Quaestiones scholasticodogmaticae ... Auctore d. Fortunato Venerio. Tomus 1. 8 De Deo homine quaestiones ..

발행: 1738년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

De extremis hyposatice Sc.

na,si mediate uniretur sine sui partitione tribus siubsistentiis, ita neque si uniretur

immediate.

qua tamen Scotus videtur problematicus, nihil sequi contra rationem a nobis expositam . Primo enim difficultas illa fit, inquirendo, utrum Deus, ut abstrahens a tribus personis, possit terminare naturam , & concluditur affirmative

propter subsistentiam absistulam & eL sentialem, quae adhue esset in natura divina ita abstracta si tamen est hujusita di subsistentia absoluta, de qua rC in tract. de Trinit.) proinde tunc fieret a stractio a divinis personis , proinde

etiam ab earum vi terminativa, unde sne sui partitione non subsisteret neque mediate per earumdem subsistentias. Secundo non est eadem ratio de terminatione mediata ac de immediata , etenim illa est omnino impropria , non est respectu natum, quae terminaretur, sed tantum ratione identitatis naturae assumentis, & conveniret non ratione sint, sed alterius ; Quapropter, sicut per seu leobonellum ti alios Theologos , quamvis nainra divina uniatur humanae mediate , id est media persenalitate Verbi,

non tamen infertur, personas omnes esse essentialiter incarnatas , ut dicebatur ex Goneto , ita si unirentur divinae personae mediate, idest media subsistentia abs luta , non dicerentur omnes persisnaliter incarnatae, sed Qtum esse incarnatam essentiam omnium trium persenarum . Tandem responderet Scotus;quod sicuti repugnat, idem accidens esse in tribiis suppositis, non repugnat tamen , si una sit stiperficies omnium trium subjectorum , ita repugnat eandem naturam esse in tribus suppositis , non repu gnat tamen esse in natura trium sippo litorum . Unde, sicuti in accidente nihil daretur in eo casu a tribus subjectis , sed totum daretur ab una superficie triuir , subjectorum , ita in nostro nibit daretur naturae assumptae a tribus suppositis, sed totum daretur ab. una natura trium stypositorum. i. Posset tandem diei. Idem eo

pus esse potest in duplici vel triplici loco, ergo eadem natura terminari potest duplici, vel triplici subsistentia;

prob. cons ita corpus cireum stribitur per locum , sicut natura per se bsistentiam terminatur , ergo si &c. & si non repugnat , circumscriptum per novam praesentiam circumstribi, neque repugnabit, terminatum per novam substastentiam terminari. 72. Resp. idem argumentum fieri contra Thom istas negantes, idem corpus esse posse in duplici loco; directe

tamen conc ant. ne. cons Sc multiplex

dispar ratio affertur . Primo; sistendo in nostra probatione, quia corpus haberct plures praesentias circumseriptivas nori inseri immenstatem in corpore ut nOtum est, naturam autem sine sui multi, plicatione esse in pluribus personis infert infinitatem, sieut est probatum . S cundo;circumstriptio corporis habetur a loco selum extrinsece, terminatio autem habetur 1 subsistentia intrinsece. Tertio; eorpus ii loco non redditur incapax r plicationis , natura a subsistentia redditur incapax communieabilitatis, cum ieffectus primarius siubsistentiae sit incommunicabilitas, non sic effectus primarius loci si irreplicabilitas; & si valeret hoc argumentum , sequeretur , quod sicut corpus potest transire de loco ad locum , ita natura posset transire de set sistentia in subsistentiam ; Sequitur ergo &c.

ARTICULUS VIII.

Expenduntur breviter plura, de quibur aliqui Donores fusus pertractant.

I nem hane apud plures D

. ctores invenies , ita ut quis unam , quis aliam promoveat difficultatem,quaelibet tamen est, ut inquiunt de possibili, nec quidquam confert ad mysterium incarnationis, sed Qtummodo ingeniosius, ne dicam

132쪽

Quaest. III.

dicam sutiles sibi vindicat disputationes. Ex his aliqua & ergo proferam a ne eorum penitus me ignarum existi

ment.

Quaerunt I. Utrum una persena divina potuisset plures naturas assu

mere a

Responsio est affirmativa ; Ratio

Theologica communis est, quia hoc repugnaret vel ex parte naturarum, Vel ex parte persenae, sed neutro modo, e go . Prob. mi. non ex parte naturarum , cum Omnes sepponantur assumptibiles;

Quod si in ipsis adinveniuntur diveris sormae, praeter quam quod haec oppositiosormarum per me non repugnat in eoi demissi ecto, satis excluditur per di-

. - versitatem iubjectorum , idest naturarum, in quibus invenitur; non ex parte persons, haec etenim est infinitata, proinde habet infinitam vim terminandi , ita ut a nulla creatura exhauriatur,

i Dices. Pater habet infinitam vim generandi, & tamen non potest habere, nisi unum terminum generationis, ergoa pari licet divina persona habeat infinitam vim terminandi, non potest assiimere nisi unam naturam .

