Tempe helvetica, dissertationes atque observationes theologicas, philologicas, criticas, historicas, exhibens. Tomi primi sectio prima sexti sectio quarta Tomi secundi sectio prima

발행: 1738년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 철학

211쪽

ur, sed sub einere variarum tentationum delitescit, smilisque est animae, quae ita haeret corpori, ut non raro cum ipsa morte luctetur, di in eas redigatur amgustias, ut corpus relinquat non dissimile mortuo . Umni motu privatum, & omni sensu pro tempore Urbatum, cum tamen in universa hac lucta non receiarerit a corpore, sed aeque tota in eo fuerit atque in

alio, cuius plenissima est lanitas, sed tantum infirmior, a qua infirmitate & sensuum & motuum oritur defectus. Quin imo & hoc fateri cogimur, vere fideles spiritum penitus extinguere posse quoad omnia dona, si sibi permitterentur. Quid enim voluntate humana mutabilius 3 Quid viribus arbitrii imbecillius hQuid carnis & mundi illecebris potentius E Quid Satanae furore violentius Inde tamen neutiquam peria

clitatur perseverutia sanctorum , quippe quae non nititur viribus hominum, sed gratuita Dei benevolentia , efficacissima Christi intercessione, & consolationis plenissima Spiritus S. Obsignatione, qui ea d

Da , quae sunt a. J-1Ahil , quale est donum fidei ocsanctificationis, tanquam autor eorum, ita fovet aerefocillat semper, ut extingui non possint. Neque tamen, quia certissima perseverantiae spes est, exhoris Tationes ad eam sunt supervacaneae, quia non sunt

cadendi, sed cavendi & perseverandi media . quibus 'fides conservatur, carnalis securitas depellitur, & nos nostrae imbecillitatis admonemur.'Tandem Iongissime de vicinia veritatis errant FH, Maties & Enthusiane, coelestibus revelationibus gravidi ;qui suis opinionibus, doctrinae aut factis, extraordia narium divini spiritus praetendunt & mentiuntur ac fatum, cui si contradicatur, spiritum exsibilari es e tingui quiritantur. At vero Apostolus noster, dum Thessalonicenses hortatur, ne spiritum extinguant, mon sublimiter eos arripit ad inanes sine verbo speculationea, sed continuo subjicit, non spernendas vel

212쪽

nullius faciendas prophetias : quo procul dubio i

nuitur, spiritus lucem praefocari simul atque in comtemtum veniunt prophetiae. Quid ad haec tumidi E thusiastie, qui hanc unam reputant eximiam illumia nationem, uti, secure omisso ac valere iusso Dei verobo, quicquid stertendo conceperint, non minus co sidenter, quam temere arripiunt 3 Filios certe Dei longe alia decet sobrietas, qui, ut omni veritatis I in sine Dei spiritu orbatos se vident, ita non ignorant, verbum esse organum , quo spiritus sui illuminatio nem Deus dispensat. Alium autem spiritum nesciis uni, quam qui in Apostolis habitavit & locutus est, cujus oraculis assidue ad imi audientiam revocamtur et qui ita suae, quam in scripturis expressit, verit

u inhaeret, ut vim tum demum suam proferat atque exerat, ubi sua constat verbo reverentia ac dignitas. Mutuo enim quodam nexu Dominus verbi spirit usque sui certitudinem inter se copulavit, ut solida verbi religio animis nostris insidat, ubi affulget spiritus, qui nos illic Dei faciem contemplari faciat , ut vicissim

nullo hallucinationis timore spiritum amplexemur , ubi illum in sua imagine , h. e. in verbo recognoscimus. Non enim verbum hominibus communicavit Deus, quod spiritus sui adventu extemplo aboleret, sed eundem spiritum , cuius virtute verbum adminis straverat , submisit , qui suum opus efficaci verbi confirmatione absol veret.

