Tempe helvetica, dissertationes atque observationes theologicas, philologicas, criticas, historicas, exhibens. Tomi primi sectio prima sexti sectio quarta Tomi secundi sectio prima

발행: 1738년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 철학

251쪽

docendum idoneus , quod indicat & Methodum qua res disponendae sunt, & stilum vel loquendi modum quo in iis exponendis utendum. In qualicumque disciplina progressus omnino pendent a Docentis Methodo, adeo ut prava tantum obsit quantum recta inseruit , quod obvio exemplo patebit. Si quis Arithmeticam docens a divisione, vel Proportionum regula , inciperet, praetermissis adjestionis, subtractionis ae multiplicationis regulis, quas

in posterum tradendas reservaret, tyrones ita institutos num in arte numerandi multum profecturos putatis Immo vero hac methodi inversione, eos ne cesse esset concipere maxime confusas numericarum proprietatum notiones, quibus in errorem continuo inducerentur, ita ut nuda iis ignorantia fuerit potior.

Eadem est ratio ceterarum omnium disciplinarum , ac speciatim Theologiae , in qua tradenda maxime necessaria est recta Methodus, cujus praecipuos Cino nes paucis indicare, non abs re erit. I. Quaedam primariae dantur veritates, quae si intinstar fundamenti, quo nititur totum Theologiae SPItema, ita ut, nisi quis eas jam habeat probe cognit has, ad cetera Dogmata tuto pervenire non possit smanifestum est, ab his veritatibus primariis initium esse faciendum.

a. Cum Deus pro sua summa Sapientia sese ho

tis vicibus, mellisque modis, cumque harum Revelati num aliae aliis magis aut minus sint clarae ac perfoctae, cavendum, ne inter se confundantur, sed unaquaeque in seipsia dc seorsim a ceteris spectanda est, ut accurata illius habeatur notitia. Istius Canonis niglectu factum est, ut quidam Theologi priscis Revelatio

252쪽

lationibus eandem fere lucem, eandem perfectionem attribuerint, quae ultimae per Christum Revelationi unice competit s quod manifesto falsium , summoque generis humani Doctori injurium. s. Cum aliquod Theologiae Christianae dogma tractat Doctor Theologus, primum nitidam ejus notiis iam det ; dein illud solidis probet argumentis, ex recta ratione fluentibus, & quae ad id dogma fulciendum allegabit e sacro Codice depromta testimonia, secundum sanae critices regulas applicet. Quam frequenter in id a viris Theologis fuerit peccatum , t ceo 3 at hoc unum quantumvis tritum observari v lim, quod maximi sit momenti, nempe, nihil verita. ti magis ossicere quam imbecillia argumenta & testia monia perperam allata 3 inde enim fit, ut vel firmis.simae ratiiones , vel certissima testimonia in vani ac falsi suspicionem apud incredulos veniant. Illa autem ad quoddam Religionis dogma confirmandum selecta argumenta di testimonia ita sunt ordinanda, ut, quantum fieri poterit, posterius aliquid priori addat , di cum ipso quandam quasi cognationem habeat & connexionem, unde efficiatur veluti probationum concatenatio , cujus tanta est vis, ut mens subis attenta ipsi resistere non valeat.

Non modo Methodi, sed & Stili, seu dictionis,

ratio est habenda Theologo, ut sit διδαίιxoc. Dicen di genere utatur puro, simplici, nitido ; voces adhibeat, quarum sensus apertus sit & auditoribus familiaris ; & si de aliquo momentoso dogmate agatur, illud tradat ipsissimis. quantum fieri poterit, S. Scrupturae verbis, ne humano sermone utens in periculo sit veritatem coelestem adulterandi : Hinc facessantilla Scholastica vocabula, ab usu vulgari alienissima,harbara, ct sensu vacua, quibus Theologia tamdiu

