Tempe helvetica, dissertationes atque observationes theologicas, philologicas, criticas, historicas, exhibens. Tomi primi sectio prima sexti sectio quarta Tomi secundi sectio prima

발행: 1738년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 철학

241쪽

ritissimorum C A SP. S UI CE RI, J OH. HEN R.

HOTTINGERI ( cujus praematurum di tragicum exitum solenni deploraverat oratione . o JOH LAUA TERI, J. H. HEIDEGGERI, IOH. MULLERI,

adsiduam felicemque navavit operam; secuto profectuum non mediocri specimine, Disputatione De Baptismo pro mortuis, An. MDCLXVIII. Mox , cum in Examinibus votis Ven Praesidum abunde fecisset satis, Ministrorum Verbi Divini albo U. Tal. Mart. An. MDCLXIX. insertus est.

Quum vero non omniS ferat omnia tellus, nec unus angulus omnia praeclara sibi vendicet ingenia , noluit o Hoc a Thic noster Paternae domus semper custos esse, quapropter ad pertexendam studiorum te. Iam capessendumque majorem animi cultum, (Socio

Excellentiss. postea M. D. Physices in Athenaeo nostio Professiore & Canonico , D N. SALOM. H O DTINGERO; III. Κal. April. An. MDCLXIX. iter instituit literarium , per Germaniae, Belgii, Angliae & Galliae Academias. Lugduni Batavorum cumprimis per aliquod tempus commoratus, Viros toto orbe Celeberrimos, COCCEIUM (cui a G. HEL DEO GERO & ΗOFMEI STERO intime commendatus erat. Vide sis D. CCCCLI. di CCCCLIT. Tom. II. Oper. P hum. p. m. F, rap. insertas.) & H ELDA NU M , audivit. Londini viros itidem doctismmos consuetudine sua sibi devinxit. Oxoniae vero Cel.

THO M. B ARLON, Collegii Reg. Oxon. Praeposi. tum & pro D. Margarita SS. Theologiae Professorem publicum, EDUAR D. item POCO CNIUM.Lingg.Graec.Hebr. & Arab. Praelectorem doctissimum, aliosque qui inter doctos eruditosque principatum ostinebant salutavit, mensa lateque usus Cel. T H O M. HYDE,

242쪽

HYDE, Protobibliothecarii Bodleiani , (Tractatum

tunc de Ludo Latrunculorum meditantis ;) cujus manuductione per bimestre Bibliothecam Bodlejanam , eodem quo GUILHELMUS, Hassiae Lanstravitis, Parisiis postmodum diem functus, tempore , sedulo Iustravit. Oxonia relicta LUTET. PARISIORUM appulit , ubi itidem varias Bibliothecas, &publicas & privatas, inspexit atque perreptavit F Hinc prid. Κal. IXbris profectus per Burgundiae Comitatum, vulgo Franche Comte, patrios petiit lares, suorumque amplexibus est redditus An. MDCLXX.

exeunte.

Reversius Christum frequenter ex suggestu praeis dicare magno cum successu & applausu orsus , Uen. Parentis aliorumque, Rev. cumprimis MURERI, Pastoris in Tuis emeriti, vices alacriter suffulcivitiquo tempore tantam eruditae pietatis sibi famam conciliavit , ut ex Ven. Praesidibus etant, qui illum &ad Ephoratum & ad Professionem Theologiae Catecheticae promoveri cupiebant. Cum ad constituendam deinceps familiam antismo cogitationeque se NOSTER converteret, Ninhilissimam suique Sexus ornamentis decoratissimam

Virginem CATHARINAM HOSPINIANAM, Viri plur. Venerandi, RODOLPHI HOSPI NI A NI , collegii Carolini quondam Praeposti, di Ludia magistri, Gnatam, Magni illius Polyhistoris R. H OS PINIANI, ut & Theologi JAC. HUL DRICI ex Filia abnepten , sibi An. MDCLXXII.

Conjugem legit, quacum pie atque iucunde annos plusquam unum & viginti vixerat , Ilaec illi, larga Dei benignitate, septenam progeniem dedit, at liberorum

243쪽

rorum tres tenelli fere diem suum obierunt, Filiae vero tres tribus ( a. etiam Pastoribus nupserant, de quibus sigillatim dicere instituti non est 3 Filius a tem unicus ( b. Pastor Rorbacensis , t ubi lucem primo aspexit, ubi & Pater, ut mox videbimus, Pa.i oris ossicio functus erat j fuit creatus.

