Tempe helvetica, dissertationes atque observationes theologicas, philologicas, criticas, historicas, exhibens. Tomi primi sectio prima sexti sectio quarta Tomi secundi sectio prima

발행: 1738년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 철학

261쪽

st c

cae, adhuc velut in cunis iacenti, utilissimam impendit curam, ita ut quod meliore stet loco, quod amplior sit ac rectius ordinata, id praesertim ipsius operae tribui debeat. Cum autem anno i os . sub finem vergente (s.) Avus meus Vitam hancce momentaneam cum aeterna feliciter commutasset, quem quidem

Turrettinus multis deflevit lachrymis, ob intimam , quae ipsi cum illo intercedebat, consiuetudinem ac familiaritatem ; in defuncti locum a Venerando Coetu suffectus, Professionem Theologicam suscepit, quam per triginta & duos annos exercuit , qua doctrina atque industria, quo successu, nemo ignorat nisi qui de A- eademia Genevensi ne verbum quidem audivit. Inter plurimos egregios, quos instituit, discipulos, eminuit dulcissimae recordationis SAMUEL TURRET TINUS, omnibus iis dotibus praeditus ac virtutibus , quae Theologum eximium constituunt. Illum iam a teneris annis velut in sinu suo Noster foverat , formaverat, & ita impense diligebat, ut omnium consiliorum suorum faceret conscium 3 eo quoque felicitatis pervenerat, ut hunc haberet Collegam & quidem dignissimum. At o hi vita hominum quam est incerta, quam fragilis & caduca i Jubar istud, perpaucos annos Academiae & Ecclesiae nostrae conces.sum, in medio suo cursu extinguitur, sicque Nostro dimidia pars animae suae eripitur 3 hunc gravem ac fatalem casium quam vivide senserit, vix dici potest. Inde non parum increvit ilIud taedium vitae, illud aeterinnae quietis desiderium, quo jam a longo tempore thnebatur , ob valetudinem fractam tot frequentibusasthmatis quo Iaborabat aras vir ola seu accessibus, qui saepe illum in mortis periculum adducere visi sunt. Pia ejus anima, divinum quid spirans, coelum anhelabat votisque assiduis anticipabat, haec aut talia vob

262쪽

vens : st. si Quid habet vita commodi quid nonta potius laboris sed habeat sane , habet certe tamen

M aut satietatem aut modum y . . . . Non me vixisse

H poenitet, quoniam ita vixi, ut non frustra me na- tum existimem, & ex vita discedo tanquam ex ho-H spitio, non tanquam ex domo i commorandi enim H natura diversorium nobis, non habitandi, dedit. OH praeclarum diem, cum ad illud divinorum animo- rum concilium coetumque proficiscar, cumque ex

si hac turba & colluvione discedam i Vota Deus emaudivit s lenem aliquot dierum febrim Turrettino immisiit, quae (u. infirmi corpusculi compaginem facile solvens egregiam ejus Animam in eam, quae solavera est, libertatem Vindicavit, eaque felici donavit immortalitate, quam ills una ante morbum hebdomade publice, & quidem, ut solebat, validissime asseruerat ac defenderat, quasi his in cogitationibus aemeditationibus occupatus a morte deprehendi voluisset, secreto quodam eventus futuri praesagio admonistus. Sic nobis periit Magnus TURRET TINUS.

aetatis annum agens os. Viduam relinquens, generis nobilitate ac virtutibus commendatissimam, quae suavissimo adiumento constanter ad extremum usque

halitum ipsi fuit, & Filium, in quo hi optimi demonstrantur animi habitus, hi lenes atque commodi mo res , qui eum maxime amabilem & ad Civilem Soci tatem aptissimum reddunt. Quae ad TURRET TINI vitam spectant historica, breviter perstrinxi, pluribus scienter praetermissis. Nunc summum illum Theologum attentius conatemplari & tenui Minerva delineare animus est. Ut ab eo exordiar, quod est fundamentum, quo male posito nemo vir praestans evasit 3 TURRET

