장음표시 사용
221쪽
vμ ικη- in , quae, quia habet comitem Spiritum S. divina potentia armatum, non in vestibuS hae.ret , sed in interiores cordis recessus penetrat, dc praejudicia extirpat; non tumultuantes affectuS, qui impediunt animum, ne possit cernere verum, excitat , sed eos potius sub obedientiam Evangelii subjugat; intellectum illustrat, ut coelestem bonorum suavitatem percipiat, & voluntatem flectit, ut illa firmo assensu , fiducia amplectatur, iisque innitatur imis perterrita, neque ullis minis, promissionibus, ullavevi humana se inde alistrahi patiatur. Ne veritatem quaerentibus praestringant oculos clara nomina & autoritas, quae liberum non relinquit animum ad speciosa stupentem s nec expectentur testimonia humana, cum praecedunt divina suffragia. Sicut in Para disio innocentiae signum fuit nuditas, ita hucusque Verum ratas Dei melius spectatur nuda, quam humani S Uelaminibus obtecta. Absit a nobis illa Josiuae indignatio, qui Eldad &Medad prophetantes in castris a Most cohiberi petiit, at respontum accepit dignum Mose, dignum omnium seculorum memoria : An inuidextu mea causa Utinam totus populus essent Propheta , inden
te illis spiritum suum Sehooa. cfo Hinc J AC o B U S
Apostolus, An putatis , inquit, scripturam ni iac , inania
ter dicere e An ad invidiam fertur spiritus, qui sedem posuit iunobis sed majorem assert gratiam. (g. ) q. d. An Spiritus S. quo regeniti, quo Christiani facti sumus cujus nos sacra sedes dc templum sumus, cujus nutu re- Si nos oportet, de an spiritus ille vel suapte inclina, rione fertur, veI eos, in quibus habitat, vitiola cumpiditate impellit ad invidiam, ut aliorum bonis di. durenis indoleant Absit: imo vero majorem dat gratiam, facitque, ut quisque bonis proximi gaudeat, Plura dc maiora ei apprecetur, ex iis uti suis voluptatem capiat, oc ipse denique ita instituens gratiae di,
222쪽
vinae incremento augeatur. Vix dubitandum, quinctacobus ad id digitum intenderit, quod Moses spiritu Dei plenus de spiritu illiusque operationibus loquens IIosia invidenti aliis communionem spiritus dixit: Ecquid tu mea causa invides, meque ad invidiam e
citas E An hoc dignum eo spiritu , qui in me, qui in te sedem fixit, & in aliis figet pro lubitu Bona imuicem concordia atque sincera amicitia alter alterum colat observetque, damnatis mutuis odiis infestoque desipectu, quum omnes pariter ad decorandam Dei Ecclesiam civitatemque accersiti simus. Diversi generis columnae aequo ornamento unum insigniunt palatium . dum quaeque sua posita loco, suisque destinata usibus, majore excellentia auget structurae digni tatem , praestanti diversitate insignem. Nos quoque, qui imparibus gaudemus donis , oportet despicere neminem, aut proximi expolitas minus eminentesque fastidire virtutes, si ipsi altioribus praestamus dotibus, quum & illum suo loco decorum Deus collocet, etsi
tantis eum muneribus non ornaverit. Sed dc eadem postulat ratio, ne alteri suas invideamus virtutes, &diro hinc livore contabescamus, quum , etsi minores nobis adsint dotes, loco tamen nostro pulchri insignesque stemus. Si nos quibusdam videmus ante. Cellere virtutibus, quae alteri haud accessere, animadvertamus, nos forte etiam quibusdam implicatos vitiis, quae alios non contaminant. Ita quisque tua hona ac mala possidet, omnesque naevis nostris laboranres, nihil habemus quod non alter alteri e probrare pollit. Spiritus Prophetarum Prophetis subjician-rur, neque ex hominum placitis, sed ex scripto Spiritus S. dictamine sapiamus i depositum solicite custodiamus 3 externum mundi typhum interni homi nis tranquillitati postponamus , exsuscitemus gratiam nobis collatam, & obliviscentes ea quae retro sunt, . P exerto
223쪽
esto exerto quasi collo, irretorto oculo & constanti gressu, ad destinatum supernae vocationis brabaeum nosmet ipsos extendamus, nec magna solum loquamur, sed & vivamus 3 maximum enim hoc est & ossicium sapientis & indicium, ut verbis opera concor dent, neque orationi vita dissentiat. Qui legem Dei veluti certissimam dirigendae vitae cynosiuram aliis Commendatam vult, ipse vero cursum suum alio obliquat, lineas praescriptas turbat aut transilit, ad legem & testimonium non attendit, quem institutionis
tuae polliceri sibi ausit fructum E
Turpe es do tori, cum culpa reda uit ipsum;
si addas, At fateor monitis sum minor ipse meis ; consepsionis hoc quidem speciem saepe habet, sed scandalum non tollit. Imposita sunt patriae ab impietate di impudenti dissolutius vivendi licentia vulnera, ea sunt a nobis sancti geli, pietatis, integritatis, & scientiae mediis lananda. Toleremus invicem in spiritueharitatis, & cum unanimes simus in fundamento , liceat in caeteris dissentire se Iva gratia, si salva conostientia consentire non semper possumus.
