Quaestiones scholasticodogmaticae ... Auctore d. Fortunato Venerio. Tomus 1. 8 De Deo homine quaestiones ..

발행: 1738년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

1 2 De Christi gratia.

simpliciter sanctificandam humanitatem , vel ad eam disponendam ad uni nem hypostatic*m ; ratio primi est, quia bumanitas Christi, etiam seclusa gratia habituali, fuisset sancta , & quidem sanctitate longe persectiori, id est sebstantiali personali habita per unionem hypostaticam, ergo gratia habitualis non erat in Cliristo ad simpliciter anctificandam ejus humanitatem . Ratio secundi est, quia in Christo nulla praece si sit dispositio vel physica, vel moralis unionem hypostaticam , ut jam declaratum fuit. 3. Concludo I. gratiam habitualem

in Christo fuisse ad conse epdam sadehitate in accidentalem , S praesert his ad eliciendos actus supernaturales & meritorios . Assertio haec quantum ad omni gacceptatur a Theologis ; &solum in secunda parte addunt particulam connat raliter ad innue una, etiam praecia

gratia habituali potuisse haberi actus supernaturales; Sed hoc a nobis non potest admitti, cum supra dictum fuerit,

gratiam unionis conferre quidem sanctitate quantum ad esse siubsistens, notia quantum ad esse operativum, in esse radicali, & remoto, non Armati, & i mediat O . Prob. Nima pars Christo coneedi debet Omnis sanctitas, cu us erat capax; Vidimus enim plenum gratiae ct verita xii Ioan . I. Sed Christus erat capax sanctitatis accidentalis provenientis a gratia habituali, ergo. Major patet primo

ex terminis. Secundo ratione ἐ nam

immerito limitaretur Christi humanitas ad unum modum sanctitatis, licet persectissimum , sicut immerito limitaretur eius scientia ad unicum modum cogno scendi,licet persectissimum; & quemadmmodum unicuique substantiae naturali debitum est aliquod accidens, ita sanctitati substantiali debita est aliqua sene itas accidentalis; quod nequaquam valet de Deo, in quo sicut i est Ela natura divina omnes naturas comproehendens, ita

debita est selum sanctitas divina Omnes alias sanctitates complectens. Prob. mi. Si non erat capax sanctitatis accidentalis provenientis a gratia habituali, ideo erat, quia sanctitas proveniens a gratia unionis non relinquebat locum senetit ti accidentali, sed haec ratio non probat, ergo. Prob. mi. Scientia increata, quae erat in Christo relinquebat locum scientiae creatae, ut dixi, seientia beatorum in Uerbo relinquit locum scientiae rorum in proprio genere , ut Omnes m cedunt , ergo.

6. . Dices ; Una subsistentia increatal non relinquit locum alteri subsistentiae

increatae ad terminandam eamdem natura , ergo gratia unionis non relinquit loeum gratiae habituali ad ornandam eamdem animam ; & ratio utrobique cst eadem, quia scuti per unicam sebi istentiam increatain adaequale completur una natura, ita per sanctitatem habitam ex gratia unionis adaequale completur

una anima. Sed contra; cone. ant. quod non

tantum est verum de subsistentia increata , sed etiam de quacumque ne . cons. &negatur paritas, quia essectus absistentiae semper est idem , unde semel habito ab una, haberi non potest ab alia, e contra non est idem effectus gratiae unionis ,& gratiae habitualis, & ideo admissa una,

non excluditur alia, neque cx gratia uni

nis & habituali sequeretur, quod probavimus, si admitteretur duplex iubsistentia increata in eadem natura, ut consideranti patebit; atque hoc magis confirmatur e his quae subdo , etenim in Christo non erat principium elevans petentiam ad producendos actus supernaturales meritorios praecia gratia habituali & sic ostendo secundam partem

eone lusionis, hoc enim principium a non erat gratia unionis, cum haec data sit per se ad constituendam naturam in altiori ordine stubsistendi, non operandi,&dari potuisset cuicumque naturae na tae ad subsistendum , nec tamen capaci actuum supernaturalium, nee unita sit ad instar formae elevantis potentiam ad

192쪽

operandum , pruinde &c. Dixi, merum ARTICULUS II. Hos ad innuendum, quod licet admissi fuissent in Christo alii habitus sepernaturales, quod tamen dici non potest,uel etiam gratia actualis cum potentia con- 8. Irum est, quanta dixerint Do- currens, adhue tamen Christi actiones 10 ctores in hac re stabilienda . non fuissent de condigno meritoriae , ex Alii distinxerunt gratiam sub ratione dictis in quaestione de merito. . gratiae vel sub ratione qualitatis; alii . Fateor quidem argumentum ma- sub conceptu summi, & sub conceptuxime urgere eos , qui dicunt, gratiam infiniti; alii admittentes illam infini- unionis sanctificasse Christum in lineata, tam , augeri poste non denegarunt , &substantiali plusquam personali , nam caetera hujus odi , quae quisque , sed non Video, quo pacto evadere possint ; non sine nausea, legere poterit apud

