius ipsis visa sit Disse ratio mea, illud Propertii ex intimo animo profitear:

Exiguo quodcunque ex pectore viti Fruxerit, hoc patriae serviat omne meae.

S. III. Sed ea videamus, quae exceptis popularibus meis

cuivis Lectori nauseam creant. Statim paret. a. a Tithis, quem prae se fert Differtatio mea, initium facit SIMPLi deinde Praemium, quo illius finem & usum declaravi, exponit parag. s. illudque absurdum redis dere satagit parag. mihi quidem assingendo ea , de quibus nunquam cogitavi, mihi &iomni siano lactori arcana incognita, donec SIMPLICIUS ea in lueem plodidit. is enim mentis & rationis compos unquam ex illo eliciet proemio , diuod me glorier ea invenisse qua non hactenus deprehenderunt Theologi, summisque Theologis ignorata, omnibusq; numeris absolutum Systema The logicum tradere, sicis di qua ratione Theologia in posterum d

tam RICUS; qui autem ab omnibus nostri seculi viris doctis ita fuit notatus, ut solae refutationes & censurae in illum passim conis scriptae, nomen ejus ad seram posteritatem possint transmittere, g. 3 Haec ex iis, quae Din Author in toto suo prooemio dicit, fluere , quivis illud legens clard deprehendet; in illo enim accusat

Theologos, quod ita eonfiauet tractatus suos . ut iis perlustrath in aeniseetum, eos de Mns aut avaro Religionis capite rati , tali modo sentire colligatur, corumqMe sententia rationes prorsus vel fer ignorantur, vis saltem admodum imperfecte cognoseantur; tractariam

104쪽

tam dissertationem non ad Theologos sive Theologiuam docentes, sed ad eam discentes diripi nemo non videt, qui coecutire non vult ut Simpl. (d. Iis in specie, quae ad calcem dissertationis meae adposivi, at tendere noluit, quibusque finem feci : Deum M. T. O. M. orando, ut in emendis Theologorum placitis eonatus dilabores Fragribus in Domino, Studiorum Sociis Dilectissimis. agiquid emolumenti assereret, quae verba, saltem ut mihi Videtur, non arguunt virum qui se nimis glorietur pro Theologiae studio modestiam exigente. 2. Prata terea, quomodo is gloriari potest, se, quod hactenus non deprehenderunt Theologi, & summis Theologis ignorata invenisse, qui nonnisi ea qua jam millies suere emcura, ea qua jam Theologi celebres clarissime docuerunt, comis pilavit. paras. ao. ce.

. 3. Quomodo itidem ex Proemio inferri potest,quod omnibus numeris absolutum Systema Theol. tradere velim E Neutiquam enim hic de tota Theologia, sed tantum de ea Theologiae parte quae est Polemica (f. sive de iis argumentis, de quibus in varias abeunt sententias Theologi, sermo instituitur. Ideoque nee

vero . cujus ope incommodaem hoc vitreum adhue dum desiderari . t Iem autem se in hae Diss. exhibiturum promittit methodum, ex

qua, quomodo studia nostra in posterum dirigenda sint, intelligi possit. θ qua incommodum hae, quod Theologi in Systematibus suis

admittunt, vitetur. &c. &co

d. An de docentibus, an vero de discentibus haee loquatur . quae defectum Systematum attinent, ex supra dictis clarum esse arbitror , cum Docentes Systemata conficiant, non vero discantes.( Haec non de omnibus rebus in Differt. hac contentis, nedum de methodo, dicta volo , unde Docti Auth. nonnisi omittere debuisset. f. 3 Lubens haec concedo, Authorem tantum omnibus numeris a solutum Systema Theologiae Elenchticae in lucem edere voluisse, nescio autem, cur ille etiam Systema. confusum quidem, The logiae nostrae .stimatica tradiderit , si mete e uehiicum esse deis beat