Contra; sequeretur, divinam per- am terminantem naturam divinam , nullam aliam naturam posse terminare,& sic incarnationis mysterium destrueretur. Non potest ergo Pater habens infinitam vim generandi nis unam personam generare,quia per hane,veluti per terminum intrinsecum infinitum , & ne- cellarium, adaequale completur, sicut&persona habens infinitam vim terminandi non potest necessario & infinite terminare nisi unicam naturam , idest divinam , libere tamen terminare potestaliam quamcumque, quemadmodumis divina voluntas amando se ipsem neceς sario, amat bonum sibi adhaequale correspondens , hoc tamen non impedit amorem liberum erga res alias a se distinctas,quibus se communicat eo modo, quo potest communicari.

4. Videtur In hoe dissicultas ,

utrum in hoc casu dicendae essent plures persenae, vel Qpposita, vel unum tantum . Cum enim persena , sca suppomtum dese matur a se bsistentia , ubi haec una est , ibi & unum debet esse . Notia, una fuit Theologorum sententia. Si Ri- ι cardum audiamus; Hic in 3. dis I. q. S. art. I. asserit, simpliciter neque esse a unum , neque plura, sed secundum quid utrumque . Si Durandum , Altisiod rensem , immo Scot. in 3. q. 3. & S. Th. in I. dis I.q. a. art.3. senierunt isti,udainperssinam, habentem plures humanitates , appellandam esse pluYes homines, S ratio est, quia pluralitati λrmae debet correspondere pluralitas sebstantivi, sicuti unitati Brinae unitas sebstantivi correspondet, oppositorum enim eadem est lex. Alii tandem eum Gabri Mars Cajet. & Thomistis omnibus docuerunt- in hoe cassi diei debere tantummodo unum hominem , asserentes , S. Th. stretractasse a seperiori doctrina hic art. 7. atque haec mihi videtur sententia probabilior , nam ratio persenae, stu seppositi non a natura desumitur, sed a Qbsiste tia , ideo, quamvis in Christo dentur duae naturae , quia tamen datur unicata Qbsistentia, est unieum seppositum. Omnes tamen sententias in propria pro habilitate relinquo, nec quidpiam definire placet, ut institutum siub initio a ticuli plenarie servem. S. Quae ut a. Utrum Persi a creata possit hypostatice uniri naturae creatae . Affirmative re Elvit Ocham. in 3. q. I. dub. ultimo. Dubius est Gabr. dis I. q.a. dub. I immo & Scot. q. . Ra tio affirmandi esse potest, quia neque est repugnantia ex parte naturae, quae separari potest a propria Qbsistentia , ac proinde ipsi est obedientialis virtus, per quam terminari possit ab alio habente vim terminandi ; neque ex parte peris

nae creatae, cum ad terminandam aliam naturam creatam non requiratur virtus,

aut perfectio infinita. opinio haec magis confirmari potest eorum avictoritate, qui

133쪽

asserunt, hoe non solum fieri posse , sed revera factum esse; testatur enim Hieronym in I. Aggaei, aliquos arbitratos esse, Malachiam, Aggaeum, & Ioannem fuisse Angelos in assumptis corporibus,& postea praefatus Doctor concludit; me mirum hoc de Angelis ereia, pre salute nosra Filius Dei corpus π Frum assumpserit. Asserit etiam Maj.

in I. dis. I. q. I. art. 3. Sanctos aliquos dixisse, Antichristum suturum esse D. monem incarnatum . Tandem Tertul. lib. de ear. Christi cap q. & 6. concedit, Angelos veram carnem assumpsisse , quando Abrahae apparuerunt, quae si v ra sunt, suppositum creatum posse hyp statice uniri naturae creatae, negari non potest. 6. Negativam vero partem doeuit S. Τh. hic art. I. ad a. ubi docet, convo-cire tantum perisme divinae propter ejus infinitam virtutem , ut naturq uniatur 2b unica subsistentia. Haec mihi via detur probabilior , non quidem ob rationem a S. Th. adductam , sed quia , , licet subsistentia creata infinita non sit,

neque terminare naturam aliam exigat vim infinitam , tamen una subsistentia creata tota ab rbetur ab una natura

creata, & sicut haec non potest simul extendi ad plures siubsistentias , ita illa non potest simul extendi ad plurem n euras. Ita loquor magis juxta dicta in antec. art. Quare adductis exemplis resipondeo ea negando in sensit, in quo est quaestio. Si enim aliquando homines dicuntur Angeli in seripturis ,.non dicuntur secundum substantiam, sed vel ab officio, vel a vitae puritate . Si Antichristus dicitur futurus Daemon incarnatus, hoc non asseritur, nisi ad magis indicandam malitiam & fraudem ipsius , tamquam Daemonis instrumenti, subtiliorisique distipuli; Quapropter Ambrosius in

a. ad Thessalon .a. inquit,Daemonem esse

ejusdem pedagogum, quod&significat

Theodoret. in epit. divi. cap. de Antichris & tandem, si qui Patres docuerunt , Angelos verum corpus assumpstia se, nunquam tamen explicarunt modum illius assumptionis,nec quidquam de hypostatica unione protulerunt. Hoc unum certum est , de facto nullam aliam uni nem actam esse hypostat iee praeter Ue hi incarnationem. 77. Quaerunt 3. an Uerbum potuis set assumere aliam naturam Praeter hu

manam .

