장음표시 사용
151쪽
mam , seut ad propriam sermam, atqui hunc ordinem non habet, nisi quando ei advenit animi, ergo tunc illam assumpsit, per quod etiam probatur, prius non assumpsisse animam , quam carnem, quia anima non est priusquam carni uniatur. Pos Iet sertasse dici, in carne reperiri ordinem ad animam etiam ante animae receptionem propter praevias dispositi
nes, sed hoc locum non habet, dum de earne loquimur Christi , in hujus enim conceptione Spiritus Sanctus , qui est infinitae virtutis simul & materiam disi posuit, & ad perseeiuna perduxit, ut i quitur S Τ h. hic ad I. Quod si opponeres , Uerbum fuisse unitum earni post
separationem ab anima, ergo etiam ante unionem , cum magis caro ordinem se
vel ad animam ante, quam post; responderem, carnem Christi non fuisse ante unionem cum anima, retinuisse vero unionem eum illa post separationem , quia statim cum illa redemptionis opere jam completo erat resurrecturus.
i 37. Haec dicta siunt, si de temporissimultate sit sermo, si autem de prioritate natum, dicendum est, prius animam assumptam esse , quam carnem, Omnes enim Patres, qui contra Apollinarem stripserunt, Uerbum media anima corpus assumpsisse docuerunt; Praetereo
plures,& unicum proseram Augustinum in epis 3. haec habentem de divina vim tute ; I a animam rationalem, ct per
eandem etiam corpus humanum , totumque omnino hominem in melius mutam dum nullo modo in deterius mutata coaptavit. Hoc expresse definitum fuit in 6. syn. gen. ad .i8. in edicto fidei Constantini Pogonati, cujus sermula missa fuit ad Leon. a. qui epist. sua illam confirmavit .
152쪽
I AESTIO IV. De intellectu Christi.
Utrum detur in Christi duplex intellenus , di intelligere. Una facultas intellectiva in sui operati
ne supponatur prior volitiva , non incongruum videatur , si
prius de Christi intellectu , quam de voluntute arbitror esse pertractandum ; Ut autem propostam difficultatem resolvam , quaeren dum est, utrum in Christo admittendus
sit unus, vel duplex intellectus sicut unum, vel duplex intelligere, humanum scilicet ac divinum ; Secundo, an intellectus humanus intellexerit, aut intelligere potuerit per intellectionem divinam, & inoreatam. Quantum ad
a. Dicendum , dari in Christo duplicem intellectum, proinde duplicem
intellectionem. Assertum hoc est de sside statutum in 6. Syn. gener. ae . . habentur haec verba Confitemur in Christi omnia duplicia, quae ad naturaI pe tinent, dum naturas ejus praedicamus, ct unamquamque proprietates naturales ha-Bere, divinam omnia, quae divina, humanam omnia, quae humana sunt. Deinde confirmatum in Concit. Lateran . sub
Mart. I. & in Florent. ses ultima;Magis vero demonstrabitur, ubi de Christi duplici voluntate pertractabitur. Ex hisce sequitur, suisse etiam in Christo duplicem intellectionem , alioquin unus intellectus frustraneus ac superfluus Omnino fitisset. 3. Quantum ad a. aliqui admittentes nobiscum duplicem intellectione ir .
in Christo , dixerunt, intellectum ejus
dem creatum intellexisse, praesertim divinam essentiam, per intellectionem increatam Uerbi ipsi communicat m,
aut saltem per illam potui sie intelligere. Contra quos ἀDirendum, intellectum creatum
Christi non intellexim per intellecti
nem increatam, immo in hoc fuisse repugnantiam . Prob. prima pars. Si qua est ratio, propter quam dicamus , intellectun Christi intellectione increata intellexi si
se, vel est, quia intellectus Christi est
beatus, & videt Deum, vel quia in eodem, tanquam assumpto a Uerbo, est divina intellectio, sed neutrum probat, ergo. Prob. prima pars. min. Licet beati in patria videant Deum , tamen non vident per intellectionem increatam,ergo
licet intellectus Christi sit beatus Scc. Prob. secunda. Quod intellectus Christi fuerit assiimptus Uerbo probat uni nem inter intellectum humanum & divinum, non autem intellectum humanum intelligere intellectione divina, sicut non probat intellectum humanum esse divinum, ergo .