105쪽

de novo Theologiae Syntagmate , sed de tractatu, ea argumenta in quibus discrepant Theologi, quaequet sparsim , ct simul cum iis in quibus consentiunt, in hystematibus vulgo reperiuntur, exhibente. Jam VC-ro ejuS modi Tractatus utilitatem quis negabit E (g Nonne praestaret in genere, ut seorsim haec duo, tum fili. ea de quibus nupta est lis, tum ea de quibus lis est,

traderentur, longe enim facilius hac ratione redderetur Theologiae studium. Sed res ita se non habent. Haec omnia simul immiscentur , unde fit ut non parum confissionis accedat. Summotum autem Theologorum vitio me id adscribere, ne autumes B. L. probe equidem novi, rem sese aliter habere non Potuisse s paulatim enim a simplicitate Christiana defleoxere homines , innumerasque propemodum temporis lapsu controversias excitavere, unde evenit, ut sC

sim in crassia volumina creverint Theologici tractatus. Praeterea rationes, de quibus Theologi circa argumenta modo aliquid negant vel assirmant, ab unoquoque facile non percipiuntur; saepe enim eorum assirmatio vel negatio ab eo quod de alio argumento sentiunt pendet 3 Ita ut nexus inter has assirmationes Vel negationeS detur, quem nonnisi attentione di cura multa adhibita deprehendere possumus praesertim in tanta rerum copia, quibus Theologici Tractatus referti sunt. Tractatum autem peculiarem, varias de capitibus controversis opiniones, illarumque inter se nexum exhibentem, quis improbabit, nisi ille qui ideis vagis & obscuris delectatur Talem vero tradere in Dissertatione, quam aggreditur SIMPLACIUS FER. pro virium modulo conatus sum. Sibaec it e animo suo reputasset, non in insulsam ac frigidam illam exclamationem erupissiet g qua veluti uno ictu totam meam Dissertationem funditus ruere cre-

g Usum talis operis nemo unquam negavit, sed Disserrationem D. Gocheti usum hunc praestare, hoc est quod negatur.

106쪽

dit. Nec enim, hanc fuisse mentem meam in proemio, quam supra declaravi, agnoscere SIMPLICIO dissicile erat, modo Simplicitati & veritati litasset ; sed ad institutum suum abstirda milii assingere omnino

necesse erat.

s. V. Qua de re neutiquam dubitabit Lector, qui eius

observationes, parag. s. cod tentaS perpendet. Proe mii mei sub finem, non omnium inter Reformatos sectarum opiniones, sed tantum celebriorum Ortodoxorum, (h. fili. Remo . ac Socinian et tradere velle , sicut di circa Authores , quoS adire erat necesse, praemonueram. Tria autem observat de his S. V. i. Statim vult, ut Lector attendat, systemata vulgatissima Fomtes appellari s (i.)nescio, qua de causa illud nomen satis honorificum ipsi non videtur. a. Deinde notam , quam in calce paginae adjeceram, arguit Hac nem. Pe, quosnam per Reformatos intelligam, siti. quoscumque obristianos qui Ecclesiae Romanae Daledixerunt, indigitatur. Et hoc omnino SIMPLICIO displicet qui longe aliter sentit 3 Existimat enim, nomen illud Resormati nonnisi Ortodoxis competere, quod equidem non totidem verbis afferit, sed tamen legitima consequentia ex ejus dictis deduci potest 3 sic sonant: ne nempe rem

ditus Lector exHimet, Avithorem tantum de Secta Ortodoxorum

segregium Ecclesia fidelium nomeno acturum, dicit, perReformatos se intelligere quoscunque Christianos, qui ab EcclesiaRomana , . G secesch. vellem ut D. A. saltem scivisset, quomodo vox orthodoxus seriobenda sit, & non ubique ad nauseam usque impingeret.( i.) Imo nimis honorificum mihi videtur hoc nomen. FONTEM enim Theologiae alium praeter Scripturam Sanctam non agnosco, nec alius a Theolosis agnoscitur: admirandum itaque est, quod vir Dore inter fontes, ex quibus orthodoxorum opiniones hauriendae sint etiam recenset Theses Salmurienseu, quibus in Helvetia oppoma est FORMULA CONSENSUS, in Doctrina imprimis do Gratia universali, quae ab Ecclesia Helvetica hactenus rejecta fuit ceu verbo Dei non consona, hoc est non Orthodoxa.