Sed & quid contra admonitionem Apostolicam MALI designetur, diligenti aestimatione perpende

dum venit. Dies me deficeret, omnia persequi tentantem. Omnia igitur . quae ita extra rem sunt, ut nec circa rem quidem sint, relinquam, & ea saltem, quae ad rem sunt, extremis, quod ajunt, digitis adtingam

213쪽

stio cognitionis. At quam multi extinguunt illum in se ipsis E Qui nimirum, postquam animus captus pravis cupidinibus ad inertiam & voluptates corporis pessumdatus est, per somrdiam Vires, tempus , ingenium defluere sinunt, & dediti corporis gaudiis per luxum atque ignaviam aetatem agunt 3 nec minus taegio

investigandae penitus veritatis ouilibet potius opinioni temere succumbunt, quam in explorando perti,naci diligentia perseverant f & dum verborum leuc cinio a rerum intentionibus avocantur , sine delectu assentiuntur dictis omnibus, nec a rectis falsa sece nunt, nescientes, inesse & in incredibili verum & in verisimili mendacium 3 vel si quid agunt, ingenium inter irrita exercent, & disiputationibus nihil profuturi S otium terunt; cum , cui ingenium est omnium bonarum artium capacissimum, hoc ipsum melioris ingenii pignus sit, non corrumpi bonitate ejus, ut illo male utatur. Torpent ecce cumprimis, idque parentum culpa, qui liberos luxuriose nimisque liberaliter habent, ut insuescant amare , potare, sacra profanaque omnia polluere , divina atque humana

promiscua, nihil pensi neque moderati habere , ingenia desidiosae juventutis, nec in ullius honestae rei labore vigilatur ; Cantandi saltandique studia effoeminatos tenent,& capillum frangere pulvereque aspe gere odorifero ; fluctuantes jubas leunculorum moare auris & euris agitandas ostentare bene pectinatas, discriminatas, in annulos coactas serpenteSque , ad muliebres blanditias vocem extenuare, mollitie cor. oris certare cum meminis, immundissimis se exco-ere munditiis, helluari, totos dies perpotare, cu

Endo atque ambulando tota S conterere noctes, no-

rorum adolescentium specimen est : cum isthoc illecebrosius nihil fieri possit, nox, mulier, vinum homini adolescentulo. At nimis homo nihili est, qui

riger est & voluptarius ae si, cum faciem videas ,

214쪽

videatur esse quantivis pretii et vigilare decet homi nem , qui vult sua tempori conficere officia. Nulli erit impune, talentum quodcunque fidei suae concreditum terra obruisse , nulli non piaculum, lucernam in candelabro ad usum erigendam sub modio nequiis

ter occultasse.

Sed & indignandum indolescendumque est, jam inde a longo tempore in exteris Ecclesiis scholisque Spiritus Prophetarum contra se invicem insurgere, ut vix dici queat, cujus spiritus sint, qui, sive diro livore perciti, sive ambitione, quae inter prima bonae mentis impedimenta, turgidi, sive praejudiciis occaecati, sive Eclo sine scientia & charitate abducti, spiritum in aliis extinguunt, inque eo sibi laudem eunt quaesitum, si procace in summa capita libertate insulitare, magna nomina tanquam animalia gloriae & venalia rumorum mancipia infamare, omne acerbitatis virus aut magno laterum nisu eructare, aut ina

ni tumore & vanissimo verborum strepitu perituris chartis fastidiose illinere, di manibus pedibusque obnixe omnia facere possunt, iis ut incommodent, qui non saltant ad ipsorum fistulam, etiamsi incertissimum edat modulamen. Et si nostra nobis vineta tedere non disipliceat, vereor sane, ut Apostolicae admonitioni latisfiat ab iis, qui obliti, vetera & nova ita esse disponenda, ut

re vetera a nobis recipiant nitorem, & nova a veteribus autoritatem, ita a novitate abhorrent, cit eo

ipso omnem in cognitione veritatis profectum velint diminutum , & aliis, Qui in Reformatae Ecclesiae senistentiam non solum pedibus, sed & manibus, imo toto pectore libentissime eunt, hac solum de causia volunt male, quia in explanandis scripturis multa ob. servarunt, quae a prioribus fuerunt praeterita, atque adeo seorsim abire necessc habuerunt. Coeperunt