4. Prob. secunda pars, per quam magis ostenditur prima . Neque perabsblutam potentiam potest intellectus creatus fieri intelligens intellectione
divina, ergo. Prob. ant. Non potest
etiam per ab Elutam potentiam aliquis intellectus fieri intelligens per aliquam intellectionem, quae non producatur ab ipse intellectu , & intime in ipso recipiatur , nam intellectio est actio immanens& vitalis, quae debet esse in principio, a quo est, sed intellectio divina neque per ab Elutam Dei potentiam potest intime recipi in intellectu creato, ut constat ex titulo maxime persectionis, qua debet ipsi concedi, ergo. Adde intel lectio Disit irod by Corale
153쪽
ctionem divinam esse ipsum Deum, reciperetur ergo Deus.
S. Dices. Potest subsistentia divina uniri naturae humanx, & hanc reddere subsistentem subsistentia. divina; 'p test divina essentia uniri intellectui beatorum ad instar speciei intelligibilis, de illum reddere intelligentem , ergo etiam poterit intellectio divina uniri intellectui creato, ita ut per eam reddatur intelligens. Sed contra . Ut natura reddatur subsistens, servanir in natura indifferentia ad sublistentiam propriam , vel alienam ; at vero ut intellectus reddatur intelligens, haec in dii tentia excogitari non potest, cum intellectio nequeat praescindi a notione actionis vitalis , & immanentis, ad quam necessario spectat, esse a suo principio, & in ipso recipi, uti dictum est. Ad aliam partem anteced.
disp. est, quia uniri ad instar speciei in telligibilis est uniri ad instar principii
activi, cum non alio titulo admittatur haec species, quam ad agendas vices Ο
jecti, quod per se ipsium immediate non concurrat ad intellectionem; sed objectum concurrit tanquam principium, activum, ergo . Intellectio autem non
unitur hoc modo intellectui, sed ad instar formae ab ipse productae, & in ipse receptae , dc ideo potest admitti primum , quod tamen Thom ista negat, non secundum.
De Scientia animae Christ. 6. E triplici scientia diffficultas pro- ponitur, idest de beata,de per se insusa, & de per se acquisita. Primam negarunt Christo pro toto curse vitae mortalis Calvinus, Bucerus; aliique sectarii, asserentes in se per pro triduo mortis, Christum passum esse omnes damnat rum poenas . Secundam negarunt S. B navent. Alorat . aliique, dicentes, ejus stientiain suisse tantum in suam per ac-eidens, tertiam negavit Rich. omnes vero admiserunt S. Th. Scol. & cum istis omnes recentiores Theologi. . Dicendum I. Christum in primo suae conceptionis instanti habuisse scientiam beatam. Dictum hoc est de fide , aut saltem certum certitudine Theol gica, ut notant Suareet, Amicus, Me dina & alii. Hoc autem eolligitur ex Scripturis Sacris. IOan. I. Deum nemoviit unquam, Unigenitur, qui es in sinu Putris , i e narrasit id est ex August. tract. 3. in Ioan . & Chrys hom. 4. in eundem , Unigenteur, qui videt, umenarravit Ioan . p. nemo incendu in car-lum , nisi i descendit is eris, Arius θ minis, qui sis eris. Io. II. Ubi ego sum, Huc di miniser meus erit. Ps o. Beatum faciet eum in terra quae S similes authoritates melius explicari non posissint, quam de stienata beata in anima Christi. Ratio autem hujus esse potest, quia cum Christus dominus esse deberet praecipuus mysteriorum Dei magister,
oportebat, ab eo non tantum audita ,
sed etiam visa praedicari. 8. Totum autem hoc intelligi d bet de toto vitae tempore, cum non sit major ratio de uno, quam de alio, &aequali modo impediri poterat haec visio in corpore passibili, quo insantili, cumst se pra statum utriusque, & ex ali , parte radix hujus visionis primaria , id est unio hypostatica, fuerit in Christo a primo conceptionis instanti. Pro hac re optime adducitur textus ille Ioan . . Vidimus gloriam ejus,gloriam quasi Unia geniti a Patre plenum gratiae, se per talis , ita ut, quemadmodum semper fuit unigenitus cum plenitudine gratiae,& veritatis, suerit semper Unigenitus cum plenitudine gloriae, quae sine visione, seu scientia beata excogitari non potest, Merito propterea Rich. a S. Uict.
lib. a.de Emmanuele cap. 22., ut caeteros Patres omittam inquit. Luod nos expectamus in consummatione , tui datum es in conceptione.