Responsio est affirmativa, sive i quamur de natura superiori, ut est angelica, sive de inseriori, ut est quaelibet

alia irrationalis . Pretereo in hac re errorem Wicles dicentis , Uerbum non potuisse assumere nisi eam 1 ingularem humanitatem , quam assumpsit , quis enim adeo desipiat, ut velit divinam virtutem coarctare ad hoc determinatum individuum Z & si Deus determ nat causas secundas ad hunc potius ninmem essectum , quam ad alium, ut d cent PhiloQphi, cur non poterat Deus se determinare potius ad assumendam hanc humanitatem , quam illam t Perpendendo igitur prius naturam Angelicam , qua ratione haec assumi non potu rit , ego non video, cum enim etiam in Angelo natura sit distincta a subsistentia,& ex alia parte detur major dignitas in substantia angelica, quam in humana 3 , si haec de facto assumpta fuit, cur non

potuit illa ξ Hoe plane semonit illud

Apost. Numquam Angelos aprehendit. Indicat ergo potuisse apprehendere. Quod si S. Th. art. I. ad 3. concludit. Unis , relinquitur, quod is natura humanassassumptibilis ibi expresse loquitur secundum congruentiam necessitatis, non ab-Qlute. Si vero sermo sit de quacumque alia natura irrationali, non fuit quidem in hac vel congruentia dignitatis vel necessitatis, nulla tamen fuisset repugnantia; etenim ex una parte natura quamvis irrationaIis eapax est iubsistentiae, cum de facto per propriam siubsistat, ex alia subsistentia divina continet quidquid esse potest in substantia qualibet creata, ergo praestare potest quidquid ista praestaret; Ratio iundamentalis est , quia

134쪽

quia sive natura rationalis sit, sive irrationalis , aequali modo continetur sit bperseetissimo Dei dominio, ergo cum utraque secundum se terminabilis sit per subsistentiam , utraque etiam assiimi potest a divina persona, si tantum ratio assiimptibilitatis consideretur. 8. Et si ad rationem negativam

progrediamur, quid esse potest impedimenti Uel erit, quia naturae irratio a- 1i nequeat convenire senstitas, assismi autem non potest, quin reddatur sancta, vel quia, sicut irrationalis elevari noto potest ad si pernaturaliter operandum, ita neque ad si pernaturaliter subsistendum, hoc enim spectat ad esse supern turale, quod est ad supernaturalem Operationem, sicut esse naturale est ad ope- Tationem naturalem; vel quia , sicut natura irrationalis nunquam fieri potest persona, ita numquam affici potest perionalitate, vel quia , sicut naturae irrationali nequit concedi unio intention lis , ita neque a fortiori unio physica, sicut est personalis, praesertim quia accidentalis est illa,substantialis est ista; Vel tandem, quia posset per id malum

Communicationem diei, Deus es rug Bilis, Deus es lapis eo pasto quo, qui assiimpsit naturam humanam, dicitur,

Deus es brina . Hoc autem videtur omnino incongruum, immo auditu hortibile ; Sed nulla ex hisce rationibus pr hat repugnantiam unionis hypostaticae cum natura irrationali, & qualibet alia,

ergo.

79. Non prima, quia unio personae, quamvis infinite sanctae, habet tamquam effectum primarium torminare, sanctum vero reddere pertinet ad effectum s Cundarium, qui separabilis est , quando subjectum non est capax illum recipien-d i,&se,licet ad gratiam habitualem pertineat reddere filium Dei adoptivum ,

talem tamen non constituebat Christum propter ejus incapacitatem ό Quods loquamur de sanctitate pure physica consistente in speetali quadam dignitate honoris & cultus, hujus capax est etiam

t. VIII. Irs

natura irrationalis , scuti nos etiam ,

Crucem adoramus. Non secunda; quia esse naturae datur ad Operari, non autem

esse subsistentiae, cum haec sit pura co ditio ad operandum , proinde si non reperit subjectum capax operationis, nullo modo illud constituit operativum. Non tertia, quia subsistentia ut sebs stentia indifferens est ad reddendam naturam vel personam, vel suppositum , si enim

advenit naturae rationali constituit persenam , si irrationali suppositum, & indest, quod natura irratiostalis licet sit incapax divinae persbnalitatis reduplicative ut personalitas est , capax est tamen di vinae persisnalitatis, ut subsistentia est. Non quarta, quia licet unio physica &substantialis , major sit unione intentiOnali, & accidentali, attamen argum e tum non teoet a minori ad majus , quando haec sunt in linea omnino diversa , ut

contingit in casu, &ratio. est, quia ad unionem physicana substantialem sufficie potentia obedientialis passiva, ad intentionalem vero requiritur a stiva, quae in natura irrationali esse non potest, ut suppono probatum in physica; non postr ma; etenim infirma mundi eligit Deus, ut istia quaeque confundati & sicut nihil turpe de Deo affirmatur , quando