263쪽

TINUS omnis generis eruditione ac scientia erat inis structissimus, sic ut eo respectu pauci cum ipso possint comparari s ad quod multum contulit prolpera, qua fruebatur, mrtuna, quae Bibliothecam egreg:am a Patre acceptam augendi , complendi , potestatem ipsi fecit. Haec liberalium artium ac disciplinarum instiumenta non erant, ut fere assolet, ad ostentationem , Pervissimus artifex iis uti sciebat incredibili cum diasigentia atque industria 3 adeo ut praeter plureS, quas callebat, linguas, & praesertim Latinam, in cujus elegantiis erat vertatissimus, nihil esset, saltem alicujus momenti, tum in Philologicis, tum in Historicis tum in Philosophicis, tum speciatim in Theologicis rebus, quod eum fugeret. Sunt qui magnam quidem eruditioniS copiam congesserunt, at indigestam & inordinatam molem, quae Ca hos rectius quam scientia dici mereaturi, quaeque memoriam oneret non cinet, . mentisque facultatibus ossiciat potius quam inserviat: haec vero copiosissima , quae Nostrum decorabat,

eruditio, ab illa vanissima quam longissime distabat; mpe quicquid legisset, quicquid meditatus esset, id

ene concoxerat, digesserat, &, eo acri quo erat judicio, apud se ita ordine posuerat, ut de omnibus nitidissimas ac promtissimas haberet notioneS, sicque, cum daretur occasio, de quacumque re proposita scite admodum, apposite, eleganter, verba faceret, magna cum Voluptate ac utilitate audientium. Verum ad nostrum propositum propius accedamus ; Quis Theologus extitit, in quo magis eminuerunt ii caracteres, ii animi habitus, quos Paulum a Doctore Christiano exigere ostendimus t Mihi illum audire videor eadem monentem , quae olim PAULUS suum Timotheum , nullas atque inerudiatas quaestiones fige, sis in docendo Adacticus , sis erga

dissentientes placidus , tolerans, eos cum lenitate erudiens.

264쪽

is primo delectum attendamus eorum quae in Theologia vulgo tractantur , n scio an quiSquam fuerit qui unicuique dogmati suum pretium, unicuique quaestioni suum momentum assignare melius noverit, qui salubris Doctrinae fundamentalia capita a non fundamentalibus, germana ejus placita a spuriis vel dubiis, aurum & argentum a foeno ac stipula sapientius, accuratius secreverit, (x.b Omnia explorans , di quod bonum est id solum retinens, prout praecipit Paulus. Ut verbo dicam, nescio an quisquam fuerit, qui res divinas nobiliore, diviniore modo perceperit, attigerit; in eo autem amplificationis culpam non timeo, qui dicam apud vos , Reverendi in Christo Patres ac Fratres, quibus Noster erat notissimus ; si

vero quis malevolus de eo me vocaret in causam,

eum ad Viri scripta simpliciter amandarem. Ut in rebus Theologicis peritissimus erat ac sagacissimus, sic etiam maxime j.δω .xu, ad coelestem Disciplinam mentibus infundendam aptissimus, qrumae ars longe dissicilior, longe rarior est, quam vulgo

putatur. Optima qua utebatur methodo , omnia quae tractabat, quantumvis per se ardua , sublimia, quantumvis culpa hominum intricata , ita fiebant perspicua, ut vel lusci & lippi ea cernere cogerentur 3 Quae ad veritatem firmandam adhibebat testimonia &argumenta, ita consulte eligebat, ita plene urgebat, ita industrie inter se disponebat, connectebat, ut inde completa & fere irresistibilis demonstratio emergeret. Cum aliquem S. Scripturae Librum vel Locum susciperet explanandum, ipsissimum Authorem S. putasses te audire loquentem, dubia tua enodantem, quae tibi erant obscura elucidantem I adeo recte scopum authoris habebat perspectum, & ad intimum ejus sensium penetrabat. Hanc exquisitam res Theologi-