9. Dicendum a. Christum habuisse a pri-
154쪽
1 primo Instanti scientiam vere infusam distinctam a beata, & naturali, quae posisit acquiri. Ad hoe probandum aliqua scriptura essicaeiter evincens afferri non potest, nam quod de Christo infante Luc. a. dicatur. Sedeisat in messio, Nupebant
smnet super prudentia, di responsi. &Ioan . . Unde hic litteras scit eum nore sdiduerit, Possunt omnes effectus isti tanquam a scientia beata proficiscentes explicari. Quare aliter sie . In Christo non debet reperiri sola scientia, per quam cognoscat res in Uerbo, sed etiam illa, perquam cognoscat eas in se ipsis, ergo praeter scientiam beatam ipsi tribui debet scientia vere infusa. Pr. ant.
Christus non tantum fuit comprehensor, sed etiam viator, ergo praeter scientiam beatam &c. Pr. consa. pr. quia si conceditur aliis beatis cognitio, quam matu
tinam dicunt, & alia quam vespertinam appellant, cur non Christo, qui caput semper siuit omnium beatorum, immo&Angelorum Z Seeundo & hoe extra Sc
tica principia , de quibus infra, quia i
Christo ut viatori conveniens quam maxime suit infusa scientia , ut posset mereri , scientia enim beata eontulit Christo amorem necessarium erga Deum, ergo ad merendum non est idonea, eum ad meritum requiratur libertas ; ex alia parte non suffetebat scientia solum per accidens infusa, quia haee est naturalis , meritum autem est in linea in pernaturali. Hinc S. August. Io. de Civit. cap. 38. inquit. Hujus ensiae privatio non
futura esset, ut proficeret, sed multum
Io. Neque dicas, quod se ut idem nequit cognosci per medium probabile& demonstrativum, quia scientia & opinio nequeunt simul componi, ita nequeat cognosci per scientiam beatam, && in suam, id est in Deo, &in se, vel superfluere scientiam imperfectam , sicut est infusa , ubi est persecta, sicut est beata; etenim hoc asserere est negare beatis id, quod usque modo omnes Theologi concesserunt, deinde in assensu scientifico, & opinati vo aliquid repugnans invenitur, ut ostendunt illi, qui tali sententiae adhaerent, non sic in scientia matutina & vespertina, ut pariter demonstrant; quod magis dicendum est, si idem subjectum habeat duplicem statum comprehensoris scilicet, ac vitat ris, ut in casu .Quare ad a. ne. maj. etiam propter rationem in probatione adductalla. II. Immo se magis confrmo .
Quanuis Christus habuerit gratiam unionis, non est tamen ipsi deneganda gratia habitualis, esto illa sit major, haec minor, ut suo loco ostendam, ergo quan vis habuerit scientiam beatam , non est illi deneganda scientia per se infusa; &prosecto quis dicat, non esse concedendum animat Christi, quod animae separatae concedit Huic autem convenit Cognoscere res independenter a sensibus externis & phantasinatibus, scque per scientiam insusam, ergo & animae Christi, praesertim cum fuerit Spiritus Sancti donis instructa, quae sine scientia infusa incongruenter darentur pro inde &c. a. Dicendum 3. Christum habui .
se seientiam aequisitam experiment lem 3c naturalem per proprios actus successi temporis. Pr. I. authoritatibus scripturae. Ad
IIaebr.I. Et quidem eum essu filius Dei, didicit ex iis, quae passus es, obedientiam, id est addit Glolia, expertus es. Luc. a. proficiebat sapientia ct aetate.
Mat. 24. De die autem Ma di hora nemo scit quas omnes SS. PP; explicant de scientia Christ experimentali & naturali . Ex graecis asseram Cyr. in posteriori libro de recta fide de Reginas cap. I. ubi ait. Si enim non essu Herbum De actum
manum quiddam de ipso iacere licet , etiam nondum in hinc vocatum foret no-srorum passionum evertentiam, ubi a tem nosiram indutum es carnem , tentatum es per omnia, nouominus non ricia
155쪽
mus, quod ignoraverit, sed quod praemia flente divina comitione, etiam per i amexperientiam voluit discere. Quae verba secundum aliam translationem reperiuntur in Conc. Ephes cap.6. ubi sic te gitur . Neque tamen diem I , ante quidquam omnino eorum omnium ignorasse, sed scientiae disiuae, quam obtinuat , eam quoque notitiaU, quam assieri experientis , accesss e. Ex latinis non praeteribo Ambrotium lib. de Incarn. Domin. Sacramento rap. . dicentem .iSensu M-
minis profecit incut scriptum P- fui proficiebat aetate εω rapientia ergr
friebat sapientis Dei doeeat te ordo verborum, profectus es aetatis, ct pra-ffisi sapientiae, sed humanae es; ideo
aetatem ante praemisit, ut fecundum hominem crederes di m , Has enim non
disinitatis, sed tarparis es, ergo ro- sciebas aetate hominis , proficiebar sapientia hominis, sapientia autem sensu proficit, quia Mense sapientia. Ratio autem sic proponi potest.