muscam aut creat, aut conservat, ita

nihil turpe diceretur, si muscam assia-

meret, non enim juxta sensum nostrum,

sed juxta sensum Dei, omnipotentiam divinam metiri debemus , omnia ipsi

aequaliter subjecta sunt , & si nibit turpe

de Deo asseritur, dum dieitur, Deus est mortuus, & crucifixus , nihil etiam tur pe, dum in ea hypothesi diceretur,Deus est musca, Deus est lapis , nisi apud r des, &pusillos. Haec est responso Ter- tui lib. de carne Christi cap. . contraia Marcionem , qui dicebat, stultum esse ,

ac Deo indignum putare, quod terr stre corpus assumpserit Deus . Uerurr tamen est, ab hac idiomatum communicatione, ne offendantur infirmorum

aures , esse abstinendum ; Quare plures Doctores imprudentem dixerunt Ga- P s bri

135쪽

hrielem, qui dixit,Deum posse diei Diabolum , aut hominem damnatum. 8o. Quaerunt ψ. an unio hypostafiea sit quid distinctum ad extremis, quorum

unio facta est. Hoc reQIvi potest juxta ea, quae quisque in philosophieis disputationibus sustinet de unione mter materiam & sermam. 8 I. Qinerunt . an unio hypostaticast substantialis; & omnium unionum

maxima.

In eo quod attinet ad primum punctum, hi aereticorum errorem, eam in

Christo admittentium unionem, ut in eo duplicem asserant persenam, nullo pacto in controversiam voeamus , sed quaeritur, utrum retenta per fidem uni ne inconfusa duarum naturarum tria, unica Christi persena, possit haec unio accidentalis appellari. Iloe videtur sensisse Durand. in 3. dis S. q. . a quo non recedit Palud. q. I. art. a. Quod enim advenit enti ae substantiae, id ex accidente venire censendum est, atqui unio hypostatica hoc pacto advenit, ergo ex accidente advenit; Hoc erat eoruntasundamentum. 8a. Contrarium tamen Omnino i

nendum est eum reliquis omnibus The logis , S. Τh. hie art. 6. Bonavent. in 3.

reet , si de re loquamur, id existimat esse

de fide ; quod quidem pluribus potest

ostendi momentis. Primo ex modo, qui in hac re apud Concilia & Patres invenitur . Et si de Conciliis loquamur, in

Chalcedonens act. I. approbantur Vc

ha, quae habet Cyri lius in epis ad Nestorium,quae est 3., & sunt ista . Sed quod

ex ea natura scrum illud erepus auia matum anima rationali, mi subsantialiarer adunatum Dei Herbum, camaluernatum esse dicitur. Ita in transsationΡ

facta per Surium, quamvis alii, qui eandem larilli epistolam transtulerunt , non legerint subsantialiter sed fecundam di s m, quod tamen non obstat, nam vere ipsa divina hypostasis ibstantia est, & ex hypostasi & natura est QP positum substantiale; Clarius etiam id

habetur in Concit. Constantinopolit. U. act. g. can. q. & in Lateranen. sub Martino I. in quo conmitatione S. ean. 6. ha Cleguntur. Si quis secundum Sanctos Patres nen eo uetur proprie, ecundum veritatem ex duabus naturissub nitri ter unitis die. & can. 3. Si quis fecundum Sanctos Patres non confitetur proprie, σfecundum veritatem naturarumsub mtialem unionem indisis ct inconfuse in eo cognitam, estndemnatust, quae par

ticulae sub lantialiter, sub Mialem unionem licet in aliquibus Concilii codicibus non legantur, in aliis tamen P Periuntur, unde, quod Graeci dixerunt secundum hypostasim , id latine dictum est, fecundumsubsantiam. Si vero Sanctorum Patrum mentem investigemus, satis esset definitio jam exposita; sed addi potest Ioan . Maxentius, qui in conse μsione fidei tomo s. Bibliothecae afferens Athanasium , Naetianete num , Cyril Laliosque, inquit, Meandum traditionem Patrum duos naturas eonfitemursubsum

tialiter unitas.

83. Ratio autem Theologica tria promptu est, & se illam expono. Chri stus est substantialiter Deus, & iubstantialiter homo, ergo unio humanitatis cum Uerbo est substantialis; ant. est dogma fidei, & sicut vere dicitur , ' trus es homo, ita vere dicitur, Gri res homo. Pr. consa; si hujusmodi unioesisti tantummodo accidentalis, posset ii mo predicari de Christo tantum in quale non in quid ut patet in iis omnibus, quae sunt accidentaliter unita. Sic quia albedo unitur parieti accidentaliter , interroganti qualis est paries , recte respondemus est albus, non sic recte responderemus interroganti, quid si paries; atqui si Christus est siubstantialiter Deus , & substantialiter homo, jam Deus 8c homo p dicantur in quid de Christo, ergo si &e. atque hoc est quod habetur in definitione Alexandri III., in cap. Cum Chrsus , de haereticis ubi damnantur illi, qui dicebant: Christum

136쪽

Quaes. III.

ut hominem non esse quid. Et sic textum hune intellexerunt S.Τh. hic art.6. Sc t. in 3. dis 6. q. ultima, S. Bonavent. in I. dic. 6. art. I. quod addidi, ne ulteriori disputatione cum Lugo & Uasiquet Pon-ntificis mentem explicem & exponam.