inhorruit, quaeque densam ipsi caliginem affuderant s

253쪽

hinc facessant vana illa & inania sermonis ornamen ta , metvra orationis a Clarissimo quodam Theologoce.) lepide dicta, quae coasiariar quidem movent ac oblectant, sed ad veritatis lumen mentibus inferenis dum nequaquam conducunt, quin potius ipsi quam maxime obuint 3 eo enim inflato, & ut ita dicam phalerato , dicendi genere , parum fideles, imo dcidentidem falsissimae rerum divinarum notiones excitantur , quibus mens incauta in errorem facile induiscitur ; Nec alia quaerenda est eausia plerumque fallarum dogmatum, quibus purum Evangelium fuit contaminatum . quaeque a magna Christianorum parte etiamnum pertinaciter retinentur. III. Doctori Theologo non sumit, ut salutarem Doctrinam accurate & apte tradiderit 3 ejus est praeterea, illam ab adversariorum petitionibus defendere. Quo autem modo quave mentis dispositione Theologus has partes agere debeat, PAULUS docet 3 Non oportet , inquit, semum Dei pugnare , sed esse

rios vel eontumaces. Jam dicta si probe observentur , plurimum conducent ad plerasque controversias praecidendas . verum, ut sunt homines, cum controve siae omnino nequeant vitari, cum res Theologo plerumque sit habenda cum adversariis varii admodum

ingenii, & quidem quandoque malignis, pertinacibus, hoc tertium caput distinctius nobis est conside

randum,

Quando igitur ipa eontroversa movetur , in quo

sita sit, ante omnia perpendat Theologus, an in reis hus ipsis, num forte in vocum ambiguitate. Si in vocibus, postquam, quo sensu eas sumat, declaraverit , eo ipso finem controversiae faciat 3 quid enimo pueri-

254쪽

puerilius, quid stolidius, quid Doctori praesertim Christiano indignius, quam Aoγψμαχυν hanc in rem nequeo mihi temperare, quominus Clariss. WER E FELSIUM adducam praeclare disserentem , cd. Dum frivolis his controversiis tempus terimus, in uit ille, quot utiliora, quot necessaria praetermi H timus Monstrat nobis Theologia salutis viam IH proficiendum in cognitione Dei, in cognitioni no- stri s proficiendum non in eruditione modo ac sa- , , pientia, sed in fide , in spe, in charitate : Et nos , , cum tantum pensium habeamus, quasi nihil esset,, quod ageremus, puerorum instar litteris & syllabis G ludimus. Quin ingredimur denique verae lapien-,, tiae Viam 3 omnis hic mora periculosa est i satis li-,, tibus est datum, satis disputationi , incipiatur ali-- quando actio 3 mors instat, quanto satius est ut ab

, , ea deprehendamur agentes, quam de verbis con-- certantes oh sepiens, oh vere Christianum monitumi Si vero de rebus ipsis controversia sit, earumniomentum sedulo artendat Theologus 3 scilicet num res, de quibus agitur, ad mentis humanae captum san forte supra sint positae. Si supra, ita ut insuper bilibus difficultatibus utrobique scateant, sobrius Theologus ae veri amans ab his judicium cohibere quam de his temere pronunciare , controversiam d elinare quam sustinere , longe satius ducit, ostensisque hinc inde scopulis, promte loco cedit, ignorantiam ingenue fassus. Sunt controversiae de rebus , quae ad Dei gloriam , ad Evangelieae Doctrinae sinem, ad hominum talutem parum conferunt, nec nisi oblique ac e longinquo pertinent; adeo ut de istis, quoquo modo quis sentiat, neque Del Maiestas offendatur, neque Evangelium temeretur neque salutis periculum subeatur. In illos, qui de his controversiam nobis movent, cur excandesceremus in po-