Christus suceessu temporis habuit nova phantasinata , ergo etiam habuit novanastientiam . Pr. .ant. Christus successu temporis videbat, & audiebat nova objecta, ergo & habuit nova phantasnata, cum viso & auditio habita in sensibus externis transinitteretur ad sensum in ternum , in quo hujusmodi phantasinata
fiunt I 3. Op. contra Primam. Luc. 22.
Nonne opstruit Cissum pati, o mi intrare ingliaria uam Z ergo gloriam semper non habuit . Dan. 7. Nondum erat obitus datas, quia nondum erat Cissus glorificatur. Ioaa. I . Garifica me Ruter clarita e , quam habui, ant quam mundus fleret. Mat. a . Tripis es anima mea ergo Christo in hae mortali vita defuit visio beata. Resp. primas tres aut horitates intelligendas esse deglbrificatione corpo ris siti, quam laboribus & morte sua ,sbi promeruit, vel de manifestatione& exaltatione nominis sui, non de gloria animae. Pro quarta auctoritate dimitristem fuisse ipfius animam, dc simul heatam de eodem objecto secundum diversa, gaudebat enim propter Deum clare visium, & prypter passionem, ut d irectam ad humani generis redempti nem , & satisfactionem divinae justitiae, tristabatur vero de eadem passione , ut sibi non conveniente, & inutili propter tot hominum damnationem, quapropter & flevit super Ierusalem . Dices; gloria corporis est necessario eonjuncta cum gloria animae, si corpus si animae conjuctum, ergo si Corpus Christi non fuit beatum, neque fuit beata ejusdem anima. Sed contra gloria animae suit debita Corpori, tamen pro pter redemptionem nostram , Ob quam venerat, divina dispensatione Sc ad tempus ea caruit, quod qudem demonstratum fuit in ejus transfiguratione, in qua animae gloriam ad corptas transire pcrini sit.
Luid per scientiam beatam a meritanima Chri . 34. D Rimo in hac re inquirendum x de objecto stientiae beatae, tanquam persectioris, atque tanquam certum suppono, animam Christi non comis
prehendisse divinam essentiam, ad quod
'probandum occurrunt omnia argumen
ta , & auctoritates scripturae& Sanctorum Patrum, quibus in tract. de Deo uno visonem Dei comprehensivam , si Deus dederit , impostibilem ostendemus . Quaestio igitur ad hoc reducitur ,
utrum Christus per seientiam beatam cognoverit creaturas praeteritas, pr. sentes, &possibiles . Dico I. cognovisse omnes creaturas praeteritas, praesentes, & futuras. Assertio haee est contra Celsum asserentem , Christum ignorasse ea , quae passu rus erat; contra Agnoitas tribuentes
Christo diei judicii ignorantiam , contra
156쪽
Lutherum, Calvisum, aliosque sectarios idem assirmantes . Quod vero me-etat ad creaturas futuras, videtur esse contra aliquos Scotistas & Nominales admittentes quidem in Christo cognitionem tot futurorum , ut excedat cujuς cumque beati cognitionem , non tamen omnium , nisi in habitu, vel in actu primo, quatenus cognostit divinam esse etiam ct se paratam ad reprς sentanda omnia sutura ; qua in re nullam quaesti nem promovere placet,cum Scotus in s. dis I . q. a. utrumque dicendi modum admittat. Meum quidem β. P es diei. Alium vero β. Se i . Quare Sc listae ordinis sui inter in contendant. Ιn- aerea pro afferto meo sent S. Th. hie
ιcientiam beatam ea omnia in actu secundo videre debet, quae pertinent ad ipsius statum,ut de facto vident etiam beati,sed
Cognoscere omnes creaturas praeteritas,
praesentes, & suturas pertinet ad ejus natum , ergo. Prob. mi. Christus constitutus est omnium judex & caput, ergo ἔ atque ex hoc antecedente constat,
judicii diem praesertim cognovisse, cum dies ista spectet ad universalis judicis
praerogativam. Secundo . Seripturae auctoritati-hus confirmatur. Joan. 3. Christo non es datur spiritus ad mensuram. Α eat. S. Dignus es agnus , sui occisus es, accipere divinitatem, distientiam . Addit GloGsa,idest omnium cognitionem. Ad Colosa. In quo sunt omnes thesaurisapientiae, Ostientiae Dei. Diees; hare testimonia non esse raintelligenda de Christo ut homine, alioquin scriptura sibi ipsi contradiceret. Cum Luc. a. dicatur, proficiebatFU-ua . Et Marci i 3. De die autem HL a, vel hora nemo fit, neque Augeti in caelo , neque filius δαminis, nisi Puter videlicet juxta expositionem Patrum in 6. Synod. ad . II. Nesciebat ut homo sciebat at