Diversum sentire duos de rebus iisdem Incolumi licuit semper amicitia.
Sed ad vos me converto, Studiosi & Candidati ornatissimi, qui foro vos & honoribus paratis, in quihus ipsa quae sperantur timenda fiant. Magna est hominum opinio de vobis, magna commendatio ingenii , magna spes industriae : magnus Literarum, cumprimis sacrarum, scientia campus, omnibus apertus ad laudem cursus. Vita brevis, ars longa, iter longinquum, parum viatici multa restant peragenda,
di nox appropinquat, in qua ( monente Servatore 3 nemo porest operari. Si nuic occasioni tempus sesei su
224쪽
stillsubterduxerit , nunquam quadrigis albis indipiscetis
postea. Macti igitur nova virtute ; Spiritum ne extimgnite ; - α πυ-e, quae in vobis, charismata eius sexcitate, quos habetis, igniculos 3 studete opprimere hanc, quae obvenit, occasionem : facite, ut, quod
recto consillio ac flagranti cupiditate ingressi estis, id
peracri contentione exequamini usque ad extremum.
Sunt prope in speculis homines, & omneS Observant, quomodo se gerat unuSquisque vestrum s nec tam tum vos amici & studiosi vestrarum laudum, sed etiam obtrectatores & malevoli intuentur et pudeat ab illis vestram accusiari, ab his videri, negligentiam stlevitatem ; facite, ut alteros juvet bene velle , alteros invidisse poeniteat; haec vobis cura suscipienda, haec opera sumenda est 3 nihil aliud agite, nullum aliud vestrum esse officium ducite, nisi ut, quo abundatis ingenio, cum re ita studium certet, ut in difficili existimatione, utrum praestet alteri, utriusque non modo laudem sed & admirationem consequamini. Nolite quaeso per ignaviam amittere , quod vobis est in manibus , tanta vobis sit bonarum rerum cura, quanto studio aIiena ac nihil profutura multumque etiam periculosia alii petunt, & eo magnia ludinis procedite, ubi pro mortalibus gloria aeterni fiatis. Prospicite vobis, prospicite existimationi, prospicite aeternitati: viget aetas , ad summam laudem omnibus rebus ornata 3 animus valet, quem nihil
nisi excelsum magnificumque delectat 3 magnum quiddam est , quod a vobis vestrum & genus & in. Renium, quod hi Mecoenates, quorum consiliis V itra studia reguntur, quod omnes, qui hic adsunt de vestris favent conatibus, Clarissimi Viri, non exspectant solum, sed & postulant, qui etiam vos taciti mecum hortari videntur ; &, si quae vobis proposita
est merces multo magis, quam cujusquam oratio,
incitare debeat , Nae illi falli sunt, qui .diversissimas . P s ses
225쪽
res pariter exspectant, ignaviae voluptatem & praemia virtutis i Ambulat inter candelabra eγoM-dhc vobis&άγωνοθετηe, qui laboranti, vincenti, perseveranti , coronam, thronum, stellam matutinam, alba vestimenta, gratis porriget, quae nemo auferet. Eritis ut mons Zion, qui aeternum non movebitur, ut pa ma vel cedrus in Libano extendetis ramoS , non defluet folium, non arescet radix, non extinguetur lucerna fluet unda de situlis vestiis ad multorum refrigerium. Eja igitur excitet quivis quod in se est donum spiritus, ct quotidie pridie caveat, ne faciat, quod pigeat postridie. Semper tu hoc facito cogites, id optumum esse, tute ut sis optumus : si id nequeas , saltem ut optumis sis proximus.
Assunt j illie Spiritus, Sunt sed magistri criminum,
Vestrae is falatis aucupes , imagi, impotentes, sordidi.(ui vos latenter incitos In omne compellunt nefas. (i.