S . Immo si ad Patres regrediamur , ita substantialis existimata est hujusimodi unio, ut illam appellaverint nat tiralem ac essentialem ; Hoc habetur 4n Concilio Alexandrino, cujus epistin Ia , quae est Cyrilli decima, approbata suit ia Ephesino, & in 6. Synodo gene tali in epis ad Sophronium act. a. leguntur haec verba. Deus Verbum es, ct

non caror quanquam earnem rationaliter

animatam asumpsit, hancque sibi un tione naturali , ct fecundum sub emtiam adunivit. Idem statuitur act. I 3. quod etiam invenies apud Ioan . Maxentium in cons fidei; apud Fulgent. lib. 3. ad Trasimund . cap. II. Petrus vero, non Damianus , ut aliqui legunt, sed Diaconus lib. de incarn. & gr. Christi cap. 3. asserit, Uerbum essentialiter earni unitum esse , atque in siuae doctrinae cons mationem affert Naaeianzenum ep. I. ad

Cledonium ita dicentem; Si quis cutis Propheta , fecundam gratiam dicit insperasse Domini Verbum , di non essentialiter factam confitetur unitionem, At vacuus melioris inoperatio nis, magiI autem plenus sit deterioris . Et idem r peries apud Damasc.lib. i. de fide cap. 3. 83. Hoc totum ita intelligas velim, ut non dicas, hanc unionem naturalem, ae si naturaliter facta si, aut ita essentialem , ut factam fuisse in essentia dia vina se spiceris, sed ideo naturalem Pa tres appellarunt, ut veram ac realem declararent, non vero fictam ac apparentem , ut dicebant illi, quos insta adducemus, vel per affectum , Operati nem , dignitatem , ac authoritatem; ut contendebant Nestoriani. Quod totum declarat Nicetas lib. 3. Thesauri cap. 3. dicens . Mentialem dirimus conjuncti nem, hoc es peram , ct non phaης cam ,seu commentixiam.

t. VIII. II Z

86. Superest, ut argumento, quo Durandus utitur , respondeamus . Hoc sibi proposivit S. Th. hic art.6. & ad a. sc respondet. Illud, quod advenit ps esse completum, accidentiauer advenit, nisi trahatur in eommunionem illius esse completi , Aut in resurrectione corpus adveniet animaeproissenti, non tamen accidentaliter, quia ad idem esse aM- matur, ut scilicet eorpus habeat esse via tale per animam, non es autemsis de

albedine, quia aliud es esse albi ct aliud

e hominis , cui advenit albedo. Hembum autem Dei ab aetereo esse completum habuit secundum is possem, sive

personam: ex tempore autem advenit ei natura humana, non quasi umpta ad unum esse sui es naturae , sed ad unum

esse, prout es h possi, supersona, ct

ideo humana natura non unitur accidem taliter Heriso Dei. Adeo clara est reis

sponsio, ut ipsi nihil addi posse vi

deatur .

87. Quod attinet ad a. id est, utrum unio hypostatica sit omnium unionum maxima. Dubium hoc multifariam ac cipi potest; Uel enim haec unio con deratur secundum dignitatem eorum quae unita fiant, & hoc pacto licet ex parte Verbi divini , sit omnium maxima , nihil enim eo dignius esse potest, non est tamen ex parte naturae humanae , cum haec non si omnibus substantiis creatis nobilior ; vel consideratur secundum id , in quo facta est unio, & se

omnium maxima dicenda est, quia est personalitas Uerbi, quae est vinculum commune utriusque naturae , vel tandem attenduntur extrema hujus unionis , prout magis tendunt ad faciendum unum , & sic maxima non est, quia cum natura humana & divinum Verbum maxime distent inter se, minus etiam te dunt ad unum faciendum , quam caetera plurima , quae in creatis rebus uniuntur. 88. Absblute tamen ac Theologice unionem hane maximam possumus praedicare, scut asseruit S. Bernata. lib. I.

de considerat. ad Eugenium , cujus ver ba sent Dissili od by Cooste

137쪽

I 18 De extremis sposatice Sc.

ha sunt ista . Igitur inter omnia, quae rene unum dicuntur, arcem tenet unitas Trinitatis , qua tres personae una sum santissunt. Secundo loco illa praecellit, qua e converso tres subsantiae una in Cissispersuasum. Et infra. Tantum denique, tamque expressam unionis vim

isse pracffert eapersona, in qua Deus ct homo unus es Chrisus, ut si duo illa

de se invicem praedues . non erraPeris di Deum videlicet, di hominem Deum, P vere catholiceque pronunstans. Non autems militer, vel carnem de anima, vel

animam de carne, nisi, absurdis me ab praedicas, etsi s militer anima ct caro unus sit homo. Immo Augustinus I. de Trinit. cap Io. sic dicit. Homopotius es lassis Dei, guam fluus in Putre . Quod tamen non est ita intelligendum, quod humana natura sit magis in filio Dei, quam filius in Patre, hoc enim falsium

est, sed quod ipse homo quantum ad aliquid si magis in filio Dei quam filius in Patre, quia homo & filius Dei est idem suppositum , non sic suppositum Patris est suppositum filii. ARTICULUS IX. Utrum Verbum ossum ferit verum

cor I, non vero a arens phantasticum.