; ' bovio

215쪽

honi c ita ut fit. ubi quid in animo est molestiae; oiuper hoc aliam rem ex alia cogitare, & ea omniam pejorem Vartem, redeuntque ad illos, qui dicunt, quid si nunc coelum ruat i Est certe Scriptura Thesaurus, qui a nullis unquam, vel veteris vel recentioris aevi, Interpretibus ita est exhaustus , ut nihil amplius novi ex illo depromi possit 3 & ad unumquemque nostrum pertinet mandatum Christi, quod est in ore omnium , Scrutamini Scripturas; cuius vi obligati sumus , ut in primis etiam ex iis addiscamus mirabilia Dei opera in fatis Ecclesiae conspicua , quae manu Prophetarum ita sunt praeformata & praede lineata, ut Historia futurorum appellari possint ; quorum quaedam sua luce adeo radiant, ut in omnium fere ocu-Ios sese ingerant, modo sua sponte non claudant, quod facere solent Judaei, qui Messam in scripturis non vident, di regnum eius spirituale ignorant f quaedam vero nubibus sunt obducta, alia tenuioribus , alia crassioribus, quae detegenda & evolvenda sunt majore quadam difficultate, adhibita antecedentium vaticiniorum luce, quae ut praedicta olim sub V. T. nunc impleta sub Novo conspiciuntur 3 cum quibus si cohaereant, quae vel alii ante nos viventes impleta videre, vel nos nunc impleri videmus , idque certa

quadam serie prophe a & ordine, non est quod dubitemus , nos in intelligendis SS. Literis profecisse, Sunt praeterea plurima alia in scripturis, in quibus haeserunt Interpretes: sponte fatentes, nondum a se sale-hras omnes superatas, in quae inquirere non potest esse Te re vos. Imo quis unquam tam feliciter & accurate vel unum icripturae locum ex minare aut interpretari possit, ut nemo valeat vel ip. sum clarius explicare, vel aliquid amplius in eo o, servare, quod ad doctrinam . aut cohortationem, aut aliorum locorum conciliationem faciat E Digna, quae

Mic allegentur, sunt verba venerabilis BETA,

216쪽

Deus O. M. Spiritus sui lucem intelligendis scripturis parciusquam antea largitur e Minime profecto ; quanquam si hoc faceret, juste profecto faceret. Et hoc spero mihi concessuros.

quicunque vel unicum linguarum donum nostri temporis hominibus collatum tanti fecere, quanti fieri debet; ct c absit verbo invidia o multorum nosrae memoriae scripta cum beteribus etiam excellentissmis comparabunt. Haec scripsit vir ille

Dei anno temporis novissimi supra millesimum quin gentesimum septuagesimo. Quid illum, si hoc tempore post centum triginta & quod excedit annorum decursum viveret, dicturum putamus, quo studium linguarum principum quasi conicencit Annon illum plurima hodiernorum scripta Theologica cum

sui temporis etiam praestantissimis comparaturum existimamus , cum intelligentia scripturae abundantior

postremis reservata siti temporibus (b. Haud igitur exsufflandus videtur illorum conatus, qui ( ad quod

aliquoties excitat , ab omnibus attendendus & se. quendus inter candelabra aurea Peripateticus , qui habet aurem, audiat, quid spiritus dicet Ecclesis in animae solamen pie, modeste, & debitis mediis, ea eruere satagunt, quae spiritus eo fine tradidit , ut investigantis industriam utilitate compensiaret. Certe accura, tius scripturae scrutinium contemnere, & charismata Spiritus S. in scriptis magnorum virorum, peneS quos acumen in imam penetrans veritatem, ubique fere intermicantia negligere, imo ( horresco referensi a

tanquam nugas di proprii cerebelli phantasmata susque deque facere, quid aliud sit quam spiritum eo tinguere , & prophetiam ( per quam fit, ut verbum Christi copiose habitet in Ecclesiia , atque ita cognitio Dei abundet, ut terra ea impleatur, sicut fundus maris aquis : o cc.) pro nihilo habere, non video. Tom. III. P Sed(b. 3 Dan. Ia : A. P. Io. Esd. II: s. i.

