Tempe helvetica, dissertationes atque observationes theologicas, philologicas, criticas, historicas, exhibens. Tomi primi sectio prima sexti sectio quarta Tomi secundi sectio prima

발행: 1738년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 철학

271쪽

nerandi Collegae, Praestantissimi Theologiae Professo- tres , dc Vir Spectatistimus atque eruditissimus, qui Ecclesiasticae His otiae docendae partes suscepit : Uerum quis ego sum, ut ad luctum vestrum levandum quoquomodo conferre queam hoc unum afferere Possum, me fore studiorum vestrorum fidem comitem, adjutorem, instigatorem, qui ceteris omnibus posthabitis, utilitati vestrae indesinenter, publice, privatim, inserviam : A vobis vicissim postulo, ut me in amicitiae partem admittatis, utque vestra in studiis sedulitate, a Issiduitate, industriam meam adjuvetis , mihique animos adjiciatis.

JOH. ALPHON SI TURRET TINI

In Ecclesia & Academia Genevensi Pastoris, S. Theologiae & Historiae Ecclesiasticae - Professoris,

OPERA,

Quae diversis temporibus Iucem adspexerunt, &

paulo ante Ejus mortem An. I sy tribus Voluminibvis in Forma, quam vocant, Quarta majuseula iunctim typis Barillot & Fil. Genevae edita sunt. Volumen Unum Paginis scio. continet

ORATIONES ACADEMICAS.

Quarum sunt duae inaugurales: I. De Sacrarum Antiquitatum Usu multiplici atque

Praestantia. An. Iosp. II. De vid. Scheucheteri Nova Liter. Helvet. singulis annis. it. Biblioth. Brem. Cl. Iv. p. 3os. R. & al. v

272쪽

ii De Theologo Velitatis & Pietatis studioso, A. 1ZQ6 Decem Rectoralis et I. Panegyrica, in obitum GULI ELMI lII. Magnae

Britanniae Regis. An. I Oa. II. De Seculo XVII. Erudito, & hodiernis Literarum periculis. An. IOS.III. De Studiis emendandis & promovendis. A. IT . IV. De Scientiarum Vanitate & Praestantia. A. I OS. v. De Eruditionis & Pietatis Nexin A. I Oti. VI. De componendis Protestantium Dilsidiis s Aremdunt De Pace Protestantium Ecclesiastica I. Epistola Pallorum & Prolatarum Genevensium ad Seren. Borustiae Regem. a. Ser. Borumae Regis ad illam Epitholam Responsum. 3. illustr. Comitis a Metternicii Epistola ad Pastores & Professores Genevenses, cum Responsam regium ad ip

sos transmitteret. A. IXO .

VII. De Variis Christianae Doctrinae Fatis. A. I OS. VIII. De Affectibus a Veri studio abducentibus. A.

IX. Votum pro Pace Europae. A. I IO. X. De adulterati Christianismi Causis & Remediis.

A. IIII,

Alia Volumina Duo habentCOGITATIONES

DISSERTATIONES. '

Et Primum quidem pagg. 3So. COGITATIONES De variis Theologiae Capitia

273쪽

- - - De Religione. - - - De Controversiis, sensu communi, &c.

SOLUTIO uaenionis, Utrum seu Contra, dictoria credi possint E Inserta haec fuit Gundlim sanis , impressis Hala, T. XIV. p. 3 o. DISSERTATIONES De Theologia Naturali XII. Alterum vero Volumen pagg. Sag. sistit DIS S E R TAT IONES De Veritate Religionis Iudaicae & Christianae XUI. ua in Gallicum idifima a D. Verneto translata sunt. Tu. Traite de Iamrite de la Resigioncti etienne. S. Geneυe Ipss. &c. - - - De Christo audiendo. - - - De Articulis Fundamentalibus ; qua praemissa fuit Nubi Testium , vid. p. p . - - - De Pyrrhonismo Pontificio. - - - De commodIS temporalibus Pietatis.