Mense VIIbri A n. MDCLXXVI. Pastor Rodibacensis Surer misere necatus atque truncatus una

cum Sorore & ancilla in aedibus pastoralibus inveniebatur ; quis flagitii hujus immanis atque nefandi autor fuerit, in hunc usque diem, exactissi ne licet inquisitum sit, ignoratur. Hujus loco suffectus fuit

Venerandus noster, qui etiam in hoc sivo munere recte laudabiliterque tuendo, omheso ut par est, ne vos aetatis, ingenii, industriaeque exseruit ; studebat namque docta atque igne caritatis incensa oratione ex animis hominum vitiorum radices evellere, de contrarias illis virtutes inserere , privatis vero sermonibus non cessabat suis opem afferre, afflictos comsolari, errantes in viam reducere, peccata in odium adducere, pacem componere , ad discordiam causas, si quas inter aliquos intercedere noverat, funditus tollere. Quae oratio apud suos gravior habe- Satur, quodi cum ejus vita mirabiliter congruebar.

Cumque per lustra duo, magna sanctitatis cum Iauca. Vel quatuor, maxima nimirum natu Catharina, Primo Conjuge gavisa est D. Antonio Nittio, Past. Medi lacensi, secundo D. Rod. Rhanio, Past. Rikenbacensi; altera , Regula nomine insignita, nupsit D. Joh. Conrado Reuclingero, Past. Alis etiano & ven. Classis ad Lam . Camerario, Socero Colendiss. tertia vero Gher, hac. Oerim Past. Delliconensis Earum nonnisi prima a superstes est.

244쪽

de, inter Rorbacenses suos vixisset, factum est, ut a Venerabili Canonicorum Collegio ad Diaconatum Ecclesiae Cathedralis An. MDCLXXXVII. Id. Februarii vocaretur. Denata fidissima thori Socia , secundas vere seeundas iniit nuptias cum honestissima Matrona Po-ROTHEA SPONDLINA, Domini CASPARI SPONDLINI Plebis Tribuni Filia, ex octo priamogenita, sex hisce binae binis Constulibus DD. JAC. E SCHERO & JAC. HULDRICO nupserant saCAS PARI CLINGLERI, Fratris ANTONII CLINGLERI S. S. Theol. Docti pereximii atque

Ecclesiae Antistitis, relicta vidua. Tandem tandemque malilmo suo merito Canonicus atque Archi- Diaconus I. ruit creatus Anno MDCCIV. XIV. Januarii. - Munus hoc suum singulari diligentia, & fide ac dexteritate pari administravit, nihil sedulitatis & curae defugiens, ut EcclesiaeChristi prodesset. Concursus civium ad eum audiendum haud leves erant, omnia quippe aderant inso, qua in oratore sacro desiderantur 3 formae diasnitas, oris decor, orationis elegans copia, verborum sane bonorum cursus, quae non magis suaviter in aures influerent, quam cum pondere in animos caderent , Vitae probitas ct integritas, sine qua omispia , quae sunt in Praecone bona , vilescunt 3 quibus virtutibus assequebatur, ut voluntates Auditorum sibi mire conciliaret. At, quae humana inconstantia est, non diu offi io huic prauuit, corpus quippe habuit male consti-TOm. Π tutum LM Concionem Inaus. habuit d. s. Martii, in a. Tima; D

245쪽

tutum , aegrum , infirmum & acerbissimo podagrae ct calculi dolori c cui minime par fuisset perferendo , nisi Deus animi robur ipsi insipirasset, o fere semper obnoxium, quo factum est, ut celerius quam aetas illius, nondum morti matura, postularet, vitae munus impleret; Festo enim omnium sanctorum , pridie Synodi, An. M D C C V. inter devotas preces di suspiria, postquam integris sensibus nihilque prorsus turbata mente, crucis onus se patienter ferre ,

quin imo CHRISTUM JESUM crucifixum in

corde habere , ultimis verbis testatus erat, ( d. divinam illam animam DEO Creatori & IESU CHRISTO Redemtori lubens reddidit, atque sic ad μυ-