Sed contra; intelligenda esse ΗΘ . Christo ut homine, constat ex verbis , signanter ex primis duabus, etenim in prima dicitur , es datus in alia fit sermo de agno, qui occisus est, sed est hujusi modi ut homo, ergo. Ad textus oppositos , dico primum explicari vel de externa manifestatione, vel de sapientia acquisita & experimentali, uti dictum fuit; Secundus acceptus juxta litteram est falsius , alioquin nee Spiritui Sancto notus esset dies judicii, & Pater haberet aliquam cognitionem , qua carerent aliae personae; In eo igitur fit sermo vel de scientia tantum naturali,qua dies judicii non cognoscitur, vel de humanitate S duplicative accepta juxta conditionem humanitatis, non de ipsa, ut unita Uerbo, & sic explieabitur quodcumque dictum vel seripturarum vel Patrum,quod afferri posset. Quod si textum illunia, Marci I 3. juxta Patres explicare plac ret , multiplex interpretatio non deeGset, ut videri potest apud Uasq. disp.II.
cap. 3 I6. Ex probatione a nobis posita via detur, generatim cone ludi non posse omnium omnino futurorum cognitio nem in Christo , sed eorum tantum,quae spectant ad ejus statum tanquam judicis
vivorum, ac mortuorum; Cur autem
spectabit ad Christum scire quot futura sint pecora, aut arborum folia Z nunquidhate judicaturus est Ita hoc arbitror tenendam esse Scoti sententiam, quam docet j. Sed F sa . Nimirum posse haee
omnia cognoscere, si velit. i 7. Dieo a. Christum cognostere saliquas ereaturas possibiles, & probabiliter omnes. Prima pars apud Theol gos communis est, secunda ferme contra
Prob. prima, caeteri beati vident aliquas creaturas possibiles, ut suppono ex tract. de Deo uno, ergo etiam Christus, illatio haec perperam negaretur, eum non sit negandum capiti beatorum , quod ipsis beatis conceditur. Prob. secunda pars, sine aliqua iS neceGD sitiroci by Cooste
157쪽
necessitate negatur, Christum cognovis, se omnes ereaturas possibiles, &cum maximaeogruentia hoc conceditur, e go . Prob. prima pars antecedentis seluendo argumentum unicum, quod o ponunt; Secundo si est aliqua neeessitas negandi &c. erit communis repugnantia in cognitione creata inepta ad cognostenda omnia possibilia in Uerbo, sed non ista, ergo. Prob. mi. eadem ratio, ne, qua supra de suturis dictum est; Prob. secunda pars prioris anteced. Est maxima congruentia ex parte dignit
iis & persectionis Christi, si dicamus,
Christum cognostere omnia futura,ergo etiam fi dicamus, cognoscere omnia posisibilia . Iloe magis confirmo . Christus agnovit virtutem passionis suae , ergo agnovit omnes homines possibiles, &omnia peccata possibilia , consa. haec tenet, quia virtus passionis suae adeo fuit copiosa&superabundans, ut sufficeret non tantum pro peccatis totius mundi, sed aliorum quoque possibilium consi quenter M. i S. Dices in oppositum esse defini tionem Ecclesiae, nam in Concilio Basileensi secta. damnatur tanquam erro
nea haec propositio . Anima Chrisii sidetram elare σε intense Deum, Fest Deu vidus ipsum; &in directorio Inqui
toruln refertur tanquam damnata haec
alia. Quam cito anima Gryn fuit unita disinitati, satim i a animai civit omnia , quae μι Deus . Sed si Christus e gnosceret omnia possibilia, dictae propinsitiones essent verae, ut patet, ergo. Sed contra; negatur minor, nam scut anima Christi, cognoscens omnia sutura, non cognoscit tam clare, & i
tense , ficut Deus, ita etiam cognoscens omnit possibilia; in primo easu est divertitas quantum ad modum , & pariter in secundo. Quare, dum dico, omnia possibilia a Christo cognosci, loquor secundum rem , non secundum omne Παι
modum possibilem . Alia propositio fuit damnata non secundum se , sed in sensu authoris , existimantis, animam Chrissistire omnia , quae stit Deus , eo quod visio spectet ad seppositum , non ad natuis ram, quod est falsum. Ceterum, dicta propositio admitti potest, &, ut resert Eusebius in epic ad Damas fuit Sa cti Hieroni ymi , qui morti proximus Christum alloquutus est histe verbis. Tua anima , ut unita fuit divinitatI ;
omnia perfecte in sit , Aut 1 a dis
I9. Argumentum unicum, de quo in probatione, est hoc. Data hac sente tia cognitio Christi esset infinita, immo comprς hensva Dei, hoc non etiam per
nos, ergo. Uerum, nequaquam esset
infinita, quia, vel ipsa possibilia in se ipsis infinita non sunt, vel si sunt, erit
cognitio tantum infinita terminatione; non esset comprehensiva, quia adaequa rei cognostibilitatem Dei tantum e tensive, non vero omni modo, ut ad comprehensionem requiritur . Adve te tamen in sententia mea, ex cogniti ne omnium possibilium non sequi cogni tionem comprehensivam Dei,ut tradam de Deo uno.