Si enim admittunt, gratiam illam con- Doctores.serre vim ad operandum , ut revera ad- 9. Ego, perstrictius rem examinan mittunt, videtur gratia habitualis omni- do, suppono prius, gratiam habitualemno superflua, quotiescumque enim prin- Christi fuisse ejusdem rationis specificaecipium superius continet eminenter,vel cum gratia cujuscumque justi, quod , formaliter inserius, & istius esectum, omittendo omnes rationes tam positi- hoc frustra ponitur cum illo, qua ratim vas, quam negati Vas, qua S author sne Phylosophi communiter unicam ad- asserunt, ostendi potest ex dictis inan-Πaittunt animam in quocumque vivente, teced. nimirum, gratiam Christi fuisse quia rationalis eminenter continet sen- gratiam capitis, quae non debet diiserre sitivam & vegetativam , sensitiva vege- specie a gratia membrorum , ut constat lativam , ergo si gratia unionis cinctifi- loquendo de capite corporeo, & memeat animain Christi per ordinem ad actus bris sibi subjectis .

supernaturales , omnino frustranea est Io. Suppono secundo, hanc gratiam gratia habitualis . Neque iuvat recursus Christi propter dignitatem , quam ha- ad conna inraliter tales actus eliciendos; bet ex unione cum persona divina , ta- nam eadem ratione diei potest, admit- lem esse, ut in ratione dignitatis netendam esse in bomine animam sensiti- queat dari major, ita ut se extendat ad Vam praeter rationalem, ad con naturaia omnia dona nupernaturalia, & ad om-lius eliciendos actus sensationum, quod nes creaturas rationales , quia posset in tamen illi , contra quos controversia , infinitum influere, si creaturae rationa- nostra est, non admittunt; per quod ma- les in infinitum propagarentur, juxta ugis probo, gratiam unionis suisse tantuni illud Ioan. a. Ipse estpropitiatio pro pec- gratiam substantialem personalem , & eatis nosiris, non 'o nos 1 tantum edideo, quamvis una simul eum siubsisten- totius mundi. Est igitur difficultas detia Uerbi fuerit unita humanitati natura infinitate physica , cujus resolutionein divina, haec tamen non sancti fieavit ra- multum pendere ex principiis philos tione sui,sed ratione subsistentis propter phicis, utrum dari possit. infinitum Ca- identitatem, data solummodo idiona thegorematicum in qualitate, necne,

tum communicatione,non communicata non est ambigendum .

operandi virtute, nisi de consequenti, ii. Dico. gratiam Christi non suisi

quatenus est radix gratiae, aliorumque se infinitam, est sententia communis donorum, ut toties dictum fuit. apud Theologos contra Hurtadui , , Madernum , & paucos alios . Seotistae vero dividuntur, quorum lites vide apud Mastrium disp. a. qu.3. art. I. & 2.

auantae perfectionis fuerit gratia habitualis Christi. Dissile Corale

193쪽

De Chroti gratia.

Nee enim ipsbruin tricas familiares,

ut plerumque solent, componere, mea

interest, ne mihi contingat, quod Ma-strio, idest laboris mei, & hujusce opustuli dimidium in hisce levitatibus insu . mere Si quis autem mihi vellet Seotum opponere, duo dicerem; primum esset, este intelligendum Doctorem de gratia secundum dignitatem, quod jam

supposui verissimum esse. Secundum estet, ibi Scotum non tam ex solida ratione , quam ex animo pio loquutum

esse juxta verba, quae habet in disis.

q. . In commendando Chriso malo excedere , quam deficere d laude sibi debito,

si propter ignorantiam oportet in alterum

incidere . ia. Astertionem meam sic probo.

Gratia habitualis Christi est in subjectophy sice finito, ergo est physice finita,

conia. tenet, quia si sebjectum est finitum , & gratia esset infinita, jam haec excederet capacitatem subjecti; ide que in ipsis non posset recipi. Pr. ant. gratia habitualis Christi est in anima

Christi, sed haec est shbjectum physice

finitum , sicut anima cujuscumque hominis , ergo. Omitto rationes philosophicas, quibus probatur repugnantia infiniti Categorematici; quae in re nostra possent aptari.

Confirm. gratia habitualis Christi saltem per potentiam absolutam potuit augeri, ergo non fuit physice infinita, eum infinitum si illud, quo nec ma jus est, nec esse potest; pr. ant. Si non potuit augeri, vel est ratione siti, vel subjecti receptivi, vel agentis a quo,& sinis ad quem est, sed ex nullo capite , ergo; non quidem ratione sui, quia cum gratia sit participatio divinae nature, finite in infinitum potest participari ; non subjecti, nam hoc est anima ,

quae non sumitur secundum potentiam naturalem , sed obedientialem, habens secundum hanc capacitatem Syncate gorematice infinitam, non agentis, hoc enim est Deus ut author supernaturalis, cujus virtus terminum non habet, it aut posito quocumque gradu ad gratiam pertinente, alium gradum possit iuperaddere; non tandem finis, hic en inita,

vel est participatio naturae divinae, vel visio beata, de illa jam dictum est, ista vero major, & major esse potest in infinitum, ideo nunquam esse potest coni prehensiva, Crgo.