vola alaroyaγeoves irae discessit, expletis in hac mortali vita annis sex supra quinquaginta. Quantum & quam triste Doctrinae, Proditatis, Eloquentiae, Prudentia, que desiderium suae bonis omnibus reliquerit, is iacile cogitatione assequetur, qui sapientis illius dicti meminerit, tum denique nostra nos istelligere bona, eum, qua in potestate habuimus, ea amismus. Plura ingenii & pietatis monumenta reliquit, quae tamen, singulari quadam animi magnitudine , a rerum omnium humanarum despicientia ducta, typis(d. J Inter intensissimos atque effrenatos calculi dolores

tis, ex noto illo Hymno Ecclesiastico. 2st doti undterri ivie groj und schiner, re. misericordiam miserico dis summi Sacerdotis hisce implorabat atque exposcebat

246쪽

pis mandare noluit ; spectant huc Meditariones in GENESIN Tomis V. in EXODUM Tom. III. in PROVERB. decem priora capita Tom. II. in CANTI C. capita sex & partem septimi Tom. I. in Matth. capp. XII. priora Tom. IlI. In Nov. Test. Fragmina, de quibus videatur Praefatio viri pl. Ve- .nerandi JOH. HE INRICI FRISII Pastoris ad D. Petri Vigilantissimi meritissimique Tom. I. Ope

Teuen edruments. pag. p. seq. taceo alia minora. Ex hisce operibus, ut jamjam monpi, publici juris nihil fecit, nisi Dissertationem supra citatam & Concio

nem in funus Nobilissimi Pans Veisen, Domini de inbibas, deussen und grepensvili , ex Philipp. I: ai. dieio. VIIIb. Iogo. habitam. triam, p x mi

247쪽

. At in dirum

III.

LUDOVICI TROSCII INL

- v. D. M. ui ct S. S. Theologiae in Academia Genevensi Professoris Publici,

ORATIO, Inauguralis,

De reqvifitis Doctoris Evangeliei.

Cui adjecta Vitae, Fatorum, Obitus & Operum

TUR RETTINI

DESCRIPTIO.

P quacunque Disciplina vel distenda vel docem

da , praeter ingenii ac animi dotes necessarias, duo sunt, sine quibus aliquis successus vix possit exspectari, quaeque iuncta maximam vim a se invicem mutuantur, Regudae & Exempla. Ope Regularum aperitur via, qua propositus finis certius, promtius, felicius attingitur , & obstacula, quae occurrunt. devitandi

i aut

248쪽

out superandi modus indicatur : Exempla vero Regularum usum viamque sequendam velut digito comis monstrant, & eam in animis ingenuis aemulationem . ingenerant, qua ad praestantium & clarorum virorum imitationem potentissime feruntur. Ab utroque illo scientiarum acquirendarum medio materiam dicendi in praesentiarum sumere, me, Professionem Theo- ogicam ausipicantem, maxime decet. Verba PAULI mox lecta optimam coelestis hujusce Disciplinae tractandae normam piaebebunt, aqua declinare sit nefas; Magni TURRET TINI, quem lugemus, commemoratio emcacissimum nobis erit incentivum, ut

eximii illius Doctoris Christiani vestigiis imo conatu nostro insistamus. His duobus constabit oratio: Et prius quidem sine mora aggredior, iis parum utilibus exordiis, quibus, qui publice dicunt, Auditorum benevolentiam captare solent, praetermissis, ne longius quam par est procedat oratio, & ut vestrae patientiae consulam.

PAULUS a Doctore Christiano tria desiderat,

I. Ut sapientem habeat delectum inter ea dogmata, illas disquisitiones, quae ad res Theologias vulgo referuntur. Resce, inquit, stultas ct ineruditas disquisitionei, qua, ut scis, pugnas gignunt die. a. Ut Doctor Christianus sit e. ad coelestem disciplinam aliis instillandon idoneus. 3. Ut erga eos , qui contromversiam ipsi movent, & quidem erga contumaces, placidum , tolerantem ac lenem se praebeat. Haec tria leviter attingenda.I. In primis Doctori Christiano sapiens habendus

est delectus eorum, quae ad Theologiam vulgo referuntur. Theologia Christiana, qualis a Christo ipsodi ejus Apostolis fuit tradita, divina quadam nitebat simplicitate, paucisque constabat momentosis capiti- us, quibus mens attenta, veritatis amans, de Dei