A D a Ita inquirenda progredi-ἀα mur, in quibus fidei nostra

dogmata pertractantur; & antequam propositum dubium resolvam, suppono tanquana certum, solam naturam humanam Bisse assumptam a Uerho; Constat hoc ex divinis seripturis, in quibus

dieitur, Verbum factum este carnem,& Deum non apprehendisse Angelos, sed semen Abrahae, atqui caro, quae erat de semine Abrahae est selum natura humana, & excluduntur Angeli , ergo . Adde nullam esse scripturam, nullam traditionem in oppositum, ego non nisi temere dici potest, aliam naturam suisseasIumptam M. Contrarius tamen videtur origenes in Joannem haec hahens. Factus es omnibus omnia, ut omnes lucrifaceret vel perficeret, homo hominibus, Angelus Angelisfactus es. Ratio aute in producitur . Illorum natura assumpta fuit, pro quibus mortem subivit, sed hanc se bivit etiam pro Angelis , ut notat Theodo is retus in epis ad Hebr. ergo. Uerum in hac re nullius ponderis est Origenes , utpote qui in caueris hujusinodi erravit, cum dixerit et igna pro Daemonum salute in aere supernisquΡ . locis , passum esse, ut seribit S. Hieronym. in epis ad Avitum. Sed si etiam explicare velles, dicas, Angelum Angelis factum esse, quantum ad meritum, non quantum ad naturam . Ad a. dicitur Christus mortuus pro Angelis , non propter gratiam , quam habuerunt in via, aut propter gloriam , qua seu untur in patria, sed propter gaudium , quod ex hominum reparation percep runt, gaudiuis enim erit in caesos,pertino peccatore poenitentiam agente . Qeterum , scut, si Adam non peccasset, Verbum quidem venisset, non tamen in carne mortali &passibili, juxta pri cipia mea, ita non est mortuus Christus pro Angelis, qui non peccaverunt, nec pro illis, qui peccaverunt, quia nullus reparatus suit. Si vero nolis histe acquiestere; nego maiorem argumenti. 9 i. Reselvendo quod in titulo quaerebatur, dico, Verbum assiimpsisse

Verum corpus, non phantasticum & apparens . Dictum hoc est contra illos haereticos, quos adduximus in proleg. unico, praesertim contra Marcion, ut notavit Τertullian. lib. de praestripi. cap. 3Ο. Epiphan. haer. 2., immo, ut scribit Ire n. , Omnia, quae de generatione sChristi temporanea narrant Evangelistae, ipse eradebat. Idem postea sensit

Lucan. ex Tertul. loco citato cap. 51.

Apelles vero, Marcionis discipulus ,

non ita docuit omnino, etenim veram carnem fatebatur in Christo, non tamen

sumptam ex Uirgine, sed ex elementis,& ideo

138쪽

& ideo Christum in morte sua eam ele mentis . reddidisse. Narrat hoe Philast. in libello contra haereses, & Augustin. de haeres cap.a8. Marcionis errorem sequuti sunt Manichaei ita appellati a Manete natione persa, seu a Manin ex August. de haeres cap. 3. deinde Pr dianitae, seu Hermajonitae, & tandem Priscillian. Episcopus Abulens: ex quo ortum duxerunt Prifillianistae tempore Leonis I. Pontificis, qui in epist. ad Turrib. 9 i. hujusmodi errorem dam

navit . .

92. Neq. miror, s ita docuerint Manichaei, cum enim per istos duo es, sent dii, unus bonus, & alter malus,& a malo Disti esset quaelibet natura corporea , ideo verum corpus a Christo excludebant, quem Dei illium profitebantur; Marcion vero alio fundamento niatebatur , quippe qui diceret, corpus non esse pari iceps redemptionis , & Christum venisse ad animas liberandas, non

corpora.

93. Pro assertione nostra, quae est dogma fidei, eleganter scripserunt Cyril. in lib. de recta fide, Ambros de irrcar. domin. Sacramento, & satis definita fuit in Concit. Alexand. Ephes Tolet. Brachar. Later. sub Inn. III. eap. Firmiter de summa Trinit. Mihi vero sufficit, quod ex Scriptura Sacra colligitur; idest Uerbum earnem factum es.se , quod de nullo, qui corpus apparens sumpsit , ut pluries legimus ab Angelis factuita esse, dictum est, & Christum per resurrectionem discipulis dixisse, cun phantasnaa arbitrarentur. Pripate, ct B dete, qui si ritus oma, ct carnem non

habet Tres autem rationes pro hac re a Gsert S.Th. in hoc art.Prima est,quia per

tinet ad humanam naturam verum cor

pus habere , ergo si assumpsit illam , etiam hoc; secunda, quia ea, quae in mysterio incarnationis evenerunt, sent vera , non essent autem, si corpus suisset tantum apparens; & quia dicti haereti ei utrumque negant, addidit tertiam, quia verum corpus assumere, spectabat