II. Dices; infinitatem gratiae habitualis desumendam esse cx infinitate suntonis hypostaticae, aqua veluti aradice progreditur , sicut enim unio hypostatica fuit major quacumque 1

unione possibili , ita gratia habitualis quacumque possibili gratia , ut detur proportio inter radicem & id quod ab ipsa est.

Sed contra , argumentum nimis probat, nam sequeretur in Christo seis. se etiam infinitam visonem beatam, &infinitos quoscumque habitus virtutum procedentes ab unione hypostatica , tanquam a radice; est igitur gratia habitualis a gratia unionis, quan et ransimitto fuisse omnium maximam, atta

mea est in subjecto finito, id autem uod est ab alio, tamquam sui sonte ,

ebet cum illo proportionem servare

juxta capacitatem subjecti; Unde quemadmodum , si subjectum nullo modo esset capax gratiae habitualis , nullo

modo haeae communicaretur etiam communicata unione hypostatica , ita si se jectum est capax tantum modo finito ,

tantum modo finito communicatur .

Quod vero cum multis addit Cacheranus, capacitatem sit bjecti esse infinitam, non refert, nam quo pacto infinita sit, constat; & sequeretur, quemcumque beatum videre insinite Deum, aut sabiem posse videre, cum videat per pintentiam obedientialem , per quam subditur agenti infinito, quod tamen nem dicet. I . Licet autem gratia Christi potuerit sic crescere in infinitum per potentiam extraordinariam, attamen fuit tantae intentionis, ut excesserit quamlibet gratiam sanctis communicatam , & hoc

194쪽

Ωuis. VI. Art. III. Ips

propter statum eonnaturalem gratiae Christi, quae debuit esse gratia capitis; immo fuit major omni gratia collective sumpta tum hominum tum Angelorum juxta id quod ait Angelic. q. 3 . art q. ubi habet . Mani festum est, quod Christus in primo instanti suae conceptionis non selum tantam gratiam, quantam comprehensores, sed etiam majorem habuit. Hi ne si de Maria Virgine legitur gratiae plenitudo Luc. Io.gratiaste na & de S. Stephano act. 7. Stephanus plenus gratia hoc est intelligendum tantummodo de plenitudine secundum , quid, non autem absolute, &ut comparata ad plenitudinem gratiae Christi, de qua Ioan . I. vidimus &c. plenum a tiae & ad Colosi. Luia in i o complacuit omnem plenitudinem inhabitare . . Quamobrem distinguit S.Th.q. 7. art. I .

triplicem gratiae plenitudinem , unam infimam pro sanctis infimis, aliam pro insignioribus , postremam summai

Christo tantum convenientem. Sr ver

Bernardus in sermone de Nativit. Uirginis plenitudinem Christi comparat senti, Mariae flumini, sanctorum rivulis. Alexander tandem S. P. q. I a. nomiat, quatuor modis accidere plenitudinem gratiae. I. secundum sussicientiam ad merendum vitam aeternam , & hoc

modo inquit fuisse plenum Stephanum ;a. in numero, & sic est plena Ecclesia. 3. secundum privilegium stiper omneuta, creaturam, & hoc modo Beatiss. UimgO. q. secundum consummationem, &hoc modo in omni genere causae fuit plenus Dominus Iesus.

ARTICULUS III.

An in Chri fuerint omnia dona Spiritur Sancti, O Omnes grati ac

gratis datae.

Spiritus Sancti, res adeo -- comperta est, ut etiam pueris nota esse debeat. Haec omnia in

Christo fuisse, habetur ex illo Isaiae Io. Requiescet super eum spiritus Domini , piritus sapientiae, O intellectus, o ritus consevi, er fortitudinis , spiritur scientiae, ct pietatis , O replebit eum