Hi spiritus, posteaquam simplicitatem substantiae suae onusti & immersi vitiis perdiderunt, ad solatium calamitatis suae non desinunt perditi jam perdere , aedepravati errorem pravitatis infundere, & alienati a Deo inductis pravis religionibus a Deo segregare. Itaque quia in solatium perditionis suae perdendis hominibus operantur, omnia insidiis, fraudibus, dolis, erroribus complent. Inde ab orbe condito ad hunc usque diem nihil praetermisit Diabolus cum Angelis suis & sipiritibus seductoribus, quod hominem miserum aut debilitaret aut perderet i ideo se in omnes Drmas multiplici diversitate convertit s ideo se di-
ci, Prudenti in Vincent. Mart. v. TZ. sqq.
226쪽
versi generis calliditate composuit, ut variis ac muItiplicibus fraudibus homines irretitos interimeret. Ex illius instinctu infelicem animum nunc superbia imstamus, nunc cupiditate distendimus 3 alias voluptate laxamus, alias solicitudine exurimus. Hic spiritus ille veterator est, cujus pravas suggestiones, hic nequam ille spiritus , cujus spicula & iacula ignita (h. per fidem extinguere debemus. Sanguis autem Christi per fidem haustus salutare remedium est, quod a Dei plebe mortiferum serpentis antiqui virus excludit , ct ignem cxtinguit, qui perpetua tormentorum
Sed ad finem decurrit nostra oratio. Sit Tibi, o benignum NUMEN, Sancte Spiristus, Domine & Gubernator mentium Angelicarum re humanarum , laus & gloria pro tua in nos gratia spersiciatur tua virtus in nostra infirmitate i da cautelam periculis, morbis medelam, spem affictis, opem miseris, solatium calamitatibus, laboribus levamentum I inspira salutares motui: manuduc nos per omnes hujus mundi anfractus, ut non intelligamus tantum , sed & sentiamus & palpemus ea, quae Deus nibis est gratificatus et praeserva nos ab erroribus, qui saluti damnum inferrent s concede nobis istam qua perpendamus ea quae audimus, ut per nos ipsos ex certis principiis, quid rectum sit de veritati reve. latae congruum, ad amussim decernamus et dirige tanquam Lucifer exoriens nostris in cordibus G. vl διάνοια , sincerum mentis nostrae iudicium, ut e pergefiat iuxta sacra monita ad devotum veritatis
tos sensius, qui per habitum a lacte solidiorem cibum, a malo bonum noverint expedite distinguere. Qui
227쪽
quasi gallina maturandis ovis primigeniis incubabas aquis, omnes nos sub alis tuis coli ige, & semper fove leva super nos lucem vultus tui, di Facies tua gratiosa nobis praeluceat in omnibus conatibus & coeptis nostris ; qui destendisti sicut columba ad Servatoris lavacrum, inde pectoribus nostris mansuetudinem istam simplicem & columbinam, qua & amicis grati, & hostibus non suspecti, beatitudinis statam aderuatore propositam ascendamus. Surge Aquilo dc veni Auster, perfla hunc hortum, ut fluant illius aromata in omnes Ecclesiae, Scholae, Reipublicae angu-Ios, quae carnes nimium ferinas, otio & luxuria putrestentes salubriter & sincere condiant, & a foetore conservent. Sanctifica nos magis magisque indies, dcita in omnem veritatem virtutemque dirige, ut reiciantur quasi & inebrientur corda nostra non inte rumpendo inlatio , donec Deus nos a corporis miseri carceribus emires beato coelitum choro permisceat, ubi Deo pleni aeternum gaudebimus & solidum saudium.