Seorsm edita:

De Ludis Secularibus Academicae Quaestiones. G nevae Typ. SocietatiS I OI. q. pl. Io. Reccae in Optistulis Q. TURRE TTINI varii generis. T. II.

Nubes Testium pro Moderato & Pacifico de Rebus Theologicis Judicio, & instituenda inter Protestantes Concordia. Cum praemissa Disquisitione De Articulis Fundamentalibus. Genev. apud Fabri & Barrissol. IZiy- . pl. 3 . altera Editio Fram eos di Lipf. IJao. ibid. Germanice prodiit. II o. Defense de la Dissert. sur Ies articies Fondamentam, contre Mr. de Bionens.

274쪽

SERMON fur la charite. 16y6. - - - Sur te Jubile de la Reformation de Turiet . clar S. Jean. Ia: 33, 36. )Geneve, cheg Fabri de B. 1 is. Editus etiam est Tiguri germanice eod. anno.- - - Sur les inconveniens du Jeu. ( sur Philipp. : g, P. 3 ibid. I aT. q. - - - Sur te Jubile de la Reformation de Berne. - (sur Paeaum. Ioa: Iy-a3. ibid. I pag. . - - - Sur la Loy de Liberte. ( sur Jaq. a Ia. pr nonce en Presence des Seigneurs Representans des Lovabies Cantons de Turich & de Berne. ib. II 3 . q. - - - Sur te Jubile de la Reformation de Geneve s sur Apoc. 3 : II. ) ibid. IZ33. g. idem Tiguri in Germ. Linguam contiemus prodiit. Historiae Ecclesiasticae Compendium a Christo Nato usque ad annum M DCC. g. Genev. ip3 . Editio altera. ibid. IZ36.

Quelques Letires ou Pie es publiees dans Ies Jou

275쪽

Dissertatio Epistolaris

Ad Virum Venerandum atque Clarissimum

JOANNEM JACOBUM

ZIMMERMANNUM,

Canonicum & Theologiae Professorem

STOICIS SUBDOLIS CHRISTIANORUM IMITATORIBUS. Conspectus Dissertationis.

S. I. Gratulabundae de sustepto Theologiam docendi munere preces ad Ven.&Cl. ZIMMERMA FUM. S. II. Argumentum & momentum Disse talionis. Causae, cur ejusmodi imitationes gentiles instituere: Damnum rei sacrae inde illatum.

Illustratum id ex historia philosophica. Eclectici re Pythagorei ejus studiosi, non item Aristotelici de Epic

276쪽

Epicurei. S. III. Imprimis Vero Stoici; quos ad id impulit Christianae religionis praestantia publice laudata , & emendandum vel incrustandum potius philosophiae suae aedificium, ruinae proximum. In de multiVirorum eruditorum in comparatione phialosophiae Stoicae cum Christiana religione lapsius. S. IV. Demonstrata imitatio ex formulis loquendi aChri

rum grege sumtus, homines templum sacri spiritus, Deus in homine habitanS 3 ex Deo, in Deo , ad Deum omnia 3 .Sol malis oriens s homines membra unius corporiS, ramus arbori avulsus & iterum inserendus , alia. F. V. Ipsia dogmata Christianorum imitati Stoici. Doctrina de Deo a noAbys T. revocata. D E U S bonus , justus , omnipraesens , beneficus. Providentia DEI contra mores veteris

Porticus asserta. Allusio facta ad S. Trinitatis dogma et de angelis splendide dicta : De homine imagine Dei; corruptio mentis agnita, postulata comversio, pugna, cordis evulsio. Cynicus ad ideam ministri Ecclesiae Epicteto effictus. Ultima hominis ...Christianorian more depicta : vita cogitatio moristis 3 sperata aeterna beatitas 3 Resurrectio promissa, mundi incendium. b. v I. Imitati Christianos Stoici in Philosophia morali emendanda. Ossicia erga Deum , se, & homines more Christiano injuneg. Sanctitatis laus affectata Stoicis. S. VII. Doli in ista imitatione latentes. Dissentientes Viri docti, sed frustra a totius Systematis Stoici ratio cognoscenda.S. VIII. Fundamentales doctrinae philosophia Stoicae, & germanissima principia . decade Thesium Stoicarum expressa. s. IX. Oitensus impius & abominabilis sensus formularum & doctrinarum supra . allatarum: Stoici a Spinoque impietate non procul r moti. DEUS universum, mundus DEUS, petis Tom. III. S i tria, ,