ad dignitatem assiimentis, qui est pri

veritas. Hoc postremum, ut arbitror ,

desumpsit vel ex S. Ambrosio , vel ex S. Augustino . Habet ille in cap. 23. Luc. cap. de tristitia & dolore Christi haec verba . Non es tristi sapientia non

divina subsuntia , sed anima , suscepit

enim animam meam, corpus meum as

non me fefellit, ut aliud esset, ct aliud

videretur . Habet alter in libro 83. quaest. I . haec alia. Si phan/a a fuit

ritas non es, es autem veritas Christas , non igitur phanta afuit eorpus Christi. Hisce omnibus addi possunt & alia; primo quia verum corpus spectat ad essentiam hominis , ergo vel Christus vere homo non fuit, quod esset alia haeresis, vel habuit verum corpus . Secundo quia illud corpus suit assumptum a Christo, in quo posset pro nostra redem intione pati , & nobis ostendere exempla virtutum, ut inde corpus nostrum configuraretur corpori claritatis suae ;& hine Christus non soluin redempturus erat animas nostras, sed etiam compora nostra.

9 . Contra haec plura videntur a serri posse; salsum esse, nos a Christo deceptos filisse, si ipse tantum phantasticum & apparens corpus assumpsit, etenim de facto Deus in veteri testamento, aut Angelus nomine Dei ii corpore aliquo assumpto pluries apparuit , nec tamen decepit, ego a pari.

Hoc tamen non tenet, nam Deus, vel Angelus ita apparentes nunquam

sibi humani corporis aliquid tribuerunt, sicuti Christus, qui sype se hominem praedicabat, & omnia quae hominis sunt,sbi vindicabat. Fefellissent nos Deus& Angelus, si sub apparenti corpore se dixissent homines, & de Raphael sapud Tobiam quid dictum sit, narrat Scriptura , ego etiam sesellisset nos

Christus. 9S. Secundo opponitur quod habet Paulus a. ad Corint. S. Si cognoramus Chrisumfecundum carnem in Dm

139쪽

m extremis hypostatice M.

non novimus 8e aliud ad Philip. a. D Lutudinem bo num 'LLI, quod autem est juxta similitudinem, non est secun

dum veritatem.

Sed ex primo textu nihil evinciatur, nam,ut Omittam alias explicationes, illam proferam , quae est 7. Synodi ad .6. tom. q. , Nimirum prius nos cognovisse Christum secundum carnem passibilem , dum nobiseum viveret, nunc vero novimus eum in carne impassibili iam ad dexteram Patris ; atque hoc consonum est verbis Pauli, quae subduntur; in qui praunt, jam non Di tisant, sed ei, qui mortuur es, ct resurrexit. Ex secundo pariter nihil, priino quia salsum est, id quod est per similitudinem , non esse juxta veritatem in propria natura; Quid enim est generatio ξ Nonne ores sive iii d sisente in similitarinem naturae ZEt tamen o generatur habet veram naturam, sicut habet generans;& Gen. S.

dieitur de Adamo , genuit Alium ad imaginem ct ili adine uam ; atque ita intelliguntur Sancti Patres, si qui

dixerint, venisse silium Dei in figura hominis; Sed demus etiam per similitudinem excludi veritatem , dicam , lyi militudinem referri ad statum hominis , non ad substantiam , seu non ad ca nem , sed ad peccatum , ut patet ex aliis

verbis , misit Deus filium suum in Dbtudinem earnis peccati, ita ut suerit v rus homo cum vero corpore,& apparue rit tantum peccator homo.

fgna debere correspondere rei signatae ct figuratae , apparitiones vero in veteri testamento, quae fuerunt signa & figurae apparitionis Christi, non fuerunt secundum corporis veritatem , sed secundum imaginem, ut patet Isaue 6. Vidi D minu edentem die. ; proinde etiam apparitio Dei in mundo huit non in corpore vero, sed apparenti; sicile responsium datur, figuram correspondere quantum ad similitudinem , non quantum ad V ritatem rei figuratae, alioquin scorre-haonderet quantum ad omnia, non esset signum , sed idem cum signato. Qua in re dixit Apost. a. ad Colos a. Gaesunt umbra futurorum, eor I auten o

Christ.

97. Immo non solum dicendum est, Uerbum assumpsisse verum corpus, sed

terrestre, mixtum, & elementare eandem habens naturam,quam habet quoscumque corpus humanum; & quamvis ad hoc probandum uti possimus momentis seperius relatis, attamen contra Gnostieos & Ualenticlianos asserentes , Christum eorpus de caelo attulisse,& per Mariam, velut aquam per rubum, transiisse, afferuntur omnes scripturo textuS,

in quibus Christus dicitur, filius hominis, atque id, quod legitur Mat i. De qua natus es Iesus, ut iocatur Chrisur. Non potest autem quis diei filius,nec de

alio natus, qui ex ipsius substantia non gignitur ergo. Porro error iste damnatus fuit in omnibus Conciliis, in quibus dieitur Christus verus homo, praesertim vero in Concit. Chalcedon. S. inconsess. a. fidei, in Carthaginen. q. T. I. dc in