228쪽
JoH. CASPARUS BRUNNERUS eatriam
sortitus est, veterem illam optimorum ingeniorum , ad omnis eruditionis laudem efforescentium, nutriis
euiam, TIGURUM nostrum. Patrem habuit ex honestissima & vetere Familia IOH. C AS PARUM BRUNNERUM, Pastorem Tollichonensem perquadraginta & quod excurrit annos Vigilantissimum,& in Templo Cathedrali Praeconem facundissimum. Matrem vero REGULAM WYSSIAM, sianctisssimam ac praestantissimam foeminam, quam vel ex Filio agnoscas. Avus Paternus fuit J O H. Ro DOD PHUS BRUNNERUS, Art. LL. in Collegio ,
quod ab Humanitate nomen habet, Professor Celeis herrimus : Maternus vero Reverendissimus quondam Tigurinorum in Ade Abbatisiana Ecclesiastes, F LIX m YSSlUS, variis ingenium, eruditionem& pietatem spirantibus scriptis Clarissimus atque Celeberrimus. Non ergo BR UNNERUS noster obscure natus fuit , natus autem fuit prid. Id. Decem. hris. An. MDCXLIX. Puer provide & curate a laudatissimis Parentibus educatus, eumque in finem ab ephebis paedagogeo immissus est , cujus classes omnes non sine modestiae ac diligentiae singularis laude superavit, donec ad superiora illustris Gymnasii phrontisteria rite proomotus fuisset: Ubi tunc studiis Humanioribus Phil sophicisque primum, dein praecipue Theologicis, subductu Clarissimorum Dn. Professorum, cum primis virorum de Ecclesia Iesu Christi &Rep. Literatia mei ritius
229쪽
ritissimorum C ASP. SUI CERI, JOH. H E N R. HOTTINGERI ( cujus praematurum di tragicum exia tum solenni deploraverat oratione ) J O H LAVA TERI, J. H. HEIDEGGERI, IOH. MULLERI,
adsiduam felicemque navavit operam; secuto profectuum non mediocri specimine, Disputatione De Baptismo pro mortuis, An. MDCLXVIII. Mox , cum
in Examinibus votis Ven Praesidum abunde fecisset satis, Ministrorum Verbi Divini albo U. Κal. Mart. An. M D C L XIX. insertus est.
Quum vero non omnis ferat Omnia tellus, nec . unus angulus omnia praeclara sibi vendicet ingenia, noluit a noster paternae domus semper custos esse, quapropter ad pertexendam studiorum teis tam capessendumque majorem animi cultum, (Socio
Excellentiss. postea M. D. Physices in Athenaeo nostro Professiore & Canonico, D N. S A L O M. H OTTINGERO; III. Κal. April. An. MDCLXIX. iter instituit literarium , per Germaniae, Belgii, Angliae & Galliae Academias. Lugduni Batavorum cumprimis per aliquod tempus commoratus, Viros toto orbe Celeberrimos, COCCEIUM ( cui a G. MEA DEO GERO O HOE MEI STERO intime commendatus erat. Vide sis D. CCCCLI. di CCCCLIT. Tom. II. Oper. P hum. p. m. F, I. insertas.) dc H ELDANUM, audivit. Londini viros itidem doctissimos consuetudine sua sibi devinxit. Oxoniae vero Cel. THO M. B ARLON, Collegii Reg. Oxon. Praeposi. tum & pro D. Margarita SS. Theologiae Professorem publicum, EDUAR D. item PO COCLIUM. Lingg.Graec.Hebr. & Arab. Praelectorem doctissimum. aliosque qui inter doctos eruditosque principatum ostinebant salutavit, mensa saleque usus Cel. THO M.
230쪽
HYDE, Protobibliothecarii Bodlejani, ( Tractatum
tave de Ludo Latrunculorum meditantis ;) cujus manuductione per bimestre Bibliothecam Bodleianam , e dem quo GUILHELMUS, Hassa Lanstravius. Parisiis postmodum diem functus, tempore , sedulo Iustravit. Oxonia relicta LUTET. PARISIORUM appulit , ubi itidem varias Bibliothecas, &publicas ct privatas, inspexit atque perreptavit S Hinc prid. Κal. IXbris profectus per Burgundiae Comitatum, vulgo Franche Comte, patrios petiit Iares, suorumque amplexibus est redditus An. MDCLXX.
Reversius Christum frequenter ex suggestu praedicare magno cum successu & applausu orsus , Uen. Parentis aliorumque, Rev. cumprimis MURERI, Pastoris in Tuts emeriti, vices alacriter suffulcivit; quo tempore tantam eruditae pietatis sibi famam conciliavit , ut ex Ven. Praesidibus essent, qui illum &ad Ephoratum & ad Professionem Theologiae Cathcheticae promoveri cupiebant. Cum ad constituendam deinceps familiam antismo cogitationeque se NOSTER converterer, N hilissimam suique Sexus ornamentis decoratissimam
Virginem CATHARINAM HOSPINIANAM, Viri plur. Venerandi, RODOLPHI HOSPI NI A NI , collegii Carolini quondam Praepositi, di Ludia magistri, Gnatam, Magni illius Polyhistoris R. H O SPINIANI, ut & Theologi JAC. HUL DRICI ex Filia abnepten , sibi An. MDCLXXII.
Conjugem legit, quacum pie atque iucunde annos plusquam unum & viginti vixerat s Elaec illi, larga Dei benignitate, septenam progeniem dedit, at liberorum