265쪽

cas tractandi methodum comitabatur stilus moi medidacticus, simplex, purus, ab omni barbarie ac praesertim ab horridis & sensu vacuis Scholae vocabulis ac formulis quam maxime expurgatus, suaviter fluens, tit rivus cujus aquae limpidae super argenteam arenam lente & quasi numeroso pede volvuntur. Eo urebatur stylo didactico suis in Praelectionibus. Verum cum in diebus Solemnibus , velut in nostris Academicis, Oratio ipsi esset habenda, tunc nobile, grande, splendidum, adhibebat dicendi genus, quo Auditorum animos percellebat, accendebat & cxtra se ipsos veluti rapiebat, ita bene noverat stylum suum rebus & circumstantiis adaptare, quod sane Eloquentiae caput est. Apud populum identidem conciona-hatur, raro, si Ecclesiae desiderium, satis frequenter, si infirmam ac aegram spectes valetudinem , cum autem ad istud publicum Doctoris Christiani munus accedebat, quam digne, quam potenter eo fungeretur, vos omnes testes appello , Auditores Praestantissimi. Non illi erat eruditionis fastus, non ingenii ostentatio, non ea sermonis lenocinia , quae mundum, non Deum sapiunt, quaeque a sp/-l in , non a sincero Veritatis ac pietatis studio procedunt. Haec omnia summopere aspernabatur Noster, & indignabundus respuebat s Existimabat enim, ea quae Religio praecipit credenda & facienda, vano illo praesidio non indige-exe, utpote quae satis per se ponderis, sat essicaciae haheant, ad homines excitandos, movendos, dummodo ea , prout sunt, ipsis candide proponantur: Id ergo potissimum intendebat, ut, quod dicebat, ad captum uniuScujusque esset accommodatum , sicque vel ab infantibus intelligeretur , simul & sermonem ita temperabat, & tametsi parce, ita ornabat, ut amribus delicatioribus maxime placeret ; ipsam dixisses veritatem ac Virtutem de suggesto loqui , ct ut ad se accederent seque amplecterentur, homines dulce

266쪽

invitare. Huic potissimum acceptum referre debemus gravem illum & accuratum concionandi modum, qui apud nos in usu est, & ab Exteris laudatur; de quo caveamus, ne paulatim obmlescat, ct in eius Iocum comta , fucata C secularis eloquentia sensim subrepat. Ea autem circa Religionis controversias tolerantia, illud concordiae inter Christianos, quantum salvo Evangelii fundamento salvaque hominum salute fieri potet , instituendae studium, quas virtutes Doctori Theologo Paulus impense commendat, hae in intiamis Turrettini praecordiis insidebaut. Veri amantissimus, ct a quocumque quomodocumque offerretur,

illud amplecti paratissimus, modestissime de se ipso

sentiens, varia esse hominum ingenia, magnamque in ea vim educationis atque authoritatis probe pensitans, ab omni partium studio abhorrebat, dissentientibus facilem praebebat aurem, cum iis agebat leniter, amice, ita tamen ut veritas, salubris Doctrina, nihil inde pateretur detrimenti. Haec aurea axiomata continuo cum in sermonibus tum in scriptis iterabat, u gebat , ita ut ea semper animo praesentia habere videretur. (3. Dogmatum Theologicorum momenta ac pondera sedulo expendenda esse, ne musca in elephantem conderiatur;(c. o Grinianismum non in obscuris quibusdam notionibus, non in scholaristis argutiis, sed in Notia Creatura, hoc est, in vera pietate re probitate situm esse. ca.) controυersias non multiplicare, sed quantum fieri poteΩ, minuere, viri Christi ni Osirium esse ; ( b. ) Eos nescire quid sit credere , qui a sedissentientibus irascanter ; Misereri errangium, non eos odisse Christianum decere. His sapientissimis ac vere divinis Principiis nixus, ab una parte Religionis Christianae causam adversus Incredulorum conatus suscepit,