107쪽

fecessi runt . Verum cum secessio ab Ecclesia Rom. dicta fuerit Reformatio, inde existimavi, eos omnes Reformatos dici debere, qui hinc secessionem fecere ; nihil ad rem, quod alii hocce in negotio fuerint priores vel pol e-riores ; sed regerit SIM P L. Remonstrantes oe Sociniani potius a Wra Ecclesia, quam ab Ecclesia Romana secessionem fecerunt ; Ergo Reformati dici non debent ; Mira sane consequentia i Remonst. dc Sociniani ab Ecclesia Orto-doxa defecerunt, ergo non sunt Ortodoxi 3 sed etDam ab Ecclesia Romana defecerunt simul cum Orto-doxis, (saltem Sociniani ab ejus cultu & dogmatibus pariter abhorrent, simulque cum iis adversus Pontificios calamum strinxerunt; Ergo sunt Reformati & in eorum numerum recenseri debent. Nullum aliud nomen datur generalius, quod omnibus iis, qui Pontificiam Tyrannidem excussere & ipsi rursus collum

submittere recusant, applicari possit. ( is. VI. Tertia SIM P L. observatio sic se habet ; in sem

nam prodituram speravi Sectam Lutheranora , , Sectam Anab tinarum. Undenam haec mes ipsi nata sit latet. (lii cum potissimum celebriorum inter Remr- maioSMO Nomine PROTE STANTIUM & Meti REFORMAT E

non tantum moreras sed & α,oMγiss ita utitur D. Vir, ut sub hoc nomine Socinianos etiam, ut & Saciniano Armini antet anteg

complectatur I cum vero in libris Theologicis per Protestantes MEcclesiam Reformatam semper Ecclesia vera intelligatur, non video, cur ii Ecclesiae Protestanti, hoc est ZE R AE, accenseantur . qui fundamenta fidei ipsius negant , talesque committunt Err res, qui Pontificiis adhuc longe deteriores sunt et in libro igitur Theologico extam hac in re caute agendum esse arbitror, ne Pontificiorum criminationibus nosmet exponamul et Nisi forsan differentia inter Protestantium, hoc est, verae Ecclesiae Doctrinam & So- etinianorum admodum exigua TIBI videtur Quod autem ais,

Meinianos cum orthodoxis simul ab Ecclesia Romana defecisse, de hoc Historicorum monumenta nihil tradunt, sed potius, yo CD RUI demum post Reformationem vixisse perhibent.

Iceo id speraviiqvia P. A. dixergi, se actutum de praecipuis

108쪽

matos Sectarum opiniones tradere susceperam, prout id expressis verbis in proemio meo legitur & prout ipsemet Simpl. hoc ipso paragrapho observat. Itaque de omnibus, quae inter Reformatos vigent, sectis dicere animus non erat. Equidem Lutheranorum Sectam celebrem esse fateor ; quare ergo de iis verba non fecerim, id agnovisset S. V. supra dictam notam integram perlustrando ; haec enim Iesisset: me omisito Lutheranos , quoniam eorum opiniones secundum inclitatum nostrum demonstrari nequeunt Revera in quibusdam solum deerant ab aliis Christianis, quae Omma prorsus didrasum none iciunt, sed noster SIMPL. Impatiens irae haec non animadvertit, vel potius haec omittendo Lectori fucum facere voluit. Etenim si excipias argumentum de

Euchariseia, di quaedam huic adnexa, de reliquis Theo- logiae capitibus simul cum Ortodoxis, & praeserum cum Remonstrantibus cm. sentiunt Lutherant. Quandoquidem LU THE RUS de fervo arbitrio librum conscripserit, eius discipulorum maximam partem hac in re ipsi valedixisse, nemo nescit: Quis etiam, Dogma de Praedestinatione absoluta, absque ulla operum praevisione, ipsis exosum esse, ignorat i Quae cum ita sint, Lutheranis peculiare Theologiae Systema non esse . cuivis patet. Anabaptistas vero quod attinet, in varias scinduntur Sectas ; inde est ut eorum opiniones excutiendas non susceperim, iis solum haerendo, quae non de uno aut altero argumento, sed circa Theologiae summam versantur. Celebriores igitur dixi Sectas G s Or-

sectis Reformatorum . per quos intelligit eos, qui ab Ecclesia Rommana secessionem fecerunt, qui sunt Ecclesiae Protestantium &

c m. Certe vellem, ut Di A. hic modestius paulo de Doctrina Lin , THE RANORUM locutus esset, tales iniim vir Din. Remonis strantes nobis in Dissert sua describit, ut cum Meinianis idem senistiant, ut passim innuit, eadem principia statuant. easdem ex iis trincipiis consequentias fere nectant. ideo Fratres Augustanae Confessioliis talis Haereleus temerq acculandos non esse cxistimo.