255쪽

tius modestissime, moderatissime, amicissime cum iis contendamus 3 quin animo placido dc ab omni affectu vacuo rationes afferamus , quibus nostra nititur sententia, di incommoda ostendamus, quibus sententia contraria nostro iudicio laborat , quo peracto, si eos ad partes nostras trahere non ValemuS, eos

ideo tanquam carissimos in Christo fratres habere ac tractare ne desistamus. At alii dantur adversarii, erga quos non ita fa-eile videtur, hanc, quam praecipit PAULUS, anumi lenitatem ae tolerantiam servare 3 qui nempe in rebus magni momenti a nobis dissident, qui pro exitiali errore contendunt, aut veritatem, a qua salus hominum omnino pendeat, acriter impugnant, quorumque pertinacia nulla ratione, vel evidentissima , vinci potest. Nec minus , Auditores, cum ejusmodi adversariis placide , comiter, patienter est agem dum , ita tamen ut coelestem veritatem ignave non deseramus, sed eam , ut par est, fortiter tueamur. Quid enim apud adversarios tuos proficere te putas tu, qui tantopere in eos effervescis, tu qui inter cau- iam tuam defendendam indignationi, acribus rixis, convitiis, intemperantius te permittis In hac , qua es, animi perturbatione, num de recto controverfiae statu inter vos convenire. poterit, quo non intellecto aer inaniter vapulat E num solidiora ad veritatem firmandam & contrariam opinionem evertendam argumenta invenire', seligere , illaque urgere valebis , qui mentis compos non sis E num te adversiarium ab

exitiali errore suo redimere & ad veritatem flectere posse praessimis, qui ea uteris methodo, qua nulla est aptior ad illum a te tuaque sententia quam longissime avertendum E Nee dicant acres illi doctores, Dei gloriae, ejus Religionis, ejus Ecclesiae, eelo se adidere , Caveant, ne quem a tactum exlum vocant, is

' . Potius

256쪽

potius sit xaxo ia 3 Caveant ne dum Dei gloriam ,

Religionis & Ecclesiae salutem conclamant, Immodesto potius partium suarum studio teneantur, de propriae famae, propriis commodis itiservire cogitent. Is demum verus est ac germanus Dei gelus, qui honeste ac moderate se gerit 3 qui cum ea, quam suis Christus adeo impense praecipit, caritate est conjunctus s qui hominum ignorantiam, errorem, pertinaciam, sincere & ex animo dolet , qui non, ut ipse vincat, sed ut adversarii ab evidentia vincantur, serio cinpit & quaerit, quique a pravis omnibus ac violentis sententiam suam propagandi modis summopere ab horret , qui vel malit me pertinaces eo amore, eo studio prosequitur, ut summa cum patientia illos ad viam revocare, illos erudire, admonere pergat, se. severturas, num aliquando daturus sit eis Deus resipiscentia am ad agnitionem veritatis. Hic Zelus cum eximiis edida dissentientes affectibus a PAULO Doctori Chri

itiano praeceptis optime consentit. Hoc PAULI monitum , non pro ejus momento, sed pro circumstantia praesenti, levissime attigimus : Aliud enim est quod a nobis potissimum requiritur & , ut praestantissimi Theologi , nuper, heu lacerbo fato nobis erepti, piissimam memoriam reciniamus, morae forte impatientes exspectatis. Oh l si nobis contingeret aliquanta pars facundiae, qua pollebat magnus ille Viri At, utut in dicendo rudes, hoc tristi ossicio pro virili fungamur : ad TURRET TANUM recte decantandum non opus est Oratore, simplex sussicit & candidus narrator, quodque a parte

ingenii deerit, id forsan supplebit animi affectus. Si laudes a Maioribus desumendae sint, Noster sane hinc habuit, ut quisquam alius, de quo posset gloriari , utpote ab antiqua de nobili Rei publicae Lucen.