epis Eutychiani Papae ad epis Provinciae Beticae. 98. Neque obstat , quod seribit Apost. I. ad Corint. Io. Primas homo de terra terrenus, fecundus homo de caelo caelesti; vel quod, si Verbum terrestre corpus assumpsisset, angelica natura d terior fuisset, atque ideo post morten super omnes angelicos ehoros exaltari non debuisset; nam primus textus intelo ligendus est de secundo homine quantum ad personam, quae in Sinu Patris originem ducit, &cui unitum fuit corpus terrestre; & si velis explicationem Augustini ad Orosium, & Hilarii lib. Io. de Trinit. dicas , Christum duplici m do de cauo descendisse , uno propter naturam divinam , non quod haec in cano esse deserit, sed quia novo modo fuit in

terra cum assumpta natura, juxta illud Joan. 3. Nemo ascendu in eclum is,

nisi qui descendit is caelo Νius hominis , fui es in caelo , alio propter cor Pu. , non quod corpus secundum sui

140쪽

Ωuaes. III. Art. IX.

shbstantia' de eaelo destenderit, sed

quia virtute Spiritus Sancti fuit in utero virginali sermatum . En verba Augustunt, Caelesem dico Chrsum, quia non ex humano conceptus es semine. Neque setiam in re nostra deesset Chrysbstom. hom. 32. in I. ad Corint. dicens Christum appellari hominem cglestem propter gloriam, quam licet non habueritusque ad resurrectionem, ipsi tamenta erat debita ab initio, primum vero h

minem appellari terrenum propter m*talitatem ex peccato contractam , Gene ratim tandem Patres caelestem hominem dicunt Christum propter caelestem vitam, quam duxit, & in peccabilitatem , Adamum vero terrenum , utpote peccatis obnoxium;atque hoc con num

est Paulo infra dicenti; zualis terrenus, tales di terreni, qualis exosis, tales crilses , ubi recensentur homines peccato

res , & justi

99. Quantum ad secundum; Christus juxta corpus deterior fuit Angelis , Minuisi, enim, eum paulo minus ab Amgelis , quia vero opera humanitatis propter unionem hypostatica in erant longe digniora, ideo donatum fuit illi nomen, quod est super omne nomen , & exaltatus ad dexteram Patris omnia ereata sibi

subjecit; omniastis etsi subpedibus ejus.

Quod si res est in seni haereticorum , neque corpus caeleste tribui Christo de beret , quia hoc etiam in serius est Angelorum natura . Si vero adducereturalius textus Pauli I. ad Corint. IS. ubi

habetur; Caro ct sanguis regnum Dei non possidebunt. Non intelligas carnem , &sanguinem secundum substantiam sed

tantummodo secundum corruptionem

quantum ad culpam , & appetitus rationi contrarios,.si quis ipsis assensum praebuerit; aliter nullus hominum ad regnum Dei adeptionem perveniret; Nec tandem aliquid vile sentias de Deo, si cum corpus caeleste nobilius sit terreno, hoc, non illud Christo concedamus; nama sp ter quam quod , hoc verum sit de corpore, ut corpus est , non tamen de Tom.ΠL

corpore, ut vivens est, quale fuit assiim-ptum a Verbo, adhuc pro hac re finge tibi artificem optimum , qui non in pretiosa materie artis excellentiam ostendit, sed interdum majorem sibi vindicat in rudi admirationem, & cum in luto,& terri distiplinae stae demonstrat vi tutem, multo magis se laudabilem praebet; Ita omnium maximus di Ut mus artifex Dei Verbum Sunt verba S. Theophili reeitata in Ephes Synodo Non aliqua retiosam materiantieres is caelesiis apprehendens ad nos ad venit,ssed in ima magnitudine us ortu,sendit. ARTICULUS X.

Utrum Verbum assum erit animam. Ioo. Equitur refellendus alius erino tor Arianorum & Apollinistarum dicentium , ut testatur S. Augustin. in lib. de haeres cap. 9., a Verbo

assumptam esse carnem , non tamen animam rationalem . . Hoc quam falsium

sit, paneis ostendamus; ait autem idein Augustinus in libro de agone Christiano cap: a i. Non eos audiamur , qui solum humanum eorsus dicunt esse susceptum d Verbo Dei, di sic audiunt quod dinum es, Verbum raro factum G, ct negant, illam hominem vel animam , vel aliquid hominis habuisse, nisi carnem solarn. Huic addimus Ambrosium adductum in

antee. num. 93. Sed clarum testim

nium dat ipse Christus , qui Luc. a I. dixit . Tristis es anima mea, infra, inlinais

capite tradidi siritum.EtIoan. IO. Ego pono animam meamae' iterum fumo eam. Non potest autem hisce verbis significa ri Elum anima metaphorice, sicut cum dicitur Isi. Solemnitate; vesras odivit anima mea. Nam, ut optime notavit August. in lib.83. quae s q. 8 o. in evangelica narratione resertur, Christu in admiratum esse, iratum, contristatum, quae omnia indicant animam veram, G

SEARCH

MENU NAVIGATION