249쪽

voluntate observanda serio cogitans, de salute aeter na obtinenda vere sollicita, promte ac sincera cum fide acquiescebat, statim atque ipsi credenda proponerentur. Verum iam a temporibus Apostolicis naec coelestis Disciplina infuscari & deturpari coepit a quihusdam insanis hominibus, qui spuriis cum scholae Judaicae, tum Ethnicorum Sophistarum opinionibus ac placitis imbuti, ea in Religionem Christianam, ad quam accesserant, temere intulerunt, gravissimoque quo laborabant, quaestionum morbo Ecclesiam infecerunt. In hos falsos Doctores frequenter ac Vehementer insurgit PAULUS suis in omnibus Epistolis, & Haesertim in duabus ad Timotheum. Iis exprobrat . quod (a. o diversam a vero Evangelio Doctrianam doceant, quod attendant animum fasciis .i . . quae potius quactiones praebent quam aedificationem Dei, qua es per fidem quod a scopo aberrantes disertant ad vaniloquentiam, reputantes, se esse Doctores egregia praeditos intelligentia. nosciant omnino nec quae loquuntuae nec de quibus asseverant.

Hujus acerbissimi mali principiis Apostoli, quamdiu

vixerunt, totis viribus obtriterunt. At praevaluit ho minum audacia ac malitia, & quo numerosior evasit

Ecclesia , quo magis a Saeculo Apostolico recessit, eo etiam spuriis placitis, stultis ac inutilibus quaestionibus magis laboravit, quibus purum Evangelium pene fuit obrutum. Hinc quor & quanta orta sint dissidia, quibus Ecclesia discerpta fuit, quot horrenda hella, quot detestanda facinora , nemo vestrum ignorat , nec est animus referre.

Ergo hoc praecipuum esto doctoris Christiani

ossicium, ut Ubio' eo rum Ari hir , foenum, Ripulam, sorderab auro di amento sedulo distinguat atque secernat et atae sic q ἀπαιδευτue ori es t -ere si, inquit Paulus ; sta tas ct ineruditas, i. e. quae ad bonam institutionem ninqua quam inserviunt, quactionea reice.( a. I. Tim. I:3- . vide etiam cap. or 3 s. dc 2D. I.

250쪽

Stultas appellat, quae ob earum absurditatem, impietatem vel summam futilitatem, omnino & cum indignatione sunt praetermittendae. quales a Scholasticis Theologis non ita pridem agitabantur. Ad Quaestiones vero ineruditas, vel quae ad rectam Christianae Disciplinae institutionem non conducunt, eae pertinent, quae versantur circa res supra mentis

humanae limites positas , Eae, quibus satisfieri non pintest sine expressa Dei Revelatione, quam hominibus denegavit 3 tum illae, quae solos Veteris Testamenti Fideles respiciunt, di ad nos nostramque salutem

non attinent,

Omnes has & similis generis quaestiones, quarum exempla proferre non vacat . nec est necesse, Doctor Theologus prudens omittat, ut quae ad sanam Doctrinam non pertineant: vel si de iis omnino silere ipsum non deceat, eas leviter attingat & unicuique suum verum assignet pretium, aut potius de ill rum inutilitate Auditores sedulo moneat. Uno Ue ho, veram Evangelicae Doctrinae naturam introspiciat, germanumque ejus scopum semper animo praesentem habeat. Quaenam autem est natura, quis scopus Evangelii scilicet, ut homines per fidem in Jesum Christum, per poenitentiam & sanctimoniam, ad Deum & salutem aeternam adducantur. Quicquid eo tendit, inter momentosia capita reponi debet, illud . urgendum , illi insistendum 3 cetera, ut curiose potius quam utilia parvi facienda . Si istius simplicissimae ac aequissimae regulae aliquam hahuissent rationem Doctores Christiani, longe melius cum Ecclesia fuisset actum, di etiamnum ageretur. II. Delectu sapienter facto eorum, quae ad διδα-

MAίαν τὴν υ im ver iv, i. e. Doctrinam fanam vel falsirem

pertinent, sequitur alterum, quod PAULUS a Do- ore Theologo requirit, scilicet ut sit ad

doce

SEARCH

MENU NAVIGATION