257쪽

sis familia oriundus, quae veritatis Evangelicae causia iam a pluribus annis Genevam se recepit ; res procul dubio sic dirigente Providentia, huic Urbi singulariter favente, de quo beneficio est cur ipsi gratias immortales habeamus : Quam multi enim praeclari Viri ex hac familia prodiere , qui tum de Ecclesia dc Academia, tum de Republica optime sunt meriti. Verum iis immorari parum videretur decorum . & Nostro pene injurium, quasi non esset in vo satis ampla dicendi materia. Patre Francisco Turrettino, Matre Elisabetha de Masse in lucem editus est OOANNES ALPHONSUS TUR RETTINUS, Mense (fo Augusto , anni

16 i. Eximias dotes, quas a benignissimo Creatoris numine una cum Vita accepVrat, Parentes ejus optima coluerunt institutione, ipieque a teneris annis sua diligentia, assiduitate, industria, magis ac magis perfecit. . Et hic observare st, ut quis ad scientiarum apicem perveniat, vel felicissimas ingenii dotes nequaquam sufficere, ni adsit sedula cura , labor impiger , in hac prima vitae periodo, quae ad ingenuas artes addiscenda, est aptissima ; qui hanc aetatem desidiose oraeterlabi sivit, fere in cassum deinceps litteris in sudat, saltem e semidoctorum vulgo se eximere non valet , quod constans experientia plus satis probat. Puer his raris animi dotibus ornatus, eo paterno inis stituto ac exemplo adjutus, eo vehementi, quo ipse ferebatur, in Litteras affectu, non poterat, quin m ximum in iis, prout aetas ferebat. profectum faceret, ita ut vel doctissimorum singularem benevolentiam ea ratione sibi conciliaret. Cum I 6. aetatis annum ageret, (g.) amisit, Deo sic volente, Nunerandum Patrem, qui, cum se in ul- timoc H ) Die Mensis I i. secundum veterem tempus computa in rationem. (g. d. 8. Sept. Iog .

258쪽

timo vitae termino versari sentiret, filium pluribus allocutus est, ac, praeter varia, haec inprimis illi praescripsit, (h Ecclesiae Dei curam, se aliquando ad factum

vocaretur Ministerium, Veritatis amorem, humilitatem dicaritatem. Oh sapientem, oh vere paternam, sanctoque Dei servo dignissimam adhortationem l ad quam Noster cogitata, dicta, scripta, tacta, ad finem usque

vita ia religiose conformavit, ut eam constanter ani-- praesentem & quasi ante oculos positam habuisse visus fuerit. Tunc temporis Philosophiae studio incumbeb t, duce & ausipice praestantissimo Viro IOANNE ROBERTO GNOUET , primum Academiae, deinde Reipublicae splendidissimo jubare, qui primus in hac Urbe Philosophiam a Scholae sordibus ac tricis, quibus squalebat, deforcavit, & germanam ratiocinandi normam mira cum arte miroque cum successu tradidit. Sub tanto Magistro talis Discipulus quantos brevi progressus fecerit, nemo non facile percipit et Eo tempore Magister & Discipulus arctissimam inter se necessitudinem inierunt, quae nonnisi alterius morte finiit. Sic optime in Philosophicis exercitatus, ci. ad Theologiam animum appulit, eam tum docentibus PHILIPPO ME STREZATIO, solidissimo Theologo, qui paulo post e vivis excessit, BENEDICTO PICTETO, de nostra Ecclesia, vel . ut rectius loquar, de omnibus Ecclesiis Reformatis, optime meis rito, qui non ita pridem FRANCISCO TURRET TINO successerat, & LUDOVICO TRONCΗANO, Avo meo , qui, quanti pretii Noster esset, optime sensit, & cum eo intimam conjunxit amicitiam.

i h. In Oratione Parentali, quam Cl. PICTETUS de FRANCISCO TURRET TINa habuit, pag. aa. c.. b Anno 1 sis,