267쪽

& tanta cum vi ac evidentia defendit, ut nullum iis effugii locum reliquerit, in illo , quem publici juris fecit, Tractatu de Veritate Religionis Christianae, nupera disertissimo hujusce Urbis Pastore (c. Pereleganter, cum addita mentis, in linguam Gallicam translato, quo immortali opere Noster Christiani orbis, imo & Gentium omnium Doctor evasit. Ab altera parte nihil

non tentavit, nihil non movit, ut Protestantium dissidiis compositis fraterna inter eos institueretur concordia 3 quod scilicet de lev:bus vel non necessariis inter eoS controverti probe animadverteret 3 & quidem splendida de eo monumenta reliquit cuivis obis ia- d. o Hac ratione, Auditores, hanc Turrettinus perennem sibi famam fecit, longe lateque per omnes oras Christianas sparsam, quae ad Academiae ac Ecclesiae decus plurimum contulit. Magnum illum Virum quanti facerent, Potentissimi Principes, Florentissimae .cspublicae, ipsi frequenter significarunt, tum litteris, tum numismatibus dono datis, ex quibus unum Iubet indicare , quod scilicet a Serenissimae Anglorum Reginae munificentia non ita pridem acceperat. Eo amisso quantam fecerimus jacturam, etsi nos lateret , docerent sane Epistolae ab Ecclesiis Helveticis ad Coetum nostrum nuper mira, in quibus nostrum dolorem vivide dolent & defunctum maximis extoIIunt laudibus.

Hactenus TURRET TINUM tantummodo

ut Theologum sumus contemplati ; Quid autem, si ceteris respectibus eum vellemus conspicere quam multa notatu dignissima, quae ob temporis angustias

silentio premere cogimur E Quid diceremus de singularice. ) D. UERNET (d. Praecipua sunt, Oratio de P

ce Protestantium &c. Habita ann. I OT. & Nubes T stium , edita ann. IRI'.

Disit h, Coosae i

268쪽

gulari eius in rebus Ecclesiasticis prudentia i Quid de

urbanissima ejus erga omnes comitate , facilitate hQuid de constantissima ejus fide erga eos quibuscum amicitiam connexerat 3 Quam ( e. o qui e vita tollit, solem e mundo tollere videtur, quaque a Deo immortali nihil melius habemus, nihil jucundius et nemo sane illius iura & officia melius novit, sanctius servavit, religioni magis habuit, sic ut eam ad amicorum suorum posteros extenderet, quod ego quidem immeritus ab infantia mea usque ad ejus obitum indesinem ter expertus fui.

Quid de rara ejus circa res Politicas intelligen--tia, sapientia, quam quavis data occasione, & sp ciatim cum coram Amplisis. Senatu vel in Populi Comitiis ipsi dicendum esset, mire demonstravit. Denique quid de ardenti suo in carissimam Patriam si dio, cujus commodis semper pro virili & quidem valde utiliter inseruiit; cujus periculosa, quae a civilibus dissensionibus nuper accepit, vulnera lacerato corde fusisque lachrymis deploraVit, cujus sanationem, salutem, pacem , eo vehementi affectu exoptabat, ut omnia sua, vitam ipsam, pro ea impendere fuisset paratus ; quod norunt, qui eo familiariter ute-hantur , & de his colloquia cum eo habuerunt. Ad Sermonis exitum celeriter propero, Audit res Praestantisis. & quidem Vereor, ne vos plus aequo detinuerim, vestramque exhauserim patientiam : At me habeatis excusatum rogo ; Magni TURRET TANI commemorationem paucioribus verbis absolvere quam difficile , quam impossibile fuerit, vos ipsos sumo iudices. Hoc superest, ut me totum vobis committam, vestram implorans benignitatem, quam si denegatis, quo refugiam nescio , & animum despondere necesse habeo : Quippe meae tenuitatis Con-

269쪽

scius , quot quantaque mihi desint ad provinciam de

mandatam non indigne obeundam, tremebundus circumspicio S immensumque video inter Decessiorem & Succe rem discrimen, nulla arte superandum. At Tu Ma vestigia citato, quantum potero , gressu premam 3 At quod deest, tu quadantenus supplere conabor sedula ea diligentia , eo assiduo ac indefesso labore , quo nihil non perficitur, nullum

non obstaculum vincitur 3 At tandem fervidas ad Patrem luminum fundam preces, ut infirmitates meas virtute sua sublevet.