Did per frientiam infusam noverit anima Christi .ao. D Lura sunt de quibus inquiri mina test; atque in primis ens in substantia sit pernaturale, sicut est mysterium Trinitatis, de quo potissimum disificultas movetur a Doctoribus, non quidem loquendo de ipse tanquam objecto
immediate , & directe , cum hoc omnes ad seientiam beatam spectare fatea tur, sed tanquam mediato 8c in directo . In hac re communis Theologorum sententia cum S. Th. hic art. I. affirmative eoncludit, si sermo si de re, seu , ut in-uiunt, quo ad insit. Ita Joan. S. Th. isp. II. LI. Godol disp. 36. q. S. Su reet. disp. a . sec. S. Cacher. Madern PuteobOneli. contra Lorcam disp. 6o. IPrin
158쪽
praesertim Vasqueet disp. I 3. cap. I.
renda , quam quidem divertis momentis Theologi deelarare nituntur. Primo autem sie arbitror posse demonstrari. Intellectus Christi debuit esse perfectus quantum attinet ad sui dignitatem, sicut persecta fuit ejus voluntas, sed voluntas Christi fuit persecta donis viae & patriae nimirum gratia & gloria, ergo etiam intellectus Christi debuit esse ita persectus , sed cognitio Trinitatis ad hujusmodi persectionem requiritur , ergo Gripus cognovit mysterium Trinitatis, ex alia parte non cognovit per fidem,qugin ipso non fuit,ergo cognovit per stientiam infusam , & non solum per beatam, quae est visio patriae. Secundo. Cognovit Christus actus fidei nostrae erga Trinitatis mysterium , sicut ipsius gratia, ut eos haberemus praebebat influxum ; sed fieri
non potest cognosci actum fidei , erga
Trinitatis mysterium , quin hoc etiam cognoscatur, cum inter actum &objectum detur relatio & connexio, ergo.
Tertio juxta Thom istas, & alios in haere ad versentes, Christus per actum obedientiae, & amoris erga Patrem merebatur , sed meritum hoc non dirigebatur astientia beata,sed infusa, ergo per scientiam infusam novit Patrem , per consequens etiam Trinitatis mysterium, cognitione quidem abstractiva , non imetuitiva.
medio Christus ita cognoverit, pro quo declarando plurimum divisi sunt auctores,ut videli potest apud Suareet disp.27.
sec. I. atque in se per reiiciuntur fundamenta oppositae opinionis, quae energice proponere UasqueZ contendit; a quΡ sprimo loco affert S. Th. doctrinam , qui in hac quaest. art. I. postquam dixerit, Christum per hanc stientiam cognovis se omnia, quae per revelationem divinam hominibus innotescunt, sive pertineant ad donum sapientiae, sive ad donum prophetiae , sive ad quodcumque donum Spiritus Sancti,concludit. I am Tom.III. tamen Dei essentiam , per hane sciemtiam non cognovit, sed solumper primam; id est beatam , si autem cognovisset mysterium Trinitatis, plane & divinam essentiam cognovisset. Secundo inquit,
nullum effectum supernaturalem connecti cum Deo trino, sed tantum cum Deo uno, quia causa effectrix est divina v luntas ac omnipotentia , Trinitas vero
ad actiones extraneas tantum concomi
tanter se habet ; Tertio ad se ininum p tuisset Christus Trinitatem cognostere per evidentiam in attestante; id est per testimonium Dei, & hoc non siviscit a. habendam stientiam in sesam,quae debet esse evidens, & per aliquod medium inistrinsecum, & cum evidentia in attestante habeatur quidem actus fidei, non veέ actus stientiae.