259쪽

Duobus circiter annis, in rebus Theologicis ma-3ima cum diligentia impensis , Turrettinus de itinere ad exteras gentes faciendo cogitavit, c. ) annos Io. & aliquot menses natus. Hac juvenili aetate, inqua, qui juris sui facti peregre mittuntur, ex suis, ut plerumque accidit, itineribus plus damni quam emolumenti reportant, Noster eam prae se ferebat sapientiam, eam ad omnia, quae cernebat quaeque audiabat, in suos usius convertenda sagacitatem, quae a viro maturo & experto potuisset exspectari. Lugduni Bata, vorum stupendum ingenii ac eruditionis, pro aetate, specimen dedit in Thesibus, Pyrrhonismus Pontificias inscriptis, quas in lucem protulit (Lo dc sub Clarisis. FRID. SPA NHENII praesidio defendiis quarumque B ATLIUS, cui placuisse non ultima laui est, in suo Dictionario (m. perhonorifice meminit. Ex Hollandia discedens, in Angliam trajecit, omnigenarum scientiarum veluti centrum, & ubi speciatim vigebat eximia m SioAoγυγ Methodus, adeo ut Noster, peritissimus in iis judex, dicere soleret, Ex omni-- bus Theologis Anglos Religionis Christianae indo-H lem optime percipere, & verum ejus scopum quam H proxime attingere sibi visos fuisse. Non vacat, nominatim numerare omnes Uiros Ioctrina & Munerubus Ecclesiasticis consipicuos, a quibus Noster in ea

beata regione comiter ac certatim fuit exceptus. At

silentio premi non debet Illustriss. BURNETUS, Episcopus Salesburiensis, qui Nostrum Salesburiam secum deductum per aliquot hebdomadas hospitio

amicissimo recepit, eumque commendavit dc conci

Iiavit Doctissimis viris LLO FDIO, WHITAT, A

LIXIO, & speciatim summe Reverendo NIL EVMO IRANE, dum viveret, Archi- Episcopo Cantuariensi, quocum Turrettinus consuetudinem junxit, quam Febr. IMI cI. Mai. Iosa. c m. In Art. Turentis crimi. & pag. aaa . liti. b. ad Marg. in artic. mple,

260쪽

quam deinceps ad illius mortem usque coluit frequenti Epitiolarum commercio. Ex Anglia Lutetiam Parisiorum se contulit, ubi omnes alicujus nominis Doctos frequentavit : magnus praesertim ipsi fuit usus cum Abbate DE LONGUE RUE , Linguarum Orientalium peritissimo , a quo Linguam Arabicam didicit; adeo ardenter omnia scire cupiebat. Tandem (n. iter Patriam versus direxit, magnam, ubicunque locorum peregrinatus fuerat, sui exis imationem post se relinquens, & pretiosissimam omnis generis cognitionum messem secum reportanS.

Paulo post ejus reditum so. Sacro Ministerio

fungendi potestatem a Venerando Coetu accepit spaucis mensibus elapsis , in ipsum Coetum honoris causa fuit admissus , & biennio post in Pariorum Umbanorum (p. numerum aggregatus eo solemni quo

utimur more : Verum Pastoris Munus ordinarium non suscepit, quod obstaret tenuis , qua erat, valem ludo ; Ninilominus tamen satis frequenter concionabatur, & semper eo auditorum concursu ac appla su, eo fructu, ut nullus conciouator majorem umquam habuerit. Interea, scilicet anno I 6s . (q. J Amplissimus S, natus Genevensis, utilitati publicae indesinenter invigilans, Turrettino nostro rectoriam Ecclesiacticam docendi provinciam demandavit, & illius causa novam erexit Cathedram. Non multo post (r.) Rector Ac demiae constitutus, hoc splendidum Munus per decem annos continuos exercuit , & hinc, Auditores , illae cedro dignissimae orationes , quas, quo Artis Oratoriae quis est peritior & est eloquentior, eo majore Cum voluptate atque admiratione legit. Dum ea dignitate Academica fuit insignitus, Bibliothecae publi- Tom. III. R caec n. I An. I 6y3. vel o . co. 3 o. Mart. 16y . cp. Ies Pa- Neura de la Vive. (q. ia. Mart. cr. ao. Maji IZo1.

SEARCH

MENU NAVIGATION