217쪽

Sed quid de Spiritu pietatis di timoris Domini e Equidem non dissilendum est , nonnullos (id quod

suae, quam moliuntur , separationi ab Ecclesiis nostris praetexunt O haud immerito conqueri, inceram atque illibatam pietatem, praecipuum ipiritus donum, di omnium virtutum clarissimam, per quam caeteraefulgent & dignissima luce se commendant, tantum non extinctam inter nos jacere. Christus olim mei 3 amr .meυυν. (d. Et nobiscum spiritus Christi contentionis serram adhucdum reciprocat. At quot , qui spiritui contumaciter reluctantur ENunquam vel lamentari vel irasci destinet pius, si semel coeperit 3 hebescit virtus, omnia sceleribus aet. vitiis plena sunt, neque quicquam hic vile nunc est nisi mores mali s Eorum licet jam messem metere maximam et plurimi mores majorum laudant, sed eosdem lutulant, quos collaudant. Certatur ingenti quodam nequitiae certamine ; major quotidie peccandi cupiditas, minor verecundia est. Expulso melioris aequiorisque respectu, quocunque visium est, libido se impingit, nec furtiva jam scelera sunt, praeter oculos eunt, adeoque in publicum missa nequitia est, & in omnium pectoribus evaluit, ut innocentia non rara, sed pene nulla sit. Plerique homines, quos, cum nihil refert, pudet, ubi pudendum est, eos deserit pudor, cum usus est, ut pudeat.

Quid inseper de Spiritu Charitatisrum Extingui illum magis magisque , charitatem perfrixisse, & Christi

nomen profissos in mutua odia saevire, res ipsa loquitur. Alter alterius imminet exitio, & fratrum quoque gratia rara est. Nemo nemini verum Ioquiis

tur ex amore, blandimentorum venena nobis propinamus promiscue , latitante interim odio internecino & Zelo plusquam amaro in corde, qui subinde nullo lenitatis spiritu adhibito in maledicta erumpit; is hic enim est thesaurus stultis in lingua situs, ut

218쪽

stis

quaestui habeant male loqui melioribus. Ubi is est Amicus, qui in re dubia re iuvat, ubi re est opus Quid se retulit beneficum esse oratione , si ad rem auxilium emortuum est Quid denique de Spiritu roboris di fortitudinis e qui

superveniens suis, mundum per eos arguit iniquitatis admissae, aequitatis praetermissae, & suorum omnium scelerum, sed & illos contra omnia satanae machinamenta & siatellites animosos reddit 3 Annon extina guunt illum timidi & meticulosi, qui, si homines capiundos sibi inimicos esse setanc, impostorum inastar, alienam mentiri personam, quam quod credunt profiteri, malunt i quibus formido obstat, quo minus id quod oportet loquantur aut faciant, vel audeant se iis opponere, qui veritati pietatique resistunt, quia illos defendit numerus junctaque umbone phalangese vel purum putum Dei sermonem tradere, quum h mines veritate non gaudent, sed quaerunt doctores secundum pruritum aurium t qui, quum secundae res sunt maxime, haud secum meditantur, quo pacto adversam aerumnam ferant , pericla, damna, exilia, mortem ; ideoque quod fors fert, aequo animo ferre

Non possunt EReliquum est, ut, quid secundum Apostoli ad.

monitum a nobis omnibus BONI requiratur, pauocis expediamuS.