Singulares vobis debeo gratias, Amplissimi Proceres , quod tot gravibus negotiis , Reipublicae causa, implicati Auditorium nostrum praesentia vestra

condecorare, mihique dicenti benevolas aures prae-here dignati sitis. Magni TURRET TINI, quem Una cum nobis lugetis, obitu, non modo Ecclesia &Academia splendidum amisit lumen, sed & Respu-hlica optimum, si ullus unquam fuit, civem, Patriae eximioque illi Regimini, quod a Majoribus accepistis, devotissimum, pacis ac tranquillitatis cum p hlicae tum privatae cultorem summe assiduam et In his, cum in caeteris omnino non possim, in his sabiem me magni illius Viri aemulum profiteri, di cum eo de his contendere audebo. Haec a Parentibus

meis, una cum vita, velut transfusia imis haerent medullis, & haerebunt, quamdiu spiritus hos reget artus, Eo quidem respectu, si non alio, apud vos. Patriae Patres, aliquantulum in gratia esse merebor 3 hac ergo vestra humanitate, quam multoties expertus sum, me prosequi pergatis, oro et Ut & vobis veritatis ac fidelitatis vindicibus publicis sancte polliceor, me totum fore in eo , ut munus concreditum aliquo cum fructu adimpleam, & ideo nec operae, nec vigiliis, nec, ut verbo dicam, iis omnibus, quae in mea potestate posita erunt, parciturum.

270쪽

. Ad vos quoque me converto, Patres ac Fratres

in Christo plurimum Reverendi atque Colendi, ut meum in vos gratissimum animum publice tester , Oro innumeris vestris in me collatis beneficiis, quius veluti culmen nuperrime posuistis hoc momenotoso munere , quod suffragiis vestris mihi delatum est. Quem a primis studiis ad hunc usque diem id-vistis, sustentastis, cui facilem ac fraternum vobiscum convictum permittitis, hujus tenuitas, imperitia , vos non latet. Sane, cum apud me perpendo,

quid ad sinsularem illam erga me benevolentiam vos impulerit, facile agnosco, me illam potissimum debere Majoribus, Proavo & AVo meo, qui eandem

olim Cathedram Theologicam per multos annos, non sine laude, ut fertur, occuparunt, & quorumpiae memoriae hoc, si ita loqui liceat, tributi genus pendere voluistis : tum etiam sperastis, me illorum exemplo domestico extimulatum, omnia tentaturum& conaturum, ne in eadem statione positus, ab eorum virtute atque existimatione, si quae fuerunt, admodum degenerare viderer. Quicquid sit, Viri Reverendi , in id totus incumbam, ut expectationi vestrae respondeam 3 me Deus amet , ut id sincere &ex animo apud me statuo : At vos in onere portam

do mihi succurrere, Vos monitis, Consiliis, me adjuvare, adhortati ibus excitare ne recusetis 3 has novas vestrae erga me totum vobis mancipatum benevolentiae notaS a vobis etiam atque etiam effagito.Addam, & hoc esse ossicium, quod vobis imponitea Ecclesiae & Academiae cura quam geritis , ea Dei gloria, ea hominum salus , quibus adeo gnaviter invigilatis. Vos vero , Ornatissimi Theologiae Candidati . vos moestissimo Turrettini desiderio moveri quam maxime decet, qui Doctore illo incomparabili sitis orbati. Equidem dulcia vobis praebent solatia Ve-

SEARCH

MENU NAVIGATION