277쪽

tria, homines membra & cives, etiam mali , dc sine poena. Chrysippus apertior, ante Christianos imitatione expresilas, testis. Mens particula animae mundi s Pelagianismus Stoicorum ante Pelagium somnia ex essentia una & in unam et inde restitutio& conversio , omnes mundi partes Dii s providentia Stoicorum maxime impia, fatalis & ii ne libertate. Trinitas Senecae abominanda. Daemones cffuisvia ex anima mundi, parteS Vel etiam modificationes , flagrationi obnoxii s mens hominis divina cictamen mortalis. DEUS corporeus. S. X. Corruptio mentis materiae adscripta 3 ea insita virtute divinavitanda, integra & sine labe servanda: materia DEO in obsequens. Cynicus minister universi, mundi, naturae, Dei, sine affectu, totus atheus. Spes futurae sortis melioris inanis & incerta, solatium cruce dignum : conflagratio mundi periodica , omnia in Deum reditura . S. XI. IiSdem impietatis principiis moralis philosophia Stoicorum inaedificata. Fata talis necessias omnia praecepta enervanS. S. X II. Mala inde in Ecclesiam redundantia. Stoici erro

res pro Christianis doctrinis admissi, doctrina moralis Cautio inde in tibus veterum cognoscendis adhibenda.S. I.

Tu semper orbi literato de Te gratulatus sum. Venerande ZIMMERMANN E, qui in Te

virum nactus est, non eruditionis tantum radiis elegantissimam disciplinis melioribus lucem inferentem , sed & insolita animi dexteritate sine praejudiaciorum nebula, qua doctissimos siepe viros in devia abripi & in errores duci videmus, veritati litantem et et si, quod laetus addo, talem in Te candorem iliamorem semper colui, qualem rarius inter eruditos deprem

278쪽

deprehendimus e nunc tamen, cum Te in patria A thenaeo divinis literis docendis admotum totuS cum Tiguro vestro amicorum Tuorum chorus laetetur, novam & literariae reipublicae, & sianctioribus disciplinis de Te gratulandi occasionem perlpicio. Satis enim, dc multorum annorum experientia doctus novi, talem Te in gravissimo Te munere praestiturum , qualem non vaniS auguriis in elegantillima , quam

sub auspiciis novi muneris dedisti, oratione Te fore promisisti , Theologum veritatis in amore & pace studiosum. Quam insignem animi dexteritatem cum magno judicii acumine & prolixa eruditione ornes atque adaugeas, sui possim aliter, quam ut Ecclesiae, orbi erudito, patriae Tuae, & doctae juventuti, cui Doctor praefectus es, optima & jucundissima quae que de Te pollicear E Mihi vero, ut Tua amicitia nihil est jucundius atque dulcius, ita preces quoque pro Te atque votiva verba amor in Te meus, iSque canadidissimus postulat. Unde scriptionis hujus occasionem nactuS, ut &ego inter amicorum Tuorum plausus animum optime Tibi cupientem probem , toto pectore candidas pro omnigena felicitate & exopta tissimis in munere suscepto fatis preces persolvo, Scuberrima animi ex divina Spiritus S. unctione dona , Tobur & fortitudinem, cum amore & pacis studio in veritate certantem, victorias de vitiis di erroribus plurimas, quaeque alia Theologo necessaria atque jucunda sunt , ex abundantissimo patris luminum gremio in Te redundatura, totuS precor. S. II. . Ne vero vel Te solidis meditationibus alluetum vel lectorem quoque nurea offendat gratulatio, pietasque in Te mea privato tantum argumento molesta sit, placuit pauca Tecum de subdolo Stoicorum phialosophorum post N. c. studio Chrintianos imitandi confabu-

279쪽

lari s ratus, neque Tibi in ejusmodi materiis hactenus felicissime versiato , & ad talia argumentorum genera excutienda nato atque Vocato , injucundam, neque prudenti lectori ingratam, nec a mea Vocatione & munere nimis alienam fore tractationem.