cti Thomae auctoritate dicendum si, satis apte cogitarunt Thomistae, quare laudatus Doctor verba, quae ibi habet, nimirum ; me sententia adeo pugno cum verbis Sancti Thomae, ut Thomisae, puleam sequuntur, s muline profitentur δε- minam Angeliei Doctoris in omnibus d
fendere , verba i vis minime legiss τμdeantur , p terire potuisset. Ibi enim ab Angelico excludi solum scientiam esi sentiae divinae immediatam, & in Pr Prio genere , non mediatam per effectus supernaturales compertum est; dixerat enim prius, per hanc stientiam cognovisse omnia, quae per divinam revelationem innotescunt, atqui per divinam re velationem innotestit mysterium Trinitatis , ergo per seientiam infusam illud agnovit. Ad secundum ; si inspiciamus
Deum tanquam causam efiicientem, nullus effectus creatus connectitur cum
ipsis, ut Trino, sed ut uno, si autem tanquam objectum, id negamus . Ad
tertium argumentum eorruit in illorum sententia , qui dicunt , evidentiam in attestante proferre evidentiam rei quia tamen hoc a me in tradi. de fide negatum fuit , ideo dico , non
per hujusimodi evidentiam Christum
159쪽
agnovisse Trinitatem, sed per aliud, ut
2 . Dico a. Christum per scientiam infusam cognovisse res naturales, de supernaturalibus enim nulla est difficultas , nisi Ertasse de aliquibus, de quibus
tamen nullum efficax argumentum afferri potest, ut inferius dicam;Quantum v ro ad punctum statui., Scot. in s. dic l . q. 3. contrarium docuisse existimant pi Tes cum SuareZ, attamen tam inulta dis unctive ibi Doctor exponit, ut id abs lute non neget, sed plura dici posse juxta
Fgnitionem abstractivam , vel intuitivam declaret; ac revera Mastrius cognitionem abstractivam tam universaliui quam singularium , praeteritorum omnium ac praesentium animae Christi per scientiam infusam concedit; Quare si Scotus contrarius fuerit, apud Scotissas res dirimenda relinquatur. Ratio autem assertionis nostrae est;
quia quidquid per lumen inferius cognosci potest , id etiam per seperius attingi posse inficiabitur nemo, nisi qui
velit superiorem virtutem nimium coar catare, & ignoret, vim, quanto supe rior fuerit, eo universalius se extendere , ut constat etiam, si intellectum &sensum placeat considerare; poterunt igitur res naturales per species se pernaturales cognosci, scut etiam per actum supernaturalem, & per supernaturale lumen, cur igitur rerum naturalium
in sua se lentia Christo denegabituri Resereatas nega percipi posse per speciem increatam, sicut est divina essentia , &res materiales per speetem immaterialem , deinde nega , quod nunc nostra interest. His adde , conveniens valde fuisse , animam Christi res naturales persectiori modo cognoscere, quam comgnascat intellectus Angelicus, si autem eas non per scientiam per se in suam , sed tantum per accidens & acquisitam cognosceret, imperfectiori modo illas perciperet, sicut intellectus naturalis Christi intellectu Angelico est minus perfectus. Hi ac falsa est doctrina asserentium , scientiam infusam, perquam Christus cognovit res naturales, specie non diserre a naturali & acquisita sed Q-lum per accidens, sicut differt visiis habitus per naturalem generationem a visu per miraculum restituto, etenim uterque visius eodem omnino modo ten
dit in suum obiectum sermale, non sic stientia in sesa&acquisita, cum illa per species stuperiores & inditas, haec per
inferiores & successive comparatas ha
. a 3. Dictum fuit supra desupernaturalibus nullam este difficultatem, nec ullam essicax argumentum afferri posise . Ut vero omnia clarius proponan tur, de tribus rebus sit pernaturalibus potest inquiri; I. de gratia, a. de visione beata ; 3. de incarnationis mysterio. Quod de gratia opponi potest ex eo desium itur quod sit participatio divinae naturae, Oporteret igitur cognosci divinam naturam , ut inde gratia cognosteretur, illa autem Elummodo per visionem
beatam cognosti potest, ergo similiter 8c gratia. Quod de visione beata ad hoc reducitur, quod , cum visio haec sis militudo Dei, ut objecti beatifici unius& trini, cum videatur scuti est , sequeretur per hanc scientiam videri, etiam Deum unum & Trinum , quod concedi non potest . Tandem , Christum per hanc scientiam non cognovisse mysterium Incarnationis probari potest, quia incarnatio est superioris ordinis, quam gratia, & omnes res supernaturales , &cum includat intimam unionem cum Uerbo, nequaquam nisi in Uerbo vid