Dominus spiritu timoris Domini atque etiam hoc colligi posset ex illo Lucae 4. Iesus autem, plenus Spiritu Sanno, regressus es d Iordane , ct agebatur dspiritu in desertum. Primo textui adhaerens Theodoretus, inquit. Prophetae Anguli particularem quidem gratia aquamdam acceperunt , in i o autem habitavis tota plenituri divinitatis corporaliter , ct secundum humanitatem omnia spiritus habuit ebarismata. Nihil minus fuerunt aliqui Theologi , praesertim Durand. in 3. disisS. q. 3. qui quatuor dona , videlicet consilium, Ertitudinem , pietatem, & timorem ii Christo non fuisse dixerunt, saltem secundum actum, esto concesserint secundum habitum ; ratio est, quia haec dona nequeunt esse in beatis, siquidem pietas est ad compatiendum proximo, consitum ad deliberandum indubiis, se titudo ad ardua superanda, timor tandem ad fugiendum malum , nihil autem ex istis in heatis esse potest, proinde oneque in Christo, qui beatus fuit, quapropter sicut excludimus fidem, & spem ex dicendis insequenti, ita & illa .d na . Haec tamen quain minimi facienda sint, quisquis intelliget, si Christur . non solum comprehensbrem suisse, sed etiam viatorem concedat, ut debet; quandoquidem , s de dono pietatis &sortitudinis loquamur, . an defuerunt plures circumstantiae , quibus fratribus sitis compassiis est 'Misereor, inquit, super turbam, quia jam tridu Uinent me. Quot etiam ipsi pericula non se sobjecerunt, quae per sortitudinem si perare poterat, ac stiperavit sed revera donum pietatis male explicatur a Durando, non enim praecipue versatur in compatiendo proximo, sed in cultum Deo reddendo. Si vero de dono consilii, pertinet hoc ad adium quemdam

195쪽

1 6 De Chrisi gratia.

prudentiae, quam in Christo fuisse, quis tune conspicuret, tu is sua rensem

ibit infletas , ni si imprudens Z neque ve- tione contremiscunt. rum est, necessario annexum esse alicui 13. Pro disparitate ad primum a consultationi sed per hoc praeei se serva- gumentum, scias , habitum virtutum , tur, quod habeatur verum , certumque Sc donorum per se primo respicere b judicium de rebus agendis . num, malum autem ex consequenti,

16. Major dissicultas esse posset de quia ad virtutem pertinet reddere opus timore; . I. quia , si in Christo non fuit bonum ex a. Et hic. & ideo ad timorem spes, neque buit timor. a. quia timor non pertinet per se primo respicere emi- potest explicari nili per hoc, quod quis nentiam illius , qui timetur, non vero timeat separari a Deo, qui dicitur ti- malum illud, quod timeri potest; Spes mor castus, vel a Deo puniri, qui dici- autem, ut virtus est, non soluiti respitur timor servilis 3 neuter autem esse cit authorem boni, sed etiam ipsit in potuit in Christo , quia sicut peccare bonum, ut possidendum, proinde in non potuit, ita nec potuit 1 Deo puni- Christo non admittitur spes propterri, vel a Deo separari. Tandem , ubi beatitudinem , admittitur tamen timor. est persecta charitas , non est timor , Hisce Omnibus adde Innoc. a. qui dam- perfecta enim charitas foras mittit simoin navit Abai lardum dicentem , in Christrem. Joan. . sed in Christo fuit persecta sto non fuisse donum timoris, ut colli in charitas, ergo. gitur ex ejus epist. quae est Is . interr 7. Haec tamen omnia evanescunt, epist. S. Bernata. si attendamus, timorem non solum ver- I9. Progrediendo modo ad gratias sari circa malum culpae, vel poenae, sed gratis datas, quas recenset Paulus I. etiam eminentiam & potestatem illius, ad Corint. II. Unicuique datur manife-

qui timetur; in primo sensu non admit- sui piritus ad militatem; Alii quidem titur in Christo, & hoe probant argu- perspiritam daturuermosapientiae, alii

menta adducta , admittitur tamen inta, autem sermo scientiae secandum eumdem secundo, quatenus affectu quodam re- spiritum, alii fides in eodem spiritu, alii Verentiae a Spiritu Sancto movebatur in gratissanitatum in uno spiritu, alii ope- Deum di propter quod ad Hebr.3. dici- ratio virtutum, alii prophesia, alii di tura m omnibus exauditas e r gar fcretio spirituum , alii genero lingua- io. Posse autem hujusinodi timo- rum, alii interpretatio sermonum. Has rem haberi, aperte colligitur ex Scrip- in Christo fuisse tenendum est . turis Sancti S. Luc. . aceepit autem om- sto. Hoc satis colligitur ex epist. im , ct magnifieabant Deum ct s. August.17. ad Dardanum dicentis. ω- Reple irium timore Heretes, quia vidia etit in capite t omnes fur, ita ct mm is mirabilia hodie . Hune remanere Chriss omnes gratiae. Ratio autem est , in patria testis est David ps 18. dicens , quia sicut in sensitivis facultatibus ali- -mor Dra permanens inseculumseculi. quaesiunt, quae respiciunt bonum pro ' 'i' miti φφR Areopag. cap. I 3. de pri una, & aliae quae reseruntur ad bOc letti Hierarch. explicans illam viso- num alienum , ut est generati va , ita iunζM 'yx, in qua Seraphim velabant Christo praeter gratiam habitualem, qusi ς ις 'M S, ait . Aperiebatur per consert ad actus proprios interiores, δέ σέ sim spinorum Spirituum sis mult. a meritorios , gratiae gratis datae deesse