109쪽

Ortodoxorum, Remonst. ac Socinian. non propter eorum numerum qui eas tuentur, sed propter opinionum insignem differentiam. Iis quae ulterius observat Simpl. nempe Ortodoxos nomine Sectae, di Socinianos aeque ac Ortodoxos Chrissianorum Theologorum comuni nomiane complecti, nunc non imorabor, sed Lectorem ad responsa in paret. a . in quo eadem clamitat, amando.

S. VII

. Ex his nunc facile deprehendit B. L. quid de staquentibus sperandum: Cum SIMPLICII S scopum

Dissertationis meae non perceperit , s n. o vel cui ve rius dicam percipere noluerit, sed talem mihi assingat, qui a mente mea prorsus sit alienus, ideo absurda quam plurima ex hac colligere, ipsi non multum difficile fuit. Igitur parag. V. observationem generalem, quam a limine praemiseram, confutare satagit, quod ut facilius praestare possiet, eam ob oculos Lectoris mutilam constituere, diu & multum non haeEitavit: Haec sccundum SIMPL. in mea differtatione occumrunt . Principium di fundamentum Theologia Chresianae esse fatum hominis in peccatum lapsi tum in se spectati tum respectu junitiae Diuina, sed secundum veritatem haec chlant i Hoc Systema (sill.e Theol. Ortod. secut talia qua explicabimus, ab idea, quam sebi eformant Theologi , Natus hominis in peccatum iam, tum in se spectati, tum respectu sussilia Divinae pendere, a limine observamus ; prout enim

. hoc argumentum tradunt, ita etiam omnia, quae hominum Diuia item spectant, modo qui suae explicationi respondeat, intelligunt.

Haec est bona fides SIMPL. VER. Non ergo de statuendo fundamento & principio Theologiae Christianae, sed de statuendo Fundamento & principio Trium Systematum s (o. quae duo sunt prorsus diver.

( n Ipsissimis D. Authoris verbis scopum ejus proposui.co. Ex hac ergo D. Auctoris explicatione sequentia discimus: Aliud esse Theologiam, aliud 'stema Theologia ; Theologiam Systema Theologiae a se prorsus esse diversia ; statum homIais in peccatum

110쪽

sa. Quemadmodum enim ( ut supra dictum fuit ad Parag. . ) non absolutum Systema Theologiae confiiseere, sed tantum de capitibus inter Theologos controversis varia placita &S,stemata tradere animus fuit; Ita etiam in praedicta Observatione, non fundamentum & fons omnis veritatis Theologicae, sed fundamentum & fons diversitatis circa illa capita unice qua rendus est,q. VIII, i Ut autem mentem meam in majori luce ponam,

in Theologicis duo sunt obse ivanda & sedulo distinguenda, Ea in quibus consentiunt, & ea in quibus discrepant Theologi. Unde duplex ipsis tribui potest

Systema, alterum Comune , alterum vero Peculiare. Co-

et une complectitur omneS Theologiae naturalis partes, necessitatem Revelationis, Religionis Iudaicae &Christianae veritatem ac divinitatem s Jesum esse Messiam; Mediatorem nostrum apud Deum , qui noS tum doctrina tum morte salvarit, qui Prophetae & Sacerdotis vices adimpleverit, &Rex sit Ecclesiae, aliaque quam plurima, de quibus in genere nulla est lis. (p. si

apsi quidem esse principium & fundamentum Systematis Theolo- giae non vero Theologiae ipsius, ergo statum hominis lapsi esse principium Systematis Theologiae Christianae, non vero Theologiar Christianae ipsius. Si tam acutum ingenium habui issem, ut hanc distinctionem praesagire mihi licuisset , certe etiam tacuissem. Quod vero D Auch se explicat de fundamento diversitatis Systematum Theologicorum , illud nempe esse varias ideas, quas Theologi sibi formant de dogmatibus Theologicis , hoc est quod ante D

Cochetum nemo scivit, unde novum nascitur Axiomas Diversia ratem sententia Theologorum oriri ex rariis de eadem re conceptibus

e ideis. Nunc demum recte percipio, qua in re consistat Novitas Methodi COCHETI AN AE.(p. In his rebus inter eos Theologos, quos D. Auct. Reformatis accenset, nullam litem esse, hactenus nunquam audivi ; de plurim senim inter nos & Socinianos non convenir*, omnibus Socini nae deligionis gnaris compertum est.

SEARCH

MENU NAVIGATION