a6. Parum tamen haec urgent; etenim primum refellitur dicendo , gratiam esse quidem participationem divinae naturae, quia est a divina natura tanquam a causa effciente vel exemplari , esse tamen qualitatem abselutam & omnino a divina natura distinctam, atque ideo per diversam notitiam attingi posissi, certe omnia entia creata sunt participationes Dei, & tamen in proprio
160쪽
genere eognosci possunt, etiamsi non cognostatur Deus. Ad a. vel serino est de visione beata aliorum , Vel propria ;s de prima, procul dubio haec cognosti potuit, quin videretur Deus, hum sit quid absolutum in se ipsa, &, ut ait Sco quod lib. i . in fine, cognosteretur ut objectum quod, non ut quo, seu ratio videndi, eum hujusimodi esse nequeat nisi in eo in quo est; & si probaret opposta ratio, Christus non potuisset cognostere per stientiam in suam actum charitatis in alio, non visis Deo, quia etiam actus charitatis tendit in Deum , ut est in se. Si vero sermo si de secunda, idem dicendum propter eamdem rationem seum hujusinodi visio esse possit obj ctum sui ipsius reflexum , non quatenus terminatur ad Verbum, sed quatenus est visio sui ipsius. Ad 3. duo sunt i mysterio incarnationis distinguenda , snimirum persona Verbi, & unio naturae humanae cum Uerbo; in pr. sensu certum est , per scientiam infusam ab anima Christi cognitum non filisse, cum Ue hum non nisi per visionem beatam cingnosci possit evidenter; in secundo tamen sensu probabilior est pars affirmativa, quia limplieiter est aliquid creatum, viod non est extra obiectum istius scientiat. Caeterum , generatim loquendo; Cum Christus sit auctor gratiae & supernaturalium mysteriorum , valde conve niens est, omnia in proprio genere CO
Fnovisse, & quamvis non fuerit author incarnationis, attamen in ipso peracta erat incarnatio, idest in ipso erat unio humanitatis cum Verbo. 27. Superest inquirendum, an o lectum scientiae infusae Christi fuerint etiam secreta cordium , & futura contingentia ,εc quantum ad primum ; hoc in sententia Scotica negari non potest , cum juxta hujus principia haec notitia etiam intellectui angelico eoneedatur, a sortiori igitur animat Christi. Neque etiam in sthola S. Th. potest in dubium revocari juxta ea quae habet S. Th. hic ort. I. & a me adducta sunt nuIn .sa. con stat enim, cordium feereta hominibus nota fieri per revelationem; Quod si in 3. dis i 4. art. 3. docuit, animam Christi haec tantum in Uerbo cognostere , loco eitato se retractavit, ut notant Cajetan.& Gonet. Ex hae Sancti Th. doctrina recte etiam insertur, agnovisse futura contingentia, cum etiam haec per revelatipnem possint cognosci, sed quo pacto illa cognoscat & in quo medio , plurimum laborant authores explicaturi. a 8. Aliqui dicunt illa cognoscere in suis causis contingentibus sumptis in
actu pr. aliqui in decreto Dei libero, ab- qui in veritate objectiva ipsorum suturorum , aliqui immediate in se ipsis, &aliqui tandem in divina revelatione includente divinam authoritatem & testificationem evidenter mani se statam , neutrum tamen ex istis admitti posse videtur; non primum , quia illae cauis in actu primo consideratae indifferentes sunt ad illos erectus,in medio aute in indifferenti non potest unum certo ac d terminate cognosti . Non secundum. Quia deberet cognosci huiusnodi de-retum Dei liberum, seu essentia divina per decretum determinata; quod solummodo spectare potest ad seientiam beatam ; non tertium; etenim asserere, futura contingentia cognosci in veritate objectiva est petere principium, Cum rem esse objective praesentem aliud non sit,' quam rem cognosci, & quamvis a Deo sic cognosantur; non inde inferri potest etiam a Christo cognosci, quia ideo a Deo cognostuntur, quia objective sunt aeternitati praesentia, & praesentia in aeternitate nequit esse mensura stientiae infusae, multo minus dici pintest , cognosci potuisse in se ipsis, quia in se ipss nullo modo sunt; Quod denique dieitur de di vina re velatione evidenter cognita, nullo pacto approbare possim, cum haec componi quidem pos si cum fide, & cognitione obseura, quae in Christo non fuit, non tamen cum Cui dentia rei in se ipse, ut ad scientiam infusiam requiritur. 29. Hi-