8 b Id. 'V f eprospiciens, saera- non poterant, quia istae conserebant ad τὰ sit in Mrroris veneratio. communem utilitatem, ut scilicet Chri- il ei, ' ' MRgnus lib. II. M stus fidem cum fritimi populis praedica--. ἡfhth, 2 1χ. v byβ - α quoque ret, ac propriam dignitatem ostenden-' ς γε um , qui Mnesme cessa- do, sibi sectatores compararet, eam ει clesiam

196쪽

elesiam sun dando , cujus lapis angularis, & fundamentum , praeter quod iammo potest aliud ponere , est ipse Chri

stus a

a I. Uerum hoc magis declaratur snsulas hujusmodi gratias percurrendo. Fuit in primis in Christo sermo sapientiat, nimirum cognitio divinorum per altissimas causas cum facilitate mirabilibus modis illas explicandi, tum sermostientis, idest cognitio rerum humanarum ac divinarum, sed per causas inferiores, ideo Luc. . legitur . Mirabantur in verbis gratiae quae procedebam ex ore ejus; & Mat. 7. Admirabantur tur

super doctrina ejus. Fuit gratia fidei;

non quidem , ut est virtus theologica, sed ut significat singularem intelligentiam , & certitudinem rerum fidei, velut innuit miram idoneitatem ad proponenda mysteria, etiam rudibus , ac im- Peritis , vel, ut tandem explicat firmam fiduciam impetrandi ea quae a Deo p stulantur. Fuit gratia sanitatum, dc operatio virtutum, hec pro hac re quidpiam adduco, cum plena sit historia evangelica. Fuit Prophetia , quamvis hoc a Pluribus negatur, praesertim A bulen. in Cap. I I. Num. q. 6q. dicente , Christum non fuisse Prophetam, nis appellatione, & existina atione vulgi. aa. Ad hoc dicendum videtur esse satis efficax ratio desumpta ex illo ApocI. ad Corint. I 3.sbe prophetiae evacuabantur die. & statim , Ex parte cognoscimur, di ex preteprophetamus, cuit samem venerit quod perfectum es, evaeuabitur quod ex parte es. Quapropter, . cum Christus habuerit visionem beatam , ab ipso prophetiae donum debet excludi; & profecto, nune Christus non est Propheta , alioquin omnes beati es.sent prophetae, ergo nunquam talis sui cum in anima Christi semper fuerit et-dem supernaturalis cognitio . Huic opinioni valde favet Tertullianus lib. q.

contra Marcion. cap. a a. dicens , Deum

d principio praedixisse populo Israel, ut audiret Christim sub nomine Propheέα ,

Tom. III.

quoniam Propheta existinandias erat dpopulo . 23. Nihilo tamen minus diei debet, Christum vere, ae proprie fuisse Prophetam . Hoc nobis declarant innumera scripturae loca. Deuter. I 8. Prophetam

degente tua, di de fratribus tuis, Fcut me , fuscitabit tibi Dominus . Luc. 7.

'νbeta magnus surrexit in nobis. 2'.

suifuit vir Propoeta potens in opere, Ofermone. Immo Christus de se ipso dixit Joan. . Non es Propheta siue honore , nisi in patriastua. Ηm omnia complexus est S. Augustin. tract. II. in Joan. explicans illud Joan.4. Domine, ut v deo, Propheta, es tu ubi dieit. Prophetam dominum putabat, erat quidem di is

pheta : nam de se ipse ait, non es Pro seta μe bonore, niWin patria sua die. item de illo dictum es d Mose , Prophetam fuscitabo de fratribus eorumsimile ui,

mile ilicet ad formam carnis, non ad eminentiam Majesatis . Immo lib. I 6.

contra Faustium cap. I 8. haereticam vanitatem appellat , negare intelligendum de Christo dictum illud superius

Deuteron.

a 4. Sed ne detur locus explicati ni superius expositae, juvat hoc demonstrare ratione, per quam & opposita argumenta refelluntur, est autem illa , quam hic adducit S. Th. , nimirum, non pertinere ad Prophetam cognitionem

obscuram , sed indifferenter , sive claram, sive obscuram, sufficit enim illa cognitio, quae longe distat a sensibus h minum , & ab ordinaria cognitione viatorum ; ideo Propheta dieitur procul fans. Immo tantum abest, prophetiam per cognitionis claritatem impediri, ut Prophetae in scripturis appellentur videntes, ideo Saul quaerens asnas inquit, Ubi es domus videntis Z & resipondit Samuel, u um videns I. R g. cap. 9.a5. Ad primum igitur in oppositum , dico gratiam illam evacuari in patria , quantum ad necessitatem , quia ipsius munera sunt accommodata statui viae, est enim prophetia cognitio eorum,

Z quae

197쪽

i 8 De Chrisi gratia.