Nosti enim egregie, Optime T IMMERMANNE, qui historiae sanctioris & philosophicae forulos toties

excussisti,quam mire se in omnes partes gVroSque converterit & torserit coluber infernalis, ex quo divinus victor Iesus caput ejus conculcavit, & divinae lucis radiis animis illuxit, ut sanctissimis Christianae religionis doctrinis nocere, varumque incrementis obicem ponere valeret. Hoc cum persecutionibus . odiis , calumniis , contemtaque enicere satis se non possie perspiceret, & sanctitatem pariter atque soliditatem coelestis doctrinae, omnem superstitionem pessiundare

atque evertere cerneret, alia via rei medicinam ac

ferre ratus, eo compulit gentilis doctrinae & erudiationis antistites , ut sanctissimam, totique fere orbi jam probatam Christianorum doctrinam imitarentur, di inprimis, quae ad mores formandos & emendam dos a vitiorum squalore animos faciunt, juxta diaei. plinam Christianorum, tantopere in eo effulgentem, se componerent. Ita enim merabat fore hostis callidissimus, ut & illi, qui doctrinas gentiles tanquam impias, vanas & animorum felicitati non pares respiaciebant, autemque Christianis doctoribus praebere incipiebant, ad avitam religionem saniori habitu exo natam revocarentur, & Doctoribus Christianis, pripudiosam gentilis superstitionis faciem toties expro-hrantibus, os obstrueretur Quod tamen, ut in do-

Iis struendis plane est , ita instituit, ut salva

omni verborum & dogmatum Christianorum imitatione pessimarum tamen doctrinarum sanies conservaretur, quo scilicet animi ad veritatem coelestem

Oculos aperire desinerent, & sub fallaci doctrinarum

280쪽

castiorem faciem prae se ferentium larva ipsa coelestis doctrinae puritas et integritas corrumperetur. In quo, eheu i rem suam mire auxit infernalis genius , historia sacra haud uno exemplo testantc, non tantum prudentiorem hanc gentilium religionem multos ab amplectendis Christianae religionis regulis arcuisse, sed & introductam esse inter gregem Dei pessimam errorum congeriem. Id quod nemo negaverit, qui ea, quae in Ecclesia Dei post N. C. gesta sunt, attenutus ad causias rerum atque eventus, recte ponderaverit. Possem hic esse, si id agerem, prolixistimus, chex sectae Eclecticae studio , Christianam religionem cum gentilium placitis conciliandi, illiusque verba di dogmata imitandi, quod Ammonio Sacca auctore instituit, id latissime demonstrare , nisi id a praesentis scriptionis limitibus paulum esset remotius, di occupasset argumentum magnus nostrae aetatis Polyhistordi Ecclesiae ornamentum, summe Rev. JO. LAU

RENTIUS MOS HEMIUS C. ; quin & ipse

deraverit, quae vix facie prius nota erat, fuit B. G ODO FREDUS OLEARIUS in Disis. de Secta Eclectica, quam Latinae versioni Mist. Philos ST AN LEHadjecit ; cum vero is primas tantum lineas duxisset, accuratius in ejus circumstantias inquisivit Cel. MOS HEMIUS, cujus longe eruditissimam de turbata per recentiores Plagonicos Ecclesia Dissertationem multis accessionibus auctam legimus ad calcem S M. Atest. CUD OR-T HI & in Sylloge Dissert. Hi t. Eccles illustrantium p. 1P. Aq. qui , cum potimi omnia, quae ad hanc Sectam intime noscendam pertinent, attulerit, merito Lectorem ad hos fontes remittimus. Conferendae vero E J V S D. Institui. Histor. ChriBianae antiquioris , Act. II. P. II.

SEARCH

MENU NAVIGATION