Omnes, qui praeclaris a Deo insigniti sunt spiritus donis, decet ante omnia, obsecrare quotidie Deo unae, ut hoc constanter Possint gaudere bono 3 dein sui Da ope niti, ne vitam silentio transeant, sed ut Dei gloriam proximique commoda promoveam, ad gloriam virtutis via grassentur, & integerrima vira. suavissimo consortio , pulcherrima conscientia famam sibi perpetuam conficiant, sicque ceteris prae

219쪽

stig

Luceat Lux illorum coram hominibus , nec sit spiritus in iis , sicut lampades fatuarum virginum, quae sub adventum sponsi extinctae sunt, quia oleum ad manus non habuerunt, ( scitum est, periclum ex aliis facere, tibi quid ex usu siet: sed ut Lucerna mulieris strenuae, quae noetia non extinguitur : se.) imo ut

ignis, qui diu noctuque in altari olim ardebat. Quos ab aliis distinxit divina benignitas, & maioribus donorum ornamentis sustulit , PATRES PATRIA, communis justitiae & aequitatis Praesides sillud submissiore agnoscant animo, seque tanto magis obstrictos agnoscant , ne spiritum extinguant, sed ut a se removeant scelera & flagitia, & cogitationes improbas, & avida consilia , & libidinem coecam , di alieno imminentem avaritiam , quae, ubi in ania mos Magnatum veluti tabes invaserit, in polypos eos

convertit, qui sibi quicquid tetigerint tenent , qui magnitudine pecuniae a bono honestoque in pravum

facillime abstrahuntur , quorum animis avidis atque inlatietatibus neque lex neque tutor est , qui capere possit modum: ut discant continentiam augere, luxuriam coercere, gulam temperare, iracundiam lenire, paupertatem sequis oculis aspicerei, spes. effraenatas ct animum in futura eminentem velut sub vinis culis habere 3 bonum publicum privatae gratiae anteferre i non unam modo, sed & alteram partem a

dire s justitiam ita administrare, ut nec propter invidiam adimant diviti, nec propter misericordiam addant pauperi 3 ut sint sermone affabiles, accessu faciles , vultu venerabiles, aequis desideriis propesi. Eam demum felicitatem ac supremum illud bonum judicent, non quod in opibus , honoribus, purpura ac sceptro consistit, sed quod propius mentem conjungit Deo, castamque & illibatam conscientiam coelo imponit. Sic iis feliciter cuncta provenient, opulentia,ce. Prov. 31 Ii,

220쪽

lentia, pax, copia, sanitas, ct divina majestate protecti subditos felici gubernabunt imperio. Sed & iisdem curae sit, dona spiritus in aliis fovere. Summa saepe ingenia in occulto latent, sub sordido palliolo & paupere tecto saepe etiam virtus ingeniosa latet ; At naud facile emergunt, quorum conatibus obstat res angusta domi. Ne igitur illocrum dona extinbuantur, & generoso in coelum se vensque pectus nonesto refrigeretur, praemiis excitaniadi, muneribus decorandi sunt 3 neque existimandum, in bidental abjici sumtus, qui alendis iis fovendisque impenduntur. Decet omnino principe loco positos, homines magnae spei haud insuper habere, sed laetis aspicere oculis, di virtuti favorem debitum non inmciari. Neque enim, qui vitae formandae apti nati sunt, vitae commodis carere verum est, ut ninil iniquius, quam ut, qui se vitiis dedecoravere, honorum praemia ereptum eant.

In vestris quoque auribus nunquam non insonet Apostoli vox, spiritum ne extinguite , VIRI FRATRES, sivp iam erudiendae pubi scholasticae vacetis , quae semet ipsam ministerio verbi divini in Ecclesia addixit; sive fidelem plebem doceatis ea, quae ad salutem sunt negessaria, & profectum urgeatis in ulteriori doctrinae veritatis, quae est secundum pietatem, cognitione, & mores ipsorum informetis in timore Dei & charitate erga proximum. Si sub modio delitescat lux vestra, vel in tenebris plus non dirigat quam ligna putrida & lam pyridum stricturae , frustra lux mundi vocamini. Sacris igitur meditationibus impallescite s Legem Dei in scripturis revelatam, quo nomine legem fidei & quae ei succenturiantur intelligimus, diligenter scrutamini, ut ita tan-puam homines Dei ad omne opus bonum sitis in

SEARCH

MENU NAVIGATION