quae distant secundum statum cognostentis. Christus autem in statu viae, propter conditionem corporis passibilis , distabat ab iis, quae divinitus e gnostebat. Ex hoc ad a. Quod si Ioannes Baptista dicitur plusquam Propheta , hoc non indicat, in prophetiae dono Christum excelluisse , sed solumniodo alios Prophetas , quia digito demonstravit praesentem , quem alii praenuntiaverant futurum . Ultimum Tertulliani non probat, nam aliquem existimari Prophetam non infert, illum non esse prophetam , immo quia Christus existimandus erat Propheta, talis esse debebat , ne existimatio foret erronea .a6, Fuit pariter in Christo distretio spirituum, idest potestas penetrandi secreta , & pro hoc siifficiat quod legitur Mat.9. Cum vii et Cissus eo ii times eorum , dixit, ut quid cogitatis mala in cordibus veraris, & Ia. Iesus autem friens cogitariones eorum. A sortiori admitti debet interpretatio sermonum . De dono linguarum arbitror, Christum hoc usium non fuisse, etenim ipse aliis non praedicavit, quam hebraeis juxta illud Mat. 13. Non sum mi us nise ad oves, quae perierunt domus Istael ; attamen hoc non prosat, non suisse in ipso linguarum notitiam; Dici tamen posset diverss aliquando linguis suisse loquu- tum , ut quando peregrinatus est in AEgyptum , vel cum seripsit epistolam xd aliquem alienae linguae , ut ad Aba garum scripsisse, non nulli testantur .

ARTICULUS IU. An in Chri fuerint babitas

Virtutum.

27. X T Irtutes alias esse Theologi- V cas, habentes pro objecto

immediate Deum , ut authorem supernaturalem , alias intellectuales, perficientes intellectum vel speculativum, ut mathematica, vel praeticum, ut prudentia; item alias morales, spectantes ad appetitum vel sensitivum, vel rationalem per respectum ad bonum consentaneum rationi, ut justitia, & temperat,atia, omnibus compertum est. Theologicae siunt ab Elute supernaturales, caeterae vero dividuntur in naturales, Aper se acquisbiles; & in supernaturales ,& per se in sesas.. 28. Assertio prima. In Christo suerunt omnes virtutes supernaturales sive Theologicae, sive morales per se insu-sae, non repugnantes tamen cum statu beatifico.

Prob. in Christo ex dictis suit gratia habitualis, ergo suerunt reliquae virtutes . Prob. consi virtutes consequuntur gratiam , scut proprietates essentiam , at ubicumque est essentia , sunt etiam proprietates, ergo ubicumque est gratia habitualis , sunt etiam virtutes . Hinc Concit. Trid. sess 6. cap. 7. explicat justificationem nostram per sd- sceptionem non solius gratiae, sed etiam donorum, quae quidem nihil aliud esse possunt, praeter virtutes, ratio autem sundamentalis est, quia & ipse virtutes pertinent ad ornatum, & quamdam accidentalem sanctitatem , quae sit perfectio immediata potentiarum , heu teratia spectat ad sanctitatem, & immeo diatam animae persectionem.

29. Quod vero additnm fuit in asisertione, excludit pr. a Christo habitum

fidei Theologicae, & spei; fidei inquam, eum isa sit sperandarum suasantia r

rum , argumentum non assarenIium .

Ad Hebr. I I. spei vero, cum ista forina- Iiter tendat in Deum non possessum, sed possidenduin , non in objectum praesens, sed in absens ; atqui primum non potuit Christo contingere, cum Verumst, quod dixit ei Petrus Ioan . ultimo. Tu omnia nosi ergo; secundum neque, quia ejus anima semper Deum possedit,

ergo.

3o. Non inficior tamen aliquem autem

fidei, & spei in Christo suisse ; sed neque

illa fides,neque illa spes eratTheologica, de quibus est noster sermo; eum utrique dee GDisiligod by GOoste

198쪽

Quaest. N. Art. IV.

deesset objectum primarium , nimirum

Deus obscure cognitia, & beate non Obtentus . Speravit quidem Christus gloriam sui corporis, silique nominis exaltationem &c. at late Omnia non pertinebant ad spem vere theologicam , sederant quaedam consectaria, ac de secundario omnino se habebant; quare dixerunt aliqui, in Christo suisse fidem &spem quantum ad ea , quae persectionissent in hisce actibus, non vero quae sunt imperfectionis, in quo sense sicut admittitur in beatis , ita etiam Christo negari non debet; Et si mihi opponeres in Christo fuisse gaudium & tristitiam , ergo etiam visionem & fidem ; jam claradisoaritas est, quia fides debet esse de eodem objecto, de quo est viso, non se gaudium & tristitia uti dictum fuit,

praeter alia , quae in eo loeo tradita sunt. 3 I. Si vero virtutes morales consideremus , videtur probabilius excludenda poenitentia, cum objectum, seu materies istius sit peccatum proprium ;ut emendabile ab homine, cooperante

Dei gratia, saltem de primario; ubi autem deest objectum primarium alicujus

virtutis, deest etiam talis virtus, ergo. Sunt tamen plures Doctores, praesertim Suareet, &Αriaga, qui tribuentes virtuti poenitentiae plures alios actus,

praesertim circa peccata aliena, virtutem hane Christo non denegarunt . Quantum vero ad virtutes naturales

morales.

32. Assertio a. Istς merunt in Christo, S probabilius acquisitae in conceptionis instanti, non suecessii temporis. Prima pars est communis . Seeunda est contra Salmantic. Joann. I S. Th. ΑΙ-vareet, & alios , quorum aliqui docent, fuisse acquisitas siuccessii temporis , aliquas fuisse infusas per accidens . Primum ostenditur, quia Christus fuit perfectus Deus, & perfectus homo,suerunt igitur in Christo omnes virtutes acquisibiles; sie enim suit ornatus omni persectione sibi connaturaliter debita , quemadmodum sunt omnes virtu-

Tom. III.

tes morales, per quas eo inplentur potentiae ad siuaviter, & faciliter proprios actus habendos. QMod si in Christi intellectu fuit scientia non solum in ordine supernaturali, sied etiam naturali,cur non etiam in ejus voluntate Omnes vim tutes, non solum supernaturales, sed etiam naturales 3 an non suit conveniens utramque ejus facultatem esse aequaliter persectam atque completam Z33. Secundam assertionis parten sie declaro. Virtutes morales admitti

debent in Christo modo persectiore , quo possumus, sed dicendo fuisse aequia

sitas per proprium actum in concepti nis instanti, neque per accidens inlusias, illas in Christo admittimus tali modo , ergo. Prob. mi. dicendo, esse acquisitas primo conceptionis instanti, excludimus imperfectionem, quam haberet privatio harum virtutum , dicendo, non fuisse per aecidens infusas, asserimus, Christum non filisse solum principium earumdem passivum, sed activum, quod persectius est; ergo. Dixi, per proprium

actum, non per propriol cum videatur impossibile, tot actus pro unico instanti haberi potu isse, non sc vero unicum actum in virtute multiplicem , qui satis est, sicut una causa multiplex in virtute ad tot diversbs ectetus extenditur.3 . op. contra primam. Virtutes

morales acquisitae nequeunt esse cunia

statu beatifico, juxta id, quod docet S. Τh. pluribus in locis dicens, in patria

permanere virtutes morales per se insu-sas , non acquisitas , ergo. Praeterea , .

Christus propter unionem cum Verbo nullum habuit B in item , nullamque passionem deordinatam , ergo in ipsius

anima erant sis perfluae virtutes morales passionum moderationi servientes. Rursus . Christus debuit semper operari ex merito supernaturali, igitur . per Elasvirtutes supernaturales; ant. Ostenditur,

quia Christus fuit supremum operans in

linea virtutis .ps. Resp. negari posse antec. iuxta ea, quae tradidi in quaestionibus de ani-

199쪽

18o De Chris.

ma, attamen distinguo; quantum ad omne exercitium aliquarum , & objectum materiale trans quantum ad objectum sermale ne. ant. & cons & sic explieo S. Th. In beatis nequit reperiri omne

exercitium aliquarum virtutum mor Iium , neque earumdem objectu ira materiale perseverare, ex: causa cibus, inis quo habetur medium per temperantiam, contractus, in quo habetur iustitia, perseverat tamen Objectum ipsarum formale, consistens in reddendis potentiis recte dispositis ad servandum m dium in quacumque re, & ad eligendum juxta rationem . Adde, animam Christi fuisse quidem beatam , non tamen cor pusM ideo in Christo fuisse virtutes m rates naturales inclinantes ad prompte,& suaviter exercendum corpus passibi- Ie , & mortale, quod de beatis notia,

tenet. Ada. Onc. ant. ne. eons Uirtutes

enim morales dantur de secundario ad reprimendas passiones , si istae deordinatae sint, de primario vero ad inclinandam potentiam, ut suavi ter & prompte in bonis actibus se exerceat,eo pacto quo erant in Beatissima Virgine, licet car

ret omni Emite. Ad 3. argumentum nimis probat, nam sequeretur,Christum debuisse semper operari ex Elo motivo eharitatis, quae major est omnibus virtutibus sum naturalibus per se infusis, & tamen constat, operatum etiam esse ex motivo aliarum virtutum , praesertim humilitatis, &obedientiae. Christus igitur fuit supremum operans in linea virtutis eo modo,

quo suit nostrum caput, sed fuit nostrum caput honssilum in sit pernaturalibus , sed etiam in naturalibus, praecipue in linea moris, ergo etiam debuit aliquando operari ex motivo naturali mo

36. Op. contra secundam . Non p tuit Christus omnes virtutes morales acquirere pro primo instanti, aequisivit igitur successii temporis; prob. ant. Non

potuit Christus pro primo instanti ha

i gratia.

re praesentes omnes materias, & objecta omnium virtutun moralium , sicut non

poterant in Christi intellectu esse pr.

sentes omnes species, ergo. Unde siero ratur argumentum; Scientia acquisita fuit in Christi intellectu successu

temporis, ergo etiam virtutes morales in ejus voluntate, haec enim sequitur

modum, quo agit intellectus , Christus igitur vel non habuit ab exordio

Omnes virtutes morales, vel illas habuit insusas .

Resip. transnittendo, non potuisse in Christi intellectu esse praesentes species acquisitas omnium objectorum, hoc tamen nego de speciebus infusis ; Appetitus autem Christi, utpote peraedae s nus, nullam patiebatur dissicultatem in

objectis, & intellectus scientiae in suis

beneficio, habens praesentes omnes spe cies objectorum , illas exhibere poterat Christi voluntati; Magna autem est diversitas inter virtutes morales , &scientias acquisitas, quia, cum intellectus non possit con naturaliter operari, nisi dependenter a phantasimatibus, indiget operationibus sensuum extern rum, qui non percipiunt omnia limul , sed prout occasiones sese exhibent, &ideo non nisi siuccessu temporis actus suos potest proferre; at voluntas, prae xistente scientia infusa, potest exercere

actus virtutum, non expectando Occursum Objectorum , ut constat in paupere, qui etiam sine pecunia potest exercer virtutem liberalitatis. 37. Dices, scientia infusa non potest esse regula actuum virtutum acquisitarum, illa enim est supernaturalis, &ex alia parte dari debet proportio inter regulam , & id , cujus est regula. Sed

contra, ea proportio dari debet, ut regula non sit inferioris ordinis, non autem ut debeat esIe aequalis; Manifestum est hoc in charitate, quae licet persectior

actibus potentiarum naturalium , atta

men imperat ipsis potentiis , earumque

dirigit operationes. Si aequale potest esist regula aequalis , a sertiori stiperior esse test

200쪽

aes. VII. Art. I.

potest regula inserioris, ideoque, si perstientiam nuturalem acquisitam possunt dirigi virtutes naturales morales,potiori

jure poterunt dirigi per supernaturalem seleotiam infusam. 38. Opp. ultimo. Non debet Christo denegari quod Adamo conceditur,

sed Adam in primo instanti habuit infusas omnes virtutes morales , ergo etiam

Christus.

& dico, se concedi Christo quid pers

ctius, quam Adamo, cum isse suerit in , primo instanti principium mere passivum illarum virtutum, Christus vero

etiam activum,quod persectius est, juxta dicta in prob.

in UAESTIO VII. De Christi merito.

ARTICULUS I.

An, ct quo tempore Christas meruerit. Um meritum dependeata voluntate praesepposita cognitione, non in, niter examinata intellectus,& voluntatis Christi persectione quaestionem de ipsius merito propono. I. Quantum ad primam tituli partem , Christum vere ac proprie meruisi se, est acceptandum tanquam dogma fidei Prob. I. ex illis seripturis sacris, in quibus commendantur patientia, labor, humilitas, & obedientia Christi . S eundo ratione, Christi opera habuerunt quidquid requiritur, ut Opus aliquod sit

meritorium, ergo suerunt meritori , prob. ant. Ut opus sit meritorium,requiritur ex parte operantis status viae, ac

status gratiae, ex parte operis libertas, honestas, ac supernaturalitas, ut dixi in propria quaestione de merito in secundo opustulo; Sed in Christo erat status vite, quia licet Christus esset comprehensor, attamen habebat corpus passibile,oc ejus

anima operabatur dependenter a corp re , erat status gratiae, uti probatum fuit, ex alia parte erat libertas juxta sententias , quas adduxi, de honestate& pernaturalitate non est ambigandum; ergo. Uerum punctum hoc magis infra statuetur. a. Quantum ad aliam partem, I. quaeritur an Christus meruerit a primo suae eone eptionis instanti. In hac re non defuerunt plures Theologi, qui dixerunt, Christum in primo instanti nec meruisse, nee mereri

potuisse. Ita Alexan. S. P. q. I p. art. I. mem. a. Alberi. in 3. di LIS. art.6. B

navent. Durand. & illi omnes, qui sustinent, Angelos in primo instanti nec

potuisse peccare nec mereri, ut sunt Hugo de S. Ui R. Henric. & Capreol. Η rum porro ratio multiplex esse potest. Primo,quia in eodem instanti nequit res produci & operari, ergo neque mereri.

Secundo, quia pro primo instanti nequitesse libertas, & indifferentia , cum haec debeat respicere instans posterius, sed

ad meritum requiritur libertas & iadisi serentia , ergo. ferme in idem venit, quod ait Bonaventura , nimirum in primo instanti esse non posse consultati nem , quae ad libere operandum necesi saria censetur . Tertio, quia prior debet esse operatio naturalis, quam libera a voluntate progress ns, igitur prima operatio non potest essemeritoria. Du

SEARCH

MENU NAVIGATION